[Tractatus VI: EpsilonHic tractatus deest in codice P; folia correspondentia abscissa sunt, ut videtur.Lectio prima]
1.Q1 Sed adhuc potest quaeri de genere generalissimo relationis.
Videtur enim quod ipsum secundum quod est abstractum sit ad-aliquid; universale enim ad-aliquid, scilicet ad particulare; ergo quodlibet universale. Similiter genus est ad-aliquid, scilicet ad speciem; ergo quodlibet genus;
ergo
s. lin. E
genus relationis ad-aliquid est.
Est igitur ipsum genus relationis ad-aliquid
tum quia universale, tum
cum E
quia genus.
Dicendum quod universale est ad-aliquid et habet correlativum; hoc autem universale non est ad-aliquid, nec quodlibet universale. Similiter genus est ad-aliquid, non tamen quodlibet genus. Et causa huius est quod universale simpliciter
habet correlativum unum ei respondens
respondentem E
, hoc autem universale non habet correlativum unum, et ideo non habet correlativum.
Similiter genus simpliciter est ad-aliquid; hoc autem genus non; non enim est aliqua singularis species ei correlativa
vel forsan: correlata E
solum; habet enim species plures singulares sub se.
1.Q2 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit in littera,
scilicet quod haec philosophia debet considerare entia
secundum quod entia [6.1.1025b3-4 tc1].
Hoc enim videtur falsum, quia si
s. lin. E
entia secundum quod entia, igitur omnia entia et principia omnium entium. Cum enim dico 'principia omnium entium', haec principia aut sunt entia aut non. Si non, ergo non-ens est principium entis.
Si sic, ergo li 'principia' continetur sub distributione eius quod est 'omnium'. Ergo si debet considerare principia omnium entium, debet considerare principia istorum principiorum;
et similiter est quaerendum de his principiis.
Si igitur haec propositio est vera quam dicit,
aut erit processus in infinitum,
aut non-ens erit principium entis —
quorum utrumque est falsum.
Ergo haec propositio est falsa.
Ad hoc dicendum
quod
add. cum dicit 'haec philosophia considerat principia omnium entium' NSV
hoc quod dico 'omnium' non
s. lin. E
distribuit nisi pro entibus
quae sunt sub
lectio dubia E
primo modo huius nominis 'ens',
et illa sunt individua composita in genere substantiae.
Unde considerare principia omnium entium,
hoc est considerare principia substantiarum compositarum in
genere substantiae,
et illa principia sunt materia et forma.
Materiam autem et formam istius philosophi est considerare.
Unde verum dicit cum dicit quod
huius philosophi est considerare principia entium
secundum quod entia.
1.Q3 De corollario potest quaeri
quare substantia de nullo est demonstrabilis
corr. ex: transmutabilis E
[6.1.1025b14 tc1].
Et si quis dicat quod
quia substantia non habet substantiam,Cf. Averroes, In Metaph. 6.1: "et quia demonstrationes non fiunt nisi ad res essentiales existentes in illo genere, de quo consyderat illa ars, non ad genus ipsius artis, neque ad speciem eius, visum est quod substantiae non habent demonstrationem. demonstratio enim est de substantiis ad accidentia: substantia autem non habet substantiam: et ideo substantiae non habent demonstrationes, quae sunt definitiones transmutatae in situ: sed hoc tantum reperietur in accidentibus" (Iunt. 1552, 8: 68r-v; Iunt. 1562, 8: 144v). falsum est.
Homo enim habet animal, quod est substantia.
Item, quaeratur utrum
genus sit demonstrabile de specie, et si sic, ergo substantia de substantia.
Quod autem non sit demonstrabile, hoc videtur sic:
non potest intellectus concedere
speciem esse et separare
superare E
genus ab illo;
sed si genus esset demonstrabile de specie, hoc esset possibile; ergo etc.
Quod hoc non sit possibile intellectum
in corr. E
facere patet;
sunt enim aliqua
alia E
mendacia
quae potest mentiri intellectus
in corr. E
, ut separare
superare E
passionem a subiecto secundum esse.
Est enim aliquod mendacium quod non potest mentiri intellectus, sicut separare
superari E
genus a specie.
Dicendum quod substantia non potest demonstrari,
quia ipsa non est alicuius.
De nullo enim praedicatur;
substantia enim quae praedicatur de pluribus substantiis
per hoc nomen 'substantia' non est substantia,
sed esse substantiale circa substantiam significat.
Unde dicit Aristoteles in libro Praedicamentorum:Aristot., Praed. 5.3b13-16. homo et animal,
quae sunt substantiae secundae,
qualitates circa substantiam determinant.
Unde secunda substantia non est substantia nisi secundum extensionem.
Ad aliud quod
genus non est demonstrabile de specie;
illud enim mendacium non potest intellectus mentiri,
et hoc quia non potest intellectus separare
superare E
genus a specie,
cum genus sit pars essentiae speciei.
1.Q4 Consequenter quaeritur
de hoc quod dicit quod
una cognitione declaratur quid sit et an sit [6.1.1025b17-18 tc1].
Videtur enim hoc esse falsum.
Quid sit enim et an sit sunt duae quaestiones
differentes ab invicem.
Si autem sint idem, sed quid et propter quid idem,
ergo omnes illae quaestiones tres
una cognitione declarantur
add. an sit, quid sit, propter quid sit. Quarta autem (aut V), scilicet quia sit, non est (enim V) nisi quia quaestio propter quid terminata. Omnes igitur (ergo V) istae quattuor quaestiones una cognitione declarantur (considerantur V) SV,
sed non add. N
— quod falsum videtur.
Item, quaeritur an haec propositio,
'idem est
s. lin. E
scire quid et propter quid',Aristot., APos 2.2.90a31-32, tr. Jacobi, AL 4.1: 71.
habeat veritatem in substantiis et accidentibus,
aut in substantiis tantum, aut in accidentibus tantum.
Et videtur quod non habeat veritatem in substantiis.
Si enim idem sunt in substantia quid et propter quid,
ergo definitio substantiae faceret scire
add. propter E
quid et propter quid est substantia;
sed talis definitio est demonstratio positione differens; E 13rb
ergo substantia habet talem definitionem,
cuius oppositum habetur a CommentatoreAverroes, In Metaph. 6.1, Iunt. 1552, 8: 68r-v; Iunt. 1562, 8: 144v, ut fertur supra. etc.
Si sic, esset substantia demonstrabilis de aliquo.
Item, si hoc habet veritatem in substantiis,
ergo possibile est demonstrare esse de substantia,
quia definitio tunc dicet propter quid
substantia est,
ita quod hoc quod dico 'esse' ponatur ex una parte et 'substantia' ex alia.
Sed contra hoc sic:
Si esse demonstretur de substantia,
ergo ens potest demonstrari de substantia;
ergo de homine et de quolibet alio sub substantia.
Et si sic, ergo animal de homine, et sic genus de specie.
Item, ens dicit naturam cuiuslibet entis;
ergo si ens potest demonstrari de quolibet ente,
multo fortius et genus
quod dicit partem essentiae speciei poterit demonstrari de specie.
Et quod hoc sit possibile videtur per signum tale:
cum Aristoteles enumerat quaestiones in II Posteriorum [2.1.89b32],
exemplificat de eis, scilicet 'an sit Deus',
'an sit centaurus
corr. (s. lin.) ex: centarus E
', et sic de aliis exemplis.
Si igitur haec propositio
quaestio NSV
potest terminari,
et sic esse potest demonstrari de substantia,
et illum sermonem, 'idem est quid et propter quid',Aristot., APos 2.2.90a15.
dicit Aristoteles absolute,
non magis coartanda est
coartando NSV
ad accidentia
quam ad substantias.
Dicendum quod
haec propositio, 'idem est scire quid et propter quid' etc.,
valet in accidentibus;
in illa
vera (
corr. (mg.) ex: secunda S) NSV
enim definitione accidentis
ubi accipitur subiectum,
idem sunt scire quid et propter quid.
Et idem dicendum est in substantia definiri
definibili NSV
.
Verbi gratia, 'animal rationale' etc.
definitio hominis et facit scire quid est homo et propter quid;
quamcumque enim causam hominis velit quis interrogare
per hoc quod dico 'propter', habet ex genere vero
secundo E
et differentia vera ipsius definiti.
Nam si quis velit interrogare causam formalem, hoc habetur ex differentia.
Si materiam, hoc habetur ex vero
quinto E
intellectu generis.
Si finalem, hoc habetur per formam;
forma enim est finis materiaeVide Les Auctoritates Aristotelis 2.61: "Forma est finis materiae" (ed. J. Hamesse, p. 145), ubi Thomas citatur. Sed cf. Averroes, In Metaph. 5.22: "et dicitur quod forma est finis eius quod continet ⟨continet et] est Iunt.⟩ et finis compositi ex subiecto et forma, sicut dicimus quod forma hominis est finis suae materiae et finis hominis qui componitur ex materia et forma" (ed. R. Ponzalli, p. 184; Iunt. 1552, 8: 62r; Iunt. 1562, 8: 131v).
et est propter finem et significat de fine;
in ipsa enim est scriptus proximus finis,
et in illo alius, et sic usque ad ultimum.
Verbi gratia, si quis vere cognoscit animal rationale,
ipse vere cognoscit animam rationalem,
et qui hoc vere cognoscit cognoscit finem illius,
et sic usque ad ultimum.
Si moventem, hoc habetur per formam;
forma enim est finis naturae
materiae NSV
et movens
moventis SV,
sed movens N
.
Ad argumentum in oppositum dicendum quod
cum quaeritur an hic praedicatur 'esse' an 'ens',
in illa quaestione non debet intelligi
actualiter ens,
sed quod potest esse et natum est esse omnino,
et illud esse quod causam habet extra rem
add. sui (
forsan pro: sive) SV,
sed non add. N
in mente
add. sui E
divina.
Unde illud quod fuit et non est nec erit
continetur sub illo esse sive ente;
similiter quod fuit et est sed non erit;
similiter quod nec fuit nec est sed erit.
Sed quod nec fuit nec est nec erit non continetur,
sed sub non-esse.
Unde illud quod nec fuit nec est nec erit,
sed aliquo modo a figmento animae,
continetur sub altera parte quaestionis, scilicet sub hac,
an non sit.
Ex hoc manifestum est quod
posito quod nullus esset triangulus in materia et
quaereretur an sit triangulus an non,
danda esset haec pars, 'est triangulus'.
De substantia definiti vel de
om. NSV
definibili
est demonstrabile esse prout accipitur in illa quaestione,
et tamen genus non est demonstrabile de specie,
quia intellectus non potest separare unum ab altero.
Potest tamen separare illud esse a substantia;
intellectus enim potest ponere hominem et negare
illud esse ab eodem,
quia potest ponere hominem solum in anima
quid fictum
vel forsan: factum (fcm̄) E
,
et similiter suum genus.
Et ideo possunt illa principia constituentia
ipsum sub hoc esse demonstrare illud
esse de eo.
1.Q5 Sed modo videtur quod
sit tertius modus definiendi,
cum philosophus habeat
modum definiendi proprium, et mathematicus proprium,
et naturalis
natura vel E
differentem ab his.
Item, definiuntne differenter
mathematicus et philosophus?
Ad hoc dicendum quod
definitione eadem contingere potest quod mathematicus et
philosophus utantur;
sed non ut eadem.
In definitione enim cuiuslibet accidentis accipitur substantia,
ut explicite vel implicite.
In definitione autem mathematici etsi accipiatur substantia,
ipse tamen non percipit substantiam esse in illa definitione.
Philosophus autem percipit eam
et vere cognoscit.
Et ideo mathematicus non scit se scire;
unde imperfectus est omnis demonstrator absque hac scientia.
Ad aliud dicendum quod
definitio quae facit scire quid est et propter quid non est
universaliter demonstratio positione differens,
sed illa quae est rei demonstrabilis.
Unde etsi definitio substantiae facit scire et propter quid,
non erit ipsa demonstratio positione differens;
substantia enim cuius est ipsa definitio non est demonstrabilis,
sed alia de ipsa valent demonstrari.
[Lectio secunda]
2.Q1 Potest quaeri quare non solvit auctor quaestionem
quam movet
add. in principio istius lectionis NSV
.
Non enim videtur quod solvit eam sed aliam,
innuit tamen in fine solutionis
alterius quaestionis, scilicet eo quod
ista philosophia est prima, quod est universalis.
Et intendit arguere, ut videtur, sic:
est prima, ergo est universalis.
Sed videtur quod argumentum non valet.
Sunt enim quaedam substantiae mobiles et quaedam immobiles separatae.
Scientia autem naturalis praecise substantias mobiles considerat.
Ista
vel forsan: Illa (i
a) E
autem philosophia praecise
substantias immobiles.
Ex hoc bene sequitur quod
ista
vel forsan: illa (i
a) E
philosophia sit prior scientia naturali,
non tamen universalior sed minus universalis;
pauciores enim sunt substantiae immobiles quam mobiles.
Et si quis dicat quod ista
vel forsan: illa (i
a) E
philosophia considerat
tam substantias mobiles quam E 13va immobiles:
Ergo subalternat sibi scientiam naturalem —
quod non videtur.
Dicendum quod
bene arguit 'est prima, ergo est universalis',
et intendit hoc.
Et quod bene arguat patet sic:
ista
vel forsan: illa (i
a) E
philosophia considerat
substantias immobiles
add. separatas NSV
,
quae sunt principia substantiarum mobilium.
Habet ergo ipsa considerare causata ex his.
Ista
vel forsan: Illa (i
a) E
igitur philosophia considerat substantias
mobiles inquantum sunt causatae ex substantiis immobilibus,
non tamen eas inquantum sunt mobiles, sed inquantum sunt substantiae.
Considerat igitur omnes substantias,
ergo est universalis.
Scientia autem naturalis substantias mobiles non considerat
nisi inquantum sunt mobiles.
2.Q2 Consequenter quaeritur
de hoc quod dicit [6.2.1026b29-31 tc5] quod
illud ens quod non est semper, sed in maiori parte,
[est causa entis a casu.
Hoc enim videtur falsum;
ens enim in maiori parte]Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori. opponitur enti a casu, cum dividatur
vel forsan: dividitur (divi
ur) E
ex opposito contra ipsum;
oppositum autem non est causa sui oppositi.Cf. Aspall, In Metaph.: "Consequenter de ente per accidens quaeritur, cum ipse dicit quod ens in maiori parte est principium et causa entis in minori sive per accidens; hoc enim non ⟨modo C⟩ videtur, quia sunt dividentia per oppositum, ut patet in littera" (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb).
Item, casus est causa entis a casu;
sed ens in maiori parte non est casus; ergo etc.Cf. Aspall, In Metaph.: "Item, casus est causa entis per accidens; ergo illud quod est in maiori parte non" (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb).
Item, si sit causa, in quo ergo genere causae?
Item, bene sequitur: aliquid est, et non est semper nec in maiori parte,
ergo est ens a casu.
Ex negatione igitur entis in maiori parte
cum negatione entis necessarii sequitur ens a casu.
Igitur ens a casu non causatur
ab ente in maiori parte, sed potius ex negatione ipsius.Cf. Aspall, In Metaph.: "Item, illud per cuius abnegationem aliud ponitur in esse, illud non est eius causa; sed per negationem entis in maiori parte ponitur ens per accidens; quare etc., quia ens per accidens est quod non est semper nec in maiori parte" (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb).
Item, eadem ratione videtur quod
ens semper sit causa entis a casu, sicut ens in maiori parte,
quia sicut ex negatione entis in maiori parte cum altera negatione
sequitur ens a casu,
sic ex negatione entis semper
cum alia negatione sequitur ens a casu.
Ad hoc dicendum quod
ens in maiori parte est causa in genere causae
[materialis entis a casu;
casus autem est causa istius entis in genere
causae]Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori. efficientis.
Ens enim in maiori parte est origo entis a casu,
quia ipsum ens in maiori parte est habens potentiam eveniendi
ut in pluribus, non tamen habet necessitatem eveniendi.
Et ideo in illa habitudine
aptitudine NSV
sive
possibilitate originaliter radicatur possibilitas ad oppositum,
scilicet ad non eveniendum;
ex ista possibilitate causatur
ens a casu.
Unde ens a casu originaliter iacet
vel forsan: latet E
in ente quod est in maiori parte,
non tamen sub ente necessario, sed excluditur.
Ens enim in maiori parte et
est E
ens
a casu,
licet sint opposita secundum rationem,
tamen secundum rem et naturam non excluditur unum
ab alio nec opponitur unum alii.Cf. Aspall, In Metaph.: "Dicitur quod casus est causa entis per accidens in genere ⟨ergo C⟩ causae efficientis, et ens in maiori parte est causa eius in genere causae materialis, quia radicetur in ente in maiori parte. [Ens in maiori parte] habet aptitudinem eveniendi cum non necessitate. Ideo quandoque accidit oppositum eius ⟨alius C⟩ quod frequenter evenit, et ita accidit ens per accidens, [ut] videtur. In illa passibilitate radicatur originaliter ens per accidens, sed in necessario non est passibilitas sive aptitudo eveniendi sine necessitate ⟨necesse C⟩, et propter hoc in illo nullo modo radicatur ens per accidens" (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb-96ra).
2.Q3 Consequenter quaeritur de divisione
quam ponit in littera [6.2.1026b27-33 tc5];
videtur enim quod diminuta sit.
Est enim aliquod ens, ut contingens infinitum,
quod neque est necessario neque in maiori parte neque in minori,
sed aequaliter est vel non est.
Et dicit CommentatorCf. Averroes, In Phys. 2.48: "contingens aequaliter non invenitur in potentiis agentibus per se, sed in potentiis passivis, et in eis, quarum praeparatio ad receptionem duorum contrariorum est aequalis, sive sit anima, aut non anima" (Iunt. 1552, 4: 32r; Iunt. 1562, 4: 67r).
ad illud quod
illud contingens non potest
inveniri nisi in potentiis passivis materiae.
Non enim invenitur in potentiis activis agentis,
quia si ibi inveniretur, necessario eveniret utrumque vel neutrum.
Et quia entia quae cadunt sub divisione praedicta inveniuntur
sub potentiis activis agentis et ex eis causata,
ideo hoc genus entis non cadit sub divisione praedicta.
2.Q4 Consequenter quaeritur de illo argumento
quod facit,
'ens a casu non est,
ergo omnia ex necessitate sunt' [6.2.1027a12-13 tc5].
Videtur enim quod non valet.
Cum enim quaedam entia
corr. (s. lin.) ex: aeterna E
sint a casu,
quaedam in maiori parte,
quaedam necessario secundum ipsum,
et illa sunt tria membra opposita
divisionis quam ponit,
non sequitur 'non sunt entia a casu, ergo omnia sunt necessario',
quia quaedam sunt in maiori parte,
et illa non sunt necessario.Cf. Aspall, In Metaph.: "Dubitatur de hoc quod dicit quod si nihil esset ⟨esse C⟩ ens per accidens nec causa per accidens, tunc omnia essent necessaria. Illud argumentum non valet, ut videtur, quia adhuc essent aliqua ⟨qua C⟩ entia in maiori parte" (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 96ra).
Item, ens a casu non est
nisi in corruptibilibus,
non esset igitur illud ens nisi essent corruptibilia aliqua.
Sed non sequitur
'non sunt omnia corruptibilia
add. omnino NSV
,
ergo
add. omnia NSV
sunt ex necessitate'.
Nam si sic, plura essent ab aeterno.
Ergo illud argumentum non valet, 'non est ens a casu,
ergo omnia ex necessitate'.
Videtur quod
illud argumentum teneat data divisione praedicta sic:
si non est ens a casu
add. non E
, est ens
in maiori parte vel ens necessario.
Sed si non est ens a casu,
non est ens in maiori parte.
Ergo si non est ens a casu, omnia sunt ex necessitate.
Probatio quod si non sit ens a casu,
non sit ens in maiori parte:
[Si non est ens a casu,
non est ens in minori parte;]Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori.
ens enim in minori parte
et ens a casu idem.
Sed si non est ens in minori parte,
non est ens in maiori
corr. (s. lin.) ex: mari E
parte, probatio:
Si aliquid est ens in maiori parte, non est ens necessario;
ergo potest non esse.
Et si potest non esse, ergo potest esse ens in minori parte.
Ergo si aliquid est ens in maiori parte,
potest esse ens in minori parte,
et etiam si est ens in maiori parte, est ens in minori.
Magis enim non dicitur nisi in relatione ad minus.
Si igitur non est ens in minori parte, non est ens in maiori.
Sequitur ergo 'si non est ens a casu,
non est ens in maiori parte'.
De necessitate igitur sequitur 'si non est ens a casu,
omnia sunt ex necessitate'.Cf. Aspall, In Metaph.: "Dicitur quod argumentum tenet, quia si non est ens in minori parte, nec esset ens in maiori parte; magis enim non dicitur nisi in comparatione ad minus. Et si non esset aliquid nec in maiori parte nec in minori parte, tunc omnia essent necessaria" (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 96ra).
Item, videtur quod praedicta divisio non sit vera.
Ponamus enim quod nihil sit nisi corruptibile;
tunc non erit ens necessario inter causata,
nec in maiori parte nec in minori, et tamen erit ens.
Illa divisio non erit sufficiens.
Dicendum quod
'necessarium' multis modis dicitur,
ut habitum est in V huius philosophiae.
Unus modus est necessitas coactionis,
et nullum causatum illo modo
est necessario
in corr. E
ex causa prima;
nam si sic, plura essent ab aeterno.
Est alius modus necessitatis,
scilicet necessitas congruentiae,
et illo modo multa sunt ex causa prima.
Necessitas autem illo modo debet
sumi in illa divisione entium quae sunt:
quaedam sunt necessario, quaedam etc.
Et si ille modus necessitatis accipiatur in hac divisione,
erit divisio sufficiens,
et non erit aliquod ens causatum quod
non comprehenditur sub aliquo membro istius divisionis
sub lin. (in ima columna) E
.E 13vb
[Lectio quarta]
4.Q1 Sed modo potest quaeri, et est conveniens
digna NSV
quaestio,
de comparatione entis et veri,
scilicet quomodo se habeant ad invicem.
Aut enim ens est causa veri, aut e converso,
aut neutrum est causa alterius.
Et si alterum est causa alterius,
quod illorum nobilius?
Sed modo videtur quod
haec quaestio nulla sit.
Quaerens enim hanc quaestionem aut intendit comparare ens
communiter sumptum ad verum, aut ens perfectum.
Si ens commune, nulla est quaestio;
manifestum enim est quod
neutrum est causa alterius et quod ens verum nobilius est ente communi.
Ens enim communiter sumptum est commune
aequivocum SV,
om. N
ad ens verum et ens perfectum
et ens per accidens.
Si ens perfectum, nulla est quaestio;
ens enim verum est ens diminutum,
et ens perfectum est ens completum.
Unde planum est quod unum est nobilius altero.
Item, ens verum est causatum ab anima, non ergo ab ente,
nec ens ab eo; constat.
Ergo neutrum est causatum ab altero.
Sed modo videtur quod
unum
non E
sit causatum ab altero sic:
Ens verum causatur ab anima; anima est aliquid;
ipsa ergo cadit sub aliquo ente.
Aut ergo ens per accidens
aut ens verum aut ens perfectum.
Non ens per accidens;
ipsa
ipsum E
enim non causatur a casu vel fortuna.
Non ens verum; nam si sic, cum ipsa sit causa
cuius E
entis veri,
esset ipsa causata a se ipsa.
Est igitur ipsa ens perfectum; sed ipsa est causa entis veri;
igitur ens perfectum est causa entis veri.
Ad idem: ea quae sunt in anima sequuntur ea
quae sunt extra animam,
et non e converso;
igitur cum ens verum est in anima,
et ens perfectum extra animam,
si unum est causa alterius, ens extra animam erit causa entis veri.
Sed contra:
Verum in anima nihil aliud est, ut videtur,
nisi species per quam habetur scientia de ente extra animam.
Verum enim solum in cognitione enti
ens N, est et SV
movet aspectum;
sed nihil movet aspectum nisi res vel species rei;
verum non est res,
ergo est species rei per quam habetur scientia de ente extra animam.
Sed per nihil habetur scientia
de re nisi per aliquam eius causam.
Verum ergo est causa entis; aut si non,
omnis scientia nostra erit scientia-quia.
4.Q2 Consequenter quaeritur,
eo modo quo dicimus,
"Prima causa est,"
utrum verius comprehenditur
sub nomine 'entis' aut sub nomine 'veri',
et utrum possit significari per aliquod istorum nominum.
Ad ultimo quaesitum [4.Q2] dicendum quod
licet secundum acceptionem physicam non
significatur prima causa per 'ens',
neque sub eo comprehenditur,
tamen potest significari per utrumque,
per hoc nomen 'verum' in ratione qua est causa formalis,
per hoc nomen 'ens' prout essentia eius absolute consideratur.
Ad aliud [4.Q1] quod
verum et ens, prout in prima causa intelliguntur et de ea dicuntur,
neutrum est causa alterius, neutrum nobilius altero.
Ex altero tamen maior commoditas causatis infertur
in ratione in qua est verum;
in illa enim ratione est causa;
in ratione enim in qua est ens non consideratur
nisi essentia eius absoluta.
Si autem comparaverimus ens extra animam ad verum
in ipsa causa prima, verum erit causa entis,
et accipiamus hic ens prout Aristoteles loquitur de eo.
Si autem comparaverimus
ens et verum ad invicem,
et sumamus ens prout hic accipitur
post dicitur E
,
et verum prout se extendit ad omne
de quo vere dicitur,
erit verum causa entis.
Verum enim hoc modo sumptum dicitur de causa prima;
intentio enim veri verissime in ipsa salvatur.
Si autem verum sic accipiatur prout hic
accipit Aristoteles ipsum,
et hoc est verum prout est in intellectu causato,
dicendum quod uno modo causatur
ab ente,
alio modo non.
Ipsum enim uno modo causatur ab anima,
et illo modo causatur ab ente perfecto.
Anima enim cadit sub ente tali et non sub vero;
intellectus enim
autem NS, aut (
corr. ex: est) V
causans
causatus E
cadit
sub vero et sub ente.
Causa autem quare intellectus causatus sive
anima non cadit sub vero est quia habet materiam;
omne enim illud quod habet materiam inquantum huiusmodi
cadit sub ente perfecto et non sub vero.
Illud autem quod separatur a materia non cadit sub isto ente,
et ideo species in anima non cadit sub ente perfecto.
Verum igitur uno modo causatur ab ente quia ab anima.
Alio autem modo non causatur ab anima neque ab ente;
verum enim dicit esse abstractionis a materia, et hoc in intellectu,
et praeter hoc dicit essentiam
essentia E
eius sive speciem
quae recipitur in intellectu.
Si autem consideraverimus verum prout dicit esse abstractum,
sic anima est causa eius, et sic causatur ab ente.
Si autem consideraverimus verum prout dicit essentiam sive speciem rei
quae abstrahitur, sic non est anima causa veri, nec sic causatur verum ab ente,
sed verum est causa entis extra animam in genere causae formalis;
ipsum enim est forma quae est exemplar.
Ex hoc patet intellectus huius propositionis,
'intellectus agens facit universalitatem
veritatem E
in rebus',Cf. Averroes, In DAn 1.8, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 12.
hoc est esse abstractum.
Et nota quod in rebus artificialibus verum est causa entis;
ars enim nihil aliud est nisi verum et est causa rei artificiatae.
In rebus autem naturalibus verum est causa entis uno modo;
alio autem modo non,
quomodo autem dictum est iam.
4.Q3 Consequenter quaeritur de hoc
quod dicit quod verum et falsum non sunt nisi in compositione
E 14ra et divisione [6.4.1027b18-19 tc8].
Videtur enim primo quod omnis propositio sit falsa sic:
"voces sunt primo notae eorum quae sunt in intellectu."
Aristot., De interp. 1.16a3-4, ut citatur apud Les Auctoritates Aristotelis 32.1: "Ea quae sunt in voce sunt earum quae sunt in anima passionum notae" (ed. J. Hamesse, p. 304).
Intellectus autem componens praedicatum subiecto non componit nisi ea quae sunt primo
apud ipsum et quorum sunt primo voces notae.
Sed illa sunt intentiones
vel similitudines; hoc manifestum est.
Ergo ipse componit intentionem cum intentione.
Sed omnis propositio
compositio NSV
praedicans intentionem cum intentione
est falsa.
Igitur cum omnis compositio sit
res intellectus,
et omnis compositio intellectus sit talis,
omnis compositio est falsa; ergo haec compositio
vel propositio
om. NSV
,
'homo est animal', est falsa.
Dicendum quod
cum dico 'homo est animal',
qualitas communis cui imponitur hoc nomen 'homo' dupliciter potest
considerari:
aut inquantum multiplicabilis per sua appellata,
aut abstracta et secundum quod talis.
Intellectus autem si componat
intellectum huius nominis 'homo' cum intellectu huius nominis 'animal'
secundum quod qualitas significata per hoc nomen 'homo' est abstracta,
falso componit et est compositio falsa.
Si autem componat secundum quod qualitas significata per hoc nomen 'homo' est
multiplicabilis per sua appellata,
vere componit et est compositio vera.
Unde haec est vera, 'homo universaliter est animal',
et haec falsa, 'homo universalis est animal',
et haec similiter est falsa,
'homo universalis
add. secundum(?) E
est animal universale'.
Haec autem compositio simpliciter
semper SV,
sed simpliciter N
est vera,
'homo est animal',
quia in hac propositione
compositione NSV
significatur
animal inesse homini inquantum qualitas
significata per hoc nomen 'homo' est multiplicabilis per sua appellata.
4.Q4 Quaeritur,
cum intellectus simul intelligat contradictorie opposita,
scilicet affirmationem et negationem,
quomodo potest intelligere negationem.
Et si quis dicat quod per suam affirmationem,
quaeratur quomodo per suam affirmationem.
Item, haec dictio 'non' imponitur ad aliquid significandum:
aut ergo imponitur ad significandum aliquid quod comprehenditur ab
intellectu vel non.
Et videtur quod sic.
Est enim vox significativa,
ergo significat aliquid, et non pure nihil,
ergo significat aliquem habitum, cum pure nihil non significet.
Ergo nulla vox significat puram negationem,
ex quo ista non potest.
Altera igitur pars contradictionis est impossibilis significari,
vel dicatur quod negativa est pura privatio.
Dicendum quod
haec dictio 'non' est una vox,
et haec dictio 'nego' alia vox.
Si autem dico 'nego te esse asinum', mentior,
quia non negavi prius.
Sed si dico
'tu non es asinus', nego te esse asinum.
Hoc igitur verbum 'nego' actum
conceptum et ut conceptum solum significat.
Et excludo per hoc quod dico "solum"
actum afficientem
efficientem E
sive affectatum et actum exercitum.De hac distinctione cf. G. Nuchelmans, "The Distinction Actus Exercitus/Actus Significatus in Medieval Semantics," in Meaning and Inference in Medieval Philosophy, Dordrecht 1988, pp. 61-62: "... the way in which the word non negates is different from the way in which the speaker who uses the word non negates or denies: while the speaker negates as the proper agent, the word non negates as an instrument. Nevertheless, besides carrying out its task as an instrument of negation, the word non also has some signification. At this point [Robert] Bacon introduces a distinction between significare per modum conceptus and significare per modum affectus. The noun negatio and the verb negare signify negation in the manner of a concept, that is, as something that is in the mind only as conceived of, not as a mental act or attitude that effectively negates or denies. ... The word non, on the other hand, signifies negation in the manner of something that really affects the soul. Bacon carefully explains what he means by that formulation. When the mind apprehends two things, which cannot be joined in predication, such as man and donkey, it is affected by some kind of disagreement or dissent (afficitur quadam dissensione)." Cf. Rogerus Bacon, Summa de sophismatibus et distinctionibus: "duplex est nomen collectivum; uno modo secundum gramatici considerationem, quod quidem singnat aliquid unum per aggregationem multarum partium integralium, et hoc per modum conceptus ut 'populus' ... Alio modo est nomen collectivum quod non sit singnatum, set tamen exercet quamdam collectionem partium subjectivarum respectu alicujus predicati, et eam singnat per modum affectus, et sic est nomen collectivum de consideratione logici, et sic dicitur 'omnis' collectivum. ... Set duplex est affectus, unus qui causatur ex tristantibus vel delectantibus vel admirabilibus extrinsecis animam afficientibus, cujusmodi affectus est gaudium, dolor, admiratio et hujusmodi, et ita singnatur per interjectiones ... sic 'non' singnat signa affectus nec per modum affectus; alius autem affectus animi est, scilicet hujusmodi actiones rationis, distinctio, dissensus, ordo, unio violenta duorum, et hujusmodi que sic ponunt, cum anima accipit duo incomplexa discoherentia ut 'hominem' et 'asinum', afficitur quadam dissensione ⟨diffusione ed.⟩ cujusmodi dissensionis ⟨diffusionis ed.⟩ intra est hec dictio 'non' singnum et nota, et ideo hec dictio 'non' singnat negationem ⟨necessitatem ed.⟩ per modum affectus" (ed. R. Steele, OHI 14: 153). Cf. etiam Ps. Kilwardby, Commentaire sur Priscien Majeur: "Dicunt autem 'quidam' quod dictio dicitur significare per modum conceptus, quando illud quod significat solum est in anima secundum sui speciem, significare per modum affectus, quando illud quod significat est in anima secundum veritatem. Sola enim veritas rei per suam presentiam apud animam existens eam movet motu doloris aut tristicie" (ed. I. Rosier, "La distinction entre actus exercitus et actus significatus dans les sophismes grammaticaux du MS BN lat. 16618 et autres textes apparentés," in Sophisms in medieval logic and grammar, ed. S. Read, Dordrecht 1993, p. 240).
Haec autem dictio 'non' significat eundem actum
exercitum et moventem affectum,
et quia ipsa movet affectum,
ideo nullus negat nisi quando utitur hac dictione.
Eodem modo si velim salutare dominum
lectio dubia E
, debeo dicere 'salve',
et
rep. sed corr. E
non 'saluto'.
Si enim intendo
solum movere aspectum
corr. (s. lin.) ex: affectum E
,
debeo uti hac dictione 'saluto';
si affectum, hac dictione 'salve'.
Ex hoc patet quod
haec dictio 'non' significat dissentionem.
Unde non est proprie forma
quae significatur per hanc dictionem 'non', nec propria actio
quae significatur per hunc actum 'dissentire',
sed magis compositionem negationis
actionis NSV
.
4.N1 Nota quod
bonum et malum sunt in affectu, verum et falsum in aspectu.
Et hoc dico de bono morali sive malo.
Bonum autem naturae est
add. in materia et SV,
sed non add. N
extra
animam.
Et nota quod
anima potest esse causa sui veri,
et hoc ratione alicuius sui; ratione enim alicuius sui est super alterum sui,
et illud alterum est materia.
Qualiter autem anima sit causa sui veri et possit esse idolum
recipiens se ipsam
ipsum (ipm̄) E
patet in quaestione
quae est de comparatione ideae ad obiectum,
quae determinata est alibi.Vide CAv 1.6, 1.11, et 1.12; Q312.82rb-va, 83ra-vb.
Et finitur liber sextus
Et terminatur liber s. N,
om. SV
.