1 - Prima ratio
Determinatis autem his dicamus communiter de omni | sensu. Sensus autem in ipso moveri que et pati | accidit, sicut dictum est. Videtur enim quedam alteratio esse. [35] Dicunt autem quidam et simile a simili pati. [417a1] Hoc autem quomodo possibile aut inpossibile sit, dictum est in rationibus | universalibus de ipso agere et pati.
2 - Secunda ratio
Habet autem dubitationem: et propter quid | sensuum ipsorum non sit sensus; et | quare sine his que sunt extra, non faciunt sensum, unito igne et terra et [5] aliis elementis, quorum est sensus per se. Manifestum igitur est quod sentitivum non | actu, sed potentia tantum est - unde sicut combustibile non | comburitur ipsum secundum se ipsum sine combustivo; combureret enim | se ipsum et nichil indigeret actu igne esse. |
1 - Dividit sensum in sensum in habitu et sensum in actu
1 - Principalis
Quoniam autem [417a10] sentire dicimus dupliciter - potentia que enim audiens | et videns audire et videre dicimus, et si forte dormiens aut | iam operans sit - dupliciter utique dicitur et sensus: hic quidem | sicut potentia, ille autem sicut actus. Similiter autem et sentire, quod que | potentia est et actu.
2 - Incidens
Primum quidem igitur quod quasi [15] idem sit pati et moveri et agere, | dicimus. Et namque est motus actus quidam, inperfectus tamen, | sicut in alteris dictum est. Omnia autem patiuntur et | moventur ab activo cum actu sit. Unde est quidem tamquam | a simili pati, est autem tamquam a dissimili, sicut [417a20] diximus. Patitur quidem enim dissimile sustinens, passum autem | simile est.
2 - Dividit nomen 'potentia'
Dividendum autem et de potentia et actu est. | Nunc enim simpliciter dicemus de ipsis. Est quidem enim | sic sciens aliquid, sicut si dicamus hominem scientem, quoniam | homo scientium est et habentium scientiam. Est autem, [25] sicut iam diximus scientem habentem gramaticam. Uterque autem horum non eodem modo possibilis est: sed hic | quidem quoniam genus huiusmodi et materia est, ille autem aliquid volens | possibilis est considerare, nisi aliquid prohibeat exterius. Iam autem | considerans, cum actu sit, et proprie sciens est hoc a-. [417a30] Utrique quidem igitur primi secundum potentiam scientes sunt; | sed hic quidem per doctrinam alteratus est et multotiens | ex contrario mutatus habitu, hic autem ex eo quod habet sensum [417b1] aut gramaticam, non agit autem in agendo alio | modo.
3 - Dividit nomen 'pati'
Non est autem simplex neque pati: sed aliud quidem est | corruptio quedam a contrario, aliud autem salus magis est eius quod est | potentia ab eo quod est actu, et simili sic sicut potentia [5] se habet ad actum. Speculans enim fit habens | scientiam; quod vere aut non est alterari (in se ipsum enim est | inductio et in actum) aut alterum genus alterationis est. Unde non bene se habet dicere sapiens cum sapiat alterari, | sicut neque edificatorem cum edificet. [417b10] In actum quidem igitur ducens ex eo quod est potentia secundum intelligens et | sapiens, non doctrinam sed alteram denominationem habere iustum est. | Sed ex eo quod est potentia addiscens et accipiens scientiam | ab eo quod actu est et a didascalo, aut neque pati | dicendum est, sicut dictum est, aut duos modos esse alterationis: [15] et unam in privativas dispositiones mutationem | et alteram in habitus et naturam.
4 - Adaptat divisionem potentiae ad propositum
1 - Principalis
Sentitivi autem | prima quidem mutatio fit a generante. Cum autem generatum est, | habet iam, sicut scientiam, et sentire | secundum actum. Similiter igitur dicitur considerare.
2 - Incidens
Differt [417b20] autem quod huius quidem activa operationis extra sunt: visibile | et audibile, similiter autem et reliqua sensuum. | Causa autem est quoniam singularium secundum actum sensus est, | scientia autem
universalium; hec autem in ipsa quodam modo sunt | anima. Unde intelligere quidem in ipso est cum velit, sentire [25] autem non est in ipso; necessarium est autem esse sensibile. | Similiter autem hoc se habet et in scientiis sensibilium, | et propter eandem causam: quia sensibilia singularium sunt | et exteriorum. Sed de his quidem certificare | tempus fiet et iterum. Nunc autem diffinitum tantum sit quoniam, [417b30] cum non simpliciter sit quod potentia dicitur, sed aliud quidem sicut si | utique dicamus puerum posse militare, aliud autem sicut in | etate existentem, sic se habet sentitivum.