In Aristot. Physicam
Richardi Rufi Cornubiensis
Copyright © Rega Wood, 2005
This text appears courtesy of the Division of Research Programs of the National Endowment for the Humanities, an independent federal agency which supported its preparation and the British Academy which holds the copyright for the 2003 publication of Auctores Britannici Medii Aevi 16, Richard Rufus of Cornwall, In Physicam Aristotelis, edited by Rega Wood. Readers interested in the notes and variants of this text should consult that printed edition.
Prooemium de philosophia
Liber I
Pars Prima • Pars Secunda • Pars Tertia • Pars Quarta • Pars Quinta • Pars Sexta • Pars Septima • Pars Octava
Liber II
Pars Prima • Pars Secunda • Pars Tertia • Pars Quarta • Pars Quinta • Pars Sexta • Pars Septima • Pars Octava
Liber III
Liber IV
Pars Prima • Pars Secunda • Pars Tertia
Liber V
Liber VI
Liber VII
Liber VIII
Prooemium de Philosophia
Philosophia secundum definitionem vocis sic definitur: Philosophia est amor sapientiae. Secundum definitionem rei sic definitur: "Philosophia est divinarum humanarumque rerum certa cognitio." Et dicuntur res humanae res quae sunt a proposito; in solis enim hominibus est naturae propositum. Res autem divinae sunt res naturales; omnis enim actio naturae ad actionem substantiae divinae reducitur, et illa vocatur natura naturans. Top
Ex praedictis dubium est an sit philosophia.
Videtur enim quod non sic:
Creatus enim est intellectus sine omni cognitione. Et non videtur quod aliqua possit adquiri, quia sicut universaliter aliquid fit notum ex notioribus, sic fit notum intellectui ex notioribus intellectui. Sed intellectui nihil est notius, quia nec notum.
Dico: Cum primo dicitur ergo 'ei nihil fit notum', dicendum quod intellectus infusus est corpori sine omni cognitione et est in potentia respectu eius, sed hoc dupliciter. Respectu namque cognitionis principiorum est in potentia accidentali, respectu cognitionis conclusionum est in potentia essentiali. Et est potentia accidentalis illa quae non indiget nisi tantum removente prohibens ad hoc quod exeat in actum, ut lapis retentus sursum est in potentia deorsum. Potentia vero essentialis est quae indiget agente et transmutante et disponente ad hoc quod exeat in actum, sicut materia aeris est in potentia ignis.
Cum ergo intentiones principiorum sint in materia extra, magis abstrahuntur a materia in sensu, et adhuc magis in imaginatione, et magis adhuc per intellectum agentem per cuius abstractionem removentur illae condiciones, hic et nunc, quae fuerunt prohibentes ne fieret intelligens. Quo facto statim intelligit intellectus noster possibilis intellectum principiorum, et non recipit ex alio sed ex se.
Intellectum autem conclusionum recipit cum iam disponitur et informatur per intellectum principiorum. Sic ergo si proprie dicamus, non est dicere principium fieri notum, sed esse notum nisi sit prohibitum; conclusio dicitur fieri nota. Et sic haec propositio 'omne quod fit notum', etc. tantum comprehendit conclusiones secundum quod vera est. Haec autem propositio 'intellectui nihil est notum', si simpliciter intelligatur, falsa est. Sunt enim principia nota essentialiter nisi sint prohibita. Patet ergo quod cognitio principii habetur per remotionem prohibentis et non per aliud praecedens. Cognitio autem conclusionis habetur per informationem principii praecedentem. Top
Sed posset hic esse error. Videtur enim quod intellectus possibilis simpliciter esset in potentia accidentali, et sic non indigeret agente aliquo modo.
Propterea dicendum quod respectu acceptionis simplicium intentionum est in potentia essentiali, sed respectu compositionis earum est in potentia accidentali. Per intellectum enim agentem accipit intentiones simplices, quibus acceptis de se potest componere. Non est sic de conclusione, quia licet acciperet intentionem subiecti et praedicati, non propterea componeret nisi cum prius disponitur per intellectum principiorum. Top
Dubitatur propter quid res naturales universaliter dicantur divinae, et non res quae sint a proposito.
Videtur enim quod sicut sunt res inferiores naturales in esse per actionem divinam, immediate tamen, ita res quae sunt a proposito.
Dicendum quod natura inferior indiget actione divina dupliciter: Tam scilicet in essendo quam in agendo; ignis enim sicut est per Primum, ita et sua actio est per ipsum. Propositum autem hoc-quod-est per ipsum est; sed cum ipsum fuerit, de se poterit esse principium aliarum operationum, ut videtur. Et propter hoc non dicuntur res quae sunt a proposito esse divinae, sicut res naturales sunt.
Dubitatur an natura dicatur aequivoce penitus, cum dicimus omnes res quae non sunt a proposito esse a natura, et cum dicimus naturam proprie.
Dicendum quod non. Natura enim proprie dicta est intra principium motus et quietis, et in hoc communicat natura communiter dicta cum natura proprie dicta quod ipsa est principium intra. Prima enim causa est in omni causato principium intra, non ut pars ipsius rei, sed ut illud sine quo pars cum parte conservari non potest ad causati constitutionem. Non ergo est penitus univocum nec penitus aequivocum, ut patere potest. Top
Dividitur philosophia in duas partes, quarum una est de his quae sunt a natura et naturae opera, et alia quae est de his quae sunt a nobis et nostra opera. Prima vocatur naturalis. Secunda subdividitur in partes duas, quarum una est moralis et alia sermocinalis. Res autem quae sunt a nobis aut sunt ut suppleant aliquem defectum ex parte corporis, de quibus sunt artes mechanicae inter philosophias non numeratae, aut sunt ut suppleant defectum ex parte animae. Et sunt duae res quarum quaedam supplent defectum quoad virtutem, et aliae quoad scientiam. De primis est moralis philosophia; haec enim docet de operationibus quibus devenitur in virtutem et de ipsa virtute. De aliis est sermocinalis scientia.
Cum enim careat homo cognitione, optima via veniendi in scientiam est doctrina; haec autem necessario habet fieri per "signum quod se offert sensui derelinquens cognitionem intellectui." Optimum autem signum est vox, cum possit formari de longe et prope, in luce et in tenebris, et etiam leviter secundum multiplicitatem et diversitatem. Sic ergo a nobis vox significat quae sermo est de quo est sermocinalis scientia. Et dividitur in tria membra: grammaticam, rhetoricam, dialecticam. Et hoc iuxta tres sermonum partes: Per sermonem enim possumus informare intellectum audientis, et per hoc de sermone est grammatica. Possumus etiam, intellectum iam informatum et iudicantem quid verum et quid falsum, ordinare, cuiusmodi sermo syllogismus logicus est, de quo est logica. Possumus etiam cum iam iudicaverit quid verum et quid falsum, per sermonem movere ad agendum, de quo secundum quod huiusmodi est rhetorica. Non enim intentio rhetoris est ut iudex cognoscat quid verum et quid falsum, sed ut moveatur ad sic vel sic iudicandum. Top
Et sunt hic duae dubitationes: propter quid, scilicet, moralis philosophia dicatur activa; et [cur] non istae dicantur activae sed speculativae, cum omnes sint de actibus et operibus nostris?
Et dicendum quod non est ad hoc moralis philosophia dicta activa, sed quia intentio cogitantis in ipsa est non solum cognoscere sed ulterius operari.
Sed tunc videtur quod rhetorica per iam dictam rationem vel operationem datam dici [debet] moralis.
Dicendum quod intentio cognoscens in rhetorica non est ut operetur et moveat iudicantem, sed ut sciat movere. Top
Omissa igitur illarum philosophiarum subdivisione transeamus ad divisionem philosophiae naturalis. De rebus quarum principium est naturale est philosophia naturalis communiter dicta quae in tres partes dividitur: Metaphysicam, mathematicam [et] naturalem proprie dictam. Res enim quaedam sunt secundum actum exsistendi et modum considerandi separatae a motu et materia; quaedam secundum actum exsistendi et modum considerandi coniunctae cum motu et materia; quaedam secundum actum exsistendi coniunctae, secundum modum considerandi separatae et abstractae. De primis est metaphysica tamquam de principali; non tamen solum de his, sed universaliter de omni substantia inquantum substantia est et de omni accidente inquantum egrediens est a substantia. Et hoc est "de omni ente inquantum est ens." De secundis rebus est naturalis philosophia. De tertiis rebus est mathematica, sicut de magnitudine et numero. Ista enim licet secundum actum exsistendi sunt materiae coniuncta, sunt tamen secundum modum considerandi abstracta, considerantur enim non inquantum huiusmodi. Top
Quaeritur quare et qualiter haec magis quam alia accidentia possint abstrahi, praecipue cum non sit mendacium abstrahentium.
Dicendum quod licet magnitudo et numerus sint secundum actum exsistendi coniuncta cum materia transmutabili, tamen secundum essentiam praecedunt omnem transmutationem. Et propter hoc possumus magnitudinem cognoscere, nihil de transmutabili cognoscendo, et hoc est abstrahere.
Et hoc potest patere sic: Tria sunt principia corporis naturalis: materia, forma, privatio. Sed duo illorum sunt principia substantiae tantum, tertium autem transmutabilitatis. Prius autem secundum naturam est quod per compositionem duorum ad invicem - scilicet, formae et materiae - fiat substantia quam quod per adventum privationis fiat substantia transmutabilis. Forma autem, adveniens materiae vel materiali cuicumque, faciendo substantiam facit ex consequenti unitatem quod est principium numeri. Forma autem adveniens materiae quae est in potentia corpus facit et magnitudinem. Sic patet quod numerus et magnitudo veniunt in esse prius secundum naturam quam adveniat privatio; et propterea prius secundum naturam quam aliqua passio corporis naturalis sive corporis mobilis inquantum mobile. Et propterea possunt numerus et magnitudo abstrahi, cum nulla passio naturalis sit de eorum essentia; nec est mendacium abstrahentium. Non enim considerat abstrahens quantitatem vel numerum inquantum est non cum passionibus naturalibus, sed considerat non inquantum in illis, ut tangatur negatio modi et non modus negationis. Top
Sed adhuc dubitatur sic: Si numerus et magnitudo causantur in substantia ex adventu formae ad materiam, ergo cum metaphysicus habeat considerare substantiam compositam ex materia et forma, erit eius considerare huiusmodi accidentia, ergo non erit de his separata scientia.
Dicendum quod hoc non sequitur. Inquantum enim causantur a subiecto, sic considerantur a mathematico et non aliter. Sed inquantum postquam fuerunt causata a subiecto sunt aliquarum passionum, sic est alterius philosophi de eis considerare. Top
Philosophia ergo naturalis proprie dicta, cum consideret de mobili inquantum huiusmodi, potest dividi sic in duas partes, quarum prima determinat de mobili proprie dicto, secunda de mobili dicto secundum proportionem. Et prima in duas, quarum prima determinat de mobili in communi ut in libro Physicorum. In secunda de mobili contracto, et hoc multipliciter. Potest enim mobile contrahi ad mobile localiter, vel ad mobile secundum generationem et corruptionem, vel ad mobile secundum alterationem vel ad mobile secundum augmentationem et diminutionem. De mobili localiter agitur in libro Caeli et mundi; ibi enim agitur de corpore circulari et de corporibus quattuor rectis, scilicet de elementis quibus debetur primo motus localis naturalis. In libro autem De generatione agitur de generabili et corruptibili. In libro Meteororum agitur de alterabili; cum enim generantur metalla et cum etiam generatur pluvia vel nubes ex vapore, non est penitus generatio sed magis alteratio, et sic de aliis de quibus agitur. In libro De vegetabilibus agitur de augmentabili; augmentabile enim debetur vegetabili inquantum huiusmodi. In his igitur libris agitur de mobili proprie dicto. Mobile autem dictum secundum proportionem duplex est: quoddam sensibile, quoddam intelligibile. De sensibili agitur in libro De animalibus. De intelligibili duplex est scientia: Intelligibile enim de quo nos loquimur est homo; intelligentia enim, etsi sit substantia intelligibilis, non tamen aliquo modo transmutabilis, eo quod est actu semper intelligens. De homine ergo propter sui nobilitatem una est scientia ex parte corporis, et est medicina; alia ex parte animae quae traditur in libro De anima, cui famulantur alii parvi libri, quorum continuatio cum illo patet.
Potest etiam alio modo naturalis philosophia subdividi, ut dicamus quod in una parte agit de mobili in communi, ut in libro Physicorum; et in alia de mobili contracto, et hoc subdividitur. Primo enim agit de mobili ingenerabili ut in libro Caeli et mundi; ibi enim agitur de corpore caeli, quod incorruptibile est, et de quattuor elementis, quae quamvis de suis naturis particularibus sint corruptibilia, tamen secundum quod sunt partes universi sunt incorruptibilia. Deinde agit de mobili generabili, et hoc subdividitur. Primo enim agit de generabili inanimato, ut in libro Meteororum. Licet enim in alia divisione dictum sit quod transmutatio eorum de quibus sibi agitur sit alteratio, eo quod non est complete generatio, hic tamen dicitur quod est quasi generatio. Deinde agitur de generabili animato, ita quod in una parte de vegetabili, sicut in libro De vegetabilibus; et in alia parte de sensibili, sicut in libro De animalibus; in tertia, de intelligibili, et hoc subdividitur ut prius dictum est. Top
[Liber I
Pars prima]
Quoniam autem intelligere et scire [1.1.184a10].
Quaeritur quae sit differentia inter scire et intelligere, et inter haec: principium, causa et elementum.
Nota quod "scire" dicit quoad conclusiones; "intelligere," quoad principia complexa, quae sciuntur per cognitionem causarum intrinsecarum. Cognoscimus enim principia "inquantum terminos cognoscimus."
Nomen 'principii' appropriatur causae efficienti; efficiens enim est principium unde est motus. Nomen 'causae' appropriatur fini; finis enim est causa causarum. Nomen 'elementi' appropriatur causae materiali et formali; elementum enim sonat in causam intrinsicam rei; hoc autem est materia et forma.
Per hoc quod dicit scientiarum "quarum sunt principia, causae et elementa" [1.1.184a11] innuit quod non omnium, quia mathematicae scientiae non utuntur causa efficiente sed tantum formali. Metaphysica utitur omnibus causis praeterquam materiali; naturalis utitur omnibus causis. Top
Dubitatur, quia in II Posteriorum habetur quod per causam materialem demonstratur quod in semicirculo est angulus rectus. Ergo mathematicus, cuius est principium hoc ostendere, utitur causa materiali.
Dicendum quod mathematicus utitur intelligibili materia quae secundum se forma est et non utitur materia sensibili. Top
Dubitatur de hoc quod dicit metaphysicum uti omnibus causis praeterquam materiali, quia cum primus philosophus habeat vere cognoscere rem, habet vere cognoscere materiam ut formam, et sic habet uti causa materiali.
Dicendum quod metaphysicus potest uti causa materiali, sed ille modus non est ei proprius, quia eius modus proprius est cognoscere rem per suam causam Primam. Et quia causa Prima est in triplici genere causae, ideo eius proprium est cognoscere per illas tres causas. Intelligendum quod Prima causa est forma omnium sive exemplar sicut sigillum est forma cerae. Top
Nota quod per hoc quod dicit "usque ad elementa" [1.1.184a15] innuit ordinem causarum. Per hoc enim quod dicit "primas ... causas" [1.1.184a14] intelligit causas nales, quia nalis in genere causarum prima est et extrinseca, et hanc sequitur efficiens. Et materia et forma in genere causarum sunt ultima et sunt causae intrinsecae, et hoc intelligit per hoc quod dicit "usque ad elementa." Top
Dubitatur an sint aliqua nota naturae.
Videtur enim quod non. Ubi enim est dicere aliquid notum, ibi est dicere apprehensionem. Ergo si in natura non inveniatur apprehensio, nec erit invenire notum aliquid naturae.
Dicendum quod si proponitur aliqua natura inferior ut ignis, licet in sui natura non inveniatur apprehensio, tamen referendo ad intelligentiam sub qua movet omnis natura inferior est invenire apprehensionem. Intelligentia enim agit per apprehensionem. Unde inquantum virtus intelligentiae fluit in naturam inferiorem est in natura inferiori apprehensio. Top
Dubitatur de hoc quod dicit "innata est nobis via in notiora naturae" [1.1.184a16]. In libro enim Posteriorum habetur quod ex notioribus naturae est omnis demonstratio quae est via veniendi ab ignoto ad notum.
Dicendum quod duplex est via veniendi in cognitionem: una in cognitionem principiorum, et haec est experimentalis; et haec via docetur in libro Posteriorum. Alia autem est via veniendi in cognitionem conclusionum; haec autem est via demonstrativa. De prima via hic intendit; de secunda via in secundo Posteriorum intendit. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod "non sunt nobis eadem notiora et simpliciter" [1.1.184a18].
Contra: Demonstratio procedit ex notioribus simpliciter.
Item, demonstratio procedit ex nobis notioribus, quia si debeamus scire conclusionem, oportet nos scire per nobis notiora. Aliter enim nunquam sciremus eam. Ergo eadem sunt nobis notiora, et simpliciter et naturae.
Dicendum quod possumus comparare sensibilia ad intelligibilia, vel intelligibilia ad invicem. Si primo modo, dicemus quod non sunt eadem nobis notiora et notiora naturae. Si secundo modo, hoc potest esse dupliciter: Possumus enim comparare maius commune vel minus commune vel convertibilia ad invicem. Primo autem modo est idem nobis notum et simpliciter, quia universale est nobis notius et naturae, ut patet. Videndo enim aliquid a remotis cognoscimus prius commune quam speciale. Si secundo modo, scilicet comparando convertibilia ad invicem, cuiusmodi sunt propria causa et proprium causatum, distinguendum est notum: aut quod dicit certitudinem simpliciter, aut certitudinem secundum quid sive diminutam. Primo modo est adhuc idem nobis notius et simpliciter, quia non potest plena cognitio haberi de causato nisi de causa prius habeatur. Si secundo modo, e converso est. Unde concedendum est quod in potissima demonstratione, quae procedit a causa ad causatum proceditur a nobis notioribus ad notiora naturae, si sumamus notum secundum completam certitudinem. Top
Nota quod via experimentalis procedit a singularibus ad universale. Et est via demonstrativa, et de hac verum est quod procedit ab universalioribus ad minus universalia. Top
[Pars secunda]
Necesse igitur unum principium esse aut plura [1.2.184b15].
Dubitatur de eo quod dicit si substantia et quantum sunt, plura sunt [1.2.185a27-29; 185b3-4].
Contra: Accidens et substantia non ponunt in numerum, quia sunt unum numero, ut Socrates et sedens.
Dici potest quod licet substantia et accidens non faciant numerum entium, faciunt tamen numerum essentiarum, sicut alterius essentiae est homo et alterius essentiae est ambulans. Vel aliter potest dici quod licet substantia et accidens dicta in concretione non ponant in numerum, in abstractione tamen sunt plura. Top
Dicit quod ratio infiniti "convenit quantitati" [1.2.185b2].
Contra: Substantia materiae est infinita, non tamen est quanta.
Dicendum quod materia non est infinita quia habeat extensionem de se infinitam, de qua infinitate intendimus hic, sed dicitur materia infinita, quia infinite se habet ad formas oppositas. Top
Videtur quod non sequitur si continuum est, plura sunt [1.2.185b10], nisi solum secundum potentiam.
Quaeratur propter quid tot sunt modi eius quod est unum, et non plures.
Dicendum ad primum quod aeque inconveniens est eis ponere plura esse secundum potentiam sicut plura esse secundum actum. Ponunt enim ens esse unum tamquam principium in sua philosophia, et propterea ponunt illud tamquam necessarium; et propterea multa esse etiam secundum potentiam est eis inconveniens.
Ad aliud dicendum quod unum potest esse aut secundum rem aut secundum rationem. Si secundum rationem, ultimus modus. Si secundum rem, tunc aut actu erit unum et in potentia multa, et est primus modus; aut erit actu et potentia unum, et est secundus modus.
Hic terminatur tota pars quae contradicit opinioni in sua conclusione. Top
[Pars tertia]
Et ex quibus demonstrant, solvere non est difficile [1.3.186a6].
Haec est pars contradicens opinioni in suis rationibus. Et sunt physicae rationes, quae non destruunt motum neque mobile.
Nota quod Plato metaphysice locutus est in naturalibus, et ita non naturaliter. Naturalis enim non resolvit rem nisi in materiam et formam quae sunt partes rei [cf. 1.9.192a34-192b2]. Metaphysicus autem ulterius resolvit ex sua scientia, scilicet in unam formam quae non est pars rei, sed quae est una in omnibus. Unde Plato ad illam resolvens non stetit in forma quae est pars rei, quia si ibi stetisset, invenisset contrarietatem in formis. Et propter hoc posuit [cf. 1.4.187a18] unitatem ex parte formae et multitudinem ex parte materiae. Alii autem naturaliter loquentes e converso consideraverunt. Quae sit haec forma, cuius omnia praecedentia sunt materialia, et quae est una in omnibus patebit nobis posterius. Top
Nota paucos posuisse terram esse principium propter sui grossitiem, cum principium dant esse simplex et subtile, et propter hoc opinionem talium hic non tangit. Top
Veritas opinionis Anaxagorae fuit haec: Unum est in veritate in quo sunt omnes formae, et quod unum est alia omnia convenientia secundum potentiam. Sed tamen ipsi posuerunt [cf. 1.4.187a20-21] hoc unum confusum actu corpus, et in illo omnia esse actu cum nihil sit actu. Et in utroque mentiebantur, quia in ipsa materia sunt naturae quaedam diversae et diminutae, ut inclinationes materiae, quae per agentem sunt in ipso actu sub forma actu.
Nota quod ponit solum rationem Anaxagorae et eius destructionem, quia sua ratio physica fuit. Et iterum illi qui fuerunt de primo modo magis habebant de veritate, quia posuerunt [1.4.187a18-20] unum subiectum et duo contraria. Quantum autem habuerunt de falsitate apparebit iuxta determinationem principiorum secundum veritatem. Top
Dubitatur super tertia responsione, an sit caro minima. Caro enim est homogeneum, ergo habet partes eiusdem naturae cum toto, ergo est divisibilis in carnes.
Item, sumatur minima caro. Tunc sic: In hac carne sunt quattuor elementa. Sumantur medietates illius carnis. Tunc sic: Quae est proportio illorum totorum ad invicem, eadem est suarum medietatum; sed proportio totorum potuit facere carnem; ergo et proportio medietatum. Et sic haec ultima caro erit minor quam prima, quae tamen fuit minima secundum positionem.
Dicendum quod non dicit [1.4.187b13-21; 187b30; 188a1] carnem esse minimam quia ita sit secundum veritatem, sed quia sic oportuit Anaxagoram dicere. Ille enim ponit hic esse carnem, ubi caro fuit magis apparens sensui. Quia ergo minimum est secundum sensum, minimum erit simpliciter secundum eum.
Videtur quod possibile sit ponere carnem minimam, et tamen posita alia carne est in in nitum sumere minorem et minorem. Sit enim A minima caro, et sit B aliqua alia caro. Coniungantur A et B, et primo sumatur A et B caro, deinde A et medietas B, deinde A et medietas illius medietatis, et sic in infinitum.
Ad hoc dicendum quod hoc modo sumendo minus et minus, contingit procedere in infinitum, licet ponatur minima. Sed sic non potuit Anaxagoras ponere, quia oportuit ipsum ponere in qua proportione caro prima se habet ad secundam, in eadem secunda se habet ad tertiam, et tertia ad quartam. Et hoc impossibile est reperire in praedicto processu vel alio consimili, ut patet intuenti. Top
De secunda responsione dubitatur sic: Videtur quod non sequitur, licet sit caro finita, quod propterea non sint infinita in illa. In uno enim finito possunt esse infinita non eiusdem magnitudinis.
Dicendum quod hoc verum est, sed tamen illa non possunt esse actu in aliquo sed secundum potentiam. Anaxagoras autem ponit omnia esse in carne secundum actum. Top
[Pars quarta]
Dignius autem est minora et finita principia accipere [1.4.188a18].
Haec pars determinat de principiis quae pertinent ad opinionem propriam sive ad veritatem, primo investigando de quodam principio quo postea utetur. Et est illud principium quod principia sunt contraria, et intendit determinare quod tria sunt principia. Et primo directe, consequenter indirecte. Top
Quaeritur unde supponat hanc propositionem 'in quolibet genere est una contrarietas' [1.6.189a13], et quid sit causa contrarietatis in quolibet genere.
Videtur enim quod illa propositio sit falsa hac ratione: Ubi est contrarietas, ibi est motus; in quolibet genere est contrarietas; ergo in quolibet genere est motus -- quod falsum est.
Dicendum quod ex superiori philosophia habetur haec divisio entis per actum et potentiam, et etiam haec divisio entis: Entis aliud substantia, aliud accidens. Sed substantia et accidens ita se habent quod substantia non cadit sub uno membro quod est ens actu, et accidens sub alio membro divisionis quod est ens potentia; nec e converso. Manifestum est ergo quod utrumque illorum -- scilicet, ens actu, ens potentia -- inveniuntur in singulis generibus.
Item, manifestum est quod ens potentia non separatur ab omni actu in genere substantiae. Est enim invenire ens actu et ens potentia sub alio actu, et ens potentia non separatur ab omni actu. Erit ergo ens potentia in genere, ens actu aliud. Verbi gratia: Ignis ens potentia aer, actu tamen aliud. Et sic patet solutio primae quaestionis.
Ad secundum dicendum quod motus dicitur communiter et proprie. Communiter dicitur secundum quamcumque mutationem a non tali in tale, ut a non sedente in sedens, et sic verum est quod in omni genere sit motus. Proprie dicitur motus transmutatio quae debetur ipsis extremis quae sunt tale et tale, et non de quocumque tali, sed de illa transmutatione quae divisibilis est; et sic non est motus in omni genere. Quia etsi in genere relationis fiat de dissimili simile, non debetur illis sed simili et dissimili, scilicet contrarietatibus in quas transmutantur. Top
Dubitatur quare duae rationes [1.6.189a12-26; 1.6.189a32-34] quibus probat principia non esse contraria sint salvandae, cum sint contrariae huic principio "principia sunt contraria."
Dicendum quod contrarietas duplex est: Quaedam est contrarietas formarum contrariarum respectu eiusdem subiecti in suo specifico, et haec contrarietas est in accidentibus. Alia autem contrarietas est duarum substantialium formarum respectu eiusdem materiae. Et istae rationes duae probant quod non sunt principia contraria illa contrarietate quae est respectu eiusdem subiecti. Prima autem ratio [1.5.188a27-189a10] probavit principia esse contraria, et illa et istae verum concludunt. Relinquitur ergo principia esse contraria contrarietate quae est respectu eiusdem materiae. Oportet ergo esse tertium quod est materia. Cum ergo non sit ens completum sed ens incompletum, manifestum est quod oportet ponere tertium principium entis, scilicet materiam, quod est ens incompletum. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod "principia substantiae sunt substantiae," et de hoc quod dicit in libro De generatione quod calidum et frigidum sunt di erentiae elementorum, et iterum differentiae elementorum sunt formae secundum quas consistit alteratio. Et sic sunt accidentia, ut videtur. Et sic vult, ut videtur, quod formae elementorum sunt accidentia. Contrarium huius dicit hic, quia si hoc, sequeretur quod ex non-substantiis fieret substantia, quod est contra Aristotelem in hoc loco [1.6.189a33-34].
[Opinio eiusque refutatio]
Et propter hoc respondent quidam quod ex duobus quorum utrumque est non-substantia non fit substantia; ex duobus tamen quorum alterum est substantia, alterum non, bene potest substantia fieri, ut ex materia quae est substantia et forma quae est accidens.
Sed contra hanc responsionem est haec littera, quod scilicet aliqua non substantia esset prior substantia.
Et iterum, in hoc differunt forma accidentalis et forma quae est substantia, quod illa quae est forma-substantia exigit materiam quae est natura una incompleta; forma autem quae est accidens exigit subiectum quod est ens completum. Scire enim debemus quod accidens consequitur ex compositione formae cum materia quae facit substantiam; et si hoc, accidens cum materia non facit materiam substantiam.
Et iterum, ita est quod genus et differentia, quae definiunt rem, sumuntur a forma ipsius rei, ita quod differentia sumitur ab ultima completione. Si ergo ultima forma ignis esset accidens, tunc differentia eius diceret accidens; et differentia et genus sunt eiusdem essentiae; ergo genus diceret accidens. Ergo tota definitio diceret accidens, ergo definitum; et sic elementa essent accidentia. Quod falsum est, ergo primum -- scilicet, quod formae elementares sunt accidentia.
[Solutio]
Dicendum quod revera una forma quae cum materia constituit elementum non est accidentalis sed substantialis. Sed ad illam formam consequitur aliquod accidens, quo mediante fit actio et operatio huius corporis in aliud corpus. Et propter hoc quod mediante aliquo accidente fit actio et operatio huius corporis in aliud corpus, dicitur quod forma corporis talis est accidens. Unde dicendum quod illud accidens aliquo modo est sua forma, scilicet inquantum corpus est naturale. Inquantum autem corpus, sive substantia, sua forma non est accidens; sed inquantum naturale est accidens est sua forma.
Sed sciendum quod hic supponitur dubium, quod est actionem fieri per formam accidentalem.
Videtur enim quod non sit actio nisi per formam substantialem.
Et iterum, si illa corpora miscentur ad invicem, nec omnino corrumpuntur suae formae, nec omnino salvantur. Videtur quod suscipiant intensionem et remissionem, et sic sunt accidentia. Top
[Pars quinta]
Tria quidem elementa dicuntur esse [1.6.189b16].
Haec pars determinat quod non sunt plura principia quam tria, quia nec oportet ponere plura esse principia, nec possibile est ponere plura esse principia.
Dubitatur adhuc super hoc quod dixit in parte praecedente, quod una contrarietas est in omni genere, cum in genere relationis non sit invenire neque agere neque pati; neque in habitu sit hoc invenire.
Dicendum quod sic intelligendum est quod in omni genere sit una contrarietas prima, in quo scilicet genere est res possibilis subici motui et motum terminare. Et talia sunt tantum quattuor genera -- scilicet, substantia propter generationem et corruptionem, quantitas propter augmentationem et diminutionem, qualitas propter alterationem, ubi propter differentias positionis. In substantia vero dicitur contrarietas prima forma et privatio. Res vero quae subicitur generationi dicitur materia; quod terminat generationem dicitur forma. In quantitate dicitur contrarietas perfectum et imperfectum. Top
Si tantum sint tria principia, scilicet subiectum et duo contraria, quaeritur utrum alia duo contraria sint actu in illo uno subiecto, aut unum contrariorum in illo subiecto et reliquum in altero, aut unum in illo et reliquum separatum ab omni subiecto.
Quod non utraque sint in illo uno subiecto videtur, quia sic contingeret contraria simul esse in eodem. Nec unum in illo [et] reliquum in altero, quia tunc essent duo subiecta et non unum tantum. Nec iterum unum in illo uno et reliquum separatum ab omni, quia sic ponere esset ponere accidens praeter subiectum.
Dicendum quod neutrum contrariorum est praeter subiectum, sed utraque sunt in uno, non tamen speciali quale est subiectum ignis vel animalis; sed sunt in subiecto communi, et illud subiectum est materia communis quattuor elementorum. Unde in una parte istius subiecti communis est unum contrariorum; in alia parte subiecti aliud.
Vel potest dici aliter quod sunt in uno subiecto speciali, sed contingit loqui dupliciter de contrariis, scilicet secundum quod manent sine actuali actione et passione, aut secundum quod unum contrariorum actualiter agit et reliquum patitur. Et sic loquitur hic de contrariis, et sic possunt esse duo contraria circa idem subiectum speciale, sed unum in ratione agentis, reliquum in ratione patientis, ut patet in igne. Caliditas enim ignis calefacit aerem proximum, et caliditas in aere calefacit corpus, ut unum ingrediendo per poros et invenit ibi frigidum et corrumpit ipsum inducendo se ipsum. Top
Quaeritur ad quid oporteat ponere privationem inter principia naturae.
Videtur enim sufficere materia et forma.
Quaeritur etiam utrum privatio sit aliud a materia -- id est, utrum sint tria principia secundum rem et secundum rationem; aut duo secundum rem, tria secundum rationem.
Ad primo quaesitum opponatur sic: Quot principia sufficiunt ad agendum et patiendum [tot] sufficiunt naturae; sed tantum duo sufficiunt ad agendum et patiendum, scilicet materia et forma; ergo etc. Materia enim secundum se passiva est, ergo sufficit ad patiendum; forma vero secundum se activa est, ergo sufficit ad agendum.
Dicendum quod necesse est alterum contrariorum esse in materia patiente, quia si non esset in materia patiente alterum contrariorum, esset materia nuda sine omni forma et pateretur a forma extrinseca. Et hoc impossibile est, ut patet in capitulo de augmentatione. Nunquam est in natura materia sine forma sibi coniuncta.
Item, similiter, contingens ageret in sibi contingens, tamen forma ageret in materiam nudam.
Unde dicendum quod tria sunt principia secundum rem et secundum rationem, ut patet cum dicitur ex non-albo fit album; 'non-album' non est nomen negativum pure sed privativum. Ergo quidquid significatur per 'non-album' erit privatio. Sed quod est non-album est nigrum aut medium; in omni autem nigro sunt duo: Res subiecta et nigredo quae est forma contraria albedini. Et sic necesse est alterum contrariorum esse in materia patiente.
Item, dicit Aristoteles quod privatio est alterum contrariorum; materia nulli est contrarium; ergo non est idem materia et privatio, ergo aliud et aliud.
Vel dicendum quod ex parte patientis sunt duae privationes. Calidum enim cum agit, agit in frigiditatem coniunctam materiae et in materiam coniunctam frigiditati. In materiam autem agit ut generet in ipsam caliditatem; in frigiditatem vero agit calidum ut corrumpat ipsam. Unde materia dicitur privatio, quia est principium aptum natum suscipere speciem agentis et non habens ipsam. Dicitur autem contrarium privatio, quia dicit privari a materia in qua est, et similiter materia ab ipsa. Top
Cum forma ponatur principium in genere substantiae, quaeritur utrum forma sit principium unum ex unitate alicuius naturae vel ex unitate intentionis sive formae solum. Et similiter convenit quaerere de privatione.
Et arguatur sic: Forma magis est principium per naturam aliquam quam per intentionem vel rationem additam ipsi. Ergo si forma non est unum per naturam aliquam sed per intentionem formae, magis esset forma principia plura quam unum.
Dicendum quod forma est unum principium non ex intentione formae, sive rationis sive intentionis, sed ex unitate alicuius naturae. Omnis enim forma, sive fuerit ipsius ignis sive alterius, sive dicatur esse principium entis inquantum ens sive mobilis inquantum mobile, habet hoc ex participatione unius formae immaterialis. Et quod opposita forma dicatur privatio, hoc est propter diminutionem quam habet respectu illius formae immaterialis, nec est haec natura pars ipsius mobilis. Unde dicendum quod forma est una ex unitate unius naturae, quae nullo modo est pars generati. Top
Item, sciendum quod illud quod fit, aut fit a natura, aut ab arte. A natura dicitur aut per alterationem solam, ut quando fit transmutatio secundum formas accidentales; aut per appositionem, ut augmentatum. Non enim solum est necessaria transmutatio secundum formas, sed etiam quia aliquid apponitur quo fiat augmentatio. Si aliquid fiat ab arte, hoc est tribus modis: aut per appositionem partium, ut domus; aut per reparationem in decisione, ut statua; aut per transpositionem partium ut in transfigurationem partium, ut statua fusilis et sigillum cereum.
Et notandum quod intelligit per 'alterationem' alterationem proprie dictam, et communiter dictam secundum quod comprehendit generationem et corruptionem, alterationem et loci mutationem. Top
Potest quaeri quare bene dicitur quod 'ex aere' fit statua et non bene dicitur quod 'ex homine' fit musicus [1.7.190a21-26].
Et potest dici quod hoc est quia 'aes' nominat magis ut privatum forma statuae et figura quam 'homo' nominet privatum musica. Top
Quaeritur unde supponat hanc propositionem: Unum solum sufficit ad patiendum.
Dicendum quod cum videmus quodlibet naturale transmutari, ex hoc posuimus quod est aliquod unum, scilicet una natura quae subest omnibus, et sic quod unum sufficiat ad patiendum. Top
[Pars sexta]
Manifestum igitur, sicut sunt causae et principia eorum quae natura sunt [1.7.190b16].
Haec pars determinat quae istorum trium principiorum sint per se et quae per accidens principia.
Quaeritur si privatio sit principium per accidens corporis mobilis inquantum mobile, aut non.
Dicendum quod non est principium per accidens mobilis inquantum mobile, immo principium est eius per se. Sed eius quod est mobile -- sive rei ut corporis inquantum corpus, vel substantiae inquantum substantia -- est principium accidentale. Inquantum autem corpus mobile transmutabile est, est privatio eius principium per se. Ignis enim non prius esset transmutabilis in aerem nisi esset in eo non-aer in potentia aer. Et sic intelligendum de aliis quae transmutabilia sunt. Top
Dubitatur super quodam verbo quod dicit in littera ibi, scilicet "ex ipso fit quod fit; privatio autem" etc. [1.7.190b27]; quia dixit superius [1.7.190a26-30] quod ex subiecto sine privatione dicto non dicimus fieri hoc, sicut ex homine non dicimus fieri musicum sed hominem musicum. Sed ex subiecto dicto cum privatione et ex privatione per se dicimus fieri aliud, ut ex homine [im] musico musicum, et ex immusico musicum. Hic autem apparet dicere manifeste contrarium.
Dicendum quod 'ex' aliquando dicit hoc esse materiam huius, non tangendo ordinem; aliquando dicit hoc esse ex hoc tangendo ordinem. Quando autem tangit materiam et non ordinem, tunc illud ex quo salvatur in reliquo; quando ordinem, non. Et primo modo est dicere quod ex materia fit res; secundo modo, quod ex privatione. Quoad hoc quod ex materia fit, habitus est in eo principio, ut post immusicum fit musicum in eadem materia. Top
[Pars septima]
Quot quidem igitur et quae sunt [1.7.191a22].
Haec pars determinat quandam dubitationem antiquorum [1.8.191a27-31] iuxta praedicta non habentem ortum ex praedictis; primo eam ponendo, postea eam solvendo. Top
Dubitatur qua ratione moti erant [antiqui] qui posuerunt tantum unum esse [1.8.191a32].
Dicendum quod posuerunt generationem non esse, et ex consequenti posuerunt principia generationis non esse, scilicet materiam et formam. Cum ergo distinctio rerum sit per formas, et formae non sint, multa non erunt. Et sic moti fuerunt ad ponendum unum esse et non multa. Top
[Pars octava]
Nos autem materiam et privationem [1.9.192a3-4].
Cum iam determinaverit quae et quot sint principia, haec pars determinat proprias naturas principiorum.
Sciendum quod dimittit determinare de principio formali [1.9.192a35], forte propter hoc quod sive dicatur principium transmutationis, ut in agente est, sive dicatur forma principium entis inquantum ens, habet hoc quod sit principium ex participatione unius formae immaterialis quae est forma superior; et ab unitate illius formae dicitur omnis forma, quae est una, una. Ad hanc autem formam non resolvit naturalis inquantum talis. Et propter hoc ad ipsum non pertinet determinare de principio formali. Top
Sciendum quod forma nominatur 'divinum' et 'optimum' [1.9.192a17], quia omnis forma est ad hoc ut compleat et perficiat materiam. Hoc autem habet omnis forma per naturam substantiae divinae quae est forma cuiuslibet formae.
Vel dicitur forma divinum, quia omnis forma est creata iuxta suum exemplar quod in Deo est. Top
Dividitur Liber Physicorum in duas partes, in quibus prima determinat de principiis, causis et elementis ipsius corporis mobilis; in secunda parte de ipso corpore mobili. Et durat prima usque infinem secundi libri. Prima harum [dividitur] in duas: Prima determinat de elementis sicut de causa materiali et formali; secunda, de principiis et causis, sicut de efficiente et fine. Prima pars continet primum librum; [dividitur] prima in duas: Prima determinat de elementis secundum opinionem; secunda, de elementis secundum veritatem, ibi: "Dignius" [1.4.188a17]. Prima in duas [dividitur] : Prima determinat de elementis secundum opinionem non physicam; secunda determinat de elementis secundum opinionem physicam, ibi: "Sicut autem physici dicunt" [1.4.187a12]. Prima in duas [dividitur]: Prima proponit opiniones plures sub forma conclusionis; secunda exsequitur ipsas, ibi, "Id igitur si unum" [1.2.184b26]. Prima [dividitur] in principale et incidens. Top
[Liber II
Pars prima]
Eorum quae sunt alia etc. [2.1.192b8].
Terminata parte illa in qua determinavit de elementis, id est de causa materiali et formali corporis mobilis, sequitur haec pars determinans de principiis et causis, id est de efficiente et fine. Dividitur in duas: Prima de causa efficiente, secundo determinat universaliter de causis. Et in hoc sufficienter determinat de fine quantum ad hoc quod indigemus.Top
Sciendum quod illud principium efficiens de quo intendit est natura. Pars ergo intendens de efficiente dividitur in duas: Prima pertinet ad eius definitionem; secunda ad eius divisionem, ibi: "Videtur autem" [2.1.193a10]. Prima harum dividitur in duas, scilicet in principalem et incidentalem. Principalis in duas: Prima definit naturam in se; in secunda iuxta hoc definit naturam habens et ens secundum naturam, ibi: "Naturas autem" [2.1.192b33]. Prima in tres: Prima inquirit unam partem definitionis assignatae; secunda ponit totam definitionem comparando aliam partem; in tertia exponit definitionem quoad partem oppositam. Et terminatur prima ibi: "Est igitur natura" [2.1.192b21]; secunda, ibi: "Dico autem" [2.1.192b23]. Top
Dubitatur super hoc quod dicit: animalia quaelibet esse a natura [2.1.192b9]. Et fiat hoc argumentum: Animalia sunt a natura; et constat quod sunt ab anima; ergo anima est natura.
Contra:
Duo sunt principia, natura scilicet et voluntas. Et videtur quod magis habeat reduci anima ad principium rerum quod est voluntas quam ad principium rerum quod est natura. Voluntas enim sive propositum ipsius animae est.
Dicendum quod anima respectu quarundam operationum est principium ut natura; respectu quarundam est principium ut voluntas. Anima enim essentialiter determinatur ad quasdam operationes -- ut vegetativa, ad vegetandum; sensitiva, ad sentiendum. Sunt autem aliae operationes in quas non essentialiter ordinatur anima. Potest tamen in ipsas et in earum oppositas, ut sunt motus a domo in campum et consimiles, respectu quarum anima est principium ut voluntas. Top
Dubitatur adhuc [an] quaecumque operatio sit ab animali ratione animae.
Videtur esse a principio intra et non secundum accidens. Et sic eius operatio erit naturalis respectu omnium suarum operationum.
Dicendum quod hic est duplex defectus: Tum quia non est sufficiens principium respectu operationum quae fiunt a voluntate, quia voluntas non agit nisi post apprehensionem speciei rei apprehensae a qua informatur anima, quae sic informata est principium operationis. Unde operatio talis ab anima non est penitus ab intra; immo ex anima et specie rei apprehensae est unus motor sufficiens. Alius autem defectus est quod licet esset ab anima et a principio intra, non tamen per se esset anima principium sufficiens, quia non primo et immediate ordinatur anima ad operationes tales quae voluntariae sunt. Top
Dubitatur de motu caeli cum sit naturalis utrum sit a principio intra vel ab aliquo extra, ut ab intelligentia.
Item, videtur quod in caelo non sit principium quiescendi sed movendi solum. Semper enim movetur et nunquam quiescit; vel si semper quiescit, non videtur quod habeat principium motus.
Dicendum quod totum quiescit; semper enim est in eodem [loco] secundum subiectum. Movetur vero secundum suas partes, et est in alio loco et alio semper secundum formam, et utrumque illorum est ab eadem natura. Top
Quaeritur de motu gravis, utrum scilicet sit a principio intra.
Videtur enim quod non, quia movens et motum sunt semper distantia secundum substantiam; sed in gravi non [est] dare aliqua duo distantia secundum substantiam; ergo in gravi non sunt duo quorum unum movens, reliquum motum; ergo non est ibi dicere movens. Minor manifesta est, quia non possumus dicere distantia secundum substantiam quorum unum [sit] movens et reliquum motum, nisi materiam et suam formam; hoc autem fieri non est verum, quia materia non est mobile; non enim est corpus.
Item, grave habet in se principium patiendi et non faciendi [cf. 8.4.255b29-31]. Cum ergo natura sit principium efficiens, non habet in se naturam.
Dicendum ad primum quod mobile quoddam est in potentia essentiali, quoddam in potentia accidentali. Illud autem quod est primo modo in potentia indiget agente extra, dante aliquo modo sive educente speciem. Unde dicendum quod praedictus sermo intelligendus est ubi mobile est in potentia essentiali, quia oportet semper movens habere speciem actu quod mobile habet in potentia. Sed actu grave cum descendit est in potentia accidentali, et propter hoc in se ipso habet principium sui motus. Quod autem sic est in potentia non oportet quod distant movens et motum secundum substantiam.
Dicendum ad secundum quod grave de se habet principium ut fiat deorsum. Sed quod illud fieri deorsum sit motus, hoc non habet ex se sed a medio. Unde tamen medium sit adiuvans et prohibens? Habet hoc a medio inquantum est prohibens, et sic fieri est motus, quia prohibetur a medio. Quia ergo grave est tale quod potest prohiberi a medio, et sic pati a medio a qua prohibitione est suum fieri motus, dicimus quod habet in se solum principium passivum. Top
[Pars secunda]
Videtur autem et natura et substantia esse eorum [2.1.193a10].
Terminata parte pertinente ad definitionem naturae, haec pars sequitur quae pertinet ad divisionem naturae, dividendo naturam in materiam et formam.
Ad intelligendum quare materia sit natura, quaeratur, cum natura sit principium intra, utrum natura sit principium activum aut passivum aut utroque modo. Si primo modo, sequitur quod materia non sit natura. Materia enim non est principium activum sed passivum respectu motus; est enim deferens motum et patiens. Si secundo modo dicatur natura principium, sequitur inconveniens sic: In proiectione lapidis ita est quod in ipso lapide est aliquod principium motus passivum et receptivum huius motus. Alioquin non melius proiceretur lapis quam festuca. Si ergo principium passivum esset a natura, motus talis esset naturalis. Hoc autem est falsum; est enim violentus.
Item, in cera est principium impressionis receptivum. Si ergo esset hoc principium receptivum a natura, diceremus quod impressio sive motio talis esset naturalis.
Dicendum quod materia loquendo naturaliter non [est] penitus una simplex natura, sed est quiddam compositum ex materia prima et quibusdam contrariis additis quae sunt formae in potentia. Et quia sunt in potentia, propterea ex parte materiae collocantur. Actus autem debetur formae et non potentia. Sic ergo istae formae, cum fuerint motae per agens extra, movent et operantur, ad hoc quod res egrediatur in actum; et sic non sunt pure in potentia, sed aliquo modo activae. Et propterea materia naturalis non est pure in potentia passiva respectu motionum quae fundantur super ipsam, sed est aliquo modo activa, scilicet per ipsas formas superadditas. Et est haec materia de qua dicit Commentator quod impossibile est privationem ab ipsa separari. Non enim possunt in ea esse formae contrariae. Unde nunquam potest perfecte compleri, et ita non ab ea separatur privatio. Top
Quaeritur quare solum verificat materiam esse naturam per signum et non per rationem [2.1.193a12].
Dicendum quod per unam propositionem in opinione Antiphontis potest hoc ostendi, et est propositio illa, 'hoc quod [est] materia est permanens in transmutatione rerum naturalium' [2.1.193a16-17]. Natura autem est illud quod manet in transmutatione. Si enim natura non esset manens cum ex aere generatur ignis, non esset principium intra sed a forma ignis agentis extra. Top
Quaeritur utrum univoce aut aequivoce dicatur materia 'natura' et forma 'natura'.
Dicendum quod in transmutatione quae est secundum accidentia quae recte consequuntur ad formam substantialem est materia natura et principium movens, non tamen sufficiens sed motum ab extra, ut dictum est prius, ut si ex aere fiat ignis. Forma autem est natura in transmutationibus secundum accidentia quae non recte consequuntur ad formam substantialem, sed a quibus transmutationibus potest prohiberi forma substantialis, sicut anima in animalibus ad quam non necessario consequitur augmentum nec diminutio. Top
Quaeritur quare sic est quod in artificialibus est denominatio a termino a quo et non a termino in quem; in naturalibus e converso.
Dicendum quod ars frequentius prohibetur a termino ad quem est quam natura. Unde quia in natura frequentius pervenitur ad terminum in quem quam in arte, ideo in naturalibus notius est quis terminus debeatur tali motioni secundum naturam quam in artificialibus. Propter hoc etc. Top
[Pars tertia]
Quoniam autem determinatum est [2.2.193b22].
Haec pars determinat quod physici est determinare de utraque natura, scilicet materia et forma.
Quaeri potest quare ea sunt abstracta de quibus est mathematica, ut linea, superficies etc., magis quam alia.
Dicendum quod numerus et magnitudo et huiusmodi accidentia causantur ante omnem mobilitatem, quia causantur solum ex coniunctione materiae et formae antequam eis adveniat privatio. Ex materia enim quae est in potentia corpus provenit magnitudo. Quam cito enim intelligamus formam in materia, intelligimus ex parte materiae partem extra partem, et ab hac condicione non potest absolvi, et ita statim consequitur magnitudo. Forma, iterum, ubicumque individuetur facit unum quod est principium numeri, et ita ratione formae consequitur numerus. Sic ergo consequuntur numerus et magnitudo ex materia et forma in se, antequam adveniat tertium principium quod est privatio ratione cuius consequuntur alia accidentia. Magnitudo ergo licet sit cum dispositionibus materialibus, habet tamen essentiam praeter illas; et propter hoc potest abstrahi, quia abstrahi non est nisi habere essentiam absolutam a dispositionibus materialibus. Et sic patet quod "abstrahentium non est mendacium." Considerare enim [aliquid] quod praeter materiales condiciones et dispositiones et ante eas habet naturam, entitatem et essentiam, inquantum tale est, est vere considerare illud. Accidentia autem alia, quantum ad essentiam et esse ipsorum, causantur postquam advenerit privatio, et ita non generantur ante omnem mobilitatem, et propterea non possunt abstrahi sicut alia.
Sciendum quod duplex est abstractio, scilicet ut solum ab eo quod est hoc-aliquid, et hoc modo abstrahit logicus universalia et naturalis. Et est alia abstractio non solum ab eo quod est hoc-aliquid sed etiam a communibus dispositionibus materiae et mobilitatis. Et hoc modo abstrahit mathematicus; alio vero modo, naturalis. Top
Dubitatur super hoc quod dicit quod in definitionibus accidentium in mathematicis non tangitur materia.
Hoc enim videtur falsum. Accidentia enim definiuntur per subiectum suum, et hoc est eis materia.
Dicendum quod materia dupliciter est: sensibilis et intelligibilis. Mathematicus tangit in definitione suorum accidentium materiam intelligibilem; naturalis, sensibilem materiam quae est subiectum constitutum in suo specifico ex materia et forma. Top
Dicit quod materia est ad-aliquid [2.2.194b9]. Ergo non est in genere substantiae.
Dicendum quod hoc nomen 'ad-aliquid' et huiusmodi nomina relativa dicuntur dupliciter: Quandoque enim utimur his nominibus pro ipsis relationibus, quandoque autem sumuntur pro naturis super quas fundantur relationes; et utraque istarum [significatens] diminutum. Patet in his relationibus: Pater inquantum pater est prius filio, et pater inquantum pater est simul cum filio. Unde si dicatur materia est ad-aliquid, li 'aliquid' non nominat ipsam relationem, sed illam naturam super quam fundatur relatio ipsa. Ipsa enim materia non est in se aliquid absolutum, sed est quaedam natura quae non est in se finita, sed indigens et inclinata ad formam. Hanc ergo naturam dependentem dico, cum dico materiam esse ad-aliquid. Similiter dicimus cum dicimus manum vel pedem esse ad-aliquid. Talis enim dependentia potest esse in substantia. Manus enim hoc-quod-est dependet ad aliquid. Similiter pes et huiusmodi; et huius signum est quod cum fuerit manus abscisa, non amplius est manus.
Ex iam dicto possumus videre quare materia scibilis est per formam, et etiam quod materia est per formam non solum in composito, sed etiam ut est aliqua natura differens a forma. Hac ratione quod est dependens ab alio capit esse ab alio; ergo si materia dependet a forma, esse suum capit a forma.
Item, unumquodque per quod est aliquid, per illud debet intelligi, et sic scibilis est materia.
Alio modo dicitur quod materia est ad-aliquid, scilicet per alia verba sic: Materia non est ad-aliquid primo modo dicendi per se, sed secundo modo dicendi per se -- id est, materia habet in se aliquam causam ex qua est ad-aliquid. Et hoc est idem cum dicta expositione. Top
Dicit quod activa ars et usualis cognoscit et considerat materiam [2.2.194b2], modo tamen diverso.
Ex hoc videtur quod omnis ars habet cognoscere materiam. Ergo ars logica, ut videtur, habet cognoscere materiam. Sed cum materia sua sit totum ens sive quidlibet, habet considerare et cogitare quidlibet.
Dicendum quod ars differt a scientia in eo quod ars comparatur ad opus. Comparari autem ad opus potest dupliciter: aut quia doceat operari, aut quia doceat materiam et formam operandi. Et operari est dupliciter: aut facere rem artificialem, aut uti re facta. Logica ergo est secundo modo ars, et sic non est activa nec usualis. Logica enim non docet facere syllogismum nec operari, sed modum operandi, quia in operatione cadit cognitio rei et modi super quem est motus. Top
[Pars quarta]
Determinatis autem his [2.3.194b16].
Haec pars determinat universaliter de causis supponendo et etiam ostendendo quod quattuor sunt causae.
Quaeritur quare diversimode determinat de causis hic et in libro Posteriorum et in libro Philosophiae primae.
Dicendum quod hic determinat de causis inquantum sunt causae corporis mobilis secundum rem; in libro Posteriorum autem inquantum causa est principium et medium secundum rationem et non secundum rem. In Prima philosophia ut distinguatur multiplicitas huius nominis 'causa', sicut ibidem multiplicitates aliorum nominum distinguuntur. Top
Videtur quod non indiget hic de causis determinare, cum in primo libro determinavit de causa materiali et formali et in principio huius secundi de causa efficiente. Et sic videtur quod non indiget determinare nisi solum de causa finali.
Dicendum quod superius egit de substantia causarum, sed non de rationibus causarum quae in substantia causarum repertae sunt. Et propterea de his hic determinat. Sed cum substantia causae finalis sit forma, de qua prius satis factum est, non oportet hic determinare nisi solum de ratione causae finalis. Top
Quaeritur propter quid tantum quattuor sunt causae [2.3.195a15].
Dicendum quod causa potest comparari ad esse vel ad fieri rei. Si primo modo, concurrunt duae causae, quia ad hoc quod sit res sufficienter completur in materia forma. Si ad fieri rei comparetur causa, dupliciter: cum sit fieri dimensio et fluxus ab uno in aliud. Si autem habeat causam ex parte primae extremitatis, sic erit causa efficiens; si autem ex parte ultimae extremitatis, sic erit causa finalis.
Vel aliter: Cum autem sit moveri, tunc causa fieri erit causa movens; hoc autem dupliciter: aut movens mota, et tunc efficiens; aut movens non mota, et tunc finis. Top
Dubitatur sic: Si finis est causa efficientis et e converso, ergo idem sui ipsius erit causa.
Dicendum quod finis, secundum quod est aliquid in re, sic est ab efficiente causatum -- efficiens facit finem; sicut autem comprehenditur finis, sic est causa efficiens. Sed intellige quod [species] rei exterioris non est causa finalis respectu efficientis, immo est forma efficientis. Sed res extra per suam apprehensionem in anima est finis respectu efficientis; et sic idem secundum esse diversum est causa sui ipsius. Top
[Pars quinta]
Dicitur autem fortuna [2.4.195b31].
Haec pars reducit quaedam ad dictas causas, sicut casum et fortunam, et de ipsis determinat.
Dubitatur de hoc quod dicit quod casuale non est a causa per se sive determinata [2.5.197a6-15].
Videtur enim quod sit a causa per se sic: Proponatur aliquod casuale. Inde sic: Hoc casuale per se loquendo est ens. Et si est ens per se loquendo, ergo per se loquendo est causa vel causatum; sed non est causa; ergo est causatum per se; ergo per se est ab aliqua causa. Et dictum est quod non.
Ad hoc duplex est responsio. Prima est haec: quod si comparetur ad unicam causam, dicetur quod non est a causa per se, sed a causa per accidens. Unica enim causa non est per se ad casuale. Si autem comparetur ad plures causas, dicetur quod casuale est a causa per se. Verbi gratia: Si vadam ad forum propter emptionem, inveniam ibi debitorem; vaditio mea est causa per se emptionis; sed cum ea coniuncta est inventio debitoris. Sed haec inventio comparata ad meam vaditionem tantum est a causa per accidens; si autem ad vaditionem debitoris et ad vaditionem meam ad eundem locum, sic est a causa per se. Et sic una causa non est causa per se respectu casualis; aggregatio tamen causarum est causa per se respectu casualis.
Alia responsio est haec: quod licet casuale quantum ad agens inferius est a causa per accidens, comparando tamen ad causam superiorem quae est causa causarum est a causa per se. Causa enim superior est ordinans omnes causas inferiores. Ut complete educat causalitatem inferiorum causarum, facit ipsas esse causas non tantum per se sed etiam per accidens, et sic intendit casualia.
Et aliter potest hoc idem apparere, quia si casuale est ens, tunc est bonum. Et si hoc, tunc aut est bonum sicut finis aut sicut ens ad finem. Sed unum solum est ens bonum ut finis, scilicet ipsum Primum, ergo casuale est bonum ut ens ad finem. Ergo est ordinatum ad finem, scilicet ad Primum, ergo respectu eius non est casuale.
Proponantur duo opposita quorum utrumque est a fortuna, et sint A et B. Deinde sic: A est a fortuna, ergo in minori parte [cf. 2.5.196b10-13; 2.8.199b24-26]. Et si hoc, ergo B est in maiori parte, ergo non est a fortuna.
Dicendum quod esse in minori parte et esse in maiori parte non est esse secundum tempus in maiori parte nec in minori parte secundum tempus, sicut supponit obiectio. Sed esse semper est esse a causa quae penitus est determinata in talem effectum. Esse autem in minori parte est esse a causa quae minus est determinata quam non determinata in talem effectum; et hoc est a causa quae non est determinata in talem effectum. Et sic est omne casuale.
Et iuxta hoc potest patere propter quid non dicuntur aliqua esse aequaliter, ita quod nec in maiori nec in minori parte. Quia si sit a causa, aut in aliquo erit determinata in talem effectum, et tunc magis est determinata quam non determinata; aut in nullo erit determinata, et tunc erit minus determinatum. Primo modo erit in maiori parte, secundo modo erit in minori parte. Et sic non cadit medium inter esse determinatum in aliquo et non esse determinatum, et sic non cadit in hac divisione aliquod quod sit ens aequaliter.
Patet etiam quod voluntaria licet sint contingentia ad utrumlibet, non tamen sunt casualia. Postquam enim anima facta fuerit appetens, ipsa est magis determinata quam non determinata in hoc. Top
Dixit in praecedentibus quod fortuna est in habentibus propositum; casus autem est in naturalibus. Et de hoc posuit duo exempla in quibus innuebat quod motus brutorum non est a proposito sed a natura [2.6.197b7].
Contra: Uni corpori naturali debetur unus motus tantum, sive fuerit simplex sive compositum. Quia tamen sit simplex, manifestum est quod ei debetur unus motus tantum, quia motus elementi vincentis in ipso. Inde sic: Animal est unum corpus, ergo animali debetur tantum unus motus sicut descensus; ergo motus processivus non est ei naturalis.
Item, omnis motus naturalis est in unam partem, sed motus processivus est in partes oppositas, ergo non est naturalis.
Ad primum dicendum quod corpori quod est unum unitate unius naturae debetur unus motus tantum. Unde si contingat quod in aliquo corpore inveniantur duae naturae, ei possunt deberi plures motus. Sed in animali sunt plures naturae, probatio: Dixit enim superius quod forma est natura [2.1.193b7], et in quolibet animali est duplex forma, scilicet forma mixtionis quattuor elementorum sive forma corporis. Sed haec forma non est forma substantialis animalis. Sed alia est forma quae est forma substantialis animalis, scilicet anima. Utraque autem istarum formarum natura est: Ratione autem unius naturae movetur animal descendendo vel ascendendo; ratione autem alterius naturae quae est anima movetur secundum motum processivum. Et sic patet solutio primi quaesiti.
Ad secundum dicendum quod omnis motus naturalis est in unam partem tantum, qui quidem motus est ab eadem natura. Sed motus in partes oppositas non est ab eadem natura. Et sic anima non est eadem natura secundum quod est principium motus in partes oppositas, quod sic potest ostendi: Anima non est principium sufficiens ad motum processivum. Sed anima informata per speciem delectabilis extra est principium movendi sufficiens ad illud delectabile; anima autem informata per speciem alterius delectabilis exsistentis in alio loco est principium sufficiens ad movendum illuc. Et sic patet quare brutum movetur naturaliter motu processivo. Et sic cum acceperit aliquod delectabile et informatur per speciem delectabilis, non potest non moveri ad illud sed statim movetur ad illud.
Ex hoc possumus videre quod anima hominis non est principium movendi in homine, quia licet acceperit delectabile et informetur per speciem delectabilis, non statim movetur ad illud, sed cum acceperit, iudicat de accepto utrum sit bonum vel malum. Unde in homine motus consequitur iudicium. Unde sive bonum sive malum fuerit, post iudicium potest moveri vel non moveri ad illud. Et propterea motus hominis non a natura sed a proposito est. Top
Quaeritur quae sit differentia inter frustra et casum.
Dicendum quod frustra consistit ex privatione intenti; casus autem est exsistens ex privatione non intenti [cf. 2.6.197b21-29].
Videtur quod frustra non sit in naturalibus sic: Natura agens intendit generare formam, et materia appetit compleri per formam [1.9.192a22-23]; et sic nec ex parte agentis nec ex parte patientis est prohibitio; ergo, ut videtur, agens suum effectum consequitur.
Dicendum quod si materia solum appeteret compleri per formam agentis, nunquam esset prohibitio; verum concluderet. Sed quia materia non est inclinata solum ad unam formam sed ad oppositas, propter inclinationem ad formam oppositam impeditur natura. Top
Quaeritur propter quid fortuna et casus magis reducuntur ad causam efficientem quam ad aliquam aliam causam.
Dicendum quod inter omnes causas, causa efficiens est causa intendens proprie. Casus, frustra et fortuna consistunt circa intentum ab agente effciente (intentio debetur efficienti) quasi ad efficientem reducuntur quae est intendens et non intendunt nisi per naturam efficientis. Top
Innuit definitiones quae sunt per unam causam tantum esse definitiones [cf. 2.7.198a17].
Contra: Nulla una causa sufficit ad totum esse rei, ergo nulla una causa indicat totum esse rei, ergo nulla una causa est definitio rei.
Dicendum quod hoc argumentum non valet: Nulla una causa sufficit ad totum esse rei, ergo nulla una causa indicat esse rei. In qualibet enim causa est totum rei esse sed non totaliter. Si enim respiciatur ad efficientem inquantum intendens, tota res aliquo modo erit in efficiente; efficiens enim totam rem facit. Si autem respiciatur ad causam formalem, tota res erit in causa formali; facit enim forma totam rem esse. Si autem respicitur ad causam materialem, tota res in ipsa erit; tota enim res educitur a materia. Totum ergo esse rei est in qualibet causa, sed non totaliter, quia diminute et secundum virtutem; sed in omnibus causis est totum esse rei totaliter. Et propterea per quamlibet causam potest definiri; per omnes tamen simul definitur completissime. Top
[Pars sexta]
Quoniam autem causae quattuor [2.7.198a22].
Haec pars determinat quod physici est considerare de his quattuor causis et circa quae habet considerare has causas.
Videtur quod posita causa efficiente, sicut posito sole elongato a nobis in hieme, circumscripta omni causa finali, adhuc erit pluvia, quia vapores remanebunt humidi cum sol elongetur, et sic necessario cadet pluvia.
Dicendum quod ponere causam efficientem et circumscribere causam finalem est ponere opposita. Quia intelligamus aliquod in potentia efficiens: Tunc illud est sicut in otio, et dicit fieri in actu ille exitus ab otio in actum. Est quidem [causa] necessario indigens aliquo movente quod det exire ipsam de potentia in actum. Hoc ergo movens aut est movens ut efficiens aut ut finis, sive movens motum sive movens non motum. Si ut movens motum, illud ergo motum indiguit motore aliquo, et sic in infinitum nisi detur quod perveniatur ad aliquod movens non motum; hoc autem est finis. Movens ergo ut efficiens movet propter finem. Unde sicut efficiens propter finem movet et exit in actum propter finem, sic efficiens in ratione efficientis salvatur et est per finem.
Alio modo possumus hoc videre: Actio est sicut via et dimensio quaedam a quo et in quid. Cum autem est actio in fieri, terminatur quantum ad partem eius a quo; non terminatur autem sed est in fieri ex parte eius ad quod, et ita respectu finis exigens terminari per finem. Quare sicut actio praeter finem infinita est et incerta, similiter et agens inquantum talis. Unde nihil est ponere efficiens et circumscribere finem. Top
Aranea et hirundo et similia nunquid agunt per apprehensionem? [2.8.199a27]
Videtur quod sic, cum suae actiones sint ab anima. Omnis enim motus -- localis ad minus -- est ab anima, et ita per apprehensionem, et ita ab arte. Hoc enim est esse ab arte: apprehendere speciem alicuius et per speciem apprehensam operari.
Dicendum quod operari secundum apprehensionem est dupliciter: Aut accipere speciem alicuius et iuxta apprehensum operari aliud, vel accipere speciem alicuius et praeter omnem discretionem moveri et operari, sicut patet cum apprehendimus calorem in manu. Apposito enim igne ad manum, statim fit fuga post apprehensionem speciei calidi. Hoc modo est in brutis. Statim enim apprehensa specie sine omni deliberatione moventur: Ut si apprehensum fuerit delectabile moventur ad illud adquirendum; si nocivum, ad fugiendum. Top
[Pars septima]
Peccatum autem fit et in his quae sunt secundum artem etc. [2.8.199a33].
Considerato ad naturam liberam non impeditam, haec pars considerat ad naturam non liberam sed impeditam.
Sciendum quod exemplum quod ponit de medico curante [2.8.199b30-31] se ipsum valde notabile est, quod patet sic. In arte duo sunt: ars et anima ex parte efficientis, quia nec ars sine anima nec anima sine arte agit. Sed tamen ipsa ars appropriata est ad unum effectum, et sic est efficiens particulare; anima autem est sicut efficiens universale et conveniens multis artibus. Cum ergo ars agat propter aliquid; principium autem huius quod est propter-aliquid non per se reperitur ex parte artis sed ex parte animae, ars enim non intendit nisi quia anima; similiter est in naturalibus quod est ibi virtus particularis quae appropriatur particulari effectui, et tamen est dicere quod est agens commune et universale superius, scilicet natura caelestis. Cum ergo particularis intendit finem, huius origo non invenitur in natura particulari, sed magis in natura universali sub qua movet particularis natura. Top
Dubitatur unde supponat naturam esse principium veniendi in aliquem finem [2.8.199b32], cum ex definitione naturae non possit plus haberi nisi quod sit principium motus et quietis eius in quo est.
Dicendum quod cum motus sit essentialiter ad terminum ad quem, tunc esse principium motus est esse principium movendi ad finem et ad terminum ad quem.
Sciendum quod ars et anima sunt unum agens et uterque habet aliquam rationem efficientem respectu artis. Sed ars est agens appropriatum tali effectui, ut ars domificandi appropriatur ad domum, et sic de aliis. Ipsa autem anima manens una est agens cum pluribus artibus et est sicut agens universale.
Intelligendum igitur quod finem intendi non potest penitus absolvi ab apprehensione. Quod ergo ars intendat finem non debetur apprehensioni ipsius artis, sed apprehensioni ipsius animae.
Intelligendum est enim quod in aliquo agente inferiori -- verbi gratia, in igne -- est natura particularis quae est agens appropriatum respectu talis effectus et assimilatur arti. Et est virtus agentis superioris quae ultimo reducitur ad virtutem intelligentiae et assimilatur animae agenti cum arte. Quod igitur natura inferior sit ordinata ad finem debetur apprehensioni ipsius intelligentiae sub qua movetur. Top
[Pars octava]
Quoniam autem ex necessitate utrum ex suppositione sit [2.9.199b34].
Haec pars determinat quod necessitas rerum naturalium est ex parte finis. Et hoc est dictu quod res naturalis talis est, quia est ad talem finem. Et sic terminatur totum capitulum de causis.
Dubitatur de hoc quod dicit quod materia non est causa principalis eius quod est hoc-aliquid [2.9.200a5-28], sed est sicut occasio sine qua res non potest esse sive occasio propter quam res est.
Videtur enim quod sit causa principalis eius quod est hoc-aliquid hac ratione: Formae debetur communitas, ergo forma non est causa principalis eius quod est hoc-aliquid sive individui. Et si forma non est causa principalis individui, materia erit causa principalis eius.
Contra hanc rationem sic arguitur et vere: Eodem quo res est, eodem res est unum. Sed res per formam [est], ergo per formam est unum, et sic per formam est hoc-aliquid.
Dicendum quod prima ratio non valet 'formae debetur communitas, ergo non est principalis causa individui'. Forma enim duplex habet esse: Unum esse scilicet secundum quod est multiplicabilis, et aliud esse secundum quod actu multiplicata est. Si primo modo consideretur forma, ei debetur communitas; de se enim est sui multiplicabilis. Si secundo modo consideretur forma, sic est principium et causa eius quod est hoc-aliquid sive totius rei, et causa simplicitatis. Sed quia hoc esse, scilicet actu multiplicatum, non potest forma habere sine materia, propterea materia est quasi occasio propter quam res est.
Et hoc possumus videre per hoc exemplum. Intelligamus lumen candelae esse in vacuo sicut punctum. Tunc sic: Haec lux non multiplicat se extra se, sed si poneretur haec lux in pleno diaphano, ut videre faceret se extra se et faceret diversas luces numero in diversis partibus aeris. Sciendum ergo quod tota causalitas huius multiplicationis est ex parte lucis et non ex parte diaphani, ut aeris. Sed quia lux non posset numerare sive multiplicare se sine diaphano extra ipsam recipiente, propterea est aer suscipiens sicut occasio lucis multiplicatae; lux autem est causa principalis. Comparetur ergo lux multiplicans formae universali, partes aeris recipientis lucem comparentur materiae; luces receptae comparentur formae individuatae et multiplicatae per materiam. Et sic patet verificatio dictae rationis: Materia est ad formam sive propter formam. Top
Quaeritur utrum hoc intelligendum sit de ipsa substantia materiae, aut de ipsa materia disposita et appropriata ad formam.
Primo modo non, ut videtur, quia materia inquantum est substantia est absoluta, et inquantum est absoluta non est ordinata ad formam. Et sic videtur quod materia appropriata per condiciones appropriantes ipsam ad formam sit propter formam et ad formam.
Ad oppositum sic: Materia quia est incompleta, est indigens forma; sed materia sine suis dispositionibus est maxime incompleta; ergo ipsa substantia materiae est maxime incompleta et maxime indigens forma. Ergo materia in se sive in sua substantia non erit absoluta sed ad formam.
Materia et forma sunt partes compositi, eo quod unum est in potentia et reliquum actus eiusdem. Tunc sic: Si materia totum-quod-est [est] pars compositi, totum est ut ens in potentia; ergo in materia non est dare aliquid absolutum, sed tota erit inclinata ad formam -- quod verum est.
Dicendum quod hoc argumentum non valet: Materia est substantia, vel hoc est substantia, ergo hoc est absolutum. Quaedam enim substantia hoc-quod-est est per aliud -- cuiusmodi sunt caput, manus et huiusmodi; non tamen dico quod sunt relativa -- sed substantialem perfectionem ultimam quae est actus animae recipit ex ordinatione ad suum totum. Et sic est de materia. Totum enim quod est in dependentia et potentia est ad formam.
Ex hoc corollarie notandum est, scilicet quod cum ab essentia materiae non possimus circumscribere esse in potentia, nec eius oppositum -- scilicet, esse actu -- suae essentiae attribuere, materiam et formam non posse reduci ad eandem essentiam. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod materia ingreditur rei definitionem [2.9.200b7-8].
Videtur enim quod non sic: [Si] definitio indicat essentiam rei, et essentia rei est sua forma vel ipsa forma, tunc definitio habet solum dicere formam.
Ad hoc dicendum quod quaedam ingrediuntur definitionem ut pars essentiae rei, quaedam non ingrediuntur definitionem ut pars essentiae rei sed magis ut determinent respectum in eo quod est pars essentiae. Primo modo non ingreditur materia definitionem rei, secundo modo ingreditur materia definitionem rei. Forma enim rei naturalis habet respectum ad materiam, quem respectum materia ingrediens definitionem rei determinat. Necesse est enim ad hoc quod res naturalis perfecte cognoscatur secundum suam essentiam, cognoscere respectum quem habet sua forma ad suam materiam. Et propterea materia ingreditur definitionem rei naturalis, ut respectum quem habet sua forma ad suam materiam determinet. Et sic potest materia ingredi definitionem; alio modo non. Top
[Liber III
Pars prima]
Quoniam autem est natura quidem principium motus et quietis [3.1.200b12].
Cum iam determinavit de principiis, causis et elementis, sequitur pars quae determinat de motu et mobili, et principaliter de motu, quia cognito motu cognoscitur et mobile. Dividitur in duas quarum prima determinat de motu non comparando motum et consequenter comparando -- et terminatur prima ad principium septimi. Prima in duas, quarum prima determinat de motu et eius condicionibus in communi; secunda, in speciali -- et terminatur prima ad principium quinti. Prima harum in duas, quarum prima prooemialis; secunda, exsecutiva -- et terminatur prima, ibi: "Est quidem igitur" [3.1.200b26]. Prooemialis dividitur in duas. Prima dat intentionem quoad istum tertium librum, secunda dat intentionem quoad quartum. Primo determinat de motu. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod definiendo continuum multotiens necesse est indigere ratione infiniti [3.1.200b19-20].
Videtur enim quod vera ratio continui est haec: Continuum est cuius partes copulantur ad terminum communem. Et in hac ratione non cadit infinitum.
Dicendum quod continuum duplicem habet definitionem, quarum una convenit ei ratione nominis impositi, quod nomen est hoc nomen 'continuum'; alia definitio convenit ei ratione eius cui imponitur hoc nomen 'continuum' quod est quantitas, et est talis: Continuum est illud quod est divisibile in partes divisibiles vel in infinitum [3.1.200b18-20]. Et haec definitio verior est definitio continui quam alia definitio quae inest ei ratione nominis impositi.
Et hoc potest sic patere: Quantitas est illud quod est divisibile in partes [6.2.232a23-25]. Si ergo nomen quantitatis est nomen divisibilitatis, verae differentiae quantitatis erunt verae differentiae divisibilitatis. Cum ergo natura huius generis sit divisibilitas, debent suae differentiae dicere speciales divisibilitates. Propterea vere definitur continuum sic: Continuum est quod est divisibile in partes divisibiles sive in infinitum. Et vere definitur discretum sic: Discretum est quod est divisibile in partes indivisibiles. Propterea vera est differentia quantitatis: divisibile in infinitum -- id est, in semper divisibilia. Imponitur enim hoc nomen 'continuum' non a quantitate sed a quadam dispositione quantitatis.
Quod autem natura quantitatis sit esse divisibile patet inspicienti ortum quantitatis. Omnis enim quantitas procedit aut a divisibilitate materiae, aut a divisibilitate formae. Divisibilitatem materiae voco extensibilitatem materiae, ex qua oritur quantitas continua. Divisibilitatem formae voco multiplicabilitatem eius quae actu multiplicata facit unitatem et multiplicitatem. Et sic ex ipsa causatur quantitas discreta quae est numerus. Unde definitio haec 'continuum est illud quod est divisibile in infinitum' est verissima definitio continui. Haec autem definitio 'continuum est illud cuius partes copulantur ad communem terminum' est definitio definiens continuum secundum dispositionem a qua imponitur nomen. Top
Quaeritur propter quid dicit quod "ratio infiniti primo apparet in continuo" [3.1.200b17-18].
Dicendum quod infinitum dupliciter est: appositione, ut in numero; divisione, ut in continuis [3.4.204a7]. Sed non crescit numerus in infinitum nisi propter infinitas partes in divisione ipsius continui. Licet enim sit numerus in aliis, non tamen crescit in infinitum. Top
Videtur quod quantitas, substantia etc. dividant ens simpliciter et ens actu.
Dicendum quod secundum quod haec nomina stant pro his quae sunt in generibus, ut universale et particulare, sic dividunt ens actu. Secundum autem quod stant pro his et etiam pro aliis quae ibi sunt tamquam incompleta et privata, ut est dicere unam esse substantiam, sic dividunt ens simpliciter, quod est commune ad ens actu et ens substantia. Top
Quaeritur qualiter per divisionem eius quod est ad-aliquid ostendit ipse quod motus non est cuiuslibet entis.
Dicendum quod cum haec relatio abundans-et-diminutum sit in omnibus generibus sicut actus et potentia, et manifestum est quod haec relatio activum-et-passivum addit supra priorem et sic sit in paucioribus, tunc neque ipsa erit in omnibus generibus, ergo nec motus cum concomitetur illam. Intendit ergo cum duplex sit relatio quarum secunda addit supra primam, et sic est in paucioribus quam prima, et prima est in omnibus, ergo non secunda. Quod autem illa secunda addat supra primam patet: Activum est abundans et completum respectu passivi, et non solum hoc, sed etiam influens et educens passivum in actum. Ex hoc etiam patet quod non ubicumque est actus est motus, sed solum in his ubi ens actu est influens et educens quod est in potentia in actum. Top
Quaeritur cum dicit "cum nihil sit extra praedicta" [3.1.201a3; cf. AL 7.1.2: 98], utrum li 'praedicta' stet pro quattuor praedicamentis aut pro omnibus. Quod autem stet solum pro quattuor videtur per hoc quod prius dixit immediate [3.1.201a4-9]; quod autem stet pro omnibus videtur, quia non solum sunt entia ea quae sunt in his quattuor generibus, sed etiam alia ut ea quae sunt in aliis sex generibus.
Solutio huius patet ex declaratione eius quod dicit [3.1.201a8-9] quod tot sunt species motus quot entis. Apud naturalem enim proprie loquendo convenit in quattuor generibus in quibus est motus, cum ens a natura sit cuius motus et ens per motum. Alia enim genera apud naturalem non sunt entia sed dispositiones entis. Top
Quaeritur qualiter per grave et leve [3.1.201a7-9] explicat de differentiis loci, cum grave et leve dicant differentias corporum.
Dicendum quod grave et leve per se loquendo dicunt differentias corporum secundum quas debentur eis loca diversa. Et sciendum quod locus dupliciter habetur, aut essentialiter aut accidentaliter. Secundum quod essentialiter sic tanguntur suae differentiae per grave et leve; esse enim grave est esse essentialiter deorsum, et esse leve est esse sursum essentialiter. Secundum autem quod locus accidentaliter habetur, sic tanguntur suae differentiae per sursum et deorsum; esse enim sursum simpliciter loquendo est accidentaliter esse sursum, et similiter intellige de deorsum. Top
Dubitatur de definitione motus sic: Actus est duplex: primus et secundus -- primus, ut substantia est actus formae, secundum quod dicimus quod scientia in habitu est actus scientis; secundus autem est ipsa forma cum operatione sua cuiusmodi est considerare. Sed motus non est actus primus nec secundus. Ergo non est actus.
Dicendum quod haec divisio actus est divisio actus perfecti et non actus imperfecti. Motus autem est actus imperfectus [3.2.201b32].
Contra:
Quod terminat potentiam exsistentis in potentia, hoc est actus. Sed forma terminat potentiam adquisitam per motum. Ergo forma est actus eius.
Item, albedo est actus albi inquantum huiusmodi; ergo ipsa potentia est actus exsistentis in potentia inquantum huiusmodi; ergo non motus.
Dicendum ad primum quod ens in potentia est in potentia ad duplicem actum: scilicet ad formam et ad viam in formam -- scilicet, ad motum sicut aedificabile ad formam domus [3.1.201a15], et ad aedificationem quae est via in formam domus. Sed primo et immediate est via in potentia ad motum, qui est via in formam, et ex consequenti est in potentia ad actum, scilicet ad formam. Et primo modo intelligenda est definitio.
Dicendum ad secundum quod est dicere actum dupliciter: aut sicut forma est actus materiae, aut sicut forma est actus compositi. Primo modo actus non est aliquid eius cuius est actus, sed est aliquid additum supra ipsum; secundo modo dicendi 'actum' est actus aliquid eius cuius est actus. Primo modo est dicere quod [entis] in potentia actus est motus; secundo modo est dicere quod ipsa potentia est actus eius quod est in potentia. Top
Cum motus sit in genere et habeat genus, quaeritur quare non ponit genus suum in eius definitione. Actus enim non videtur poni in sua definitione sicut genus, cum actus sit in omni genere.
Dicendum quod non intendit inquirere veram motus essentiam nec secundum quod est aliquid in se, sed secundum comparationem quam habet ad mobile, ut scilicet per motum possit cognosci mobile. Quia ergo comparatio motus ad mobile est ut motus sit eius actus, ideo definitur motus per actum. Top
Dubitatur qualiter motus sit actus imperfectus [3.2.201b32], quia imperfecti videtur potentia [et] e converso.
Ad quod dicendum quod ipsum mobile est in potentia ad perfectionem. Sed quia hanc non potest habere nisi per medium quod est motus, est in potentia ad motum tamquam ad medium; hoc est, in potentia ad illum, ut potentia sua extendit se ultra. Ex natura ergo mobilis est quod ille actus sit imperfecte complens et imperfectus. Top
Quaeritur qualiter motus possit esse actus moventis et mobilis cum sit in mobili.
Dicendum quod ad hoc quod aliquid agat non indiget ut aliquid sit in ipso quod prius non fuit -- hoc enim magis esset recipere et pati -- sed solum indiget ut aliquid fit ex ipso. Et propterea illud quo actu est movens et agens bene potest esse in alio, cum sit ab illo. Motus ergo si significetur inquantum est a movente, sicut significatur per hoc nomen 'motio', est actus moventis. Top
Sciendum quod ens in potentia est in potentia ad aliquam formam quam non habet. Et quia non potest illam habere nisi per exitum in illam sive per viam mediam, necessario est in potentia respectu viae mediae. Sed esse in potentia respectu viae mediae est habere potentiam non sistentem ibi, sed transeuntem et extendentem ulterius. Quare a primo, mobile quod est in potentia respectu medii et etiam ulterius, respectu actus ulterioris necessario exigit actum incomplete complens ipsum. Unde magis est quod ex imperfectione ipsius mobilis causatur imperfectio motus secundum quod est actus mobilis imperfecti. Top
Quod autem motus sit ipsius mobilis, manifestum potest esse sic: Motus non est aliud quam potentia mobilis in suam speciem. Tunc etiam si dicamus motum actionem agentis, ipsa potentia non est nisi processus mobilis ad speciem. Et manifestum est quod hoc est ipsius mobilis, quia agens non dicitur actu agens quia recipit aliquid quod prius non habuit, sed quia aliquid habet aliud ab eo quod prius non habuit. Ergo illud a quo est agens actu est motus ab agente. Ex hoc possumus videre quod motus potest esse actus motivi et mobilis, quia inquantum provenit ab agente -- id est, inquantum est passio egrediens ab agente -- sic est agentis actus. Inquantum est in mobili, quia per agens actu fit actu motum, est actus mobilis. Unde cum movens actu recipiat suum mobile actu, erit utrumque actu tale per motum quod est via inter illa ad utrumque comparata.
Sciendum tamen quod motus secundum quod est actus mobilis significatur per hoc nomen 'motus'; secundum autem quod est actus motivi significatur per hoc nomen 'motio' vel aliquid tale. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod actio non est in agente, nec passio in patiente [cf. 3.3.202a25-31], tamen concretum et abstractum idem videntur significare -- hoc modo, scilicet, quod concretum significat ipsum abstractum in subiecto -- ergo agens significat actionem in agente.
Dicendum quod illud falsum est, scilicet quod concretum significat abstractum in subiecto. Et patet instantia cum dicitur 'urina est sana', quoniam dicitur sana, quia indicat sanitatem. Unde non significat sanitatem in urina, sed alio modo relatam ad urinam, scilicet sicut ad signum. Et similiter agens non significat actionem in agente, sed dicit aliquo modo actionem relatam ad ipsum agens. Top
Item, aliquando sic arguitur: Actio est causa passionis et motus, ergo non est idem cum illis. Dicendum quod nos utimur hoc nomine 'actio' duobus modis: Uno modo, quia agens cum agit extendit virtutem suam in patiens; et hanc extensionem vocamus, quandoque, actionem; secundum hoc dicimus quod actio non est omnino idem cum motu, sed est causa motus. Alio modo est vocare operationem, consequentem ad virtutem iam extensam, actionem. Et hoc nihil aliud est quam motus. Unde si manus moveat lapidem, sua actio non est nisi positio lapidis in talem locum. Unde si consideretur ista positio prout est ipsius agentis, sic est eius actio; si prout recipitur in patiente, est passio; si vero prout est ipsius mobilis, est motus. Top
[Pars secunda]
Quoniam autem de natura scientia [3.4.202b30].
Determinato de motu exsequitur de infinito, cuius prima pars est prooemialis, reliqua exsecutiva.
Dubitatur de hoc quod dicit quod si unum elementorum esset infinitum, corrumperet reliquum [3.5.204b28].
Contra: Elementa in suis sphaeris prout constituunt universum non agunt ad invicem. Ergo etsi unum elementum esset infinitum, non corrumperet reliquum.
Dicendum quod elementa in suis sphaeris non agunt ad invicem, hoc non est ex suis naturis propriis, sed ex natura corporis superioris determinantis et ordinantis elementis locum et situm. Unde si poneremus infinitum, non possemus ponere ei talem naturam, quia nec possemus ponere ei continens.
Et quod sit ex natura superiori quod elementa non agunt ad invicem possumus videre. Si enim esset ex naturis propriis, non posset esse nisi ex aequalitate potentiarum. Sed si sic poneremus, adhuc non sequeretur quod non agerent ad invicem. Sit enim calidum dominans et frigidum. Calidum agit in frigidum, ergo patitur a frigido, quia omne agens naturale agit in patiendo [3.1.201a24-25]. Si ergo frigidum agit in dominans, multo fortius aget in aequale. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod si terra esset infinita, adhuc esset in medio [3.5.205b14-16].
Contra: Si esset infinita, non haberet medium.
Dicendum quod ponere terram infinitam esset ponere duo opposita, quia in hoc quod dico 'terra' tango naturam finitatis, quia gravitatem quae est inclinata ad finitum. Top
Dicit quod omne corpus sensibile est grave vel leve [3.5.205b26].
Contra: Caelum est sensibile, nec tamen grave nec leve.
Intelligit per 'corpus sensibile' corpus tangibile habens qualitates tangibiles. Ratio huius glossae est quod corpus per se est sensibile, per illum sensum qui sentit differentias corporum -- scilicet, calidum, frigidum, humidum, siccum. Top
Cum non possumus ponere infinitum esse actu, quaeritur: aut hoc est quia continuum, aut quia continuum naturale, scilicet continuum in materia naturali.
>Videtur quod primo modo non, sic: "Ratio infiniti congruit quantitati," ergo natura quantitatis non repugnat infinito.
Oppositum videtur per multas rationes:
Tum quia in hoc capitulo ostendebat per naturam corporis, non descendendo ad corpus naturale, infinitum non esse. Ex hoc ergo videtur quod negatio infiniti non solum est ex negatione corporis naturalis, sed corporis sive continui inquantum tale.
Quod continuum quia continuum vel corpus quia corpus non possit esse infinitum ostendatur sic. Proposito aliquo corpore, quod solum est in profundo huius corporis non est cum tota materia huius. Haec propositio sic ostenditur: Quod solum est in profundo habet aliquid extra se, quia si nihil haberet extra se, esset in termino, et sic non solum in profundo. Ergo cum sit solum in profundo, habet aliquid extra se; ergo a primo, quod solum est in profundo huius, non est cum tota materia huius. Sed forma huius corporis est cum tota sua materia, ergo non est solum in profundo. Ergo erit in eius termino.
Item, ponere partem non ponendo totum cuius est pars est impossibile. Sed ponere continuum esse infinitum est sic ponere. Quod sic potest ostendi: Si linea est infinita, ergo quidquid ipsa est habet aliquid extra se [3.6.207a7], ergo ipsa linea totum id quod est pars est. Ponere ergo ipsam esse infinitam est ponere partem et non totum ad ipsam.
Item, intelligamus hanc lineam: Partes autem huius non sunt secundum prius et posterius ad unam quantitatem vel unam dimensionem huius, sed simul sunt omnes ad unam quantitatem vel dimensionem constituendam. Et si hoc, unus est actus quantitatis omnium istarum partium. Et si hoc, iste est actus ultimus ultra quem non est alius actus, et sic finitus. E converso est in successivis; non enim est ibi unus actus sed actus multiplicatus et potentia multiplicata. Hanc rationem tangit Commentator super illam propositionem: Continuum "quantum potest esse in actu, tantum in potentia."
Item, concedendum quod actu exsistentia continui contradicit infinito; sed non solum ita est quod continuum in materia prohibeat infinitum, sed simpliciter continuum inquantum huiusmodi. Quid ergo est quod dicit quod ratio infiniti congruit quantitati? Hoc est, quod infinitum, eo modo quo habet esse, habet esse in quantitate. Top
Supposito ergo quod continuum inquantum continuum non potest esse infinitum extensum actu [3.5.206a8], quaeritur ulterius: Continuum inquantum continuum concedit quantamcumque dimensionem, sicut in fine capituli de infinito. Ergo quantum est de se, continuum est infinitum per appositionem sicut numerus, ergo est infinitum in appositione sicut numerus.
Dicendum quod si intelligamus quantitatem crescere in infinitum, non esset haec infinitas quantitatis secundum substantiam, sed solum esset generatio et fieri ipsius quantitatis, et propterea non est hoc modo quantitatem esse infinitam.
Sed eodem modo videtur tunc quod continuum non dici possit esse infinitum divisione secundum quod infinitum magis conveniat divisioni.
Dicendum quod non est simile, quia in hac signata quantitate sunt aliquo modo dimensiones infinitae, sed in hac signata quantitate non est aliquid per cuius materiam possit fieri crementum in infinitum. Et propterea infinitas divisionis attribuitur continuo et reliqua non.
Verior responsio est haec: Sicut dictum est prius, partes in continuo non sunt ordinatae ab una quantitate ad invicem secundum prius et posterius sed simul. Unde intelligere ordinatam appositionem [unius] post aliam, hoc totum est accidentale continuo. Et propterea, si sic esset infinitas, non propter hoc diceretur infinitum continuum. Top
De infinito in numero sive in discretis dubitatur sic: In hoc plano sive in hac superficie sunt infinitae figurae, quia qua ratione una et alia. Et sic: Omnis superficies est a natura; natura ergo facit in hac superficie infinitas figuras. Ergo numerus illarum figurarum est infinitus, et ille numerus est sicut in factum esse, ergo infinitum est actu.
[Opiniones]
Ad hoc responsio una quae sic dicit: Licet in hoc numero non sit prius et posterius secundum tempus, immo quantum ad tempus est ille numerus totus simul, tamen in hoc numero est prius et posterius secundum naturam; et non est inconveniens quod infinitum sit dummodo altero istorum modorum habeat prius et posterius.
Immo videtur quod sit inconveniens, quia haec ratio 'quod hoc sit prius et posterius secundum naturam' non prohibet quin ista sint secundum prius et posterius secundum naturam, simul autem secundum tempus omnes partes numeri. Ergo natura faciendo ipsa pertransibat infinita.
Et dicet aliquis quod non est inconveniens quod natura pertranseat infinita quorum unumquodque est in potentia et non in actu [8.8.263b3-5].
Ostendi potest quod est inconveniens, quia quod natura non potest pertransire infinita, hoc est propter magnitudinem dimensionis infiniti. Sed figurarum potentialiter exsistentium dimensio tanta est quanta esset si actu in infinitum esset figurarum actus. Ergo sicut non pertransibit infinita actu exsistentia, sic nec infinita potentialiter exsistentia.
[Responsio]
Dicendum quod omnis infinitas fundatur super aliquod quod est finitum actu, quia cum hoc continuum signatum ubique est continuum, ubique est in ipso figura et linea. In natura ergo finiti radicatur infinitas quaedam figurarum.
Dicendum ergo quod natura potest pertransire haec infinita non in se sed magis in eo, in quo radicatur haec infinitas, quod est finitum; et hoc non est inconveniens. Unde si intelligamus unamquamque figuram in se et non in natura continui finiti, nunquam natura pertransisset ipsas sive fecisset. Et sic aliquo modo in numero potest pertransiri et in facto esse, ita quod non erit ibi prius et posterius in tempore sed solum prius et posterius secundum naturam. In continuo autem, in cuius partibus non sunt prius et posterius secundum naturam, non convenit dicere ipsum infinitum. Top
Quaeratur si hoc sit propter prioritatem et posterioritatem quae est in numero et non in quanto?
Dicendum quod hoc est propter prioritatem et posterioritatem secundum naturam, licet non secundum tempus possit ibi esse infinitas. Hac ratione quaelibet pars numeri est in potentia respectu ulterioris numeri, et partes sunt ordinatae ad invicem. Et propterea sicut infinitae sunt partes in numero, infinitae sunt potentiae et infiniti sunt actus, et propter hoc non est unus actus sive completa dimensio ultra quam non est alia; immo unicuique actui coniuncta est potentia respectu actus ulterioris. Et quia sic est, propterea est dicere ibi esse infinitum.
Aliter autem est in continuo. Omnes enim partes continui simul sunt in potentia respectu dimensionis totius, ergo per unum actum habent omnes potentiae finiri. Et quia omnes istae potentiae sunt sicut una potentia aggregata, et sic, licet per impossibile ponerentur partes esse infinitae, esset tamen unus actus. Top
[Liber IV
Pars prima]
Similiter autem necesse est [4.1.208a27].
Dictum est quod in hoc quarto intendit determinare de duobus quae sunt quasi essentialia motus secundo modo. Cum enim non sint de essentia motus, sunt tamen ei coniuncta sicut locus et tempus. Primo ergo determinat de loco, consequenter de tempore, ibi: "Conveniens" [4.10.217b29]. Pars prima primo determinat de eo quod est locus secundum veritatem; secundo, de eo quod est locus secundum opinionem ut de vacuo.
Pars prima habet partem prooemialem et exsecutivam. Pars prima intendit dicere de quo est intentio et propter quid. De quo, quoniam de loco; et propter quid, quia cum locus sit, non manifestum est quid sit. Propterea breviter demonstrat quod locus est et quod non est manifestum quid sit.
Pars exsecutiva dividitur in duas: Prima pertinet ad hanc quaestionem an sit locus, et terminatur, ibi: "At vero" [4.1.209a3]; secunda, quid sit locus. Pars prima intendit manifestare locum esse. Top
Sufficientia octo modorum [cf. 4.3.210a14-24] potest sumi sic. Septem modi dicuntur aliquo modo et per diminutionem et per posterius respectu octavi. Est respicere locum ut est quantitas solum, et sic est accidens solum sicut est continentia. Et est respicere ipsum non solum sic sed ut ei coniuncta est potentia loci, et tunc non respicitur solum continentia sed continentia cum causalitate. Et propterea contingit deficere ab eo quod est 'in' proprie dicto secundum quod 'in' proprie dicit solum continentiam loci vel secundum quod dicit circumdans locatum causalitate. Scilicet primo modo: Sic omne quod est circumdans rem et aliud ab ipso penitus illud dicitur continere rem. Ergo si dicatur diminute continens, illud in-quo non dicitur penitus aliud nec proprie idem, ergo partim idem partim aliud, et sic totum et pars. Sed totum et pars dupliciter: vel secundum rem ut totum quantitativum, et sic procedunt duo modi primi; vel secundum rationem ut genus et species, et sic tertius et quartus modus.
Et videtur quod debuit dici quod genus est in speciebus, sicut posuit quod est in specie [4.3.210a19-20], vel quare non. Responsio: Si dicatur quod est in speciebus, sic est totum quantitativum et continetur sub primo modo.
Deficiendo ab eo quod est 'in', secundum quod dicit cum causalitate continentiam, sunt tres modi secundum tres causas secundum quod contingit deficere ab alia. Top
Quaeritur propter quid non dicit modum respiciendo ad causam formalem.
Dicendum quod si respicimus causalitatem formae et causalitatem loci fere eadem est, et propterea causalitas formalis parum declinat a causalitate loci, et propterea non distinguit ab invicem illa duo. Et similiter sicut locus est ambiens ipsam rem et determinans eam, sic forma. Et sic sunt tamquam eadem locus et forma. Top
Sufficientia quinque suppositionum [4.4.210b34-211a5], patet sic: Est considerare ad continentiam loci vel ad eius potentiam. Ad continentiam loci est considerare vel universaliter ad continentiam, et sic prima proprietas sive prima suppositio; aut ad continentiam loci per aequalitatem. Et hoc dupliciter: aut indifferenter respiciendo actualem vel habitualem continentiam, et sic secunda suppositio; aut considerando tantum actualem continentiam, et sic est tertia suppositio quae dicit corpus actu esse in loco. Considerando ad potentiam loci dupliciter: aut non comparando ad locatum sed absolute, et sic manifeste inveniuntur in loco sursum et deorsum; aut comparando ad locatum, et sic quinta suppositio. Top
Dicit quod locus est "separabilis ab unoquoque" corpore signato [4.2.209b27-28, cf. 4.4.211a3], non tamen simpliciter a corpore.
Videtur quod sic: Cum locus sit causa locati, saltem in inferioribus; causa autem non indiget effectu sed e converso, ergo nec locus indiget locato; ergo simpliciter separabile a locato.
Et iterum: Locus est in continente tamquam in subiecto. Ergo cum ipsum continens sit divisum et distinctum a contento, videtur quod esse loci non dependet a contento. Potest ergo locus esse sine contento, et sic vacuum.
Ad primum dico quod duo sunt in loco -- scilicet, potentia et continentia. Si consideratur inquantum continens, sic est quantitas et accidens, et sic non est causa locati, sed per potentiam est causa locati. Unde etsi non indigeat locato inquantum est continens, indiget tamen inquantum potentia.
Ad aliud dicendum quod licet locus sit distinctum a locato, non tamen potest esse sine locato. Verbi gratia: Si intelligamus superficiem aeris circumdantem manum, haec superficies non propter hoc quod superficies locus est, sed propter hoc quod superficies est habens distantiam in suis partibus. Distantia autem non potest esse per nihil, sed per contentum aliquod est distantia partium in superficie circumdante. Unde etsi locus non indigeat locato inquantum terminus est, indiget tamen inquantum terminus continentis est. Top
Dubitatur quare caelum sit in loco per accidens.
Et videtur littera praetendere quod caelum sit in loco per accidens, quia partes eius sunt in loco per se [4.5.212b12-22].
Contra hoc sic proceditur:
Possumus assignare partes caeli dupliciter: aut partes caeli iuxta se positas, aut partes caeli quarum una est intra aliam, sicut si dividatur totum caelum in novem orbes. Unde si locus partium sit per se, aut intelligendum de his partibus aut de illis. Primo modo non possumus dicere, quia partes illae non sunt continentes se ad invicem; et ipse intelligit de partibus continentibus. Illae partes non sunt continentes se ad invicem, immo quaelibet talis ex una parte est non contenta. Nec de aliis partibus est intelligendum, quia ultimus circulus sive sphaera ultima non erit in loco, quia non habet aliquid extra se continens.
Item, sphaera aliqua inferior movetur, sed non movetur de loco ad locum sed in loco. Eodem modo sicut movetur sphaera inferior quae contenta est, eodem modo sphaera ultima movetur et totum caelum. Sequitur ergo ut videtur: Si eodem modo moventur, eodem modo sunt in loco. Unde non debetur caelo motus, quia [debetur] suis partibus, ut videtur per has rationes.
Ecce ratio quae ostendit quod illi in totalitate sua debetur locus, quia ipsum totum est mobile primum. Ergo ipsum totum non est mobile per accidens, ergo ipsum movetur per se. Ergo si ipsi in totalitate sua debetur motus, ei in totalitate sua debetur locus.
[Opinio Commentatoris eiusque refutatio]
Has rationes concedit Commentator, et dicit quod caelum est in loco per accidens, quia aliqua sua pars est in loco per se. Non dico pars quae sit aliquis de numero orbium, sed pars eius quae est centrum. Et hoc dat intelligere hoc modo: Caelum est aliquid fixum, et fixio sua debetur fixioni et quieti centri. Unde cum centrum sit quiescens, dicimus quod caelum sit quiescens. Sed quies exigit locum, et propterea quia centrum est in loco, ideo caelum. Unde intelligit Commentator quod caelum non habet locum qui continet ipsum et commensuretur suo corpori, sed dicitur habere locum per accidens, quia pars eius quae est centrum habet locum.
Videtur quod sententia sua peccet multipliciter. Est enim dicere uno modo centrum esse partem circuli, alio modo non. Si enim intelligamus per circulum ipsam circumferentiam, tunc centrum non est pars circuli. Sed si dicamus spatium contentum intra, tunc centrum est pars circuli. Quo istorum modorum est caelum circulus? Magis sicut circumferentia si loquamur de quinta essentia. Ergo est dicere centrum non esse partem eius; et si hoc, non dicitur caelum esse per accidens in loco quia centrum sit in loco.
Item, motus caeli est causa quodammodo sicut efficiens motuum inferiorum. Ergo cum in inferioribus sit motus propter quietem, motus caeli erit causa quietis inferiorum, ergo motus in caelo praecedet secundum naturam quietem in inferioribus. Sed cum habet motum secundum locum, tunc habet locum aliquo modo, ergo habet motum prius secundum naturam ante quietem terrae. Ergo non dicetur esse in loco, quia terra quiescit in loco.
Item, videtur quod caelo per se debetur locus, quia circulare secundum quod circulare completum est et perfectum. Perfecto autem non debetur motus de loco ad locum sed motus in loco, sicut habemus ex libro Caeli et mundi. Et si hoc, ei debetur locus.
Item, hoc modo contingit dicere caelum quiescere per accidens, quia terra quiescit.
Et iterum, motus ille magis diceretur esse circa locum quam in loco, si hoc modo diceretur caelum in loco, quia terra. Sed hoc falsum.
Et iterum, est dicere hunc orbem esse hic, demonstrando. Quod dico 'hic' demonstrat locum huius orbis; sed non demonstrat centrum; ergo centrum non est ubi huius orbis. Ergo locus centri non est locus caeli.
Item, nonne est dicere hunc orbem esse hic et hunc non esse hic, sicut orbem Lunae esse hic et orbem Saturni non esse hic sed hic?
[Sententia auctoris]
Omnino videntur hae rationes ostendere quod extra locum elementorum sit aliquis locus in quo est caelum; et haec fuit sententia quam reprobat Commentator.
Et videtur mihi quod illa sententia sit vera et quod debeamus dicere caelum habere locum alium ab elementis, et elementa habere locum; caelum tamen per accidens; elementa, per se. Illud enim habet locum per se quod indiget continente nobiliore se, sicut sunt elementa et elementata. Et propterea in his locus vult semper esse extremum terminum corporis alterius continentis nobilioris, quia nobilius continens vult esse aliud a contento. Sed caelum non indiget aliquo corpore continente, et propterea non indiget loco. Cum ergo habeat locum et non indigeat loco, dicitur habere locum per accidens; nec est eius locus terminus continentis cum non indigeat continente.
Et possumus videre quod haec fuit sententia una quam reprobat. Et redit illud idem ad aliam sententiam quam reprobat, ad illam scilicet quae posuit convexum ignis esse locum caeli. Quia caelum est corpus circulare et completum, essentiale [ei] est continere et habere intra se convexum supra quod sit; sed quia hoc non potest habere nisi cum fuerit in loco circa illud convexum, ex consequenti et per accidens habet locum; illud ergo loci quod est ei essentiale erit inferior pars ipsius convexi contenti. Et hoc intellexit forte ille qui posuit convexum esse locum eius.
Et iam possumus videre simile quod posuit, quod caelum et anima sunt in loco per accidens [4.5.212b12]. Sicut anima essentialiter requirit corpus cum quo coniunctus est locus, et propterea accidentaliter est in loco, ita caelum essentialiter vult continere convexum intra se, et cum hoc adiunctum est esse in loco circa illud convexum, et propterea accidentaliter est in loco. Ita videtur quod debemus dicere caelum esse in loco per accidens. Top
Duo sunt hic determinanda: unum de immobilitate loci. Similiter quaeratur de loco caeli, cuius cognitio necessaria est ad cognitionem illius.
De primo sic: Si locus sit terminus corporis continentis, et moto continente movetur eius terminus, ergo eius locus.
[Opiniones tres de immobilitate loci earumque confutationes]
Ad hoc vitandum dicitur multipliciter. Aliqui enim dicunt quod per totam sphaeram elementorum diffunditur natura caelestis aliqua sicut lux, et haec manet moto aere et aqua et aliis corporibus motis, et in hac manet locus tamquam in subiecto, moto continente. Et dicunt quod locus manus meae non est terminus aeris inquantum aer, sed magis inquantum habet secum hanc naturam coniunctam. Et propterea manente hac natura manet locus.
Contra hoc, ut videtur, est quod locus per se loquendo est terminus corporis. Sed haec natura non potest esse corpus, quia sic essent duo corpora simul. Et propterea locus non potest esse terminus huius naturae. Et propterea, cum locus sit in corpore continente cuius ipse est terminus, locus non erit in hac natura tamquam in subiecto.
Item, haec natura, diffusa a caelo per mundum, aut continue est in fieri aut in factum esse. Si continue in fieri, et continue novum et novum, ergo continue novus et novus locus. Si est in factum esse, tunc videtur quod circulariter transferatur secundum translationem caeli. Et sic locus esset mobilis. Verbi gratia, ut si virtus solis quam infundit de die, cum non sit eadem hic de nocte sed alibi, verisimile est quod sequatur solem.
Si dicatur quod hoc non sequitur, intelligatur per impossibile quod haec natura revolvatur. Quaeritur ergo utrum locus sit mobilis vel non. Si mobilis, continget hoc impossibile: Quod aliquid est nunc in loco uno et iam in alio, ipso non mutato.
Item, si haec natura sic revolveretur, adhuc moveretur de loco ad locum, ergo sic non deferret locum secum. Et sic videtur quod hoc modo non possit poni immobilitas loci.
Et si diceret aliquis quod locus esset mobilis aliquo modo, quia ex transmutatione continentis corrumperetur locus physicus et generaretur novus, tunc accideret impossibile, quod unum locatum in uno loco nunc iam erit in alio, ipso non mutato -- hoc autem impossibile.
Et diceret forte aliquis locum esse immobilem hoc intelligendum esse de eo quod vere est locus, et quod vera loca sunt loca quattuor elementorum, et quod ipsa elementa quattuor proprie sunt in loco. Et est tale continens immobile, quia elementum secundum se totum non movetur, et propter hoc locus [est] immobilis. Unde si loquatur quis de loco manus vel animalis vel de aliquo talium, non loquitur de eis quae proprie sunt in loco.
Contra hoc sunt duae auctoritates. Dixit enim quod omne mobile secundum loci mutationem est in loco, et quod omne augmentabile [4.5.212b8-9]. Utrumque illorum vult quod corpus animalis sit in loco per se.
Item, locus ignis est concavum caeli; sed concavum caeli movetur secundum suas partes; igitur et locus.
Item, intelligamus per impossibile quod ubi nunc est aer fiat ignis, aqua non mota. Sed terminus aeris nunc est locus aquae, et terminus ignis est locus aquae iam. Ergo habebit locum post locum, ipsa aqua non mutata. Et illa sunt duo opposita. Nec sequitur illud impossibile ex impossibili prius dato, quia duo impossibilia non sequuntur ex uno naturali consequentia.
[De loco caeli]
Antequam loquamur de hac immobilitate, dicamus quid sit locus caeli. Intelligamus convexum caeli. Haec circumferentia est distans undique a centro non per distantiam aliquam propriam sed per distantiam corporis et dimensionem. Debemus ergo scire quod haec circumferentia si consideretur non ut huius corporis terminus est, sed ut est quiddam ambiens, undique habens distantiam a centro, sic est locus universi ut communiter dicamus.
Contra: Partes huius superficei moventur [4.4.211a13], ergo loci partes moventur -- quod est falsum.
Propterea debemus scire quod partes huius superficiei non sunt partes loci secundum hoc quod sunt superficiei, sed ut sic distant a centro, ut dicatur quod haec pars est ex hac parte centri, et haec ex hac. Hoc habito possumus videre cum aliqua pars circumferentiae est in tali respectu a centro, ipsa recedit; et cum advenit alia, tunc habet ipsa adveniens eundem respectum quem habuit pars prior a centro.
Et propterea, si ex tali respectu fiat pars superficiei pars loci, ergo ex eodem respectu pars eadem, ergo pars adveniens et pars recedens sunt eadem pars loci. Cum tamen sint diversae partes superficiei, tamen eundem respectum habent a centro. Debemus ergo dicere quod superficies illa distans undique a centro, inquantum in suis partibus sic distat a centro, locus est. Haec ergo superficies sic dicta profundans se usque ad concavum caeli est locus caeli, et concavum caeli profundans se ad concavum ignis est locus ignis, et concavum ignis profundans se ad concavum aeris est locus aeris, et sic deinceps.
Contra, nonne dictum est quod locus est "terminus continentis" [4.4.212a20-21]? Sed locus, de quo nunc dictum est, non est terminus continentis. Ergo non est locus.
Dicendum quod cum sic definitur locus, definitur locus proprie dictus. Et deficit locus caeli a proprietate loci in duobus: et ex parte potentiae loci et ex parte continentiae. Locus enim qui est terminus continentis, quia continens nobilius est, et propterea habet potentiam et naturam loci per quam potest salvare locatum. Sed cum caelum sit corpus nobilissimum non indiget aliquo nobiliore salvante se.
Deficit similiter a continentia loci; continens enim dicit esse receptivum. Receptivum inquantum est de se dicit esse divisum et distinctum ab ipso recepto et denudatum ab eo -- hoc est, proprie invenitur in loco qui est terminus continentis, quia ibi recipiens nihil est ipsius recepti. Et hoc non proprie invenitur in loco caeli, cum sit terminus ipsius recepti et contenti et non terminus continentis et recipientis. Immo videtur quod nullo modo inveniatur in eo quod dicis 'locum caeli'. Nullo enim modo potest distingui terminus ab eo cuius est terminus, quia intelligendo terminum non intelligit illum ut receptivum alicuius sed magis ut habet actu illud et terminans illud.
Ad hoc sciendum oportet scire quod linea, hoc-quod-est, non est terminus superficiei; nec superficies, hoc-quod-est, est terminus corporis. Immo in se sunt quantitates simplices et prius natura. Et huius signum est quod potest definiri linea sine respectu ad superficiem, et superficies non in respectu ad corpus. Quia ergo superficies caeli in se quantitas aliqua est et non solum terminus, contingit intelligere illud in se non ut huius est, sed ut receptivum huius.
Et sic per praedicta videre possumus quod locus deficit in caelo a proprietate loci. Et hoc forte intelligit Commentator, quia non habet proprie locum sed circa centrum.
Qualiter ergo debemus dicere de immobilitate loci? Debemus dicere (sicut prius dictum est) quod terminus huius aeris, non inquantum est huius aeris sed inquantum talem habet respectum ad universum, locus est. Quia iste respectus manet idem recedente aere et adveniente aqua circa manum, propterea terminus aeris et terminus aquae consequenter advenientis sunt idem locus manus meae, quia per eandem naturam sunt locus. Et hoc intelligendum est cum dicit "terminus continentis immobilis" [4.4.212a20-21], quia hoc est dictu: terminus ipsius aeris continentis inquantum talem habet respectum ad universum, qui respectus manet immobilis et manet idem. Quia aer per suam propriam naturam non est locus aquae, quia aqua non sequitur aerem ubicumque fuerit, et sic ex natura sua non est locus aquae sed secundum respectum quem habet ad universum. Unde quandoque invenitur quod locus est passio quantitatis, et est veritas huius haec, quod locus non est alia dimensio, nec aliam habet dimensionem quam dimensionem corporis, sed illae eaedem dimensiones corporis et quantitatis sub aliis rationibus, cuiusmodi rationes prius tactae sunt, fient locus. Top
Dicit quod locatum est unigeneum cum loco, id est quod locatum et locus sunt unius naturae. Quaeritur ergo utrum intendat de natura quae est materia vel quae est forma. Si primo modo, ergo cum aequaliter conveniant omnia elementa in materia, aequaliter esset quodlibet elementum locus alterius. Si in forma, aut in substantiali aut accidentali. Si [in] substantiali, ergo essent idem corpus secundum speciem; si in accidentali forma -- sicut videmus quod ignis convenit cum aere in caliditate, et aer cum aqua in humiditate -- secundum hoc non esset dicere ignem convenire cum suo loco.
Propterea dicendum quod haec natura est forma, sed non est forma quae sit pars rei sicut dictum est prius. [Notandum] est enim in omnibus his inferioribus elementis sive elementatis, praeter materiam et formam quae est pars rei, esse formam communem unam quae non est pars rei, quae est natura corporis quinti, per quam custoditur et salvatur forma quae est pars rei in materia. Et quia haec natura sic diffusa a caelo diversificatur secundum propinquius a caelo et remotius, propterea est dicere quod haec natura primo diffunditur in loca, et est potentia loci, et consequenter in corpora locata. Et secundum hanc diversitatem, quam recipit secundum propinquius et remotius a caelo, competit ipsa diversis locatis, ita quod in concavo caeli incipiat ipsa competere igni, et in concavo ignis incipiat ipsa competere aeri. Secundum hanc ergo naturam est dicere locatum convenire cum loco suo et locum salvare suum locatum. Top
Dicit quod locus se habet ad locatum tamquam unigeneum divisum et agit in illud [cf. 4.5.212b31-33]. Ergo cum "passio magis facta abicit a substantia," quandoque corrumpet.
Dicendum quod actio proprie dicta consistit in duobus, scilicet in remotione unius et datione alterius, et sic actio contrarii est et est corruptiva; et passio talis "magis facta abicit a substantia." Et est actio quae consistit solum in datione, et sic agit completum in diminutum. Et a tali non est passio quae abicit a substantia, quia sic non est actio in contrarium. Top
Qualiter se habet locatum ad locum ut materia ad formam, sicut dicit [cf. 4.5.213a2], satis patet per praedicta, quia haec forma non est pars rei. Et semper corpus locans est completius et nobilius quam locatum, et locatum est receptum a loco, sicut materia continetur a forma. Top
Item, dicit quod materia est pars formae [cf. 2.9.200b7-8], ergo forma constituitur ex materia et aliquo alio. Et est dubitatio similiter: qualiter forma est ipsum compositum?
Intelligendum quod materia est occasio, forma est sicut res. Sed si forma cultelli vere posset [esse] in se ipsa, vere esset cultellus. Sed secundum hoc non possumus dicere ipsam materiam esse partem formae.
Propterea sic dicendum quod esse ipsius materiae non solum est inquantum ipsa est actualiter in hoc composito, sed inquantum in se est natura aliqua cuius esse dependet a forma. Et secundum hoc tam esse ipsius materiae quam esse ipsius compositi venit a forma. Et si respicit sic formam, respicit eam ut totum quodammodo; et sic est materia aliqua pars eius, quia esse capit ab ipsa forma.
Eodem modo de loco dicendum, quia ultima completio locati est a loco. Quia ergo natura et potentia loci est forma et completio locati, potest aliquo modo dici quod locus est aliquo modo totum locati. Et possumus videre, hoc modo dicendi 'totum' et hoc modo dicendi 'partem', quia appetit pars totum, sicut incompletum completionem. Top
[Pars secunda]
Eodem autem modo accipiendum [4.6.213a12].
Haec pars determinat de vacuo. Solum destruit auctor vacuum ut consideratur in comparatione ad motum et ut consideratur ut aliquod receptivum corporis.
Potest quaeri propter quid non destruit vacuum simpliciter et absolute consideratum.
[1] Videtur enim quod convenit sic ponere vacuum. Intelligamus vas undique clausum et aliquid contentum in ipso, et ponamus illud contentum condensari. Hoc contingit, ut videtur, quod ex sua natura propria et intranea sine omni extrinseco potest condensari. Et si condensetur, patet quod relinquetur vacuum intra vas.
Et si dicatur quod si condensetur contentum, secum contrahit latera ipsius vasis nisi aliquid ingrediatur: Quaeritur unde est hoc, cum ista sint corpora diversa et divisa.
Et si dicatur quod hoc est ne sit vacuum, tunc petit principium. -- Et iterum, solam dicit negationem, et sola negatio [non] potest esse causa affirmationis; sicut non-ens, entis.
[2] Item, per communem obiectionem: Si tangant se duo corpora plana et disiungantur, aut erit vacuum in principio disiunctionis aut motus in instanti, ita quod in instanti fiat corpus per totum intermedium.
[Responsio]
Dicendum quod quia non pertinet ad ipsum hic de vacuo nisi inquantum ponebatur esse locus, propterea solum comparando ad motum, vel comparando prout est receptivum, destruit vacuum. Sic enim habet similitudinem vel convenientiam cum loco.
Et possumus videre quod non convenit ponere vacuum in se absolute, hoc modo. Loquamur de his duobus, 'simul esse' et 'distare', et dicamus 'simul esse' communiter ea quae sunt contigua. 'Distare' plus dicit positionis quam 'simul esse', quia 'simul esse' dicit proprie indivisionem secundum locum; 'distare' dicit divisionem secundum locum. Per hoc possumus videre quod plus dicit positionis 'distare' quam 'simul esse'. Distare ergo praeter hoc quod utrumque sit in aliquo, exigit interceptionem, quia si penitus nihil esset inter, non distaret. Sic ergo possumus videre quod hoc quod dico 'aliquid distare' vult esse per aliquod medium; non potest esse per nihil. Illud medium, si sit substantia, poneretur corpus; aliter enim non faceret distare, et sic erit plenum. Accidens autem non potest poni, cum non possit poni accidens separatum. Ita ergo possumus videre quod quia distantia non potest esse per simpliciter nihil, necessario erit plenum; et sic per corpus, et sic non erit vacuum.
[Ad rationes in oppositum]
Et ad hoc quod obicitur de condensatione contenti intra vas: Si condensetur, contrahit secum latera vasis aliquo non ingrediente, et causa contractionis laterum vasis posita ex causa deficiente et [non] efficiente, quia sicut iam dictum est, distare vult esse per aliquod medium. Deficiente ergo medio, deficit distare. Si ergo ponatur nihil subingredi, non potest distare contentum a vase, sed erunt contigua. Unde dico quod hoc, scilicet quod contentum et continens sunt contigua cum nihil subingrediatur, hoc est per deficiens. Et propter hoc posita contiguitate istorum et facta contractione in uno, sequetur reliquum.
Ad aliam obiectionem scire debemus quod si duo corpora plana contingant se vel convexum tangat concavum simile sibi, si tangat sine medio, disiungi posset, sed non in hac figuratione. Quia si manerent in his figurationibus, quam cito esset disiunctio in una parte, esset in omnibus partibus. Et propterea, aut oporteret fieri vacuum in medio aut necessario [motus] in instanti. Sed illud non accidit si ponimus quod in elevando mutant figuram, quia tunc contingit partem elevari post partem et successive ingredi aera.
Et similiter, hoc non contingit si ponamus quod talia duo corpora contingant se per medium latum tenue, sicut ponit Aristoteles in libro De anima. Contingit enim medium illud in principio rarefieri, ut contingat quod simul in disiunctione contrahatur illud medium secundum latitudinem et augeatur secundum spissitudinem, et simul cum hoc ingrediatur plus de alio medio. Hoc non est impossibile ponere. Sed ponere quod totum medium repleatur ab extra est impossibile. Et tota causa in omnibus his est, ut mihi videtur, quod distare vult esse per aliquod medium. Top
Quod eadem materia sit in potentia ad rarum et densum intelligendum est sic: quod materia secundum se non est corpus dimensionatum. Et sic possent duae materiae simul esse, quia dimensio prohibet dimensionem aliam in loco eodem. Cum ergo materia non sit dimensionata, possunt duae materiae simul esse. Et sic una et eadem materia est in potentia ad condensationem et rarefactionem.
Et notandum quod cum aer generat formam suam ex aqua, non transmutat formam suam in materiam aquae sed educit formam suam in actum, quae prius erat ibi in potentia. Top
[Pars tertia]
Conveniens aggredi [4.10.217b29].
Determinatis sufficienter de loco secundum veritatem et de eo quod est locus secundum opinionem ut de vacuo, haec pars determinat de tempore.
Dicit quod nihil differt dicere motum ac mutationem [4.10.218b20].
Contra:
Non potest [esse] mutatio cum sit indivisibilis vel subita.
Dicendum quod vocat mutationem transmutationem secundum formam substantialem, et hoc licet quantum ad illius formae unitatem secundum transmutationem formae sit indivisibilis, divisibilis tamen est ex parte patientis. Top
Item dicit quod in spatio est prius et posterius.
Contra:
Spatium non est quiddam successivum sed permanens. Ergo ibi non est prius et posterius.
Dicendum quod spatium non secundum se, sed prout comparatur ad ipsum mobile, habet prius et posterius. Cum enim recipiat in suis partibus ipsum mobile, in hac receptione necesse est quod una sit pars prior et reliqua posterior, cum non possit idem mobile simul et semel esse in diversis partibus. Top
Ad intelligendum quomodo nunc manet unum in tempore mihi videtur quod oportet incipere a nunc aeternitatis. Ut autem intelligamus nunc aeternitatis, intelligamus substantiam intransmutabilem, sicut intelligentiam. Duratio sui esse quoddam nunc est, quia 'nunc' solum dicit durationem sine distinctione prioris et posterioris. Et talis est duratio substantiae intransmutabilis sicut intelligentiae, quia eo quod intransmutabilis est, nihil in tali substantia succedit alteri, nec accidentale nec substantiale. Et quia nihil ibi alteri succedit, propterea nihil [est] ibi prius et posterius; et propterea in sui duratione non est prius et posterius, ad minus illud prius et posterius quod ex transmutatione entis causatur. Sic cum hoc intelligamus quod sicut ipsa intelligentia est incorruptibilis et indeficiens et similiter suum esse, quod similiter sua duratio sit indeficiens et incorruptibilis. Et sic intelligimus nunc aeternitatis, et loquor de aeternitate creata. Sic enim intelligemus unam durationem indeficientem sine priori et posteriori. Et hoc tangitur in definitione aeternitatis, cum dicitur "aeternitas est interminabilis vitae possessio;" in hoc tangitur duratio indeficiens. In hac parte definitionis "tota simul," est privatio prioris et posterioris. Sic intelligimus nunc aeternitatis. Top
Ulterius intelligendum quod esse mutabile non addit novam naturam super esse simpliciter. Propterea dicimus quod simul debet fieri tractatio de ente Primo et ente simpliciter, sicut in Philosophia prima loquor de causato. Sicut ergo ipsum nunc aeternitatis debetur enti intransmutabili, similiter debetur omni enti inquantum esse habet. Sed in hoc est differentia, quod enti intransmutabili debetur indeficienter et ut aeternitas est; enti autem universaliter habenti esse debetur abstrahendo ab his differentiis 'deficientis', 'indeficientis'. Et sic habemus quod omni enti, inquantum esse habet, debetur ipsum nunc.
Intelligamus ergo [quod] ens mobile semper esse habet, sed esse post esse. Nunc ergo cum semper adhaereat ei quod esse habet, adhaeret ei secundum prius et posterius. Et sic in ipso nunc iam advenit ratio prioris et posterioris; nunc sub hac ratione tempus est. Sic ergo aliquo modo possumus intelligere qualiter unum nunc manet in toto tempore. Top
Possumus etiam intelligere qualiter tempus dicatur numerus [cf. 4.11.219b1-9]. Quia tempus nihil aliud est nisi replicatio ipsius nunc super esse diversa ipsius nunc sibi invicem succedentia [cf. 4.11.219b26-28]. Natura autem replicationis eiusdem multiplicatae natura numeri est.
Item, possumus etiam videre quod non est vere numerus qui sit discreta quantitas, quia tempus est ipsum nunc replicatum et non aliqua unitas replicata, quod oporteret si esset vere numerus. Nunc autem non est sic, sed ipsum nunc replicatum. Dicitur ergo tempus numerus, non quia vere sit numerus qui sit discreta quantitas, sed quia in eius natura cadit aliquo modo natura numeri, sicut dicitur magnitudines esse numeros secundum quod arithmetica descendit in geometriam.
Item, possumus intelligere qualiter tempus est numerus numeratus [4.11.219b6-9]. Non enim tempus distinguit solum prius et posterius in motu, sed etiam in se ipso habet prius et posterius distinctum. Cum enim intelligimus in natura temporis unum nunc prius sub uno esse, consequenter sub alio esse [cf. 4.11.219b26-28], in ipso tempore reperimus distinctionem secundum prius et posterius.
Ita debemus intelligere qualiter unum nunc est manens in toto tempore, et qualiter debemus intelligere ipsum esse numerum, et sic aliquam naturam habens numeri, et qualiter non numerus numerans sed numerus numeratus, et hoc quia non solum numerus sed habens aliquam naturam numeri, cum sit nunc replicatum. Top
In solvendo dubitationem de instanti, dicit quod uno modo est idem, sicut secundum substantiam; alterum et alterum, secundum rationem [cf. 4.11.219b13-34].
Videtur quod per hoc non plene solvatur dubitatio de instanti, quia quaero de nunc corruptibili, utrum sit corruptibile in se vel in alio.
Dicitur forte quod ipsum nunc consideratum in tali ratione inquantum adhaeret mobili huic corruptibile est, sed in illo eodem considerato secundum sui substantiam manet et incorruptibile est. Sed sic est dicere quod nunc prius et posterius corrumperentur simul -- quod falsum est.
Dicendum quod ipsum nunc corrumpi est ipsum nunc nunc ultimo esse et non nunc primo non esse. Et propterea corrumpitur in se ipso. Et non possumus dicere hoc nunc nunc primo non esse. Probatio: Hoc nunc est non ens in quolibet nunc sequente, sed nunc sequentium non est aliquod primum, propterea non est dicere ipsum nunc nunc primo non esse. Et quia hoc habet manifestari -- scilicet, minor huius in sexto libro -- propter hoc non potuit hic hoc plene manifestari sed in parte. Top
Dicit quod ea quae sunt in tempore excelluntur a tempore [4.12.221b30-31]. Actio diurna proprie dicitur esse in die; dies autem est aequans ei et non excellit. Ergo tempus in quo aliquid est non excellit ipsum -- quod est contra ipsum.
Dici potest quod non intendit dicere quod idem tempus in quo res per se est excellat ipsam, sed quod aliquid aliud. Et hoc modo tempus in quo aliquid est est tempus aliquod certum et finitum, quia esse-in est mensurari, sicut prius dictum est, et mensura dicit certam quantitatem. Et sicut omni numero certo est aliquis maior, eo quod procedit in infinitum, ita omni tempore certo est aliquod maius.
Ut videtur secundum Commentatorem oportet aliter dicere. Dicit enim quod illud quod est in numero, "numerus excedit ipsum in duobus extremis." Ille excessus non potest dici per hoc quod numerus crescit in infinitum, sicut dictum est; non enim crescit nisi ex parte una.
Si velimus, possumus ita dicere quod ipsum tempus est aliquo modo excellens illud, non tamen per excessum sed hoc modo sicut dicimus quod locus, licet sit aequalis locato, tamen si respiciatur ut continens est, respicietur ut extra et sicut aliquo modo excellens. Sic est de mensura quacumque; inquantum enim mensura est et continens, aliquo modo intelligitur ut extra et ut excellens. Et hoc modo dies excedit actionem diurnam, et denumerans excedit denumeratum. Top
Dubium est: Cum motus sit indifferenter in esse sicut in non-esse, tunc aeque erit causa generationis et esse, sicut corruptionis et non-esse; et sic tempus.
Et potest dici breviter ad hoc: Motus, ut in factum-esse, aequaliter est causa esse et non-esse. Sed si respiciatur ut in fieri, magis erit causa non-esse hac ratione: Cum motus est in fieri, mobile est in medio, et habet mobile has duas condiciones respectu medii -- scilicet, ut primo recipiat quodlibet ipsius medii et consequenter amittat illud et corrumpatur secundum hoc. Et propterea dum est motus in fieri, magis est causa corruptionis quam generationis, et hoc modo adhaeret ei tempus.
Vel possumus leviter intelligere, ita quod res quae est in tempore, eo quod diminuta est, sine omni extrinseco potest deficere et corrumpi per hoc quod durat. Generari autem non potest nisi per extrinsecum -- scilicet, per agens extra -- et propterea durare secundum tempus magis dicitur causa corruptionis quam generationis, et ipsum tempus.
Quocumque tamen modo dicamus, semper debemus intelligere, sicut docet Commentator, quod tempus per se non est causa generationis et corruptionis sed utriusque per accidens -- quia, scilicet, suum subiectum, quod est motus, est causa -- est tamen causa corruptionis in respectu ad generationem. Top
Cum nunc uno modo dicatur substantia temporis et non continuatio solum [cf. 4.13.222a10], sicut praedictum est, quare non determinat de hoc? Ratio huius est haec: quia hoc nunc absolutum est a tempore et prius secundum naturam, et non habet cognitionem iuxta tempus. Et ideo non determinat de hoc, quia nunc secundum quod est substantia temporis non consideratur ut in mobili sed ut ens. Sed 'nunc continuatio' consideratur solum ut est in mutato. Top
Item, dat differentiam inter punctum secundum quod est continuans et secundum quod est dividens, dicens quod secundum quod est dividens est idem secundum rem, diversum secundum rationem. Secundum autem quod continuans, est unum secundum rem et rationem [4.13.222a12-17].
Hoc habet intelligi sic: Si respiciatur punctus sive nunc ut est dividens, respiciuntur duae rationes, prout ortum habent ab ipso uno et procedunt in partes diversas; ultimum, quod nunc dictum fuit, est diversitas secundum rationem. Si respiciatur ut est continuans, respiciuntur in ipso ut incipiuntur a diversis et terminantur in unum punctum; ultimum nunc dictum est una illarum rationum. Et propterea dicit ipse quod inquantum est continuans est unum [4.13.222a15], et secundum rem et secundum rationem. Top
Tempus est divisibile secundum potentiam [4.13.222a18] et nunquam secundum actum, ergo aliqua potentia vana est in natura.
Dico quod non est inconveniens quod aliqua sit potentia quae non reduci potest in actum. Licet enim tempus habeat naturam aliquam in se qua est divisibile, sicut continuum, habet aliam naturam quae impedit eius divisionem in actu. Top
Dicit quod 'tunc' est respectu praeteriti et non respectu futuri. Quaeritur quare 'tunc' non possit esse respectu futuri.
Dicendum quod 'tunc' dicit tempus determinatum; 'tempus futurum' non dicit tempus determinatum, nisi loquamur de futuro ac si iam instaret. Sic aliquo modo potest dici 'tunc' in futuro. Top
Et dicit quod ipsum nunc semper est principium alterius temporis, et sic in infinitum ex parte post [cf. 4.13.222a34-222b8]. Per eandem rationem potest ostendi quod sit infinitum ex parte ante, in hoc quod semper est principium futuri. Et hoc non sequitur ut patebit post. Top
Dicit quod tempus et motus sunt simul secundum potentiam et actum [4.14.223a19-21].
Contra:
Dictum est superius [4.12.221b8-22] quod quiescens est actu in tempore, licet potentia sit tempus eius mensura, et tamen movetur potentia.
Dicendum quod quiescere non secundum actum habet tempus ut quantitatem, sed secundum actum est in tempore, id est mensuratur tempore. Et est ita quod tempus in actu est in motu in actu ut in substantia, et non in quiescente; mensurat tamen quietem. Top
Dicit: Cum numerans non est, non est numerabile [4.14.223a22-24].
Contra:
Cum non est videns, est actu visibile.
Si dicamus: Visibile ut in ultima dispositione secundum quam videtur non est visibile nisi sit videns, secundum quod habetur quod sensibilis et sensus est idem actus:
Similiter hic si dicamus: 'Numerabile secundum ultimam dispositionem secundum quam recipit actum numerantis', sic non est numerabile non exsistente numerante, quia sic est numerabile discretum; quia continuum non est numerabile nisi cum fuerit discretum, et discretio est a numerante:
Quia videtur dicere in sua ratione quod numerus non est sine anima, tunc quaeritur: Aut numerus est in anima sicut in subiecto, aut in rebus in comparatione ad animam. Si esset in anima tamquam in subiecto, ergo ipsa anima esset numerata et quanta -- quod falsum est. Si in rebus in comparatione ad animam, hoc potest dici dupliciter: Aut [quia] distinctio et discretio sit ab anima ipsarum unitatum, aut quia in ipsis discretis sit aliquid unum replicatum, et hoc ab anima.
Quod primo modo non, apparet per hoc quod proponantur duo lapides. Inde sic: Secundum quod ille lapis est unum, secundum hoc est discretum. Si ergo de sui natura sit in se unum, ergo ab alio discretum -- hoc videtur esse manifestum.
Item, quod hic lapis sit hic lapis, non est ab anima, sed forma huius lapidis prius est secundum naturam natura aliqua antequam sit in hoc lapide, ergo hoc non habebit ab anima. Circumscripta ergo anima, erit dicere formam lapidis esse prius quam sit in hoc lapide. In hoc esse, constat, est multiplicabile per plures lapides; et sua unitas accidentalis, in unitatibus plurium lapidum. Unum ergo replicatum possumus invenire sine omni anima. Per hoc idem potest ostendi universale non esse in anima -- ut eius quantitas, dico. Ita videtur quod numerus non sit in rebus ex respectu ad animam.
Et iterum, positis duobus lapidibus sine anima, patet quod ibi sunt duo, et cum hic praedicetur accidens, et non aliud quam numerus, erit numerus.
Quod tempus sit sine anima, ut mihi videtur, non oportet habere aliam rationem quam rationem Aristotelis, quae talis est: Si motus sit sine anima, et omnis motus in tempore, ergo tempus potest esse sine anima. Top
Et quia videtur sententia Commentatoris esse quod tempus in potentia et non secundum actum consequitur motum, sed eius actualitas est ab anima:
Contra hoc est quod dicit Aristoteles: Motum et tempus simul esse secundum actum et potentiam [4.14.223a19-21]. Potest enim argui: Si motus est actu, ergo tempus. Qualiter ergo respondebimus argumento: Si numerus est, numerans est?
Dicendum, ut mihi videtur, quod 'numerare' est aequivocum: Numerare enim aliquid uno modo est determinare rem sub certa discretione. Et sic sequitur: Si numerus est, numerans est. Sed hic numerans non est anima sed forma ipsorum numeratorum, sicut forma lapidis sic replicans se in aliqua supposita determinat eis aliquam certam discretionem et numerat ipsam. Alio modo aliquid numerare est determinare sibi discretionem aliorum vel determinare sibi alia sub certa discretione. Et sic anima est numerans, et non sequitur si numerus est, numerans est. Top
Et scire debemus quod numerans primo modo in tempore est ipsum mobile secundum quod replicat se in partibus diversis spatii secundum prius et posterius, quia ex hac replicatione est dicere quod prius et posterius in spatio est causa prioris et posterioris in motu; et prius et posterius in motu est causa prioris et posterioris in tempore. Et sicut per hoc est motus actualiter distinctus per prius et posterius, ita et tempus. Qualiter tempus sit ab anima humana ut in subiecto nescio videre; immo non exsistente anima mundi, non erit tempus; non exsistente autem anima humana bene potest esse tempus. Top
Dubitatio est de hoc quod dicit quod idem est numerus septem hominum et septem canum: Aut intendit quod est idem numerus specie et non numero, et tunc eodem modo deberet concludere quod tempus est idem specie et non numero in motibus simul entibus -- quod falsum est. Aut intendit quod numerus est idem numero; et si hoc, hoc est contra hoc quod dicit in fine capituli [4.14.224a13-15].
Item, cum numerus sit accidens ipsorum canum et ipsorum hominum, et diversificato subiecto diversificatur eorum accidens, ergo numeri istorum sunt diversi.
[Opinio prima eiusque refutatio]
Et respondent aliqui sic, quod numerus licet sit accidens, non est accidens habens positionem in subiecto. Et propterea non diversificatur secundum diversitatem subiecti.
Sed ex hoc, ut videtur, sequeretur quod una sola unitas esset in omnibus, et sic non numerus, quia cum unitas non habeat positionem in hoc vel illo, non differt in hoc vel in illo.
Item, cum forma substantialis duarum animarum quae sunt eaedem specie in illis non habet positionem, sequeretur quod illae non essent numeratae in illis, et sequi videtur quod illae in illis essent eaedem numero -- quod falsum est. Videtur enim quod habere positionem sit causa propter quid aliquid habeat extensionem vel sit aliquid extensionis, et non sit causa propter quam aliqua fiant diversa numero.
[Opinio secunda eiusque refutatio]
Alius modus dicendi est quod numerus est aliquod ens in anima, et sicut per eandem artem aedificandi in anima possunt fieri plura aedificia, ita per eundem numerum in anima possunt numerari plures res.
Sed primum quod est contra hoc est: Si ille numerus esset quantitas discreta, tunc ipsa anima esset subiectum discretae quantitatis, et esset multa.
Et iterum, cum ipsae res numeratae sint quantae per suum numerum, si ponamus numerum in anima, ponemus quantitatem separatam a quanto; et passionem, a subiecto.
[Opinio auctoris]
Propterea mihi videtur quod debeamus sic dicere: quod intendit dicere quod numerus est idem numero aliquo modo diversorum, sed non sicut est discreta quantitas numeratorum -- sic enim diversificatur per diversitatem numeratorum -- sed secundum quod mensura. Idem enim denarius non numeratus non potest esse quantitas discreta diversorum decem, potest tamen esse mensura.
Et causa huius est hoc: Denarius mensurat haec decem, non quia haec, sed quia in his est unum totiens replicatum, et illud invenitur in omnibus decem. Quia ergo omnia decem communicant illam naturam per quam mensurantur decem (id est, denario), propterea ab uno denario possunt mensurari, sicut per quantitatem unius virgae vel unius alicuius mensurae possunt mensurari omnia illi aequalia. Top
Dubium est de hoc quod dicit quod idem est tempus diversorum motuum [4.14.223b10-12].
[Opinio eiusque refutatio]
Et dicet aliquis quod hoc est, quia tempus est mensura unius motus primo et accidens.
Sed contra hoc est quod superius dictum est: Si essent plures caeli, esset unum tempus omnium illorum motuum, et tamen non esset tunc dicere quod tempus esset unius motus primo.
[Opinio auctoris]
Propterea possumus ita dicere quod terra sit divisa in aliquot partes aequales. Intelligamus illud et intelligamus etiam quod illae partes possint esse simul per impossibile -- scilicet, quod una pars possit recipere aliam -- et quod sint simul circa centrum, maneant tamen corpora divisa. Hoc posito erit ubi unum non numeratum et locus unus non numeratus illorum corporum non numeratorum, et hoc est quia illa corpora indistincta sunt et non distantia. Et propterea ubi istud inest eis ut unita sunt per naturam unitatis, et non per naturam multitudinis debetur eis. Et propterea non multiplicatur ubi in eis.
Simile est de motibus simul exsistentibus, quod indistincti sunt et non distantes. Et propterea debetur eis unum quando et unum tempus. Et quod sint indistincti possumus videre hoc modo: Quod aliqua duo distent vere et proportionaliter, hoc est per naturam dimensionis verae vel proportionalis. Propterea corpora duo, cum undique sint dimensionata, simpliciter necesse est ipsa distare; sed superficies vel linea, ut dictum est in capitulo, ex parte ea qua sunt non dimensionatae possunt simul esse et non distare; sed ex parte ea qua sunt dimensionatae, non. Cum ergo tempus et motus et omnia successiva dimensionentur solum secundum longitudinem sive secundum prius et posterius, motus ergo, qui non distant secundum prius et posterius, non habent dimensionem [et] simpliciter non distant. Motus ergo, qui non distant secundum prius et posterius, non distant. Tales ergo motus, qui indistincti sunt et indistantes, habent unum tempus. Et hoc est, quia tempus debetur eis [ut] uniuntur quasi per naturam multitudinis. Sic ergo intelligendum est simile quod sicut numerus inquantum est mensura est idem diversorum, quia debetur eis per naturam unam inventam in eis, sic tempus inquantum quantitas vel accidens est idem diversorum motuum, quia debetur eis per naturam unam et inquantum uniuntur. Top
[Liber V
Pars prima]
Transmutatur autem [5.1.224a22] etc.
Cum in primo libro et secundo actum sit de principiis et causis et elementis ipsius mobilis, et in tertio de ipso motu in communi et de infinito quod ei est essentiale primo modo, et in quarto de loco et tempore quae sunt essentialia motui communi secundo modo, incipit hic de motu in speciali agere. Et primo intendit dividere motum in suas species usque ibi, "Post haec dicimus" [5.3.226b19], et [est] pars illa quae intendit dividere motum a superiori in divisione, dividendo mutationem in motum et mutationem quae non est motus; et secundo subdividit ipsum motum, ibi: "Si igitur" [5.1.225a20]. Et pars prima primo removet mutationem per accidens a sua intentione; et pars secunda mutationem per se dividit, ut dictum est ibi: "Quoniam autem omnis mutatio" [5.1.225a1]. Et pars prima primo separat mutationem per se a mutatione per accidens, et consequenter unum rationibus et reliquum assumet, ibi: "Secundum quidem igitur" [5.1.224b27]. Et pars prima habet tres partes, quarum prima separat mutationem per se a mutatione per accidens ex parte eius quod mutatur; et secunda, ex parte moventis; et pars tertia, cum quinque sint in motu omni sive mutatione, ex parte omnium illorum quinque separat universaliter mutationem per se a mutatione per accidens, ibi: "Quoniam autem" [5.1.224a34-35]. Top
Nota quod supponit quod omnis motus est in aliquam formam manentem, quod solum verum est de motu recto, qui quidem est propter quietem.
Intelligendum quod motus proprie dictus est [divisibilis], ut illud ad quod est motus est divisibile; motus enim proprie est exitus a parte in partem quousque fiat in termino. Et hoc est invenire in motu locali (locus enim divisibilis est) et in motu secundum quantitatem et in alteratione (quia qualitates secundum quas est motus suscipiunt intensionem et remissionem et sic divisionem quandam). Sed forma substantialis est in se indivisibilis, non suscipiens intensionem neque remissionem; et propterea in formam substantialem non est motus. Top
Dubitatur de hoc quod superius dictum est [1.6.189a13], quod in omni genere est contrarietas, ergo in genere substantiae, cuius contrarium dicit hic [5.2.225b10-11].
Sciendum quod est contrarietas formarum respectu eiusdem subiecti, et haec non est in substantiis, quia non est subiectum idem manens sub diversis formis substantialibus; et est contrarietas formarum respectu eiusdem materiae, et haec est in substantia. Sed quia formae illae sunt indivisibiles, ut dictum est, propterea haec contrarietas non pertinet ad motum proprie dictum. Top
Dubitatur propter quid non ostendit quod non est motus in quando.
Et potest dici quod hoc est manifestum ex dictis, cum non deveniat aliquid in motum per motum [cf. 5.2.225b13-16], et venit in tempus vel in quando per hoc quod venit in motum, tunc multo fortius non venit in tempus per motum sicut per viam in ipsum. Top
Quaeritur propter quid non ostendit quod secundum situm et habitum non sit motus.
Responderi potest sic: quod ista comprehendit sub relatione. Etsi enim non dicant solam relationem, consistunt tamen in relatione, et convenit in hoc esse loci mutationem per accidens, ut patet.
Sed tunc ulterius quaeritur sic: Si constant in relatione sicut et alia, propter quid ostendit specialiter de eis? Et dicendum quod in aliis ita est sicut in relativis, quod licet sit motus in relationem per accidens, potest tamen in illud super quod fundatur relatio esse per se, ut in albedinem vel nigredinem, et sicut in corpore vel indumento in praedicamento habitus, et sicut in partibus corporis in praedicamento situs. Non sic est in praedicamento actionis et passionis; dicunt enim relationes fundatas super motum, et in illum non est motus per se. Top
[Pars secunda]
Per quattuor modos eius quod est unum possunt intelligi modi eius quod est continuum, quos tangit in littera. Est enim dicere [1] aliquod esse unum et continuum per diffusionem alicuius in ipso, ut caro et os et nervus uniuntur per humiditatem naturalem, quae est diffusa, et sicut penetrata sunt; hoc potest intelligere per primum exemplum. Et est dicere [2] quod aliqua duo cum coniuncta sunt, statim ex natura sua colligantur ad invicem; ut aqua, si supponantur aquae, fit unum continuum; et hoc potest intelligere per secundum exemplum. Et est dicere [3] aliqua duo contraria alterare se quousque in ipso contactu conveniant, licet non per totum, et sic uniuntur ad invicem. Et est intelligere [4] aliquid influere virtutem suam in aliud, et aliquo modo per illam virtutem uniri et continuari. Et forte secundum illum modum est dicere corpora prima quae sunt in sphaeris aliquo modo continuari et uniri ad invicem.
Ad intelligendum quare tangens est consequenter ens, si intelligatur aliquid ut tangens, intelligitur ut ad aliud ordinatum. Et quando unum ordinatum est ad aliud, prius est illud cui ordinatur et consequenter, ut istud ad illud ordinetur inquantum significantur sub his rationibus. Intelligendum quod haec condicio 'continuum' est condicio principaliter intenta, et cadunt omnes in sua definitione, si quis respiciat. Top
Dubitatur propter quid exiguntur illa tria ad unitatem motus [5.4.227b23-25], scilicet unitas formae, temporis et subiecti.
Dicendum quod motus est esse ipsius mobilis tamquam subiecti, et patet quod unitas accidentis requirit unitatem subiecti. Et iterum motus est esse subiecti non quocumque modo sed in forma aliqua, et propterea requiritur unitas formae ad unitatem motus. Et iterum, non esse quocumque modo in forma sed esse variabile et transiens et non esse manens. Et propterea cum haec variatio fuerit continua, erit motus unus et continuus; et ad variationem continuam sequitur tempus continuum. Quia in his sufficienter consistit motus, solum exiguntur ista tria ad unitatem motus. Top
Dicit quod sanitas et sanitas, si interveniat interruptio, est eadem secundum substantiam et secundum habitum [5.4.228a7-19].
Intellige adhuc sic: Forma in cuius substantia non cadit prius et posterius, haec secundum substantiam non diversificatur secundum prius et posterius. Unde forma manens non diversificatur secundum prius et posterius.
Et iterum sic potest intelligi: Sanitas secundo generata est ex eadem potentia subiecti secundum numerum ex qua sanitas primo generata, et propterea eadem forma secundum substantiam. Sed esse ipsius formae et actus est qualificare esse ipsius subiecti, et in hoc actu cadit prius et posterius. Et propterea est dicere de sano continuo quod sanitas prima et sanitas secunda eadem est secundum habitum et substantiam, continua secundum actum suum, et faciunt unum continuum. Sed de sano discontinuo etsi sit dicere illas sanitates esse easdem secundum substantiam, non tamen est dicere illas esse continuum secundum actum [8.8.264a20-21]. Et sic ex toto illo possumus videre quod illud quod est ut substantia manens potest redire idem numero, ut album; illud autem cuius substantia non est manens, ut motus et operatio, non redit idem numero cum in illis sit prius et posterius. Top
Dicit quod in omni motu est regularitas et irregularitas [5.4.228b19-20].
Contra: Motus primi est uniformis et regularis [8.9.265b8-12].
Et possumus dicere quod motus primae sphaerae est regularis et uniformis; motus aliarum sphaerarum non. Et propterea cum motus regulares sint idem specie, possumus dicere quod in motu regulari cadit irregulare. Top
Sufficientia quattuor membrorum [5.5.229a7-16] potest haberi sic: Cum motus sit ex contrario in contrarium, aut erit contrarietas motuum sumpta ex parte eius quod est 'ex' et 'in' tantum, et sic est primum membrum; aut ex parte ipsorum contrariorum solum inter quae est motus. Et hoc dupliciter: ipso enim 'ex' manente eodem, et est secundum membrum; aut ipso 'in' manente eodem, et est tertium membrum. Aut sumetur tertio modo contrarietas motuum -- scilicet, ex parte eius quod est 'ex' et 'in' et ex parte contrariorum. Et hoc potest esse dupliciter: aut ut haec tota diversitas cadat ex parte una et tota ex parte alia converso modo, et est quartum membrum; aut ut ipsum 'ex' cum uno contrario cadat ex parte una et 'in' cum reliquo contrario cadat ex parte altera, et est quintum membrum, quod nullam facit diversitatem secundum rem. Top
Sciendum quod possumus [dupliciter] respicere has intentiones: 'motus' et 'quies'. Est enim motus sicut actus vel actio aliqua, et quies sicut caecum vel defectus eiusdem. Vel possumus respicere naturas illas ex quibus causantur motus et quies; ex eadem enim natura est motus et quies in termino ad quem, sed ex contrariis naturis est motus et quies in termino a quo ut patet. Top
Intellige quod violentia, quidquid sit, continue diminuitur, quia est contra naturam recipientis illam violentiam. Dum est motus violentus, duo facit violentia. Facit enim esse extra proprium locum, et non solum hoc sed etiam recedere a proprio loco. Primo ergo diminuitur in tantum ut non possit facere nisi unum istorum, scilicet esse extra proprium locum, et hoc est in fine motus violenti, et est quies; et consequenter in tantum diminuitur quod ad neutrum sufficit et tunc descendit. Hoc planum est si intelligamus quod minor virtus potest sustinere grave quam elevare sursum. Top
[Liber VI
Pars prima]
Si autem est continuum [6.1.231a22].
Cum in hoc quinto iam divisit motum [5.2.226b16-17] et etiam determinavit de speciebus motus, sicut dictum est, docens qualiter in ipsis speciebus sit unitas vel contrarietas [5.6.231a2-4], intendit in hoc sexto de motu secundum quasdam condiciones quae primo reperiuntur in motu locali. Et sic principaliter de motu locali secundum quod dicebatur in principio tertii quod in quinto et sexto intendit de motu contracto.
Vel possumus aliter [dicere] quod cum in libris praecedentibus egit de motibus absolute, hic incipit agere de motibus in comparatione. Et primo comparat eum ad ea quae sunt intranea motui -- sicut spatium, tempus, mobile -- et consequenter ad motorem, qui est sicut extraneus motui, ut in septimo. Pars prima primo facit quod intendit in se. Et deinde redit ut compleat quaedam prius dicta, ibi: "Ostensis autem his" [6.10.240b8]. Et pars prima primo incipit de motu secundum suam divisibilitatem, et pars secunda secundum finitatem vel infinitatem, ibi: "Quoniam autem omne" [6.7.237b23]. Et pars prima primo praemittit universalem rationem ad hanc conclusionem quod continuum non est ex indivisibilibus; et secundo sub illo universali comparat motum, ibi: "Eiusdem autem" [6.1.231b20]. Et primo considerando ad compositionem continui, secundo ad eius divisionem, ibi: "Amplius autem" [6.3.234a36]. Top
Videtur quod oporteat ponere lineam esse ex punctis hac ratione: Sit aliquod sphaericum corpus sicut est corpus solis vel lunae, et moveatur super aliud corpus sphaericum vel planum; in motu suo describit lineam. Ergo arguo sic: Hoc mobile tetigit hanc lineam totam sed solum tetigit puncta. Ergo tota haec linea est puncta.
Probatio minoris est haec: Si haec duo corpora sint vere sphaerica, sicut sunt sol et luna, si contingant, non contingent se in superficie vel in linea. Quia tunc illae duae superficies secundum quas est contactus essent simul, ergo essent eiusdem figurationis -- quod non potest esse si sint vere sphaerica. Et hoc etiam dicit Aristoteles in principio De anima, scilicet quod entia sphaerica tangunt in puncto.
Intelligendum est sic, quod sicut dictum est et probatum, quilibet contactus partialis erit in puncto. Nec tamen tanguntur solummodo puncta sed linea. Hoc modo totalis contactus quo tangit lineam nihil est nisi continua variatio per tangere indivisibilia. Et sicut dicimus hoc modo ex parte totalis contactus, ita debemus dicere ex parte contacti quod illud quod tangitur toto illo contactu est aliquid continuum -- sicut linea -- quod continue tangitur secundum puncta indivisibilia. Et sicut ipsa continua variatio secundum tangere indivisibilia non est ipsa tangere indivisibilia, sicut nec motus est ipsa mutata sed variatio secundum illa, sic verum est quod linea non est sua puncta. Respondendum ergo est interimendo minorem. Top
Videtur quod sua ratio prima peccet [6.3.234a5-7]. Contingit enim ponere quod nunc ipsa sint duo et simul entia et non consequenter entia. Nihilominus tamen futurum est consequenter ens praeterito. Sicut si ponamus duas lineas tangentes se in duobus punctis, erunt puncta simul et non consequenter, ipsae tamen lineae sunt consequenter.
Debemus dicere quod hoc non possumus ponere, scilicet duo nunc simul, sicut possumus ponere duo puncta simul, quia duo nunc esse simul, hoc est duo nunc esse in eodem nunc. Cum ergo nunc temporis non sit in se ipso, hoc modo essendi-in, ponere ipsa nunc esse simul est ponere ipsa nunc esse idem. Ergo si non sunt idem, non sunt simul, et tunc intercidet tempus et procedet argumentum. Top
Secundum argumentum [6.3.234a7-22] sequitur sic: Inter praeteritum et futurum nihil est nisi sui termini. Si ergo est [aliquid] inter ipsa, et dividatur; cedet una pars ut sit terminus praeteriti et alia ut terminus futuri, et erunt duae partes duo nunc. Ergo cum pars temporis sit divisibilis, ut prius habitum est, erit nunc divisibile. Et sic patet hoc argumentum: Si tempus sit inter praeteritum et futurum, et tempus divisibile, erit nunc divisibile.
Item, adhuc videtur esse petitio principii in hac ratione. Intendit enim ostendere quod nunc est idem et indivisibile. Et ad hoc supponit pro impossibili quod sit divisibile.
Dicendum quod supponit pro impossibili quod nunc secundum quod est vel praeteriti vel futuri sit divisibile, et hoc per propositionem praesuppositam. Et intendit concludere quod nunc secundum quod est amborum, scilicet praeteriti et futuri, est idem et indivisibile. Et haec sunt diversa, et huic consonat littera. Top
Videtur quod punctus sit divisibile, et nunc. Sumatur aliqua linea, et sumatur in ea A punctus qui est continuans duas partes lineae. Dividatur linea super A punctum. Sequitur, ut videtur, quod A dividatur in duo puncta, quia utraque medietas eundem terminum modo habet post divisionem quem prius habuit ante divisionem, et sunt actualiter duo termini post divisionem. Ex A ergo, qui fuit unus, fiunt duo.
Dicendum quod per se loquendo non est proprie dicendum ex A fieri duo, sed ipsum A fieri duo. Totum enim A et remanet terminus unius et terminus alterius, et propterea non est dicere A dividi. Top
Sciendum quod in alteratione illud quod est loco spatii, sicut forma supra quam est motus, haec divisibilis est per accidens -- scilicet, secundum divisionem mobilis. Et est divisio motus ex hoc quod primo inducitur forma in unam partem mobilis, et consequenter in aliam, et consequenter in aliam. Top
Docuit quod motus divisibilis est secundum divisionem partium [6.4.234b21-22].
Debemus intelligere sic quod motus est divisibilis secundum divisionem partium dupliciter: uno modo in partes motus simul exsistentes, sicut iam dictum est. Et alio modo secundum partes simul succedentes secundum quod est dicere quod cum movetur mobile, una pars primo recipit motum extrinsecum et consequenter alia et consequenter alia. Et sic est motus divisibilis secundum prius et posterius secundum divisionem partium mobilis, et ita est generatio divisibilis et alteratio. Top
Dubitatur super hoc quod habet pro impossibili, quod simul mutatur et mutatum est [6.5.235b25-27, cf. 6.4.234b12].
Contra:
Habebitur in sequentibus quod simul generatur et generatum est.
Dicendum quod in transmutatione quae est indivisibilis non est inconveniens, immo est necessarium quandoque. Sed in illa quae divisibilis est, ut in motu, est inconveniens simul moveatur et motum sit. Top
Videtur quod sua conclusio supponit falsum, quia nihil est primo mutatum [6.5.236b15].
Dicendum quod si comparemus mutata diversa eiusdem motus ad invicem, non est primum; et similiter si comparemus instantia diversorum mutatorum ad invicem non est primum illorum mutatorum. Sed si comparemus instantia eiusdem mutati sive instantia in quibus mutatum est in aliquem unum terminum est dare primum. Top
Dicit: Quod mutatum est, mutatum est in tempore [6.6.236b19]. Quaeritur qualiter hoc potest esse in mutatione quae est secundum contradictionem vel secundum contraria immediata, cum inter extrema non cadat medium.
Dicendum quod bene potest esse. Licet inter extrema non cadat medium, tamen [quod mutatum est] mutatum est in tempore. Cadit enim mutatio super alterum extremorum, ita quod mutatur mobile essendo in altero extremorum. Verbi gratia: Si de non igne fiat ignis, dum est in non igne, erit alteratio praecedens generationem. Et propterea in essendo in altero terminorum mutabitur secundum tempus. Similiter est in contrariis immediatis, ut si de aegro fiat sanum, necessario essendo aegrum transmutabitur approprinquando [ad] sanitatem.
Sed illa mutatio temporalis quae est in termino [1] quandoque est in termino a quo, ut in dictis exemplis; [2] quandoque in termino in quem, ut si de sano fiat aegrum vel de aequali inaequale -- si enim fiat aegrum, necessario mutabatur in sanitatem, sicut si de aequali fiat inaequale, necessario mutatur in inaequalitatem. Et [3] quandoque contingit in utroque termino, ut si de minori fiat maius, in minoritate fiet motus antequam perveniat ad aequalitatem, et in ipsa maioritate antequam perveniat ad aliquam maioritatem signatam.
Et iuxta hoc possumus videre corollarie quod quandoque est motus coniunctus [1] solum cum termino a quo -- cum non contingit sumere ultimum in termino a quo, erit tantum sumere primum in terminum in quem -- sicut si de non igne fiat ignis, non est dicere nunc ultimo est non ignis, sicut non est dicere quod nunc ultimo non est motus, sed est dicere quod nunc primo est ignis. Et ubi est motus [2] solum in terminum in quem, ibi est e converso, scilicet quod contingit sumere ultimum eius a quo et non primum terminum in quem, sicut si de aequali fiat inaequale per continuam diminutionem vel augmentationem intelligatur. Et si [3] cum utroque fuerit motus, tunc non erit in termino a quo dicere ultimum, nec in termino in quem dicere primum, sicut si de minori fiat maius per continuam alterationem. Top
Si aliquid per creationem educatur de non-esse in esse -- sit A totum tempus in quo non est, B totum tempus in quo est -- quaero de instanti medio, utrum sit vel non sit. Et possumus probare quod est et quod non est, sic: superius dixit auctor quod illud quod movetur in aliquo tempore, movetur in quolibet illius in quo natus est fieri motus [6.6.236b21-23]. A simili dico ex parte ista: Quod in aliquo tempore est non-ens, est non-ens in quolibet illius in quo non-esse natum est esse; sed non-esse est in instanti; ergo quod non est in A est non-ens in quolibet instanti eius, et sic in ultimo. Et eadem ratione quod est in B est in eius principio, sed hoc ultimum et hoc principium idem sunt, ergo in hoc idem est et non est.
Dicendum quod non-esse licet sit natum esse in aliquo instanti, non tamen in quocumque, quia non in illo in quo est mutatio ad esse. Quia cum haec mutatio de qua loquimur sit recessus a non-esse, non erit simul cum non-esse, ergo ipsa mutatio erit simul cum esse. Et propter hoc in hoc instanti, inquantum in ipso est mutatio [a] non-esse non natum est esse ipsum non-esse. Et propterea non est sumere hic ultimum in termino a quo, sed est sumere primum in termino in quem. Aliter tamen est in aliqua creatione, ut habebimus consequenter. Top
[Pars secunda]
Dubitare contingit de hoc quod dicit, quod non differt ponere spatium finitum et motum [6.7.238a30-31], ergo cum spatium in quo movetur caelum sit finitum secundum rem et infinitum secundum rationem, erit tunc motus solum finitus secundum rem et infinitus secundum rationem -- quod falsum est, ut credo. Secundum Aristotelem enim motus et tempus sunt infinita ex parte post.
Dicendum quod non est differentia inter haec duo: 'spatium esse infinitum' et 'motum super hoc semel sumptum et non replicatum esse infinitum', nisi diversitas secundum rationem in spatio circulari facit diversitatem in motu secundum rem. Est enim spatium circulare sic diversum secundum rationem, ut iterum et iterum sumatur respectu diversarum circulationum et prius et posterius. Sed cum in substantia motus cadat prius et posterius, per hanc rationem diversificabitur motus secundum rem. Top
Dubitatur de hoc quod dicit, quod mutatur secundum contradictionem secundum partem est in uno termino, secundum partem in reliquo [6.4.234b15-16; 6.9.240a28-29; sed cf. 6.5.235b17-18].
Contra: Loquamur de generatione secundum quam inducitur forma non situalis, sicut cum generatur anima vel animal. In hac mutatione non est dicere quod una pars habeat formam et alia careat, cum non sit haec forma ipsarum partium. Et tunc de tali mutabili non erit dicere quod ipsum mutabile partim sit in uno extremorum et partim in reliquo, sicut non potest dici quod secundum unam partem sit animal et secundum aliam non.
Et sicut respondet Commentator alibi, debemus dicere quod tales mutationes non habent dici mutationes per se loquendo sed magis termini mutationum, quia si fiat aliqua talis mutatio, praecedit alia quae divisibilis est, cuius haec est terminus. Solum ergo intelligit de mutationibus quae divisibiles sunt, et hae proprie sunt mutationes. Top
Dubitatur de diversitate loci quam assignat Aristoteles [6.9.240a29-240b7].
Videtur enim quod solum sit intentio varia in imaginatione nostra cui nihil respondet ex parte rei, et tunc nihil facit ad motum naturalem.
Dicendum quod non sic est, immo per hanc rationem in loco est concordantia loci cum locato. In ipso enim corpore circulari est dicere de unoquoque puncto quod adhuc est principium movendi in partem aliam, et sic mobile circulare per hanc virtutem, quae incipit ab uno puncto, est diversa secundum rationem; et sic est concordantia loci cum locato quantum ad hoc. Top
Sed adhuc remanet quaestio: Etsi locus circularis sit sic diversus, tamen corpus circulare habet illum sub unaquaque ratione; sed non movetur ad illud quod habet, ergo non est sic dicere quod movetur de loco ad locum.
Dicendum quod corpus circulare, sicut dictum est, diversatur secundum iam dictam rationem. Et licet habeat locum sub unaquaque ratione iam dicta sub suis diversis rationibus, caret tamen loco sub eisdem rationibus. Et si caelum habeat locum sub suis rationibus comparando sigilla, tamen permutatim comparando caret loco. Top
Item, dixit in fine capituli de statu quod omnis motus localis est in loco [6.7.238b22], quaero quis sit locus motus caeli cum sit motus localis? Non in loco terrae, quod voluit Commentator. Oportet ergo dicere locum istum commensurari ipsi locato secundum rationem. Top
Videtur quod contingat impartibile moveri. Nec sequetur motum esse ex momentis, nec tempus ex nunc; continuitas spatii non dependet a continuitate mobilis. Si ergo continuitas motus est a continuitate spatii, et continuitas temporis a continuitate motus, tunc continuitas motus vel temporis non dependet a mobili. Et si hoc, tunc licet ponamus mobile indivisibile et non continuum, nihilominus erit motus continuus, et similiter tempus, et non ex indivisibilibus.
Dicendum quod continuitas spatii non per se sufficit ad continuitatem motus, sed per hoc quod ipsum spatium continuum continue recipit mobile secundum suas partes diversas. Sed per se loquendo continuum non recipit nisi continuum; indivisibile enim per se recipitur in indivisibili. Et propterea ad continuitatem motus requiritur continuitas mobilis. Top
Item, moveatur sphaera super planum tangendo semper in eodem puncto ipsius sphaerae; hoc posito moveatur punctus per accidens super lineam. Sed nulla, ut videtur, est differentia inter motum qui nunc habet et motum qui haberet si esset punctus separatus, nisi in hoc quod motus nunc est per accidens, et tunc esset per se. Ergo si ex motu qui nunc est non sequitur lineam esse ex punctis, ex motu qui tunc esset non sequeretur idem.
Dicendum quod haec propositio falsa est: 'Nulla est differentia' etc. Ad hanc differentiam consequitur alia, quod possumus sic videre: Continuitas motus, sicut iam dictum est, est ex hoc quod mobile consequenter recipitur et continue in partibus ipsius continui spatii. Et cum movetur punctus per accidens, haec continuitas motus non debetur puncto sed continuo cum quo movetur. Sed si moveretur per se, tunc deberetur ei continuitas, et tunc necesse esset ipsum recipi in partibus magnitudinis continuis; et cum recipitur solum in puncta, essent tunc puncta partes magnitudinis et continua -- quod est impossibile. Top
[Liber VII
Pars prima]
Omne autem quod movetur [7.1.241b24].
Dictum est quod in principio huius septimi intendit comparare motum ad motorem, usque in finem totius. Et primo universaliter de motu, et consequenter de motu primo ut in octavo. Et ad hoc primo simpliciter comparat motum ad motorem, et secundo comparat motum ad motum simul comparando ad motorem, ibi: "Dubitabit autem aliquis" [7.4.248a10]. Pars prima intendit hoc principaliter, quod in omni motu est motor aliud a moto et aliquis primus motor. Primo ergo ostendit quod in omni motu est motor aliud a moto, et sic quod in omni motu est motor primus, ibi: "Quoniam autem" [7.1.242a16]. Pars prima primo proponit quod intendit docens hoc esse manifestum in aliquibus, ut in motis violenter; et secundo ostendit hoc de quibus est immanifestum, scilicet de his quae moventur a principio intra, ibi: "Si autem" [7.1.241b25]. Et in hac secunda parte primo dissolvit rationem in contrarium, secundo in se ostendit quod intendit, ibi: "Amplius" [7.1.241b33]. Top
Dicit quod totum prohibetur a motu suo per prohibitionem partis, et similiter dictum est quod non prohibetur nisi per prohibitionem suae causae. Ex quo, ut videtur, sequitur quod pars sit causa totius motus -- et loquor de causa unde est motus. Et similiter cum illa pars sit divisibilis, erit sua pars causa sui motus, et sic in infinitum. Ergo in infinitum procedit causalitas -- quod est contra ostensum in hac lectione [7.1.242a20].
Dicendum quod cum dicimus totum prohiberi per prohibitionem partis, si hoc esset per se, satis teneret argumentum. Sed hoc est per accidens. Prohibetur enim per prohibitionem partis, quia in ipsa parte prohibetur causa totius motus. Et sic responsum est satis argumento. Cum ergo hoc sit per accidens, motus totus prohibetur per prohibitionem partis. Patet quod prohibitio partis non potest reduci ad prohibitionem totius tamquam ad per se; in tali enim casu prius prohibetur pars quam totum. Reducitur ergo ad prohibitionem alterius quae erit causa movens. Et sic patet qualiter respondendum est argumento et qualiter intelligenda est prima ratio. Top
Quaeratur propter quid non tangit mobile, cum unitas mobilis concurrat ad unitatem motus, sicut dictum est in quinto.
Dicendum quod satis intelligitur per hoc quod hic dicitur. Si enim terminus sit idem numero et tempus idem numero, sequitur quod mobile [erit idem numero]. Top
Notandum quod intendit per hoc quod dicit 'ex hoc albo in hoc motum fieri' [7.1.242b1-2, cf. 7.1.242b37], quod potest esse motus in temporibus diversis non unus numero. Aliter enim frustra apponeretur haec determinatio 'secundum tempus'. Et hoc est quod dictum fuit in quinto: Si sanus infirmetur et iterum sanetur, redit eadem sanitas numero secundum substantiam et habitum, et non secundum actum vel esse. Top
Dicit quod motus sunt idem genere qui sunt in eodem praedicamento. Tunc sic: Cum motus dicitur de alteratione, loci mutatione et augmentatione, aut dicitur aequivoce aut univoce. Si aequivoce, tunc non haberet motus definitionem unam -- quod falsum est, ut patet ex tertio [3.2.201b32]. Si univoce, aut ergo ut praedicatum essentiale aut accidentale. Et patet quod non accidentale. Si ergo ut essentiale, tunc erit genus vel differentia; et cum non possit esse nisi genus, erit genus. Omnes igitur motus in ipso motu sunt idem genere.
Dicendum quod motus nec est penitus univocum nec penitus aequivocum, sed est commune secundum analogiam, ut ipse dicit in primo Posteriorum de eo quod est communicatum proportionale. Et est haec multiplicitas quando terminus significat aliquam intentionem communem unam, repertam in pluribus, sed per naturas diversas.
Et sic est in motu; significat enim unam intentionem, scilicet exitum de potentia in actum, quae reperitur in genere substantiae, per hoc quod ibi est ens in potentia et ens in actu; et in genere qualitatis, per hoc quod ibi est potentia et actus; et similiter de aliis. Nec est potentia et actus idem penitus in genere substantiae et aliis generibus.
Per hoc patet quod non est simile dicere motum in substantia et motum in quantitate, et dicere albedinem in homine et albedinem in lapide. Albedo enim dicit unam intentionem repertam hic et ibi per eandem naturam; motus autem non. Per consimilem enim naturam est homo albus et lapis albus.
Sciendum est etiam quod si respiciamus motum -- non solum dico intentionem iam dictam, sed convertendo eam ad naturam supra quam fundatur -- non dicemus motum in uno praedicamento sed in pluribus ratione illarum naturarum; in illis autem non dicemus adhuc motum ut completum sed ut incompletum. Dupliciter enim dicitur aliquid in genere, scilicet, ut completum, et tunc est universale vel particulare; vel ut incompletum, et hoc dupliciter: Aut ut principium rerum illius generis, sicut materia et forma in genere substantiae; aut ut via ex principiis in completionem, et sic motus. Si autem accipiamus solum intentionem communem, possumus dicere motum esse in uno genere, ut in tertia specie qualitatis; est enim passio quaedam non manens sed transiens. Top
Sed tunc est dubitatio de hoc quod dicit Aristoteles motum esse quantitatem.
Dicendum quod etsi motus sit quantitas, est tamen aliquid dimensionatum et extensum ad extensionem formae super quam est motus, secundum quod dicebatur superius quantum est spatium tantus est motus. Potest ergo motus considerari ut quantitas in qualitate, eo quod est quaedam qualitas-quanta, et sic respicit Aristoteles; vel ut est qualitas in quantitate, et sic dictum est hic. Top
Speculatio reducitur ad pulsionem. Et intelligit per speculationem aliquid speculi quo repercutit radios usque ad oculum -- radios, dico, generatos a corpore colorato usque ad speculum, vel radios a visu usque ad rem coloratam. Per radiationem autem intelligit actionem lucis super coloratum per quam facit colorem radiare et facere speciem suam in medio. Et est hoc sicut extractio sive tractio; et primum fuit sicut pulsio.
Si autem fuerit in littera 'spatulatio', tunc intelligit emissionem salinae. Top
Quaeratur propter quid omittat secundam speciem qualitatis -- scilicet, naturalem potentiam vel impotentiam.
Et iterum annumeravit durum et molle hic sensibiles qualitates, innuendo quod circa haec consistit alteratio, sed haec sunt de secunda specie qualitatis, ergo circa secundam speciem qualitatis consistit alteratio.
Dicendum quod ea quae sunt de secunda specie qualitatis sunt formae ex principiis motus et operationis et non ex parte finis. Est enim naturalis potentia qualitas secundum quam potest bene agere quantum ad actionem et resistere quantum ad passionem, et naturalis impotentia opposito modo. Sed forma secundum quam est alteratio est finis motus et operationis, eo quod inducitur per motum. Et propterea satis manifestum est de his.
Vel dicendum quod omnis talis qualitas non est qualitas absoluta, sed relata ad actionem et passionem debitam tali rei. Unde illud idem quod est potentia in uno non est potentia in altero. Quod enim est durum in cera non esset durum in ferro; et similiter quod est potentia in homine non est potentia in equo. Et propterea iuxta ea quae dicuntur de prima specie qualitatis sufficienter intelligitur quod circa secundam [speciem] non est alteratio.
Et per hoc patet responsio ad secundam interrogationem. Durum enim potest considerari ut est aliqua impressio absoluta in materia consequens ad primas qualitates, ut ad siccum; et molle, ad humidum -- et sic est de tertia specie qualitatis; vel secundum quod mediante hac nata est materia bene vel male resistere passioni -- et sic sunt de secunda specie qualitatis. Et sonat hoc nomen 'durum' quandoque uno illorum modorum, quandoque altero, et sic quodammodo aequivoce. Top
Notandum quod est figura compositionis, ut domus; figura transmutationis, ut in cera; et figura incisionis quae fit per separationem. Duobus primis modis figura fit per accidens, quia fit per transmutationem partium. Tertio modo non fit substantia figurae ab arte; eadem enim superficies, quae terminat statuam et est figura statuae post incisionem, eadem fuit ibi ante; sed non fuit in ultima actualitate figurae, quia non fuit tantum ut terminus sed fuit terminus unius et principium alterius. Unde incisio nihil facit nisi hoc quod facit superficiem esse tantum ut terminus, et hoc est quod dicit auctor alibi: "Figura est a natura, sentire vero ab actu." Talis etiam figura si fiat per naturam non est motus proprie in ipsam, sed consequitur ad talem et ad talem extensionem partium materiae. Top
Videtur quod bene dicatur aes quadratum [cf. 7.3.245b25-29].
Dicendum quod si respiciamus proprietatem denominandi, non sic bene dicitur, sed magis quadrangulus aeneus sicut ipse docet. Denominans enim inquantum huiusmodi est disponens, et disponens ut posterius adveniens. Quia ergo magnitudo et figura et forma materialiter praecedunt omnem dispositionem materiae et mobilitatis, propterea ab his non denominatur materia naturalis inquantum huiusmodi est, ut aes vel aliquid huiusmodi, sed magis e converso. Et cum huiusmodi dispositiones praecedant omnem motum, non erit motus per se in haec, sed aliquo modo per accidens secundum quod est dicere ipsa actualiter sunt cum dispositionibus naturalibus. Top
Videtur quod aeque possit dici per accidens quod hoc triangulare est aes, sicut hoc calidum est aes [cf. 7.3.246a21] ratione eius quod subest.
Et dicendum quod non, quia illud tantum accidit calido inquantum huiusmodi est aliquid naturale sicut aes. Et est per se dicere quod aliquid cui accidit calidum est aes. Sed illud cui accidit triangulare non est corpus naturale inquantum naturale, et tamen praecedit omnem naturam. Et propterea de eo per se non potest praedicari aliquod naturale ut aes vel aliud subiectum alterabile, et tunc non ita per accidens potest dici 'triangulare est aes'. Top
Intelligendum quod virtus est ad-aliquid [7.3.246b21] -- non quia medietas, sed quia tunc esset ad extrema sicut medietas -- hoc est, ad ipsum virtuosum, aliter tamen quam universaliter accidens ad subiectum. Quod enim est virtus in uno, non esset virtus in alio. Et propterea quod aliqua dispositio sit virtus habet hoc ex respectu ad subiectum. Et propterea dicitur quod in definitione virtutis quod est medium quoad nos. Top
Nota quod pulchritudo est cum accedat ad debitam dispositionem [7.3.246b22-24] in figura et colore -- debitam, dico, illi speciei. Unde quod est pulchrum in uno esset turpe in alio. Et sic quod aliqua dispositio sit pulchritudo, hoc non habet ex se sed ex respectu ad talem rem. Similiter est de fortitudine. Top
Qualiter virtus sit perfectio [7.3.246b28] sic intelligendum: Prima perfectio rei est sua forma, secunda perfectio est extensio ipsius formae in operationem, et haec est virtus. Communiter enim dicendo virtutem ad virtutem naturalem et moralem possumus hoc invenire. Est enim virtus moralis non solum generata ex ipsis operationibus, sed etiam ex ipsa generantur operationes. Et sic intelligendum est virtutem esse perfectionem. Top
Dubitatur super hoc quod dicit quod scientia fit in nobis sine motore.
Contra: Intellectus possibilis indiget in sua operatione intellectu agente tamquam motore, et per intellectum possibilem scimus res, ergo scimus per motorem.
Dicendum quod intellectus possibilis non in sua qualibet operatione indiget agente, sed in receptione et in formatione intentionum incomplexarum. Sed ipsis iam factis in intellectu possibili, potest intellectus eas componere et habere scientiam complexi. Cum enim viderit per sensum haec duo consequenter coniungi ad invicem, ipse intellectus iam habens intentionem subiecti et praedicati, potest ipsa coniungere universaliter. Et ita scientiam complexi per se loquendo recipimus sine agente, et exit anima sicut de otio in actum. Top
Dubitatur de hoc quod dicit in recapitulatione, quod alteratio est "in sensibili parte animae" [7.3.248b28], ergo non est simile de sentire et intelligere.
Item, in principio tertii De anima habetur quod non est simile de sentire et intelligere.
Dicendum quod sensus sic se habet quod ultima completio cuiuslibet organi est media proportio suorum sensibilium. Et propterea adveniente specie alicuius sensibilis alterat ipsum organum quoad illam completionem; non enim advenit species in completa similitudine cum illa completione. Et alterato organo alteratur ipsa anima quae radicatur in ipso organo. Sed intellectus non sic est; intellectus enim noster possibilis non intelligit omnia per hoc quod unam habet proportionem quae est medietas omnium intelligibilium, sed solum quia est quasi ens in potentia receptiva, potens ea recipere et impleri per ipsa, et sicut compleri non est alterari, sic nec intelligere est alterari.
Dicendum ergo quod intelligit similitudinem inter sentire et intelligere non penes hoc quod sentire est alterari aliquo modo, sed penes hoc quod praeter alterari est compleri. Top
Dubitatur de hoc quod videtur ponere in suo argumento quodam quod scientia secundum habitum sit innata et non adquisita [7.3.247b25-29], cuius contrarium habemus, quod intellectus possibilis est sicut tabula nuda in qua nihil scriptum est.
Sciendum quod loquimur hic de scientia primorum principiorum quae sunt dignitates, quae sic fit in nobis: Per sensum et intellectum agentem fit intentio subiecti et intentio praedicati in anima. His autem exsistentibus in anima, adhuc potest esse prohibitio ab eo quod est scire secundum actum per motiones intrinsecas. Unde puer, etsi habeat intentiones eius quod est totum et eius quod est pars, non adhuc secundum actum scit quod "omne totum est maius sua parte." Sed cessante omni motione intrinseca ut intellectus possit convertere se super ea quae habet, statim scit et in subiecto videt praedicatum, secundum quod habemus: "Dignitates cognoscimus inquantum terminos cognoscimus." Sic ergo licet scientia non fuerit innata, tamen cum acciperimus intentionem subiecti et intentionem praedicati ipsarum dignitatum, adhuc fit scientia ipsarum dignitatum in nobis per cessationem motionum intrinsecarum, et sicut per exitum de otio in actum.
Ex his possumus habere duplicem modum veniendi in cognitionem principiorum diversorum: Dignitates enim solum indigent sensu, ut intentio subiecti et praedicati veniat in animam. Sed petitiones et suppositiones, quarum veritas non est sic manifesta, indigent sensu, in hoc quod frequenter videamus praedicatum coniunctum cum subiecto in sensu. Unde dignitates solum indigent sensu quoad receptionem ipsorum terminorum; alia non solum quoad hoc, sed similiter quoad eorum compositionem. Top
[Pars secunda]
Videtur quod circulare sit aequale recto [7.4.248b5-6].
Quadrangulus enim et aliae figurae huiusmodi vocantur rectae, et verum est quod circulus est aequalis quadrato cum contingit quadrare circulum, ergo quadratum rectum circulari.
Item, 'aequalitas est unio in quantitate'. Sumatur ergo cera circularis sive sphaerica, et fiat quadrata, eandem modo habet extensionem in partibus materiae quam prius habuit, quia eandem raritatem et densitatem, ergo eandem quantitatem. Ergo per definitionem aequalis nunc est aequale sibi prius exsistenti in priori statu.
[Opinio]
Et dicit aliquis quod non vult ostendere quod spatium contentum sub circulari et spatium contentum sub lineis rectis [non] sint aequalia sicut volunt hae obiectiones, sed quod ipsae lineae non sint aequales.
Sed contra sic:
Sint duae lineae aequales rectae, et incurvetur una in circulum, haec linea eadem est quantitas quae prius fuit. Ergo est dare quod modo tanta est quanta et prius, ergo si prius aequalis alteri lineae rectae, tunc et nunc.
[Responsio]
Dicendum est quod aequale dicitur dupliciter: Cum enim dicimus quod 'aequalitas est unio in quantitate', potest hoc intelligi secundum quod quantitas est vere quantitas -- id est, extensio partium materiae. Et cum contingat aliquam materiam cum est sub figura circulari et sub figura altera habere eandem extensionem secundum rarum et densum, contingit ipsam habere eandem quantitatem sic. Et ita procedunt obiectiones, et est verum dicere rectum esse aequale circulo. -- Vel potest haec 'unio' intelligi secundum quod quantitas est mensura, et sic aequalia sunt quorum quantitates sunt commensurabiles ad invicem secundum hunc sensum secundum quod definitur: 'Aequale est quod alteri est supra positum nec excedit nec exceditur'. Et tales quantitates oportet convenire in figura. Et propterea hoc modo est verum dicere quod circulare non est aequale recto nec maius nec minus, et sic intendit auctor. Sed adhuc si uno modo est dicere rectum et circulare, comparabilia [sunt]; et alio modo, non.
Intelligendum quod hoc non sequitur: Spatium enim, super quod est motus, facit ad motum non solum ut [est] talis quantitas et extensio materiae, sed ut est sic vel sic figuratum. Et cum in hac ratione sint rectum et circulare incomparabilia, eorum motus erunt incomparabiles. Top
Qualiter 'multum' sit aequivocum sic intelligendum [7.4.248b13-14]. Est dicere de aqua: quia densa est respectu aeris, ipsam esse multum respectu eius ratione substantiae materiae, quia plus est ibi de substantia materiae -- scilicet, in denso quam in raro universaliter. Et est dicere aerem esse multum respectu aquae ratione extensionis materiae. Aliqua enim materia plus habet extensionis sub forma aeris quam sub forma aquae. Et sic 'multum' aequivocatum hinc inde, non tamen penitus; dicit enim unam intentionem communem repertam in pluribus per naturas diversas. Et hoc eodem modo dicitur 'duplum' multipliciter de aqua et aere; et similiter 'unum' et 'duo' dicta de partibus substantiae materiae. Et de partibus quantitativis dicuntur multipliciter, quia dicunt unam intentionem communem repertam in pluribus per naturas diversas. Top
Dicit quod genus non est aliquod unum [7.4.249a22]. -- Et notandum: Si genus non est aliquod unum quocumque modo, verus sit iste sermo. Tunc propter identitatem duarum specierum cum genere in essentia non sequitur unitas vel identitas istarum inter se in essentia.
Item, si genus non est aliquod unum, tunc nihil aliud est genus quam aggregatio suarum specierum sub uno nomine, et tunc quodlibet aequivocatum esset genus.
Et si dicamus quod est aliquid unum, tunc est hoc falsum quod hic dicitur.
Item, videtur sequi quod species oppositae sint idem vel eadem essentia. Secundum enim Aristotelem differentia adveniens generi est eadem in essentia cum ipso genere. Ergo duae differentiae specifice oppositae vel duae species erunt eiusdem essentiae inter se.
[Opinio eiusque refutatio]
Et dicet aliquis quod hoc non est inconveniens, immo sunt species oppositae eadem essentia differens secundum esse diversa.
Contra:
Videtur enim sequi ipsa esse esse eadem, si supponamus quod genus sit una essentia; loquamur enim de illo esse secundum quod genus cedit in hanc speciem. Et supponamus quod hoc non sit pure non-ens sed aliquid habens de esse. Tunc sic quaero: Sicut hoc aliquid habet de esse, aut est idem cum genere, aut alterius essentiae. Si dicas quod alterius essentiae vel quod non eiusdem, hoc est contra Aristotelem qui vult quoniam illud quod additur super genus ut differentia sit aliquid eiusdem essentiae. Oportet ergo dicere quod illud esse sit idem cum ipso genere, et similiter de alio esse secundum quod genus cedit in oppositam speciem. Ergo illa esse sunt eadem inter se.
Item, si dicat quod 'illa duo esse sunt idem in essentia et diversa secundum esse', quaero ergo sic: Esse quod fuit in subiecto et esse quod fuit in praedicato cum dicebatur "diversa secundum esse," aut sunt idem, et tunc esse ipsius esse et ipsum esse vel sua essentia erunt idem, et tunc duo esse convenire in essentia est ipsa convenire in esse; aut sunt diversa esse in subiecto et esse in praedicato, et tunc est processus in infinitum ut leviter patet.
[Responsio]
Dicendum ut mihi videtur sic: 'Aliquid' dicit completum, et propterea 'aliquid' in genere essentiae dicit completam essentiam. Et dicendum quod genus non est aliquid -- id est, non est una essentia completa -- sed genus est in se una essentia incompleta. Sed eo modo quo est essentia completa, et hoc est secundum potentiam, est multae essentiae. Et hoc est quod dicitur, genus est idem per essentiam unam omnia diversa -- id est, omnes species differentes secundum essentiam. Ita ergo possumus videre quod licet genus non sit aliquid unum, non tamen est aequivocatum penitus, nec tamen ita univocum sicut species specialissima, quae est essentia completa et non est in potentia essentiae diversae nisi numero tantum. Top
Sed adhuc videtur sequi oppositas species esse eadem secundum essentiam cum sit idem genus.
Dicendum quod non sequitur si A et B sint idem ipsi C quod est idem -- si fuerit, dico, incompletum et illa completa -- quod sint idem inter se. Ita enim est in incompletis quae sunt in potentia activa quod unum incompletum est duo completa in potentia. Dico potentiam activam quando hoc est in potentia respectu illius quod hoc fiat hoc vel cedat in hoc. Exemplum de hoc possumus habere de puncto in medio lineae super quem, si dividatur linea, ille qui prius fuit unus numero fit duo numero. Et utrumque illorum duorum est idem numero cum puncto praecedente, diversa tamen inter se numero, et hoc est quia ille punctus praecedens ante divisionem non fuit completus sed fuit in potentia, ita quod fuit in potentia duo puncta. Ita est ex hac parte quod aliqua duo diversa secundum essentiam sunt eadem secundum essentiam cum aliquo uno incompleto, inter se tamen diversa. Hoc non est mirum, supposita hac propositione, quod essentia incompleta -- quod est genus -- cedit in diversas essentias, sicut punctus cedit in diversa puncta. Et quod genus cedat in diversas essentias, hoc oportet dicere si dicamus quod fiat species per receptionem non alterius essentiae. Top
[Liber VIII
Pars prima]
Utrum autem factus sit a natura motus [8.1.250b11].
Sicut dictum est, intendit in hoc libro de motu primo comparando ad motorem. Et primo determinat de motu, consequenter de motore; in hoc enim apparebit comparatio quam intendit. Et quia illud quod intendit de motu primo, in parte est commune simpliciter motui, primo determinat hoc de motu simpliciter, et consequenter de motu primo in se, ibi: "Principium autem" [8.3.253a22]. Pars prima habet partem prooemialem et exsecutivam quae ibi incipit: "Incipiemus" [8.1.251a8]. Pars prooemialis primo quaerit hoc quod intendit determinare et consequenter dat responsionem quaestionis. Vel in parte prima dicit de quo est intentio, in secunda dat necessitatem, ibi: "Esse quidem igitur" [8.1.250b15]. Top
Quaerit ergo utrum motus sit factus cum prius non esset, et quidem corrumperetur, ita quod post non sit; aut sit perpetuus, nec factus nec corruptibilis [8.1.250b11-14].
Prima ratio qua probat motum non esse factum non multum habet difficultatis. Satis enim exprimitur quod non intendit ostendere motum non processisse ex non-esse in esse, sed solum hoc, quod eius non-esse tempore non praecedit ipsum, sive quod motus est in toto tempore. Procedit enim ex suppositione huius: Si mobile est factum, hoc erit per motum. Et hoc non est verum nisi intelligamus 'factum' ex aliquo praeiacente, quod praeiacens esset in quiete in tempore praeiacente. Top
Iuxta hoc est dubitatio quaedam ex modo suo arguendi: Si ponamus mundum esse creatum, tunc videtur quod Creator cum creavit aliquam habuit dispositionem quam non habuit prius cum non creavit [8.1.251a18-29].
Et potest responderi quod non sequitur, quia ab aeterno voluit creare in A, et ab aeterno noluit creare in alio. Et sic licet creaverit in A et non in alio, nulla facta est mutatio in eius voluntate, sed semper vult quod voluit et non vult quod noluit.
Vel possumus dicere aliter quod haec ratio supponit falsum, cum ponat prius ante creationem mundi -- prius, dico, duratione. Et hoc dicit Boethius, quod Creator non est prius creaturis temporis antiquitate sed simplicitate naturae, quia ipse cum sit simplicissimus, in eius esse non cadit prius et posterius. Sic ergo est prior aliis, quod alia sunt ex non-esse in esse; ipsum autem non. Et hoc non ponit alia esse aeterna, quia totum illud potest esse si omnia alia habuerunt principium et ipsum non habuit principium. Top
Alia autem est dubitatio circa primam rationem sumptam a natura temporis, quia aut dicemus mundum creatum aut non creatum. Et oportet dicere primum membrum. Et si hoc, tunc aut eius esse et eius non-esse fuerunt simul, et hoc non potest esse; aut non-esse praecessit, et hoc non potest esse cum non sit ibi prius.
Et potest responderi ita et dicere quod non-esse mundi fuit prius quam esse mundi uno modo, et tamen in ipso non-esse non cadebat prius et posterius. Et hoc sic possumus intelligere: Non-esse creaturae non est nisi sola exsistentia eius apud Creatorem. Exitus ergo de non-esse in esse est fluxus eius a Creatore. Intelligamus ergo Creatorem ut aliquod indivisibile, ut punctum quantum ad hoc, et esse creaturae tamquam lineam fluentem ex puncto. Et intelligamus punctum sicut manens et totam lineam sicut fluentem, adhuc erit dicere quod in ipso puncto non cadit prius neque posterius, et tamen ipse punctus est prius quam ipsa linea vel aliquid ipsius. Et hoc modo est dicere quod non-esse mundi est prius quam suum esse, et tamen in suo non-esse non cadit neque prius neque posterius. Top
Sed tunc videtur peccare ratio Aristotelis quae dicit prius non esse sine tempore [8.1.251b11-28], et sic quod non-esse mundi vel motus non praecedit esse. Si enim praecederet, tempus praecederet, et sic motus.
Et possumus dicere quod ipse non sic intellexit, sed intendit ostendere quod non-esse non potest esse prius hoc modo ut in ipso non-esse cadit prius et posterius. Et ita posuerunt philosophi cum posuerunt mundum fieri ex aliquo praeiacente et non ex nihilo. Ipsi enim posuerunt non-esse mundi et motus cum quadam duratione. Top
Videtur quod ultima ratio concludit tempus non incepisse, quia si incipiat ad aliquod nunc, illud nunc est medium duorum temporum [8.1.251b25], et sic praecessit tempus. Et si tempus non incepit, ergo est ab aeterno.
Et possumus respondere sic, ut communiter respondetur, ut dicamus quod haec est falsa 'omne nunc est medium duorum temporum'.
Sed contra:
Ita supponimus ex quarto libro, quod 'tota substantia temporis est unum nunc manens secundum substantiam'. Et hoc nunc secundum quod adhaeret toti transmutationi est tempus; et secundum quod adhaeret mutato quod est indivisibile in toto motu, sic est nunc temporis. Si ergo ad esse mutatum praecedit motus, tunc ad omne nunc praecedit tempus. Ergo non potest poni primum nunc, et sit tempus ab aeterno.
Et possumus dicere quod hoc non sequitur. Si enim intelligamus ens primum ut indivisibile, et esse temporalium ut quemdam fluxum ab ipso, unde apparet quod ipse fluxus [est] ab alio, et tamen in ipso non est dicere primum. Sic est in creatione mundi vel motus, quod illud a quo est ille fluxus est sicut quoddam indivisibile, et in esse ipsorum non est dicere primum. Et sic est possibile dicere tempus incepisse, nec tamen esse nunc temporis. Top
Sed si sic dicamus, tunc non videtur tenere ratio Aristotelis, nec concludere tempus esse semper.
Et debemus intelligere quod ipse non intendit quin tempus processit ex non-esse in esse. Sed hunc modum intendebat improbare eis ut eius non-esse esset cum dimensione aliqua et duratione. Et sic intellexit Platonem ponere [cf. 8.1.251b18-19], ut scilicet poneret non-esse mundi esse cum aliquo quod esset in potentia mundus. Sed durationem huius non vocavit Plato tempus, quia non fuit motus. Posuit ergo tempus processisse ex non-esse in esse, quod non-esse fuit divisibile. Et si esset divisibile, tunc possemus sumere primum instans in esse temporis, sicut possumus sumere primum instans in esse diei huius, quia non-esse eius fuit divisibile et in tempore. Hoc ergo modo intelligamus et procedit ratio Aristotelis, nec concludit inconveniens, scilicet quod tempus non processit sic de non-esse in esse, ita quod non-esse duraret per aliquam dimensionem ante eius esse. Top
Quia imponitur Aristoteli quod ipse intellexit mundum non incepisse, cuius oppositum apparet ex sua recapitulatione [8.1.252b5-6], videtur quod possumus habere ex dictis Aristotelis quod mundus incepit.
[1] Dicit enim quod infinitum non habet ordinationem ad finitum [8.1.252a13]. Ex quo sequitur quod si tempus praeteritum est infinitum, non habebit ordinationem ad finitum, ergo nec ad diem istum; sed habet ordinationem; ergo non est infinitum.
[2] Item, contra rationem infiniti est esse pertransitum, ut patet in capitulo de infinito. Sed de ratione praeteriti est esse pertransitum. Ergo contra rationem infiniti est esse praeteritum.
[3] Item, in Libro Caeli et mundidicit quod si non est primus terminus, non est ultimus. Ergo si est ultimus, est primus; sed temporis praeteriti usque ad diem istum est ultimus terminus; ergo est primus.
[4] Item, si esset tempus praeteritum infinitum ex parte ante, tunc numerus dierum usque ad diem istum esset ab unitate in infinitum. Iterum numerus dierum usque cras esset ab unitate in infinitum. Sed talis numeri non est unus numerus maior alio nec minor, et sic non sunt pauciores dies usque ad diem istum quam usque ad diem crastinum, nec minus tempus. Et tunc non citius veniret ista dies quam crastina; priori enim respondet brevius tempus.
[5] Item, alibi dicit quod causae non procedunt in infinitum, et sic unum non habet causas infinitas praecedentes. Ex quo appareret probabiliter quod cum pater sit causa filii, quod hunc filium non praecesserunt infiniti patres.
[6] Item, bene scivit Aristoteles quod primum fuit causa efficiens omnium, ergo educens de non-esse in esse. Tempus ergo praeteritum cum motu necessario ex parte ante terminatur ad non-esse et ex parte post ad hoc nunc. Dicere ergo quod illud non-esse per infinitum tempus distat ab hoc nunc, est dicere quod positis extremis infinita sunt media quae etiam sunt partes illius dimensionis. Hoc dico propter puncta in linea, et huic contradicit Aristoteles in libro Posteriorum. Sic ergo videtur quod si ponat Aristoteles primum esse efficientem causam, quod ponet omnia alia incepisse.
Et dicit aliquis quod non, per hoc exemplum quod si pes ab aeterno fuit in pulvere, adhuc esset causa vestigii, et tamen vestigium nunquam incepit esse. -- Sed si consideremus in exemplo, [dicendum] quod haec positio non ponit pedem esse causam efficientem sed solum conservantem; ponit enim pedem non facere vestigium sed ipsum ens conservare.
His et multis aliis rationibus contingit arguere ex dictis Aristotelis et per rationes physicas mundum incepisse. Sed forte crediderit mundum non habere finem iuxta illam auctoritatem Platonis: "bona ratione coniunctum dissolvi velle non est Dei." Crediderunt enim mundum esse factum in optima dispositione, sed nos per fidem et vere credimus oppositum sicut resurrectionem et meliorem mundi dispositionem. Top
Notandum quod vocat hominem minorem mundum [8.2.252b25-26], propter hoc quod maior mundus continet triplicem substantiam incorpoream, ut sensibilem, intelligibilem et vegetabilem, et continet materiam corpoream duplicem -- caelestem, scilicet, et elementarem. Et omnia ista est reperire in homine: Naturam enim elementorum; et hoc non est dubium. Et similiter supra complexionem elementorum, ut ostendit Aristoteles, est aliquid additum quod nec est elementum nec ex elementis, et est continens complexionem et est natura caelestis. Et praeter hoc [est] triplex anima, sive differant secundum substantiam sive non. Top
[Pars secunda]
Notandum quod si augmentatur aliquid in A tempore, ipsa virtus augmentans primo in aliqua parte temporis primi immiscet se et unit se ipsi materiae, et consequenter in alio tempore extendit materiam et facit maiorem quantitatem. Unde necessario oportet quod si augmentat in aliquo tempore, tunc aliquod erit tempus praecedens antequam fiat nova quantitas. Top
Dubitatur de hoc quod dixit Aristoteles, quod licet illud quod alteretur sit divisibile, non tamen necesse est alterationem esse divisibilem hoc modo [8.3.253b24-25], ut virtus quae alterat hoc totum in hoc toto tempore, in minori alteret medietatem, et adhuc eius medietatem in minori, et sic in infinitum. Hoc videtur contra illud quod ostenditur in sexto [6.5.236b15], scilicet quod non est sumere primum quod movetur, sed ante quamlibet partem movetur quaelibet pars.
[Opinio Averrois eiusque confutatio]
Et videtur respondere Commentator sic. Est considerare motum ut est continuus et est considerare motum ut mobile per motum fit in actu. Primo modo non est sumere primum in eo quod movetur, secundo modo autem est. Si enim lignum calefiat ab igne, non est sumere primum quod aliquo modo disponatur per virtutem ignis, sed est sumere primum quod fit actu calidum; est enim aliqua pars qua minor non potest esse actu calidum.
Sed contra:
Detur talis pars, constat quod cum sit corpus, erit divisibile. Pars ergo eius aut est corpus naturale aut non. Si non, ergo nec totum. Et si est naturale, ergo susceptivum calidi et frigidi et huiusmodi. Iterum dividatur dicta pars, tunc partes in quas dividitur aut sunt susceptivae calidi et frigidi et huiusmodi, et tunc habeo propositum, et hoc est contra te; aut non, et tunc erunt corpora mathematica, quod nihil est. Necesse est ergo quod data quacumque parte, ipsa dividitur in duas quarum utraque est susceptiva calidi, et sic illa quae est propinquior agenti citius fiet calidum, et hoc (ut videtur) est verum.
Et possumus respondere primae obiectioni sic, ut dicamus quod tempus in quo alteratur potest appellari dupliciter, scilicet [1] tempus in quo virtus agentis miscet se materiae patientis et simul cum hoc tempus in quo consequenter educit formam de iam dicta materia. Et de hoc totali tempore verum est quod hic dicit, quod non in singulis partibus temporis alterantur aliquae partes ipsius mobilis, sed alterantur omnes in secundo tempore, et nulla in primo [8.3.253b14-25]. Vel [2] tempus in quo alteratur possumus appellare illud secundum tempus in quo virtus postquam fuerit admixta materiae educit formam. Et si sic dicamus, procedunt demonstrationes in sexto et etiam in fine septimi -- et hoc verum est. Top
Dubitatur de hoc quod dicit, quod motus animalis est naturalis [8.4.254b14-15].
Contra: Est voluntarius.
Solutio huius est, sicut tactum fuit in principio secundi in parte, quod anima essentialiter ordinata est ad quasdam operationes et sufficiens est ad illas sicut ad augmentum et nutrimentum et huiusmodi alias operationes, et secundum has movetur animal naturaliter. Ad alias operationes non est essentialiter ordinata nec sufficiens ad illas sicut ad motum localem, et secundum has movetur animal voluntarie. Sed tamen distinguendum est ulterius quod ipsa anima secundum suam naturam est principium motus localis; sed talis motus vel talis, ad hunc locum vel ad illum, vel in hoc tempore vel illo, est voluntas principium et non anima per suam naturam, immo per appetitum et voluntatem. Unde motus voluntarius licet sit voluntarius inquantum talis vel talis, potest tamen inquantum motus dici naturalis. Et est simile quod omnis vox de natura sua est significativa, sed quod huius sit significativum est a voluntate, et propter hoc dicit in libro De anima quod omnis vox est significativa cum imaginatione. Top
De prima responsione, qua ostendebat quod gravia et levia non moventur a se, quia si sic essent, moverentur motibus oppositis a se [8.4.255a1-10], est dubitatio: Agens extra, ut calidum, movet unico motu tantum. Et si esset agens intra, adhuc moveret sicut nunc facit, ergo unico motu. Ergo non oportet quod licet grave moveatur a principio intra, sive a se, quod moveatur motibus oppositis.
Dicendum quod illae duae rationes intendunt ostendere non quod grave nullo modo moveatur a se nec ab aliquo sui, sed quod non est motor essentialis. Et si esset ibi motor essentialis sufficiens, tunc educeret mobile de potentia essentiali; sed potentia essentialis omnis est ad duo opposita, sicut potentia materiae ad duo contraria: calidum et frigidum. Et propterea si esset ibi motor essentialis, moveret motibus oppositis. Nec est simile de calido, quia etsi esset agens intra, non tamen sufficiens, quia non moveret totam potentiam materiae; est enim eius potentia ad duo opposita. Top
Consequenter dubitatur sic: Motus gravis est naturalis, ergo a principio intra, ergo grave movetur per aliquid sui, et sic per se.
[Opinio prima eiusque impugnatio]
Ad hoc est una responsio, haec scilicet, quod aliquid est in ipso gravi quod non est aliquid eius -- ut natura superior, scilicet, caelestis, de qua dicit Aristoteles quod omnia corpora inferiora conveniunt cum caelesti corpore, et ab hac est motus gravis. Et quia est intra, dicitur naturalis; et quia nihil eius, propterea non dicitur moveri a se. Et ecce ratio ad hoc: quod movet grave simul est cum gravi.
Item, quod movet habet illud ad quod est motus, alioquin non daret illud; ergo oportet quod ille motor sit aliqua virtus immaterialis cum sit simul in diversis locis.
Sed, ut videtur, haec ratio peccat quoad hoc quod ponit motum actu gravis esse a motore essentiali; de alio enim non est verum quod motor habet illud ad quod est motus.
Et iterum si grave moveretur ab aliquo intra, quod nihil esset eius, non adhuc moveretur naturaliter, sicut navis non movetur naturaliter a nauta [cf. 8.4.254b30].
[Opinio secunda eiusque refutatio]
Propterea est alia responsio quae dicit quod grave movet medium, et medium motum movet grave ipsum. Et sic movetur a se per accidens et mediate. Et ob hoc est motus naturalis, immediate tamen movetur ab alio.
Sed si hoc esset, tunc posset dici quod motus nautae quo vehitur in navi esset naturalis, quia mediate est a se.
Item, grave, cum movet medium, movet per hoc quod ingreditur locum eius; grave ergo ingredi hoc est causa motus medii, ergo medium motum non est causa immediata motus gravis.
Item, utraque istarum suppositionum ponit quod actu grave habeat motorem essentialem -- quod est contra auctorem.
[Responsio auctoris]
Propterea, ut videtur, dicendum est quod sicut sciens secundum habitum non indiget motore qui sit sicut efficiens [8.4.255a33-255b5] -- motore, dico, essentiali -- sed remoto prohibente statim exit in actum sine omni motore, sic est de actu gravis sicut ipse docet in littera [8.4.256a1-2], nec movetur a motore nisi solum a removente prohibens.
Sed contra:
Si motus eius est naturalis, ergo a principio intra, ergo motor eius est intra.
Debemus dicere quod 'motum esse ab alio' [8.4.254b35] est dupliciter, et unum illorum solum motor dicitur. Cum enim calefit lignum, est in materia aliqua potentia, quae moto [ligno] ab igne extra operatur et exit in actum. Et est dicere motum vel ab hac potentia vel ab igne extra, et dicitur ignis extra esse motor et non haec potentia, et appellatur haec potentia 'natura' et non ignis extra. Si ergo haec potentia in ligno sine agente extra posset exire in actum, esset generatio ignis in ligno et naturalis, non tamen a motore, et sic est in gravi et levi. Moventur ergo a principio intra ut a natura, et non a principio quod sit motor; nec habent motorem nisi solum solventem prohibens. Top
Dubitatur etiam super hoc quod dicit: Cum actu grave descendat, movetur a solvente prohibens [8.4.256a1-2]. Sed ipsum est solvens prohibens, ergo non est dicere quod movetur ab alio, sed a se.
Dicendum quod non solum ipsum grave est solvens prohibens, sed medium. Ex hoc enim quod medium est habile ad movendum, cedit gravi. Et sic per hoc quod cedit, quasi se removet -- scilicet, prohibentiam suam -- et est motor accidentalis et occasio motus.
Sed sciendum quod medium est occasio motus dupliciter, tum quia cedit et non penitus resistit, tum etiam quia non penitus cedit sed in parte resistit, quia si nulla esset ibi resistentia, fieret in instanti et non esset motus. Primo modo est occasio substantiae ipsius motus -- et dico 'substantiam ipsius motus' ipsum fieri in locum. Secundo modo est occasio rationis motus, quia quod hoc fieri sit in ratione motus habet ex hoc quod prohibetur in parte. Et sic superius exposita est haec auctoritas in principio secundi, quod grave et leve habent principium motus non agendi sed patiendi, scilicet principium passivum, respectu fieri, motus. Top
Movens primum, de quo intendit ostendere quod ipsum est non motum [8.6.258b13-16; cf. 8.6.259b28-31], est motor caeli, et appareret quod moveatur per accidens, sic: Si enim movet caelum, tunc (ut videtur) simul est cum illo. Et si hoc, aliquo modo est in loco. Et si hoc, aliquo [modo] movetur secundum locum per motum caeli, et est exemplum in motu animalis, quod anima movetur per accidens [8.6.259b17-20; cf. 4.5.212b12].
Et possumus respondere sic: quod si animal moveretur non de loco ad locum sed in loco, non moveretur anima per accidens; est enim in qualibet parte corporis tota. Et propterea licet in hoc motu partes corporis moveantur, tamen ipsa anima non movetur, quia prius fuit in qualibet parte huius loci tota, sicut et consequenter post motum.
Et etiam debemus intelligere quod minus moveretur motor caeli per accidens quam anima, etiam si moveatur anima in loco, quia adhuc esset quod anima visiva non est hic et nunc hic per motum organi, et hoc est [quia] partes quae describunt eundem circulum in motu tali animalis non sunt eiusdem naturae. Et propterea nec anima consistens in eis per consimile esse. Sed in motu caeli partes quae describunt eundem circulum sunt eiusdem naturae; et propterea motor exsistens in eis per consimile esse, ita quod in qualibet parte est totus; et propterea non oportet quod moveatur motu illorum. Top
Dubitatur de hoc quod dicit quod unitas motoris requiritur ad unitatem motus [8.6.259a14-19], cum dicat in quinto [5.4.227b21-25] quod tria concurrunt ad unitatem motus -- scilicet, unitas mobilis, et formae super quam sive in quam est motus, et temporis. Et haec tria sufficiunt. Videtur ergo quod unitas motoris ad unitatem motus non requiratur.
Dicendum quod si respiciatur motus, ut motus est, sufficiunt illa tria ad eius unitatem. Si autem, ut actio est, requiritur unitas moventis. Cum ergo primus motus, eo quod unus sit, et continuus et unus, et rationem primi maxime habeat ex comparatione ad movens (secundum quam comparationem est actio), oportet tunc motum primum esse unum inquantum est actio et continuum, et sic motorem esse unum. Top
Dubitatur super hoc quod videtur innuere in littera, scilicet quod animal movet se magis proprie motu locali quam motu augmenti vel alterius motus [8.6.259b6-15].
Oppositum tamen dictum est in principio secundi, ut videtur. Dictum est enim quod anima essentialiter est ordinata ad aliquas operationes et est sufficiens in illas ut ad motum augmenti et aliorum huiusmodi, ad motum autem localem non est principium sufficiens sine appetibili.
Dicendum quod quantum est de condicionibus efficientis, magis sufficit animal in motum augmenti quam in motum localem. Et propterea dicebatur superius quod essentialiter ordinatur anima ad huiusmodi operationes. Sed quia motus augmenti requirit naturam extrinsecam -- obiectum enim trium virtutum ipsius vegetativae est alimentum, ut habemus in libro De anima -- propterea non sufficit animal in motum augmenti, sed magis in motum localem qui non exigit aliquam materiam extrinsecam, praecipue cum dictum sit prius quod substantia ipsius motus est ab anima, sed si sic vel sic, vel in hunc locum fiat motus, vel dirigatur, hoc est ab appetibili.
Verificatio huius quod dicit quod contingit moveri per accidens [8.6.259b28-31] duobus modis: uno modo sicut anima movetur per accidens, alio modo sicut motores sphaerarum inferiorum moventur per accidens. Hic motor, qui movetur per accidens per motum caeli mobilis, necessario movetur motu recto, alioquin non moveretur per accidens; et si hoc, tunc movetur propter aliquid quod est in termino illius recti; et propter hoc illo acquisito quiescit. Sed motor qui non movet se per accidens, movet circulariter et non ad aliquem terminum, ut ibi acquiratur aliquid, sed in eodem semper ut ibi conservetur quod habet; et propterea perpetue. Top
De hoc quod dicit quod motor inferior movetur a motore superiore [8.6.259b32-260a19] est dubitatio: Orbis inferior movetur proprie a suo motore et motu, non proprio a motore primo. Si ergo movetur per accidens a motore primo per motum non proprium orbis, eadem ratione movetur per accidens se ipso per motum proprium orbis.
Respondendum est, sicut docet Commentator, quod non dicit auctor motorem inferiorem moveri per accidens a superiori motore quia secundum veritatem, sed quia ex ipso accidit ei diversus modus movendi. Motus enim proprius cuiuslibet sphaerae inferioris in parte diversificatur per motum, quem habet communem a primo. Top
Dictum est quod motus opponitur motui et quieti sicut aequale maiori et minori. Dubitatur de hoc exemplo in se et etiam de similitudine ad propositum.
[Opinio eiusque confutatio]
Et dicit aliquis quod sicut medius color participat naturam extremorum, et sic per naturam diversam opponitur extremis, ita est de aequali.
Sed contra hoc est quod aequale simplicius est quam sit maius; sumitur enim in eius definitione. Ex quo manifestum est quod non componitur ex suis extremis.
[Responsio]
Propterea dicendum est quod aequale dicit tantum de quantitate cum praecisione, et ratione praecisionis opponitur maiori ut patet; deficit enim maius ab hac praecisione. Et ratione eius quod dico 'quantum' tantum de quantitate opponitur minori; ab hoc enim deficit minus.
Et similiter dicendum est ex parte motus. In motu enim est invenire quandam intentionem communem omni motui et etiam naturam a qua causatur motus, quae non est eadem omnibus motibus sicut superius dictum est. Ratione ipsius intentionis communis, quae dicitur per hoc nomen 'motus', opponitur quieti universaliter; sed ratione naturae, a qua causatur motus, opponitur contrario motui. Duo enim motus oppositi conveniunt in consimili intentione motus sed differunt per contrarias naturas a quibus causantur. Top
Sed adhuc est dubitatio. Dictum est enim in quinto quod motus ratione naturae a qua causatur opponitur quieti a qua est motus; et hic dicitur quod [opponitur] motui contrario [8.7.261b15-22]; et sic secundum idem opponitur diversis.
Propterea dicendum est quod quies in termino, a quo est motus iste, et motus contrarius ab eadem natura sunt. Est enim motus contrarius in habens quietem. Et propterea hunc motum opponi illis duobus secundum hunc modum non est opponi duobus sed uni. Top
Consequenter dubitatur super hoc quod dicit: motum a sursum in deorsum et e converso opponi ad invicem, et similiter de dextro et sinistro et ante et retro [8.8.261b34-36]. Aut intelligit istas differentias prout sunt in caelo, aut prout sunt in mundo. Quod non primo modo patet, quia non est ibi motus secundum omnes has differentias, sed solum a dextro in sinistrum vel e converso, propter opinionem astronomorum. Similiter videtur quod nec secundo modo, quia locus mundi sufficienter dividitur per sursum et deorsum, et sic non cadunt ibi aliae differentiae.
Dicendum quod illae differentiae sunt in quocumque loco particulari hic inferius secundum quod quilibet dividitur per tres lineas, scilicet per lineam longitudinis, latitudinis et profunditatis. Verumtamen quod per hanc lineam designatur sursum et deorsum distincte, et per hanc dextrum et sinistrum, et per hanc ante et retro, hoc non est ex se, sed in comparatione ad animal in quo sunt istae differentiae distinctae per naturam sicut dicit Aristoteles. Top
Sed tunc quaeritur ulterius sic: Ex hoc videtur quod motus ante et retro non sunt oppositi; partes enim loci ad quas sunt non sunt diversarum naturarum necessario, et sic de aliis differentiis.
Dicendum quod cum contrarietas sit maxima distantia, et distantia dicitur dupliciter, dicitur et contrarietas dupliciter. Dicitur autem distantia vel secundum naturam vel secundum locum et situm. Et possumus dicere quod primo modo non contrarientur ibi motus ad invicem; secundo autem modo contrarientur secundum quod est dicere aliquem locum habere maximam distantiam secundum longitudinem et etiam secundum latitudinem et etiam secundum profunditatem.
Sed ad hoc, ut videtur, quod si sic, intelligamus tres lineas in loco, non differt una linea in natura ab altera, et sic contrarietas quae est sursum et deorsum suo modo non differt a contrarietate ante et retro, nec haec a tertia.
Propterea dicendum quod differunt hae contrarietates aliquo modo, sed haec differentia non habet ortum ex parte loci, sed ex parte eius quod movetur ex parte in loco ut animalis. Modo enim diverso movet se a sursum in deorsum vel e converso, et a dextro in sinistrum et e converso, et ab ante in retro et e converso. Ita debemus intelligere de his differentiis secundum quod dicimus motum fieri penes omnes istas differentias: Aliter tamen est dicere sursum [et] deorsum in mundo, et adhuc tertio modo sursum et deorsum et omnes alias differentias in caelo. Top
Dubitatur adhuc sicut tangit Commentator. Dicit motum circularem reflexum esse contrarium motui praecedenti [cf. 8.8.261b29-35]. Oppositum dicit Aristoteles in Libro caeli et mundi.
Et ipse Commentator respondet dicens quod ipse non intelligit veram contrarietatem sed solum incompossibilitatem. Solum enim dicitur circularis contrarius circulari, quia unus impedit reliquum sicut ipse dicit [8.8.262a6-10]. Top
Dubitatur de hoc quod innuit in littera, quod medium in motu continuo non est actu sed potentia [8.8.262a23-24].
Videtur enim quod in motu continuo sit medium actu, quia si est actu continuus, tunc est aliquid actu continuans, ergo est aliquid actu medium.
Dicendum quod non negat quin medium sit actu medium sive in ratione medii, sed quod sit actu. Et hoc sic debemus intelligere, si A movetur ad C per B, est dicere quod in aliquo nunc habebit ipsum B, sed non habebit ipsum per medium entis sed per medium fientis, sicut docuit in quarto. Et propterea non habebit ipsum penitus in actu sed quodammodo in potentia, sed terminum totius spatii motus acquirit mobile ut ens in ipso -- et voco 'terminum' locum ad quem terminatur. Et propterea est dicere quod termini sunt in actu, medium autem in potentia.
Videtur quod non sit inconveniens quod simul fiat album et non album. Sic enim est de instanti in tempore quod simul fit et corrumpitur, et quod simul transit in esse et in non-esse. Sic est etiam de mutatis in motu, sicut ostensum est superius quod mobile non habet aliquem locum primum in tempore sed in instanti -- dum movetur, dico. Et propterea simul recipit et amittit locum.
Propterea dicendum quod in medio motus bene potest esse ita. Cum enim in medio transit simul in esse et non-esse, isti transitus sunt in partem unam, scilicet in partem illam in quam est motus. Et propterea non sunt oppositi penitus, sed si intelligeremus quod album quod est in termino motus transiret in esse per unum motum et per motum alium in non-esse, essent isti transitus in partes oppositas; et propterea vere oppositi.
Ex hoc potest elici causa propter quam motus oppositi non possunt esse continui, et propter hoc etiam dixit ipse hanc rationem esse magis propriam [8.8.262a10-15]; haec enim declaratio extrahitur a natura motus. Top
Dubitatur quid sit illud spatium quod pertransitur bis in generationibus oppositis [8.8.264b28-32], cum forma secundum quam est motus sit indivisibilis.
Dicendum quod forma secundum quam est generatio est indivisibilis divisione quae debetur formae, scilicet divisione intensionis et remissionis. Est tamen divisibilis per accidens -- id est, divisione subiecti -- ut est in generatione ignis, quod prius generatur una pars in una parte materiae, et consequenter alia in alia; et haec divisibilitas inest ei loco spatii. Top
Item, aliquis sic quaeret: Videtur non circulariter aliquid redire ab eodem in idem, ut describendo quadratum vel aliam figuram multilateram, et sic convenit alium motum esse perpetuum a circulari.
Et possumus dicere quod si aliquis motus perpetuus est, est naturalis; et propterea cum nullus naturalis sit talis, nullus talis erit perpetuus.
Possemus etiam sic respondere: Sic concederemus quod talis motus esset continuus, sed forte ita est quod talis motus non potest esse continuus. Linea enim quadrata vel aliqua talis si respiciatur ut figura est, non est una continua. Et propterea dicimus quod quadrangulus non continetur una linea sed quattuor lineis. Quia ergo spatium facit ad motum inquantum figuratum, sicut habetur in septimo, et non solum in eo quod est quantitas, propterea forte est dicere quod si motus sit super lineam quadratam, cum spatium istud inquantum figura est non sit unum continuum, non erit iste motus unus. Top
Ponit auctor tres conclusiones quarum prima est haec: Nulla potentia finita movet per tempus infinitum [8.10.266a24]; secunda est haec: Nullum finitum habet potentiam infinitam [8.10.266a25]; tertia est haec: Nullum infinitum habet potentiam finitam [8.10.266b25-26].
Prima conclusio habet dubitationem: Ipse ponit quod cum totum A moveat totum B in C tempore; pars A, scilicet D, movebit partem B sibi proportionalem in minori tempore [8.10.266a15-23], cuius oppositum dictum est in fine septimi. Dictum enim est ibi quod cum tota virtus moveat totum in aliquo tempore, medium movebit medium in eodem tempore; hic autem vult quod in minori.
Dicendum quod possumus dicere in virtute (sive in potentia) totum et partem ratione intensionis vel ratione durationis. Et primo modo intellexit in fine septimi, secundo modo intelligit hic. Et similiter dicamus in moto totum et partem ratione durationis, et tunc manifestum est quod pars potentiae movebit partem moti in minori tempore. Conclusio ergo est ista: quod nullum finitum duratione movet per tempus infinitum.
Secunda conclusio concludit inconveniens, quod patet sic: De illa potentia infinita accipiamus aliquam partem finitam; constat quod haec est alicuius partis huius finiti, quia potentia totius non est nisi potentia suarum partium coniuncta. Sumatur tanta potentia in aliquo alio finito, et illud finitum nunc acceptum multiplicetur, et totiens quotiens praedicta pars corporis finiti fuit in ipso. Sequitur quod hoc aggregatum fuit aequalis potentiae, et in aequali tempore tantum possit facere quantum illud finitum quod tu posuisiti esse infinitae potentiae et plus posse. Top
[Pars tertia]
In respondendo ad dubitationem quae est in proiectis [8.10.266b29-31] dixit ita -- scilicet, quod medium sicut aer vel aqua [8.10.267a2-4] quia facile mobile est, cum sit humidum et non habens situm vel figuram terminatam, hoc modo cum movetur, consequenter ex se ipso potest movere sine eo quod tunc moveatur ab alio.
Et hoc videtur falsum, quia cum movet, ad minus movetur ex se, sed non ab alio. Sed sicut ostensum est superius nullum corpus inquantum corpus potest se movere. Ex quo apparet quod pars aeris mota non potest ulterius movere nisi cum moveatur ab extra. Et iterum, cum dico divisibilitatem aeris et fluxibilitatem, dico habilitatem ad recipiendum motum et non ad faciendum, ergo ex hoc non est movens se.
[Responsio]
Dicendum est quod corpus inquantum corpus per se loquendo, per se non potest movere se localiter. Ex consequenti tamen et accidentaliter potest per hunc modum: Cum aer dividitur violenter, fit in partibus aeris divisi maior rarefactio et distantia quam ei debeatur secundum suam naturam (forma enim talis dat partibus materiae talem rarefactionem et talem situm ad invicem); et propterea reinclinantur ad debitam inclinationem et approximationem ex natura sua partes huius corporis. Sed ad hanc approximationem consequitur motus localis, [et] ex consequenti fit motus, sicut videmus de chorda citharae extracta a suo situ. Ex sua enim natura reinclinatur ad debitam approximationem partium sive [ad debitum] situm, et ex consequenti fit motus localis. Nec posset manere sive stare motus violentus, cessante primo motore, nisi per istam naturalem inclinationem.
[Obiectiones]
Sed adhuc per plura signa videtur quod non sufficiat ponere totam causam in medio. Si enim motus medii sic faceret motum proiecti, tunc duo proiecta obviantia sibi impedirent se, quamvis unum feratur prope aliud, non tangendo ipsum.
Item, videmus quod ad motum proiectionis est aliqua differentia in substantia proiecti. Ponamus enim eundem proicientem et idem medium et duo proiecta eiusdem quantitatis et figurae, ita quod unum sit mediocriter grave et reliquum valde leve: gravius melius proicitur. Et huius, ut videtur, non est assignare aliquam causam in medio, immo magis est invenire oppositum in medio; proiciens enim aut aeque velociter, aut etiam velocius dividit medium in proiciendo levius quam gravius.
Et iterum, si quaeratur propter quid mediocriter grave melius proicitur quam levius, non potes aliter assignare causam quam sic: Mediocriter grave plus habet inclinationem ad partem aliam, et propterea plus resistit. Cum ergo violentia non est nisi sit resistentia, plus recipit de violentia. Et si ita est, tunc in ipso proiecto oportet aliquid imprimi a proiciente.
[Solutio]
Et videtur mihi quod hoc est verum, quod aliqua qualitas et forma sive aliquid ei imprimatur a proiciente, et non apparet quod aliud possit facere in ipsum nisi solum transpositionem partium.
Propterea oportet dicere (sicut prius dictum est) quod sicut modo dicto est in medio quaedam transpositio partium in partibus medii ad quam sequitur motus localis medii, eodem modo debemus dicere in medio proiecto sicut tactum fuit in septimo.
Et si quaeratur propter quid Aristoteles solum tetigit causam quae est in medio, possumus respondere quod hoc suffecit quantum ad responsionem huius dubitationis. Non enim oportuit ad hoc nisi solum ut ostenderet quod ipsum proiectum, cessante primo motore, adhuc habet primum motorem. Et etiam per hoc potest vitari illud inconveniens sicut tangit in littera [8.10.266b31-267a20] -- scilicet, quod moto uno moventur omnia.
Debemus ergo dicere, ut mihi videtur, quod haec impressio in medio et in proiecto, cum fortis est, duo facit: Impedit enim naturalem motum proiecti et dat ei motum oppositum, et consequenter debilitatur continue ut possit facere tantum unum istorum, et tunc si fuerit grave proiectum sursum, quiescit; in fine autem debilitatur tantum ut neutrum possit facere, et sic motus oppositus. Top
De tribus conclusionibus dictum est quod prima intelligenda est de finito et infinito secundum durationem, et secunda de finito et infinito secundum intensionem [8.10.267b17-26]. Etsi hoc, tunc videtur sua ratio peccare in fine lectionis nostrae [praecedentis] secundum aequivocationem in hoc termino 'infinitum'. Utitur enim quandoque prima conclusione quandoque secunda, sicut dictum est ibi.
Et possumus respondere sic: quod finitum secundum intensionem infert finitum secundum durationem. Tale enim finitum quantum est de se est diminutum, et potest ei addi. Et si est diminutum, cum non de se habet esse, et sic (quantum est de se) possibile est ad non-esse. Et sic quantum est de se, non est infinitum duratione. Sic ergo ex consequenti habetur in secunda conclusione quod nullum finitum secundum quantitatem habet potentiam infinitam, nec intensione nec duratione. Top
Sed tunc est dubitatio sic: Secundum hoc videtur quod cum primus motor sit infinitus duratione, sic etiam infinitus intensione suae potentiae, et sic quod moveat in instanti secundum quod superius arguebat cum concludebat secundam conclusionem [8.10.266a25].
Et iterum, sic videtur quod sola Prima causa sit infinita, quod verum est. Et tunc oporteret ponere Primam causam esse motorem, cuius oppositum apparet per hoc quod dicit Commentator in Libro caeli et mundi. Ibi enim dicit quod determinata est proportio in motore caeli potentiae moventis ad potentiam mobilis. Et propterea si adderetur mobili, accideret motori labor et poena, quia iam non staret debita proportio. Cum ergo potentia Primi non sit proportionalis potentiae alicuius, non potest Primum esse motor.
Et iterum, cum Primum communicat actionem suam aliis, verisimile est quod communicet secundum possibilitatem recipientium. Hoc enim spectat ad eius bonitatem, et ita dicunt philosophi. Sed cum motus caeli velocissimus sit ut in die (vel fere in die) fiat una revolutio, non est in natura corporis caeli quin possit velocius moveri. Si ita est, et Primum moveret ipsum, moveret ipsum velocius.
Propterea dicendum, sicut dicit Commentator, quod oportet ibi esse duplicem motorem sicut intelligentiam creatam et Primam causam. Quia enim motus est in tempore infinito, oportet ibi esse infinitam potentiam. Et quia non in instanti, et similiter quia est ibi proportio motoris ad mobile, oportet ibi esse motorem finitae potentiae, ut dicamus quod potentia creata intelligens Primum et informata per ipsum moveat. Et ipsa sic considerata quodammodo est finitae potentiae, quodammodo infinitae. Et per hoc quod est ibi de potentia infinita, movet in tempore infinito; sed tamen quia illa potentia infinita movet mediante potentia finita, erit iste motus secundum possibilitatem potentiae finitae, et sic in tempore et non in instanti. Top
Sed adhuc est dubitatio: Si sic ponamus, tunc ponimus quod motor infinitae potentiae sit movens ut finis et ut desideratum et bonum, et motor finitae potentiae ut efficiens.
Et videtur quod debemus dicere utrumque ut efficiens, quia in agentibus inferioribus per apprehensionem ipsa res extra, propter quam agitur, movet ut finis. Sed species eius in anima movet ut efficiens. Si ergo idem penitus essent res ipsa extra et species eius in apprehendente, tunc idem penitus essent efficiens et finis. Sed ita dicit Commentator quod ubi apprehensum est forma immaterialis, idem est ipsa res et quod accipitur in apprehendente. Ergo motor coniunctus, si intelligat motorem infinitae potentiae, erit dicere quod in eius intellectum cadit ipsa res, et sic idem quod est finis erit efficiens.
Dicendum quod aliquo modo est ipse primus efficiens. Verumtamen proprie appellando 'efficiens' et 'motorem' dicemus sic: quod sicut in inferioribus dicimus quod anima informata per speciem rei exterioris est efficiens et motor, et ipsam speciem non dicimus esse efficientem sed formam efficientis, ita (ut videtur) possumus dicere ex parte ista quod ipsum primum est forma efficientis et quod intelligentia creata informata per ipsum et movens, intelligens ipsum, est motor efficiens. Top