Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Adam Buckfield
In De anima
Liber 1, Liber 2, Liber 3

Bologna, Biblioteca universitaria 2344, fol. 24r-53v, in margine
transcription by J. Ottman



[Liber II


Pars 1]


1. “Haec quidem a prioribus” etc. [2.1.412a3]. In parte praecedenti fere a principio primi libri determinatum est de anima secundum opiniones aliorum. In hac parte incipit determinare de ipsa secundum opinionem propriam. Et procedit sic: Primo epilogat praedeterminata et dat intentionem super dicenda, dicens quod tradita de anima in parte praecedente secundum opiniones aliorum sunt, sed in ista parte redeundum est tamquam ad principium determinando de anima quid sit in communi, et etiam quae sit propria eius definitio secundum unamquamque partem ipsius.


2. Consequenter cum dicit secundo, “Dicamus igitur” [2.1.412a6], prosequitur istam intentionem. Et dividitur ista pars in duas, in quarum prima determinat quid sit anima investigando definitionem in totalitate sua sive definitionem eius communem. In secunda, ibi, “Potentiarum autem” etc. [2.3.414a29], intendit de anima investigando propriam definitionem eius secundum unamquamque partem eius.


3. Prima adhuc in duas dividitur, in quarum prima venatur definitionem animae per divisionem. In secunda, ibi, “Quoniam autem” [2.2.413a11], venatur ipsam per demonstrationem.


4. Prima pars adhuc habet duas, in quarum prima venatur ipsam definitionem per divisionem, ut dictum est. In secunda, ibi, “Substantia autem actus” [2.1.412a21], determinat ea quae in ipsa definitione sunt immanifesta.


5. In prima parte sic procedit: Primo venatur per divisionem elementa definitionis. Secundo, ibi, “Quare omne corpus” [2.1.412a15], componendo elementa sic venata concludit ipsam definitionem.


6. In prima parte dat unam divisionem principalem et quattuor subdivisiones, ita quod in universo dat quinque divisiones, ex quibus eliciuntur elementa ipsam definitionem integrantia. Ubi sic procedit: Primo supponendo genus ipsius animae esse substantiam dat principalem divisionem ipsius substantiae trimembrem. Et est quod substantiarum alia est materia, quae secundum se non est hoc aliquid; alia est forma, per quam materia habet esse; alia est compositum ex his, id est, ex materia et forma. Et explanat quid intendat per materiam et formam, dicens quod materia est potentia, forma vero actus et perfectio. Compositum non explanat, quia manifestum est sensui. Ex hac autem divisione elicitur hoc elementum, scilicet ‘actus’.


7. Et est notandum quod dicit quod materia est potentia. Per hoc enim videtur quod potentia est de essentia materiae. Sustinens tamen oppositum diceret quod est praedicatio accidentalis cum dicit materiam esse potentiam, et similiter cum dicit formam esse actum.


8. Intelligendum etiam quod haec divisio substantiae in materiam et formam et compositum non est divisio generis in species, nec totius in partes, nec proprie vocis in significationes, sed est divisio substantiae secundum analogiam sive secundum prius et posterius. Nomen enim ‘substantiae’ primo dicitur de composito, ut Aristoteles vult in libro Praedicamentorum1 et in V Philosophiae primae.2 Secundario autem uno modo dicitur de forma et tertio de materia; alio modo e converso, scilicet secundario de materia et tertio de forma. Si enim nomen ‘substantiae’ dicat quoddam absolutum, tunc per prius dicitur de forma quam de materia, cum forma naturam absolutam dicat respectu materiae; non enim inclinatur forma ad materiam tamquam indigens ea ad sui perfectionem, sicut e converso. Si autem dicatur substantia ab hoc actu, substare, tunc per prius dicitur de materia quam de forma, quia materia pluribus substat quam forma.

1Aristot., Praed. 5.2a11-14.
2Aristot., Metaph. 5.8.1017b10-13.


9. Istum tamen ordinem non concedunt quidam, dicentes nomen ‘substantiae’ per prius dici de forma, secundo de composito, tertio de materia, dicentes quod licet dicat Aristoteles multotiens nomen ‘substantiae’ principaliter dici de composito et per posterius de forma, quod hoc est secundum famositatem et non secundum veritatem, ut videtur Commentator3 velle in parte sequenti.

3Averroes, In DAn 2.3, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 131-132.


10. Sed hoc non videtur, cum dicat Aristoteles hoc in Philosophia prima, ubi magis sequitur veritatem quam famositatem.


11. Consequenter cum dicit, “Et hoc dupliciter” [2.1.412a10], dat secundam divisionem, quae est subdivisio alterius membri, quod est forma. Et est quod substantia quae est forma dicitur dupliciter. Alia enim est sicut scientia, hoc est, sicut forma in actu, non tamen exercens operationem ad quam nata est. Alia autem sicut considerare est, et hoc est cum habeat actualem usum suae operationis. Ex hac divisione elicitur hoc elementum, ‘primus’.


12. Tertio cum dicit, “Substantiae autem” [2.1.412a11], dat tertiam divisionem, et est subdivisio substantiae compositae. Per hoc enim quod dicit, quod corpora maxime videntur |B 33r| esse substantiae, innuit et hanc divisionem substantiarum compositarum: Alia est corpus; alia non est corpus. Substantiae enim incorporeae, praeter primam, aliquam habent compositionem. Et ex hac divisione elicitur illud elementum, ‘corpus’.


13. Quarto cum dicit, “Et horum” [2.1.412a12], dat quartam divisionem, quae est subdivisio primi membri similiter. Et est quod corporum quaedam sunt physica, quaedam non-physica sive naturalia.


14. Quam divisionem innuit Auctor per hoc quod dicit, “Et horum physica” [2.1.412a12], quae corpora maxime intelligit esse corpora et substantias.


15. Quod probat cum dicit, “Hoc enim” [2.1.412a12], per hoc quod corpora physica sunt principia corporum artificialium, unde priora sunt ipsis et digniora ut sint substantiae. Et ex hac divisione elicitur hoc elementum, ‘physicum’.


16. Quinto cum dicit, “Sed physica” [2.1.412a13], dat quintam divisionem, et est subdivisio primi membri substantiae. Et est quod corporum physicorum quaedam habent vitam, et quaedam non.


17. Et quia non est manifestum quid est esse vivum sive habere vitam, explanat hoc non per causam sed per effectum et operationem cum dicit, “Vitam autem dicimus” [2.1.412a14], dicens quod vita determinatur in rebus per alimentum et augmentum et decrementum. Haec enim insunt omni viventi, et quamdiu participantur haec, dicitur vita ibi; cum autem non, nequaquam. Et ex hac divisione elicitur hoc elementum, ‘potentia vitam habens’.


18. Quibus elementis collectis est haec definitio animae fere completa, ‘anima est substantia quae est actus corporis physici potentia vitam habentis’. Et dico, “Fere,” quod adhuc ad completionem definitionis investigatur infra illud elementum, scilicet ‘organicum’, supra corpus physicum, quo investigato erit haec completa definitio animae, scilicet ‘actus corporis physici organici in potentia vitam habentis’.


19. Consequenter cum dicit, “Quare omne corpus” [2.1.412a15], componendo elementa iam venata, intendit concludere ipsam definitionem, ad quam concludendam ordinat unam rationem. Et est: Omne corpus physicum habens vitam est substantia secunda composita, scilicet ex corpore habente vitam et ex anima praebente ei vitam et perfectionem; sed anima non est ipsum corpus physicum habens vitam; ergo anima erit actus et perfectio ipsius corporis physici habentis vitam in potentia, et hoc actus primus et corporis physici organici, ut infra patebit. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit maiorem cum sua probatione. Secundo minorem cum sua probatione. Tertio infert conclusionem, quae est definitio intenta.


20. Ponit igitur primo maiorem, et patet.


21. Et probat cum dicit, “Quoniam est corpus” [2.1.412a16], sic: Omne corpus est substantia sicut composita; omne corpus physicum habens vitam est habens corpus; ergo omne corpus physicum habens vitam est substantiam sicut composita. Haec est maior. Huius rationis solum ponit maiorem.


22. Consequenter cum dicit, “Vitam autem” [2.1.412a17], ponit minorem principalis rationis, et patet.


23. Quam probat cum dicit, “Non enim erit” etc. [2.1.412a17-18], sic: Corpus non est de numero eorum quae sunt in subiecto, sed magis subiectum est et materia; anima autem est in corpore ut in subiecto; ergo anima non est corpus. Quare nec corpus vitam habens. Huius rationis solum ponit maiorem.


24. Et intelligendum est ad intellectum minoris quod anima non est in corpore ut in subiecto, sicut accidens in subiecto dicitur esse tamquam recipiens esse ex corpore, sed est in eo tamquam dans ei esse et perfectionem. Aequivoce enim dicitur anima sive forma esse in subiecto et accidens in subiecto, quam aequivocationem et diversitatem ignorantes quidam putaverunt omnes formas substantiales esse, et in hoc erraverunt.


25. Ex hoc etiam quod hic dicitur probari potest “perfecte,” ut vult Commentator,4 quod “anima non est substantia secundum materiam. Materia enim est substantia secundum quod est subiectum; anima autem secundum quod in subiecto.”

4Averroes, In DAn 2.4, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 134.


26. Consequenter cum dicit, “Necesse est” [2.1.412a19], infert conclusionem, quae est definitio intenta, et patet.


27. “Substantia autem actus” etc. [2.1.412a21]. Venata definitione animae per divisionem, hic determinat ea quae in divisione sunt immanifesta. Et sunt quattuor, unde secundum hoc dividitur haec pars in quattuor particulas, in quarum prima ostendit cuiusmodi actus est anima, ostendens quod est actus primus. In secunda, ibi, “Huiusmodi autem” [412a28], determinat cuiusmodi corpus vitam habens est cuius est anima actus, determinans quod organicum. In tertia, ibi, “Universaliter quidem” etc. [412b9], quia suppositum est supra quod substantia est genus animae, et ita quod anima est forma quae est substantia, determinat hoc, scilicet quod anima est forma quae est substantia. In quarta, ibi, “Est autem non abiciens” [412b25], determinat quomodo potentia supra accepta est in animae definitione. Ista enim dubitationem possent habere circa praedictam definitionem.


28. In prima parte sic procedit: Primo dicit quod anima est substantia quae est actus, et hoc actus corporis naturalis habentis vitam in potentia secundum quod perficitur per animam.


29. Secundo cum dicit, “Hoc autem dupliciter” [2.1.412a22], dividit actum sive formam eodem modo quo prius, dicens quod actus dicitur dupliciter. Alius enim est ut scientia, et alius ut considerare.


30. Tertio cum dicit, “Manifestum est” [2.1.412a23], determinat cuiusmodi actus est anima, ostendens quoniam actus primus sic: Actus ut scientia est actus primus; anima est actus ut scientia; ergo anima est actus primus. Huius rationis primo ponit minorem cum sua probatione. Secundo ponit maiorem. Tertio infert conclusionem.


31. Minor patet.


32. Quam probat cum dicit, “In eo enim” [2.1.412a23], sic: Anima est in animali vigilante et dormiente et etiam in animali moto et quiescente. Sed vigilia similis est actuali considerationi ipsius animae; somnus autem similis habitui et non actuali operationi, cuiusmodi est scientia. Cum igitur anima non semper sit considerans, semper autem sit sciens, eo quod actualiter considerare supponit scire, essentialius est animae ut sit actus ut scientia quam ut considerare.


33. Igitur consequenter cum dicit, “Prior ergo generatione” [2.1.412a26], ponit maiorem, quae est quod actus ut scientia est actus primus in eodem. Et dicit, “In eodem” [412a26], quia considerare simpliciter prius est aut simul, ut est in prima causa, cuius considerare non differt a suo scire; immo semper et aeternaliter actu considerat et scit.


34. Ultimo cum dicit, “Unde anima” [2.1.412a27], infert conclusionem.


35. Consequenter cum dicit, “Huiusmodi autem” [2.1.412a28], determinat cuiusmodi corpus vitam habens est cuius anima est actus, declarans quod organicum. Et quia illud est magis manifestum in animalibus quam in plantis, manifestat hoc in plantis. Partes enim plantarum sunt organa, licet sint multiplicia, simplicia, quia tantum ad unum opus se habentia, scilicet ad vegetare. Folia enim sunt in plantis ad cooperiendum corticem et fructum, sicut est cooperimentum in animalibus. Radices enim in plantis sunt similes ori in animalibus, quoniam sicut animal attrahit nutrimentum per os, similiter planta per radices. Cum igitur organa sint in plantis, multo fortius erunt ubi magis manifesta sunt, scilicet in animalibus. Et ita omne corpus habens vitam, cuius anima est perfectio, est corpus organicum.


36. Ex quo concludit consequenter cum dicit, “Si autem aliquod” [2.1.412b4], quod si aliqua sit definitio communis omni animae, erit illa iam venata. Et dicit sub dubitatione, ut vult Commentator,5 quia “perfectio in anima rationali et in aliis virtutibus animae fere dicitur aequivocatione pura.” Anima enim rationalis aut omnino perfectio non est, aut alio modo quam aliae virtutes animae.

5Averroes, In DAn 2.7, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 138.


37. Consequenter cum dicit, “Unde non oportet” [2.1.412b6], infert quoddam corollarium ex definitione iam venata. Quia enim, ut praehabitum est, anima est actus corporis, ex hoc concludit quod non oportet quaerere utrum ex anima et corpore fiat vere unum et qualiter, sicut nec oportet quaerere utrum cera et figura fit vere unum, nec universaliter utrum materia et forma fit vere unum et qualiter. Et hoc quia, cum ens et unum dicantur multipliciter, scilicet potentia et actu, quasi dicat ens maxime debere dici forma, forma est illud quod vere est ens actu et vere unum. Materia autem est in potentia, et propter hoc ex materia et forma fit vere unum, cum materia sit potentia, et forma sit vere actu ens. Et ideo fit vere unum ex his, et sicut actus est causa esse, sic et unitatis. Et si neutrum aliquo modo in potentia, ex ipsis non fieret vere unum.


38. Consequenter cum dicit, “Universaliter quidem” [2.1.412b9], declarat quod anima est forma quae est substantia. Et hoc per duas rationes, quarum prima est: Si aliquod corpus artificiale esset corpus physicum, ut dolabra, esset acumen dolabrae, quod est sua forma, substantia qua dolabra esset hoc quod est esse, et separata hac forma a dolabra non amplius maneret dolabra secundum suam substantiam sed solum aequivoce. Nunc autem, quia dolabra est corpus artificiale, non sic est; immo, licet corrumpatur forma eius quae est acumen, remanet dolabra secundum suam substantiam. Et huius totius causa est secundum Commentatorem6 quia in rebus naturalibus non est individuum hoc aliquid nisi per suam formam, in rebus autem artificialibus nullum est hoc aliquid nisi per suam materiam, unde e converso modo est in artificialibus et in naturalibus. Sed anima non est actus et perfectio corporis artificialis sed corporis physici habentis in se principium motus et quietis; ergo anima est substantia corporis physici qua ipsum est hoc quod est, et ita anima est forma quae est substantia et non accidens.

6Averroes, In DAn 2.8, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 141-143.


39. Consequenter cum dicit, “Considerare autem” [2.1.412b17], dat secundam rationem ad hoc idem. Et est: In partibus animae ita est quod ablata quacumque parte animae aufertur nomen et substantia illius partis cuius erat perfectio, nec manet pars nisi aequivoce, ut si auferatur visus sive visio, quae est perfectio oculi, non remanet oculus nisi lapideus vel depictus. Cum similiter igitur sit in tota anima et in partibus eius — similiter enim se habet pars animae ad partem corporis quam perficit et tota anima ad totum corpus — cum ita sit, erit similiter in tota ad totum corpus, scilicet quod ablata tota anima auferetur nomen et substantia totius corporis, nec remanebit nisi aequivoce. Ex quo patet quod anima substantia est ipsius corporis, et ita forma quae est substantia et non accidens.


40. Consequenter cum dicit, “Est autem non abiciens” [2.1.412b25], ostendit quomodo potentia accepta est in definitione animae cum dicitur vitam potentia habentis, dicens quod non dicitur habere potentia animam secundum quod hic sumitur potentia quia non habeat animam actu, quia potest agere aut pati, licet non exerceat suam operationem, et ita actu habet, quomodo dicitur semen aut fructus habere animam in potentia. Sed cum habere animam sive formam in actu dicatur dupliciter, aut ut scilicet habens actualiter exercentem suam operationem (sicut secare et aspicere dicuntur formae et perfectiones, et vigilare dicitur esse perfectio), aut secundum quod est forma in actu, in potentia tamen ad actualem usum et exercitium ad operationem ad quam nata est (sicut dicitur visus in dormiente), hoc secundo modo dicitur potentia sive intelligitur in definitione animae, et sic anima est actus corporis potentia vitam habentis. Corpus autem est illud quod est per hanc potentiam; sicut enim oculus est per suam formam et per suam materiam, quae sunt pupilla et visus, similiter est animal per suam materiam et formam, quae sunt corpus et anima, quae quidem anima potens est agere vel pati. In hoc verificantur ea quae in definitione praeterita fuerunt immanifesta.


41. Consequenter cum dicit, “Quod quidem” [2.1.413a4], removet quandam cavillationem circa praedictam definitionem. Quia enim anima est actus corporis, posset aliquis putare quod putavit Alexander,7 quod anima omnino nec secundum se totam nec secundum aliquam partem sui sit separabilis a corpore. Hoc removet, dicens manifestum esse quod anima aut secundum se totam aut secundum quasdam partes sui (si fuerit divisibilis) non est separabilis a corpore, quae quidem partes eius sunt actus quarundam partium corporis. Secundum enim partes quasdam sui, cuiusmodi est intellectiva, separabilis est, et hoc quia illa pars nullius partis corporis est actus. Aut si sit actus alicuius corporis, hoc solum est per gubernationem, sicut nauta est actus et perfectio navis per gubernationem; huiusmodi autem actus separabilis est; quare etiam anima secundum partem intellectivam separabilis est a corpore.

7Ut dicit Averroes, In DAn 2.11, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 148.


42. Consequenter cum dicit, “Figuraliter quidem” [2.1.413a9], epilogat, dicens iam determinatum esse de anima figuraliter, quia non per demonstrationem certam.


43. Et est notandum quod satis aperte videtur per hanc litteram velle animam intellectivam diversam esse secundum substantiam a sensitiva et vegetativa, quia aut intelligit istam separationem de qua hic loquitur de virtutibus ipsis aut de substantia virtutum. Non de ipsis virtutibus sive operationibus, quia sic non est anima intellectiva separabilis, sicut nec vegetativa nec sensitiva. Relinquitur quod vult animam intellectivam secundum suam substantiam separari a corpore, substantiam autem vegetativae et sensitivae non, per quod patet quod non est eadem substantia sed alia et alia.


[Pars 2]


1. “Quoniam autem ex incertis” [2.2.413a11]. Venata definitione animae per divisionem, hic venatur eam per demonstrationem, quamvis Commentator non sic introducat hanc partem. Secundum enim Commentatorem8 incipit hic determinare de anima penes eius proprias definitiones secundum partes ipsius assignatas, sed quod modo praedicto debeat introduci patet per epilogum in fine huius partis.

8Averroes, In DAn 2.12, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 149.


2. Procedit enim in hac parte sic: Primo ostendit |B 33v| quod oportet venari definitionem animae per demonstrationem. Secundo, ibi, “Dicamus igitur” [2.2.413a20], incipit venari ipsam.


3. Primum autem ostendit sic: Omnis definitio quae est conclusio demonstrationis, quae quidem definitio dicit quid est definitum, et causam quidditatis non ostendit, indiget causa demonstrante. Definitio animae praeassignata est huiusmodi; est enim similis definitioni quae est conclusio in demonstratione. Dicit enim quid est definitum, et causam quidditatis non ostendit. Ergo definitio animae praeassignata indiget causa demonstrante. Quare oportet eam venari adhuc per demonstrationem.


4. In hac parte sic procedit: Primo ponit conclusionem, dicens quod cum de numero eorum quae sunt incerta et ignota per certiora ipsis fiant certa, temptandum est iterum venari definitionem animae praeassignatam magis per certitudinem et demonstrationem.


5. Secundo cum dicit, “Non enim solum” [2.2.413a13], ponit maiorem.


6. Tertio cum dicit, “Verum autem” [2.2.413a16], innuit minorem.


7. Quarto cum dicit, “Ut quid tetragonismus” [2.2.413a17], exemplificat de ipsa minore in mathematicis sic: Si aliquis definiat quadratum sic, ‘quadratum est superficies quattuor angulorum rectorum et quattuor laterum aequalium simile oblongo sive figurae altera parte longiori’, quid est quadratum dicit, sed causam quidditatis non ostendit. Qui autem sic definit quadratum, dicens quod est media inventio rei quae inter latus maius et latus minus, id est, quod est figura constituta super lineam medio loco proportionalem inter latera oblongi, quid est dicit et causam quidditatis ostendit, verbi gratia, quia linea super quam fundatur est medio loco proportionalis inter latera oblongi. Propter hoc illud quod provenit ex ductu istius lineae in se, quod est quadratum, aequale ei quod provenit ex ductu unius laterius oblongi in aliis, quod est figura oblonga, sicut patet in numeris quod si fuerint tres numeri continue proportionales, sive secundum duplam proportionem sive secundum triplam vel secundum quamcumque, tunc quod provenit ex ductu medii numeri in se ipsum est aequale ei quod provenit ex ductu primi in tertium. Quia enim eadem est proportio binarii ad unitatem et quaternarii ad binarium, propter hoc quod provenit ex ductu binarii in se est aequale ei quod provenit ex ductu unitatis in quaternarium; utrobique enim est productum quattuor. Similiter inter duo et quattuor et octo. Et sicut est in numeris, similiter est in lineis, et hoc patet per sextamdecimam propositionem sexti libri Euclidis.


8. “Dicamus igitur” [2.2.413a20]. Incipit venari definitionem animae praeassignatam per demonstrationem. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima ostendit per demonstrationem quod anima est forma corporis physici vitam potentia habentis. In secunda, ibi, “Tripliciter enim” [414a14], ostendit quod est actus huiusmodi corporis.


9. Primum ostendit sic: Illud quo primo movetur corpus physicum potentia vitam habens est materia corporis huiusmodi aut forma; sed anima est illud quo primo movetur corpus physicum etc.; ergo anima aut est materia corporis physici potentia vitam habentis aut forma. Sed non est materia; ergo forma. In hac ratione sic procedit: Primo ponit minorem, usque ad illum locum, “Quoniam autem quo vivimus” [2.2.414a4]. Ibi autem probat maiorem et coniungit ei minorem, et ex ipsis infert conclusionem.


10. Prima adhuc habet duas, in quarum prima ostendit in diversis differentiis animae quod anima est principium motus quo primo moventur corpora physica etc. In secunda, ibi, “Utrum et horum” [2.2.413b13], movet quasdam dubitationes super ipsas differentias et determinat.


11. In prima parte sic procedit: Primo dividit animatum ab inanimato penes vivere [et etiam dividit ipsum vivere. Secundo cum dicit, “Videntur autem” [2.2.413a26], incipit suam declarationem.


12. Dividit igitur animatum ab inanimato per vivere,]9 dicens quod ex quo ita est quod oportet definitionem praeassignatam venari per causam sive per demonstrationem, ut ostensum, est dividendo qualiter debeamus venari, sumendo tamquam principium huiusmodi intentionis distinguere sive dividere animatum ab inanimato per hoc quod est vivere.

9Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 8va.


13. Secundo cum dicit, “Multipliciter autem dicto” [2.2.413a22], dividit ipsum vivere penes operationes ipsius, dicens quod cum vivere dicatur multipliciter, hoc est, secundum multas actiones quae sunt in eo, cuiusmodi sunt intelligere, sentire, motus et quies secundum locum, et huiusmodi, in quocumque percipitur unum istorum discernitur ipsum vivere. Et propter hoc vegetativa videntur vivere, cum in eis percipiatur ista actio vitae quae est augeri et diminui, et etiam animalia.


14. Consequenter cum dicit, “Videntur enim” [2.2.413a26], incipit suam declarationem, ostendens primo quod anima vegetativa est principium motus quo primo moventur vegetabilia et animalia motu nutrimenti. Secundo, ibi, “Anima autem” [413b2], ostendit quod anima sensitiva est principium motus quo moventur primo animalia motibus animalium.


15. Primum sic: Vegetabilia videntur habere in se principium motus quo primo moventur motu augmenti et diminutionis secundum omnes dimensiones, quod quidem principium est aliqua potentia animae; sed vegetabilia inquantum huiusmodi solum habent animam vegetativam; ergo anima vegetativa est causa vitae et motuum vitam consequentium in vegetabilibus.


16. Huius rationis primo ponit maiorem et innuit probationem ipsius dupliciter. Tum scilicet quia augmentum et diminutio in plantis fit in partes contrarias, ex quo manifestum est quod principium illius motus nec est forma alicuius corporis simplicis nec mixti, quia sic esset tantum in unam partem, cum quodlibet mixtum moveatur per naturam elementi dominantis in ipso. Ergo oportet ut illud principium sit aliqua potentia animae.


17. Tum quia quaecumque habent principium motus alimenti vivunt quamdiu possunt recipere alimentum, ex quo relinquitur quod illud principium aliud ab anima non est, cum nullum inanimatum sit vivens.


18. Secundo cum dicit, “Separari autem” etc. [2.2.413a31], innuit minorem, per hoc quod anima vegetativa separabilis est in plantis a sensitiva et intellectiva. Intellectiva autem et sensitiva a vegetativa in generabilibus et corruptibilibus separari non possunt, quamvis intellectiva in incorruptibilibus ab ipsa possit separari, ut in intelligentiis et in corporibus supercaelestibus. Manifestum est enim, ut dicit, corpora supercaelestia moveri et intelligere sed non nutriri neque sentire. Cum ita sit, patet quod vegetabilia inquantum huiusmodi solum habent animam vegetativam.


19. Tertio cum dicit, “Vivere quidem igitur” etc. [2.2.413b1], infert conclusionem.


20. Consequenter cum dicit, “Animal propter sensum” etc. [2.2.413b2], ostendit quod anima sensitiva est principium motus sic: Animal est animal et dicitur animal et movetur motibus animalis primo et principaliter per sensum; primo ergo anima sensitiva est principium motus in ipsis, scilicet in animalibus, quo primo moventur motibus animalium. Huius rationis solum dat medium [cum sua causa. Et primo dat ipsum medium.]10

10Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 8vb.


21. Secundo cum dicit, “Et namque” [2.2.413b2], dat causam medii. Et est quod quaedam quae non moventur neque mutantur secundum locum, dummodo habeant sensum, dicuntur animalia esse et non solum vivere sicut plantae, sed animari [anima] animalis et moveri motibus ipsorum animalium, quia animal primo et principaliter est hoc quod est per sensum et per ipsum movetur motibus animalis. Hanc causam primo dat.


22. Secundo cum dicit, “Dicuntur autem” [2.2.413b4], dat causam istius causae. Et est quia multa animalia dicuntur non moveri secundum locum quae tamen habent sensum, et hoc sensum primum, qui est tactus; tactus enim est sensus qui primo inest animalibus. Sicut enim virtus vegetativa separabilis est a tactu et universaliter a sensu, similiter tactus separabilis est ab aliis sensibus. Omnia enim animalia habent sensum tactus, sed non omnia habent alios sensus, sed solum animalia perfecta. Propter quam causam vegetativa separabilis est ab aliis partibus animae, et tactus ab aliis sensibus, non est nunc determinandum, quia inferius determinabitur, sed sufficit hic quantum intentum est quod anima est principium diversorum motuum sive actionum vivere consequentium, cuiusmodi sunt vegetari, sentire, et huiusmodi.


23. De hoc autem quod vult tactum esse separabilem ab aliis sensibus, intelligendum est ipsum comprehendere gustum sub tactu; est enim gustus tactus quidam, ut habetur infra.


24. De hoc etiam quod vult quaedam animalia non moveri secundum locum, potest esse dubium, cum omne animal habeat virtutem apprehensivam per quam apprehendit delectabile, unde frustra videtur apprehensio delectabilis nisi posset moveri secundum locum ad ipsum consequendum.


25. Et potest dici ad hoc quod huiusmodi animalia, quia apprehendunt delectabile per medium intrinsecum, propter hoc non apprehendunt nisi delectabile eis coniunctum, et ideo non indigent moveri secundum locum ut ipsum consequantur.


26. Sed dicet aliquis: Quamvis ita sit, cum tamen huiusmodi animalia apprehendant nocivum sive tristabile, indigent moveri secundum locum ut ipsum fugiant.


27. Et potest dici ad hoc quod non. Et hoc quia huiusmodi animalia non apprehendunt multam varietatem delectabilium sed solum delectabilia consueta, et etiam nociva sive tristabilia aut nunquam apprehendunt, aut sunt eis tamquam indifferentia, propter quod non indigent secundum locum moveri ut fugiant. |B 34r|


28. “Utrum autem” [2.2.413b13]. Manifesto in diversis differentiis animae quod anima est principium motus, in hac parte movet quasdam dubitationes circa ipsas differentias et determinat. Ubi sic procedit: Primo movet ipsas dubitationes. Et sunt duae, quarum prima est utrum unaquaeque praedictarum differentiarum, scilicet vegetativa et sensitiva et intellectiva, sit anima secundum se, aut sit pars animae. Secunda est, dato quod unaquaeque ipsarum sit pars animae, utrum sint differentes ad invicem secundum locum et secundum rationem, aut sint differentes tantum secundum rationem, indifferentes autem secundum locum. Tertium enim membrum non est dicere, scilicet quod tantum sint differentes secundum locum. [Si enim differant secundum locum,]11 necesse est eas differe secundum rationem.

11Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 8vb.


29. Secundo cum dicit, “De quibusdam enim” [2.2.413b15], prosequitur istas quaestiones determinando secundam ipsarum. Primam enim non determinat, quia supponit alteram partem ipsius quasi veram, super quam fundatur secunda. Illa autem pars in qua determinat secundam dividitur in duas, in quarum prima dicit quod aliae partes animae ab intellectiva sunt inseparabiles secundum locum. In secunda, ibi, “Ratione autem” [2.2.413b29], probat quod quamvis sint inseparabiles secundum locum, sunt tamen separabiles secundum rationem et definitionem.


30. In prima parte procedit sic: Primo dicit quod de quibusdam partibus animae, aliis scilicet ab intellectiva, non est difficile videre quin sint inseparabiles secundum locum. Intellectiva autem habet dubitationem.


31. Secundo cum dicit, “Sicut enim” [2.2.413b16], hoc probat sic: Sicut est in plantis quod planta divisa per partes videntur illae partes divisae ad invicem vivere tamquam habentes actu eandem animam specie quam habuit totum, plures tamen in potentia, sicut fuit de tota, similiter est in quibusdam animalibus anulosis quod cum dividuntur, videntur habere actu eandem animam specie quam habuit totum, cum habeant sensum et motum secundum locum et etiam ea quae consequuntur sensum, ut imaginationem et desiderium. Ubi enim est sensus, ibi laetitia et tristitia cum apprehensione sensibilis delectabilis vel nocivi; et ubi fuerit hoc, necessario est desiderium ad consequendum vel ad fugiendum; et quia nondum habet quod desiderat in actu, necessario inest ei imaginatio illius. Sic igitur patet quod in unaquaque parte animalis est tota anima cum omnibus operationibus suis. Et quia [hoc], manifestum est quod cum in animali bruto sint omnes partes animae aliae ab intellectiva, quod ipsae sunt inseparabiles secundum locum, et non separabiles sicut posuit Plato. De parte autem intellectiva non est manifestum ipsam esse inseparabilem secundum locum ab aliis; immo magis videtur aliud genus animae ab ipsis et separari ab aliis sicut incorruptibile a corruptibili, et ita videtur haec ab aliis secundum locum differre.


32. Et notandum quod vult Commentator12 animam dici aequivoce de intellectiva et de aliis, quod satis innuit Auctor per hoc quod intellectivum est aliud genus animae ab aliis.

12Averroes, In DAn 2.21, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 160.


33. Notandum est etiam secundum ipsum,13 super hoc quod dicit imaginationem inesse partibus animalis decisis, quod differenter est imaginatio in ipsis et in animalibus perfectis. In ipsis enim solum est imaginatio dum sensibile est praesens; in animalibus enim perfectis invenitur imaginatio absentibus sensibilibus.

13Averroes, In DAn 2.20, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 159.


34. Consequenter autem cum dicit, “Ratione autem altera” [2.2.413b29], ostendit quod partes animae aliae ab intellectiva, quamvis non sint separabiles secundum locum, sunt tamen separabiles secundum definitionem et esse. Et dat duas rationes, quarum prima est: Operationes illarum partium, ut sentire, opinari, nutrire, et huiusmodi, sunt diversa secundum rationem; ergo et partes animae quarum diversae operationes erunt, secundum rationem ad minus.


35. Et videtur per hanc rationem posse ostendi vegetativam, sensitivam, et intellectivam secundum substantiam differre, cum illarum substantiarum virtutes sint diversae et opera egredientia ab ipsis virtutibus diversa — dico, secundum genus, ut vult Avicenna. Secundum fortitudinem aut velocitatem aut secundum tarditatem aut secundum habitum et privationem, quamvis sint diversae ab invicem, non tamen oportet substantiam cuius sunt istae operationes diversificari secundum substantiam sed solum secundum esse.


36. Consequenter cum dicit, “Quod autem” [2.2.413b32], dat secundam rationem ad idem. Et est: Ea quorum aliae partes ab intellectiva sunt perfectiones differunt ad invicem secundum rationem, ut plantae ab animalibus, et animal adhuc ab animali; ergo ipsas partes ab invicem differre [necesse est secundum rationem.


37. Et quia dixit animalia ab invicem differre]14 in habendo omnes partes animae aut quasdam, et consimilis est differentia eorum penes sensus, incidenter subiungit cum dicit, “Similiter autem” [2.2.414a2], quod similiter differunt animalia ab invicem penes sensus. Quaedam enim habent omnes, ut animalia perfecta; “quaedam vero quosdam, ut talpa; quaedam unum solum, scilicet tactum, ut conchilia maris,” secundum Commentatorem.15

14Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 9ra.
15Averroes, In DAn 2.23, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 163.


38. Consequenter cum dicit, “Quoniam autem vivimus” [2.2.414a4], probat maiorem ipsius primi syllogismi quod est in principio, scilicet ‘illud quo primo movetur corpus physicum’ etc., et coniungit ei minorem, ex quibus infert conclusionem principalem. Et primo innuit probationem maioris sic: Sicut illud quo scimus et sanamur dupliciter est, unum scilicet ut materia (ut cum scimus anima et sanamur membro), aliud ut forma (ut cum scimus scientia et sanamur sanitate), similiter illud quo vivimus et quo sentimus et alia opera animae facimus dupliciter est, unum scilicet ut materia et alterum ut forma. Ex quo extrahitur maior propositio principalis rationis, quae est quod illud quo primo movetur corpus physicum etc. aut est materia aut forma.


39. Qua probata coniungit ei minorem prius probatam cum dicit, “Anima autem” [2.2.414a12].


40. Ex quibus infert conclusionem principalem cum dicit, “Quare quaedam” [2.2.414a13].


41. “Tripliciter enim dicta substantia” etc. [2.2.414a14-15]. Monstrato quod anima est forma corporis physici etc., hic intendit ostendere quod est actus corporis physici etc. sic: Cum substantia dicatur tripliciter, ut dictum est, scilicet materia et forma et compositum, de numero quorum materia est potentia, forma actus, animatum compositum ex his, et ostensum est in parte praecedenti animam esse formam, erit anima necessario actus corporis physici etc., et non corpus actus animae.


42. Consequenter cum dicit, “Et propter hoc” [2.2.414a19], infert quoddam corollarium ex eo quod iam conclusum est, animam esse actum corporis, manifestum. Et est: Quia anima est actus corporis, propter hoc bene dixerunt animam dicentes non esse corpus nec separabilem a corpore. Corpus enim non potest esse, cum corpus non sit actus corporis, nec separari, cum actus et perfectio semper exigat esse cum eo cuius est actus et perfectio inquantum huiusmodi. Non igitur est anima corpus aut separabilis a corpore, sed est actus corporis. Et quia est actus corporis, ideo exigit corpus proprium sibi cuius est actus, et non de ipsa sicut ponebant quidam dicentes animam esse actum corporis, non determinantes cuiusmodi corpus natum sit ut anima sit eius perfectio — quod tamen deberent determinasse, cum non quaelibet anima sit perfectio cuiuscumque corporis. Immo quaelibet anima est actus proprius unius corporis, ita quod non alterius. Universaliter enim erit actus aptus natus esse in corpore quod est in potentia ad ipsum et in materia propria.


43. Consequenter cum dicit, “Quod quidem igitur” etc. [2.2.414a27], epilogat, et per epilogum patet intentum ab illa parte, “Quoniam autem ex incertis” [413a11]. Et eandem definitionem animae quam hic epilogat dat Avicenna, quamvis non omnino sub eisdem verbis, dicens quod anima quam invenimus in animali et vegetabili est perfectio prima corporis naturalis instrumentalis habentis vitam. |B 34v|


[Pars 3] /c


1. “Potentiarum autem animae” [2.3.414a29]. In parte praecedenti investigabat definitionem animae in totalitate sua communem partibus eius. In hac parte intendit inquirere propriam definitionem eius secundum unamquamque eius partem, sive determinare in unaquaque parte secundum propriam eius definitionem. Et dividitur haec pars in duas, in quarum prima ostendit quod non sufficit dare unam definitionem communem in omnibus partibus eius, sed necesse est dare definitionem unicuique parti eius appropriatam. In secunda, ibi, “Necessarium est” [2.4.415a14], incipit inquirere de unaquaque parte animae secundum propriam eius definitionem.


2. Primum ostendit sic: Una definitio animae est communis eius partibus omnibus et nulli appropriata; ergo oportet dare propriam eius definitionem uniuscuiusque partis animae, et hoc si debeamus cognoscere quid sit. Communis enim definitio completam quidditatem non dicit de aliquo speciali. Huius rationis primo probat praemissam sive antecedens. Secundo, ibi, “Ridiculosum” [2.3.414b25], ex ipso probato consequens infert.


3. Antecedens probat sic: Una definitio figurae est communis omnibus partibus figurae; una definitio animae est sicut una definitio figurae; ergo una definitio animae est communis omnibus partibus animae. Circa hanc rationem sic procedit: Primo probat minorem. Secundo, ibi, “Fiet autem” [2.3.414b22], ponit maiorem. Tertio, ibi, “Similiter” [414b24], infert conclusionem.


4. Minorem probat sic: Partes animae sunt consequenter se habentes et priores posterioribus semper inhaerentes; similiter autem est de figuris quod partes figurae sunt consequenter se habentes et priores posterioribus inhaerentes; ergo una definitio animae est sicut una definitio figurae. Haec ratio fundatur super duas propositiones, circa quas sic procedit: Primo verificat primam et ex ea infert conclusionem. Secundo, ibi, “Neque enim” [2.3.414b21], ponit secundam.


5. Prima autem propositio quam verificat est haec: Partes animae sunt consequenter se habentes et priores posterioribus inhaerentes. Ad quam verificandam sic procedit: Primo dicit quod cum plures sint partes sive potentiae animae, quibusdam insunt omnes illae partes, quibusdam una sola, ut satis patebit in exemplis infra. Et dividit partes animae sive potentias in vegetativam, appetitivam, et sensitivam, [motivam] secundum locum, et intellectivam.


6. Secundo cum dicit, “Inest autem” [2.3.414a32-33], incipit declarare quod illae partes sunt consequenter se habentes et priores posterioribus inhaerentes. Ubi sic procedit: Primo dicit quod vegetativum est in sensitivo et non convertitur. Secundo, ibi, “Si autem sensitivum” [414b1], declarat quod appetitivum est in sensitivo. Tertio, ibi, “De phantasia autem” [414b16], dicit dubium esse utrum praedictae potentiae, scilicet vegetativum, appetitivum, sensitivum, sint in imaginatione. Quarto, ibi, “Quibusdam autem” [414b16-17], determinat quod potentiae praedictae sunt in motivo secundum locum. Quinto et ultimo cum dicit, “Alteris autem” [414b18], determinat quod omnia haec sunt in intellectivo quod est in hominibus, quo habito planum erit quod praedictae partes sive potentiae sunt consequenter se habentes etc.


7. Primum patet; satis enim manifestum est ex praedictis. Propter hoc solum dicit sic esse.


8. Secundum facit cum dicit, “Si autem sensitivum” [2.3.414b1]. Hic declarat quod appetitivum est in sensitivo. Ubi sic procedit: Primo dicit sic esse, et in hoc dat suam conclusionem.


9. Secundo cum dicit, “Appetitus quidem” [2.3.414b2], eam probat, ad cuius probationem ordinat duo media. Primo primum, per hoc quod dicit, “Appetitus” [414b2]. Secundo secundum, per hoc quod dicit, “Animalia” [414b3]. Et patent. Hoc facit primo.


10. Secundo autem cum dicit, “Cui autem sensus” [2.3.414b4], pertractat illa duo media, ordinando secundum ipsa duas rationes ad conclusionem suam, quarum prima est: Quibuscumque insunt laetitia et tristitia inest appetitus; est enim appetitus delectabilis ad consequendum in quo laetatur et nocivi ad fugiendum in quo tristatur. Sed quibuscumque inest sensus insunt laetitia et tristitia, cum omne habens sensum apprehendat, et apprehendendo quandoque delectatur, quandoque tristatur. Ergo quibuscumque inest sensus inest appetitus, et ita appetitivum est in sensitivo. Huius rationis primo ponit minorem. Secundo, ibi, “Quibus autem” [2.3.414b5], ponit maiorem. Cuius declarationem innuit per hoc [quod] dicit, “Dulcis enim” [414b5-6].


11. Consequenter cum dicit, “Adhuc alimenti” [2.3.414b6], dat secundam rationem ad idem. Et est: Appetitus est alimenti; omne habens sensum habet sensum alimenti; ergo omne habens sensum habet appetitum. Et ita, ut prius, appetitivum est in sensitivo. Huius rationis primo ponit minorem et eam probat. Secundo cum dicit, “Esuries autem” [414b11], ponit maiorem.


12. Primo igitur ponit minorem, et patet.


13. Quam probat cum dicit, “Tactus enim” [2.3.414b7], sic: Tactus est sensus alimenti; omne habens sensum habet sensum tactus; ergo omne habens sensum habet sensum alimenti. Huius rationis solum ponit maiorem cum sua probatione, primo ponens ipsam maiorem.


14. Secundo cum dicit, “Siccis enim” [2.3.414b7], probat eam sic: Siccis et humidis et calidis et frigidis per se aluntur viventia, sensibilibus autem aliis nonnisi per accidens. Sonus enim aut color et odor nihil faciunt ad alimentum, nec etiam sapor, nisi ad delectationem. Sed tactus sensus humidi et sicci etc., quibus per se aluntur viventia; ergo tactus est sensus alimenti. Huius rationis primo ponit maiorem in parte, quantum scilicet ad illa sensibilia quae per se conferunt ad alimentum. Secundo cum dicit, “Horum autem sensus” [414b8-9], ponit minorem. Tertio cum dicit, “Sed aliorum” [414b9], complet maiorem quantum ad sensibilia quae nonnisi per accidens faciunt ad alimentum. Et sic probatur praedicta minor.


15. Consequenter cum dicit, “Esuries autem” [2.3.414b11], ponit maiorem, hanc scilicet: Appetitus est alimenti, ita quod esuries est appetitus quorundam, ut calidi et sicci, sitis autem est appetitus aliorum, ut frigidi et humidi. Sapor autem est quaedam dulcedo sive delectamentum istorum, de quibus infra plenius certificabitur et etiam in libro De sensu et sensato,16 quia quantum ad istum locum non exigitur de istis nisi ut habeatur quod quibuscumque habentibus tactum et aliquem sensum insit appetitus.

16Aristot., De sensu 4.440b26-442b26.


16. Consequenter cum dicit, “De phantasia autem” [2.3.414b16], dicit dubium esse utrum praedictae potentiae animae, scilicet vegetativa etc., sint in imaginatione. Utrum tamen sit sic vel non posterius ostendetur.


17. Et forte relinquit hoc hic sub dubitatione quia quibusdam animalibus ita est, ut praedixit Commentator,17 quod in ipsis non est imaginatio nisi ad praesentiam sensibilis.

17Averroes, In DAn 2.20, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 159.


18. Consequenter cum dicit, “Quibusdam autem” [2.3.414b16-17], dicit quod omnes potentiae praenominatae sunt in intellectivo quod est in hominibus.


19. Super quod dicit Commentator18 quod ponendum est “pro manifesto quod virtus cogitativa et intellectiva sunt in modis aliis animalium quae non sunt homines, et quod proprie sunt in aliquo genere, ut in hominibus, aut in alio genere, si demonstratio surgat quod sint animalia huiusmodi. Et hoc erit si fuerint aequales hominibus aut meliores eis.”

18Averroes, In DAn 2.29, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 172-173.


20. Forte dicit [hoc] propter corpora caelestia, quae habent intellectum. Non tamen intendit quod aliae potentiae praenominatae sunt in intellectivo secundum quod dicuntur corpora caelestia habere intellectum. Corpora enim caelestia, ut infra dicet Commentator,19 “non habent de virtutibus animae nisi concupiscentiam et intellectum.”

19Averroes, In DAn 2.32, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 178.


21. Et sic probatur prima propositionum super quam fundabatur ratio, ex qua infert conclusionem cum dicit, “Manifestum est igitur” [2.3.414b19], quod definitio una animae |B 35r| est sicut una definitio figurae.


22. Consequenter cum dicit, “Neque enim” [2.3.414b21], addit secundam propositionem, quae est quod partes figurae sunt consequenter se habentes et priores posterioribus inhaerentes.


23. Et propter interpositionem in probando primam propositionem, simul innuit ipsam primam propositionem per hoc quod dicit, “Neque hoc” [2.3.414b22], et in hoc probatur minor primi syllogismi.


24. Consequenter cum dicit, “Sic autem” [2.3.414b22], probat maiorem eiusdem prosyllogismi, et patet.


25. Ex quibus infert conclusionem, quae est [antecedens] principalis rationis, cum dicit, “Similiter autem” [2.3.414b24].


26. Hoc probato infert consequens, quod est conclusio principaliter intenta, cum dicit, “Unde ridiculum est” [2.3.414b25]. Ex quo (patet) una definitio animae est communis omnibus partibus eius et nulli propria, ut iam ostensum est, ridiculum et inconveniens est quaerere definitionem animae communem quae nulli parti animae est propria et omittere proprias definitiones singularium partium. Illud enim est inconveniens et in anima et in aliis communem definitionem habentibus, ut in figura.


27. Et quia iam dictum est quod similiter est in figuris et in partibus animae, determinat modum illius similitudinis consequenter cum dicit, “Similiter autem se habent” [2.3.414b28], dicens quod similiter est in figuris et in partibus animae, et hoc quia utrobique semper est illud quod prius est potentialiter in eo quod consequenter est, ut trigonum in tetragono, et tetragonum in pentagono in potentia, et sic deinceps in figuris semper prius potentialiter in posteriori. In partibus etiam animae similiter est; est enim vegetativum potentialiter in sensitivo sicut trigonum potentialiter est in tetragono. Quare oportet inquirere uniuscuiusque partis animae propriam definitionem, ut quid sit anima plantae et quid sit anima bruti et quid sit anima hominis complete cognoscitur. De partibus tamen animae propter quam causam consequenter se habent modo praedicto oportet considerare; ipse tamen de hoc non considerat nisi narrando quod sensitiva non potest esse sine vegetativa, vegetativa autem sine sensitiva esse potest, ut in plantis. Et sicut est de illis partibus animae quod semper priores sunt in posterioribus, sine quibus non sunt posteriores, similiter dicit esse in sensibus, scilicet quod nullus aliorum sensuum potest esse sine tactu, tactus autem sine aliis esse potest. (Et forte sub tactu comprehendit gustum, quamvis aliter exponat Commentator.)20 Et sicut dictum est sensitivam non esse sine vegetativa, similiter dicit quod motiva in loco non est sine sensitiva, sensitivum tamen in quibusdam animalibus est sine motu secundum locum. Ultimum autem est quod est sicut complementum et finis; est animus sive mens sive potentia intellectiva, quam quidem completionem habet homo, aut quodcumque aliud si fuerit tale in quo fuerunt praedictae virtutes completivae, unde virtus intellectiva in istis corruptibilibus [et] generabilibus esse non potuit sine omnibus aliis potentiis animae praenominatis. Non tamen oportet e converso in quibus sunt aliae potentiae ut intellectus insit illis, nec etiam imaginatio. Quaedam enim animalia vivunt per alias potentias animae quae sunt sub imaginatione et priores ea, quod dicit propter ea animalia quae solum utuntur imaginatione apud praesentiam sensibilis. Sic igitur est quod non est necesse, ubi sunt potentiae animae priores, intellectum ibi esse; immo intellectus aliam habet rationem ab aliis partibus animae. Videtur enim, ut subdit Commentator,21 propter sui nobilitatem quod intellectus speculativus “nec sit anima nec pars animae” sed virtus nobilior, et est valde notabile.

20Averroes, In DAn 2.31, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 177.

21Averroes, In DAn 2.32, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 178.


28. Consequenter cum dicit, “Quod quidem igitur” [2.3.415a12], epilogat, dicens manifestum esse ex praedeterminatis quod inquirere propriam definitionem uniuscuiusque partis animae magis est conveniens in considerando de anima quam solum inquirere definitionem communem, definitiones proprias omittendo, propter quod oportet definitiones proprias inquirere.


29. De hoc autem quod dictum est in hac parte ultima, quod anima vegetativa potentialiter esset in sensitiva, posset esse dubium utrum sit in ea in potentia essentiali aut accidentali.


30. Non in potentia essentiali, quia sic indigeret aliquo essentialiter transmutante ad hoc quod esset in actu et compleret suas operationes — quod non est verum.


31. Si autem fuerit in potentia accidentali, aut ergo sicut miscibilia sunt in mixto, aut sicut materia est in potentia ad formas. Primo modo non est dicere animam vegetativam esse in potentia in sensitiva, quia si sic, indigeret adhuc aliquo removente prohibens ad hoc quod esset in actu et posset suas operationes exercere — quod non videtur omnino. Immo semper est actualiter operans, ad minus in quibusdam animalibus, et dico hoc quia forte quaedam sunt animalia, ut vult Commentator,22 ut ranae magnae et quidam serpentes, quae nihil thesaurizant quo nutriantur in hieme, unde in illis non videtur virtus nutritiva semper operari in actu, quia in hieme non, cum non nutriantur.

22Averroes, In DAn 2.5, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 136.


32. Propter hoc potest dici quod vegetativa est in potentia in sensitiva sicut materia est in potentia ad formam; est enim sicut materia ipsius. Nec propter hoc est necesse concedere eandem esse potentiam vegetativae et sensitivae, sicut non est eadem substantia trigoni et tetragoni, et tamen ex trigono exsistente in potentia in tetragono et ex tetragono est una figura. Similiter non est eadem substantia ternarii et quarternarii, et tamen ternarius et quaternarius exsistens in ipso sunt unus numerus. Similiter potest dici de anima sensitiva et vegetativa.


33. De hoc autem quod dicit sensum tactum esse sine aliis sensibus, notandum est secundum Commentatorem23 uno modo quod intelligit per hoc gustum non distingui a tactu.

23Averroes, In DAn 2.31, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 177.


34. Vel aliter quod “si aliquod animal habeat sensum tactus et nutriatur suis radicibus, sicut nutriuntur plantae, ut dicitur de spongia maris, illud animal habet sensum tactus sine gustu.” Et dicit Commentator24 quod Aristoteles “forte innuit in hoc loco forte huiusmodi modos animalium; omne enim animal habens os habet aliquem gustum,” ut dicit.

24Averroes, In DAn 2.31, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 177.


35. Super hoc autem quod dicit, partem intellectivam animae esse complementum et finem, vult Commentator25 quod “complementum animalium et finis eorum quae intendebantur in generatione, quantum natura non potuit pertingere, est modus animalium habens virtutem speculativam et cogitativam, scilicet intellectivam.” |B 35v|

25Averroes, In DAn 2.32, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 178.


[Pars 4]


1. “Necessarium autem” etc. [2.4.415a14]. Ut ex praedictis habetur, intentio in hac parte est inquirere de unaquaque parte animae secundum propriam eius definitionem. Et dividitur haec pars in duas, in quarum prima dat modum agendi et removet quandam dubitationem nascentem in quodam dicto in dando modum agendi. In secunda, ibi, “Quoniam autem haec potentia” [416a18-19], incipit inquirere.


2. Prima adhuc habet duas, in quarum prima dat modum agendi. [Secundo, ibi, “Est autem anima” [2.4.415b7-8], tollit ipsam dubitationem.


3. Modum agendi]26 dat, dicens quod intendens de partibus animae primo debet inquirere de unaquaque ipsarum quid sit, postea autem de contingentibus unicuique ipsarum, scilicet universalibus et propriis, ut scilicet circa partem intellectivam utrum possit abstrahi aut non. Adhuc autem inquirendo de unaquaque partium quid sit, prius oportet inquirere de operibus ipsarum quam de ipsis partibus sive potentiis, et hoc quia ipsi actus et operationes priores sunt et primi secundum cognitionem nostram quam sint ipsae potentiae, quia nata est nobis via a prioribus et notioribus quoad nos in priora et notiora naturae, quare de ipsis operationibus prius est intendendum quam de potentiis. Adhuc autem eadem ratione prius est intendendum de obiectis operum quam de ipsis operibus; priora enim sunt et notiora quoad nos. Et si intendendum sit de ipsis obiectis, inter ipsa prius est de ipsis obiectis potentiae vegetativae, et hoc quia vegetativa potentia inest aliis potentiis animae et est prior ipsis secundum naturam et maxime communis, quae est causa vitae universaliter omnibus viventibus, cuiusmodi prioritatis individuum vel forte indicium sunt opera eius, quae sunt nutrire et generare.

26Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 9vb.


4. Et quod generare sit opus potentiae vegetativae probat per hoc quod generare inest omnibus viventibus perfectis sicut et potentia vegetativa; imperfectis autem non. Ad hoc enim quod aliquid generet, tria exigunt condiciones expresse secundum aliam translationem et secundum Commentatorem,27 scilicet quod generans perveniat ad tempus completum, et quod tunc non insit ei occasio impeditiva generationis, adhuc autem quod ipsum generans non generetur casu, quae condiciones in imperfectis non inveniuntur, propter quod non dicuntur generare. Et possunt dici imperfecta quae generantur [per putrefactionem, ut apes et muscae, et etiam quae generantur]28 ex individuis diversarum specierum, ut mulus.

27Averroes, In DAn 2.34, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 182.
28Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 9vb.


5. Et quia dixit generationem inesse omnibus perfectis, determinat propter quam causam. Et hoc est ut continuetur esse divinum et ut participent ipsum secundum quod possibilia sunt, quod quidem omnia appetunt et cuius causa agunt omnia naturaliter agentia — non, dico, tamquam illo quo exsistunt ut per partem intrinsecam, sed tamquam cuius gratia fiunt conservante et continuente in esse, sicut patet in exemplo quoquomodo de vase continente aquam. Conservat enim ipsam aquam et figuram eius; pars intrinseca aquae non est. Et quia sic omnia appetunt esse divinum, “cum sollicitudo divina non potuit facere individuum generabile et corruptibile permanere secundum individuum, inserta est ei,” ut dicit Commentator,29 “in dando ei virtutem qua potest permanere in specie,” scilicet virtutem generativam, ita quod licet non posset permanere idem simpliciter, permaneat tamen ut idem, hoc est, licet non possit permanere unum numero, ut permaneat unum specie.

29Averroes, In DAn 2.34, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 182-183.


6. Consequenter cum dicit, “Est autem anima” [2.4.415b7-8], tollit quoddam dubium super quodam dicto nascens; quia enim dictum est quod anima est principium generationis, et ita videtur quod sit causa efficiens eorum que generantur, et in parte praecedente determinatum est quod anima est actus corporis et perfectio, et ita videtur esse causa formalis, aliquis posset dubitare utrum anima posset sic cadere in diverso genere causarum. Hanc dubitationem removet, ostendens quod anima cadit in triplex genus causae, formalis scilicet, finalis, et efficientis. Ubi sic procedit: Primo dicit quod cum anima sit causa et principium corporis viventis, et causa et principium multipliciter dicantur, anima similiter dicitur multipliciter causa, scilicet secundum tres modos causarum in II Physicorum30 determinatos. Est enim anima causa efficiens, finalis, et formalis.

30Aristot., Phys. 2.3.194b16-195a27.


7. Secundo cum dicit, “Quod igitur sicut est” [2.4.415b12], hoc probat, ostendens primo quod anima est causa formalis. Secundo quod est causa finalis. Tertio quod est causa efficiens.


8. Ad primum vero dat duas rationes, quarum prima est: Causa formalis est causa qua res est id quod est; anima est causa esse omnibus viventibus; ergo anima est causa formalis. Huius rationis primo ponit conclusionem.


9. Secundo, ibi, “Causa enim ipsius” [2.4.415b12], ponit maiorem.


10. Tertio, ibi, “Vivere autem” [2.4.415b13], declarat minorem sic: Vivere est esse omnibus viventibus; dum enim vivunt dicuntur habere esse suum, et non aliter. [Anima] est causa vitae omnibus viventibus. [Ergo anima est causa in omnibus viventibus.]31 Huius rationis primo ponit maiorem. Secundo cum dicit, “Causa autem” [2.4.415b13], simul ponit minorem et innuit conclusionem.

31Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10ra.


11. Consequenter cum dicit, “Amplius eius quod” [2.4.415b14], dat secundam rationem ad idem. Et est: Anima est actus et perfectio eius quod est in potentia; ergo anima est forma sive causa formalis, cum illud quod est in potentia perficiatur et actu sit per suam formam. Huius rationis solum dat medium.


12. Consequenter cum dicit, “Manifestum autem” [2.4.415b15], ostendit quod anima est causa finalis per unam rationem. Et est: Sicut intellectus artificis est propter aliquid, ut propter artificiale sive propter formam artificiati, quae est finis in artificialibus, et similiter natura agit propter aliquid quod est finis eius, quod quidem est anima, et in animalibus et in aliis rebus naturalibus. Sicut enim dicit Commentator,32 “quemadmodum forma est finis artis in artificialibus, ita anima est finis naturae in animalibus et in omnibus rebus naturalibus.” Est ergo anima causa finalis. Circa hanc rationem sic procedit: Primo conclusionem ponit.

32Averroes, In DAn 2.37, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 187.


13. Secundo, ibi, “Sicut enim” [2.4.415b16], dat medium ad ipsam.


14. Tertio, ibi, “Omnia enim” [2.4.415b18], declarat ipsum medium sic: Instrumentum est propter id cuius est instrumentum; omnia corpora naturalia sunt instrumentum animae, tam in sensibilibus quam in vegetabilibus; ergo omnia corpora naturalia sunt propter animam. Et ita cum corpora naturalia sint a natura, natura propter animam agit.


15. Et quia iam est ostensum animam esse causam finalem, ut sciatur quomodo est finis, dividit finem cum dicit, “Dupliciter autem” [2.4.415b20], dicens quod finis dicitur dupliciter, scilicet cuius gratia res est, et etiam quo res est id quod est. Et intelligit quod anima utroque modo dicitur finis; est enim illud cuius causa est sive propter quod est corpus physicum, et etiam illud quo corpus physicum est hoc quod est. Nec est sic de omni fine, sed solum est verum de fine qui est forma.


16. Consequenter cum dicit, “Anima vero” [2.4.415b21], ostendit quod anima est causa efficiens, quod probat per inductionem in diversis generibus motus. Ubi sic procedit: Primo dicit animam esse causam efficientem motus processivi secundum locum in quibusdam viventibus, quamvis non in omnibus; non enim omnia viventia moventur motu processivo. Nec adducit rationem ad hoc, quod satis est manifestum; talis enim motus non potest esse a natura alicuius corporis, quia si sic, tantum esset in unam partem — cuius oppositum videtur. Nec potest esse motus violentus, cum non habeat motum naturalem determinatum ei contrarium, cum etiam fiat a voluntate — quod contradicit naturae violentae. Erit ergo motus voluntarius ab anima factus.


17. Secundo cum dicit, “Et autem alteratio” [2.4.415b23], probat animam esse causam efficientem alterationis et augmenti. Ubi sic procedit: Primo dicit sic esse.


18. Secundo cum dicit, “Sensus enim” [2.4.415b24], hoc probat. Et primo in alteratione. Secundo in augmento.


19. In alteratione sic: Sentire videtur esse quoddam alterari; anima enim est causa sentiendi, et ita causa efficiens sensus; ergo anima est causa alterandi, et ita causa efficiens. Huius rationis primo ponit maiorem. Secundo, cum dicit, “Similiter autem” [2.4.415b24-25], innuit minorem.


20. Consequenter cum dicit, “Similiter autem” [2.4.415b25], probat quod anima est causa efficiens augmenti. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima probat intentum. In secunda, ibi, “Empedocles autem” [415b28], destruit opiniones quorundam dicentium contrarium.


21. Intentum probat sic: Omne quod naturaliter augmentatur vel diminuitur utitur nutrimento vel alimento; sed omne vivens alimento communicat vitam, et ita anima causante virtutem alendi; ergo omne quod augmentatur aut diminuitur indiget anima causante augmentum et diminutionem, et ita anima utriusque est causa efficiens. Huius rationis primo ponit conclusionem. Secundo cum dicit, “Nihil autem” [2.4.415b26], [ponit maiorem. Tertio cum dicit, “Alitur autem” [415b27], ponit minorem.


22. Consequenter cum dicit, “Empedocles autem” [2.4.415b28],]33 destruit opiniones quorundam contrarium dicentium. Et primo opinionem Empedoclis dicentis contrarium. Secundo, ibi, “Videtur autem quibusdam” [416a9], destruit opiniones quorundam aliorum contrarium dicentium.

33Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10ra.


23. Circa opinionem Empedoclis sic procedit: Primo dicit quod Empedocles non bene dixit in dando causam augmenti, et tangit opinionem ipsius. Dixit enim quod elementa propter suos motus sunt causa augmenti, ita quod terra propter sui gravitatem est causa augmenti deorsum, ignis autem est causa augmenti sursum, quia scilicet terra movetur deorsum, et ignis sursum. Et hoc dicit universaliter in plantis et in animalibus et etiam in mundo.


24. Secundo cum dicit, “Neque enim sursum” [2.4.416a2], reprobat hanc opinionem, et hoc dupliciter. Primo ex eo quod non bene accipit sursum et deorsum. Secundo ex eo quod posuit elementa causam augmenti.


25. Primo modo reprobat eam dicens quod Empedocles non bene accepit sursum et deorsum, non distinguendo ipsa in rebus diversis. Et hoc cum non sit idem sursum et deorsum in omnibus rebus particularibus et in mundo, quia in plantis ad minus non; immo sicut caput in animali dicitur esse sursum, similiter radices in plantis. Et hoc cum necesse instrumenta convenire et differre ad invicem |B 36r| secundum convenientiam et differentiam in suis operationibus, et ideo, ut dicit Commentator,34 “si caput in animali et radix in planta abscindantur, depereunt.”

34Averroes, In DAn 2.38, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 191.


26. Consequenter cum dicit, “Adhuc autem” [2.4.416a6], reprobat opinionem praedictam ex eo quod posuit elementa esse causam augmenti. Cum enim elementa sint in mixto, non moventur propriis motibus, quia si sic, evellerentur statim, et non duraret compositum; quare per suos motus non sunt causa augmenti, ut voluit illa opinio. Immo est aliquid continens ipsa ad invicem in mixto, ne per suas naturas contrarias evellentur, quod quidem est anima, quae quidem est causa augmenti et alimenti.


27. [“Videtur autem quibusdam” [2.4.416a9]. Hic destruit opinionem quorundam aliorum dicentium contrarium. Ubi sic procedit: Primo dat ipsam opinionem cum ratione ipsius. Secundo, ibi, “Haec autem omnia” [416a13-14], destruit ipsam.


28. In parte igitur prima primo dat ipsam opinionem. Et est quod quidam opinati sunt ignem esse principium et causam augmenti et alimenti, et non animam.


29. Secundo, ibi, “Et namque” [2.4.416a10], dat rationem illius opinionis. Et est quia de numero corporum sive elementorum videtur quod solus ignis alitur et augmentatur. Cuius causa est quia maxime habet de specie respectu aliorum elementorum, unde cum actio debeatur formae, maxime videtur habere potentiam convertendi alia elementa in sui naturam. Propter quod videbatur eis quod ignis esset sufficiens principium augmenti et alimenti tam in animalibus quam in plantis.]35

35Omissio suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10rb.


30. Consequenter cum dicit, “Hoc autem cum causa” [2.4.416a13-14], destruit istam rationem. Ubi sic procedit: Primo dicit quod ignis non est simpliciter causa augmenti et alimenti sed est concausa; anima enim magis debet dici causa simpliciter. Et in hoc ponit conclusionem quam intendit.


31. Secundo cum dicit, “Ignis enim” [2.4.416a15], eam probat sic: Omnium natura constantium est terminus et ratio magnitudinis et augmenti. Ignis vero non potest esse huiusmodi terminus aut ratio, quia ignis est augmentabilis in infinitum et augmentans, si invenerit combustibile. Cum igitur animae secundum suas actiones convenit ratio et terminus, et igni non, eo quod anima est forma et perfectio animati, ignis autem magis materia, erit anima simpliciter principium augmenti et alimenti, et non ignis. Huius rationis primo ponit minorem. Secundo maiorem cum dicit, “Omnium natura constantium” [2.4.416a16-17].


32. Et quod sequitur, ibi, “Haec autem animae” [2.4.416a17-18], est tamquam verificatio necessitatis consequentiae. Ex quibus relinquitur simpliciter verum esse quod anima cedit in triplex genus causae, scilicet formalis, efficientis, et finalis.


33. De quo posset dubitari utrum hoc posset dici de eadem anima numero aut specie.


34. Et videtur quod non de eadem anima numero, cum idem numero, ut videtur, non possit esse principium efficiens generationis et terminus — quod patet ex eo quod nihil generat se ipsum, ut infra habetur.


35. Adhuc, in II Physicorum36 vult Aristoteles quod efficiens idem specie sit cum forma et fine, et non dicit quod sit idem numero.

36Aristot., Phys. 2.7.198a24-27.


36. Idem etiam vult Avicenna.


37. Et potest ad hoc dici quod efficiens extrinsecum non est idem numero cum forma et fine, sed solum specie. Efficiens tamen intrinsecum potest esse idem cum ipsis numero, secundum quod vult Aristoteles in libro De animalibus37 quoniam in semine deciso est movens principium transmutans et disponens membra animalis, quod quidem principium est substantia animae vegetativae, et idem principium completa actione animali perfecto sit forma et completio ipsius sive finis. Et hoc modo potest dici quod idem numero est causa efficiens, formalis, et finalis.

37Aristot., De generatione animalium 2.1.733b23-735a26.


[Pars 5]


1. “Quoniam autem haec potentia animae” [2.4.416a18-19]. Dato modo agendi in determinando de partibus animae, et remota quadam dubitatione super hoc, in hac parte incipit agere de unaquaque parte animae. Et dividitur haec pars in duas, in quarum prima agit de parte animae vivificativa sive vegetativa. In secunda, cum dicit, “Determinatis autem his” [2.5.416b32], de parte animae apprehensiva.


2. In prima parte sic procedit: Primo dat intentionem et modum procedendi cum sua causa. Secundo exsequitur ipsam.


3. Dat igitur primo intentionem, dicens quod cum illa pars animae de qua est primo intendendum in determinando de partibus animae sit anima vegetativa et generativa, ut patet ex praedictis, determinando de ipsa primo determinandum est de alimento, quod est obiectum illius partis animae.


4. Secundo cum dicit, “Determinatur enim” [2.4.416a20], dat causam huius. Et est quia anima vegetativa distinguitur ab aliis partibus animae per operationem suam in alimentum, et ita alimentum est eius obiectum. Quare cum ab obiectis sit incipiendum, ut praehabitum est, primo determinandum est de alimento.


5. Consequenter cum dicit, “Videtur autem esse” [2.4.416a21], prosequitur intentionem. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima determinat de alimento, quod est obiectum huius partis animae. In secunda, ibi, “Et huiusmodi animae principium” [416b17-18], intendit de hac parte animae cuius est obiectum.


6. Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima determinat de alimento secundum suam substantiam. In secunda, ut ibi, “Quoniam autem ut nihil aliter” [2.4.416b9], determinat diversos modos alimenti secundum quos est obiectum diversarum potentiarum animae vegetativae.


7. Prima adhuc habet duas. In prima determinat de alimento secundum suam substantiam quantum ad opinionem aliorum. In secunda, ibi, “Utrum autem aliter” [2.4.416b3], quantum ad opinionem propriam.


8. Opinio autem aliorum circa substantiam alimenti duplex est. Quidam enim dicebant alimentum esse simpliciter contrarium rei alendae; alii autem simpliciter simile. Circa quas opiniones sic procedit: Primo ponit opinionem primam. Secundo secundam cum sua causa. Tertio repetit primam et dat rationes eam confirmantes.


9. Ponit igitur primo primam opinionem, dicens [quod] alimentum videtur esse contrarium rei alendae, sive quod contrarium videtur esse alimentum suo contrario. Verumtamen sic ponentes non ponebant universaliter esse contrarium alimentum suo contrario, sed talia quae non solum generantur ex se invicem, sed unum augmentatur per reliquum; multa enim generantur ex se invicem quorum nullum augmentatur per reliquum, [ut cum ex laborante fit sanus. Adhuc autem non omnia huiusmodi quae praeter hoc quod generantur ex se invicem augmentatur unum per reliquum]38 secundum eos sic se habent quod unum indifferenter sit alimentum suo compari. Immo dicebant quod aqua et universaliter humida sunt alimentum igni et non e converso, unde maxime dicebant in corporibus simplicibus elementariis hoc esse verum, quod contrarium est alimentum suo contrario.

38Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10va.


10. Consequenter cum dicit, “Oppositionem autem habent” [2.4.416a19], dat secundam opinionem cum sua causa, dicens quod opinio iam tacta habet oppositionem secundum quosdam. Dicunt enim simile esse alimentum suo simili, et ita alimentum oportet esse simile rei alendae.


11. Cuius causam innuit cum dicit, “Sicut augeri” [2.4.416a30-31]. Et est quia nihil quod augetur augetur nisi per simile, et per idem augetur res et alitur. Illud quod alitur alitur per sibi simile, et ita alimentum est simile rei alendae.


12. Consequenter cum dicit, “Aliis autem” [2.4.416a31], repetit opinionem primam et dat rationes ipsam confirmantes. Opinio patet ex praedictis.


13. Rationes autem dat cum dicit, “Alimentum autem” [2.4.416a33]. Et dat duas, quarum prima est: Omnis mutatio est a contrario in contrarium; cum autem alitur quid, mutatur alimentum a natura propria in naturam rei alendae per decoctionem et transmutationem; ergo alimentum est contrarium rei alendae. Huius rationis primo ponit minorem. Secundo maiorem cum dicit, “Mutatio autem” [416a33-34].


14. Consequenter cum dicit, “Adhuc patitur” [2.4.416a34], dat secundam rationem ad idem. Et est: Alimentum patitur ab eo quod alitur, et non e converso, sicut materia artificii patitur ab ipso artifice, et non e converso; artifex enim non fit agens in aliquid patiendo a materia, sed solum per exitum ab otio in actum. Cum igitur nihil patiatur naturaliter nisi a suo contrario, est alimentum contrarium rei alendae. Huius rationis solum dat medium cum sua verificatione per simile.


15. Consequenter cum dicit, “Utrum autem alimentum” [2.4.416b3], determinat de substantia alimenti secundum opinionem propriam, ex qua determinatione patet quid veritatis habent primae opiniones, et quid falsitatis. Et est intentio illius partis quod multum differt vocare alimentum post decoctionem completam et conversionem aut ante. Utroque tamen modo est dicere alimentum, sed unum coctum, reliquum non-coctum. Si autem dicatur alimentum ante decoctionem, hoc modo dicitur alimentum esse contrarium rei alendae. Si autem post decoctionem, dicitur esse ei simile. Ex quo patet quod utraque praedictarum opinionum quodammodo bene dixit et quodammodo non; bene enim dixit quantum ad substantiam suae positionis, non bene quia simpliciter dixit et sine distinctione.


16. Consequenter cum dicit, “Quoniam autem nihil” [2.4.416b9], determinat diversos modos alimenti secundum quos est obiectum diversarum potentiarum animae vegetativae. Ubi sic procedit: Primo ostendit quod alimentum per se est animati. Secundo determinat illos modos diversos. Primum sic: Omne quod participat animam est animatum; omne recipiens alimentum inquantum huiusmodi participat animam; ergo omne tale est animatum. Quare alimentum animati est per se et non per accidens. Huius rationis primo ponit medium. Secundo cum dicit, “Quare et alimentum” [416b10-11] infert conclusionem.


17. Consequenter cum dicit, “Est autem alterum” [2.4.416b11-12], determinat modos illos praedictos, dicens quod alimentum alterum est secundum esse prout est obiectum potentiae nutritivae, augmentativae, et generativae, quamvis idem sit secundum subiectum. Ipsum enim alimentum secundum quod est quantum augmentat, et sic est obiectum potentiae augmentativae; inquantum autem est hoc aliquid et substantia sic alit, et est obiectum potentiae nutritivae; sub alio autem esse, scilicet secundum quod super substantiam alimenti cadit decisio sive divisio, est factivum generationis, et sic est obiectum potentiae generativae. Non tamen generat illud quod alitur, quia ipsum iam est generatum, et nihil generat se ipsum, sed generatum inquantum potest salvat. Immo generat illud quod est, ut alitum, id est, simile ei in specie. [Et in hoc differt secundum quod est factivum generationis et secundum quod alit aut augmentat, quod alit et augmentat illud quod nutritur, non autem generat illud quod nutritur, sed simile est in specie.]39

39Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10va.


18. Intelligendum est etiam quod solum dicitur proprie alimentum secundum quod est obiectum potentiae nutritivae.


19. Quidam tamen aliter [exponunt] hanc partem, ab illo loco, “Videtur autem esse alimentum” [2.4.416a21], dicentes quod Aristoteles intendit in hac parte venari definitionem alimenti, hanc scilicet quod alimentum est contrarium alendo secundum substantiam convertibile et non convertens, et hoc per animam. Et extrahunt omnes condiciones praeter ultimam a loco praenominato usque ad illum locum, [“Oppositionem autem habet” [416a29]. Et dicunt quod hic tangit opiniones aliorum circa substantiam alimenti, et etiam quid veritatis et quid falsitatis habeant determinat usque ad illum locum,]40 “Quoniam autem nihil” [416b9]. Et ibi, ut dicunt, venatur ultimam differentiam dictae definitionis, usque ad illum locum, “Est autem alterum” [416b11-12]. Et secundum eos ibi intendit de operationibus animae vegetativae. Unde dividunt illud totale capitulum in tres partes, in quarum prima determinat de alimento secundum eos. In secunda, ut ibi, “Est autem alterum” [416b11-12], de operationibus animae vegetativae. In tertia, ut ibi, “Quare huiusmodi animae” [416b17-18], de ipsa anima vegetativa in se. Et satis artificialiter procedunt secundum quod docuit Aristoteles in parte praecedenti; verumtamen sententiam suam non videntur habere ex littera nisi aliquantulum per extensionem. |B 36v|

40Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10va.


20. “Quare huiusmodi animae” [2.4.416b17-18]. In hac parte intendit de anima vegetativa, cuius obiectum est alimentum, duas concludens definitiones ipsius ex praedictis manifestas. Et primo concludit unam illarum, et est quod haec pars animae, scilicet vegetativa, est potentia animae potens salvare suum subiectum. Et determinat mediante quo salvat ipsum, quoniam mediante alimento; alimentum enim est illud per quod praeparatur ad agendum, ita quod privatum alimento non potest manere sub operationibus animae neque sub eius perfectione, et hoc quia ad exsistentiam animati tria requiruntur, sciliet alens, quo alitur, et quod alitur. Alens autem est ipsa anima vegetativa; quod autem alitur est corpus habens hanc animam; quo alitur est alimentum. Ex quo patet quod illud quod caret alimento non potest permanere sub perfectione animae vegetativae et eius operationibus. Et ita patet quod anima vegetativa per alimentum potest salvare suum subiectum, et hoc idem numero quantum ad virtutem nutritivam, idem autem specie, cum non potest numero, quantum ad virtutem generativam.


21. Consequenter cum dicit, “Quoniam autem” [2.4.416b23], dat aliam definitionem et causam ipsius. Et est quod anima vegetativa est potentia animae potens generare simile suo subiecto secundum speciem. Cuius causa est quia finis animae vegetativae est generare tale quale ipsum est, unde cum unumquodque a fine habeat denominari, maxime debet anima penes hunc finem denominari et definiri et terminari. Et haec est definitio sumpta penes finem; prima autem penes principium.


22. Et quia praedixit quod anima est alens, ne videretur quod tantum ipsa sit alens, distinguit duplex alens consequenter cum dicit, “Est autem quo alitur” [2.4.416b25-26], unum scilicet quod cum movet, movetur, et est calor naturalis; aliud quod cum movet, non movetur, et est anima vegetativa. Non enim sufficit unum agens quod est anima, et hoc quia necesse est decoqui alimentum, quam decoctionem oportet fieri per calorem naturalem, [unde animal omne nutribile habet calorem naturalem.]41 Et est anima agens ut artifex; calor autem sicut instrumentum animae.

41Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10vb.


23. [Consequenter, ibi, “Figuraliter quidem igitur” [2.4.416b30], epilogat. Et patet.]42 |B 37r|

42Omissio suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 10vb.


[Pars 6]


1. “Determinatis autem his” etc. [2.5.416b32]. In parte proxima praecedente determinatum est de parte animae vegetativa sive vivificativa. In hac tota parte sequente usque ad finem huius libri est intentio determinare de parte animae apprehensiva. Et potest tota haec pars dividi in duas primo, in quarum prima determinat de apprehensiva parte animae inquantum est apprehensiva. In secunda, quae incipit fere in fine huius libri, ibi scilicet, “De movente autem” [3.9.432a18], intendit de ipsa inquantum post apprehensionem est moveri secundum locum.


2. Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima determinat de parte animae apprehensiva deforis, cuiusmodi est sensus, et terminatur ad tertium librum, ibi scilicet, “Quoniam autem duabus differentiis” [3.3.427a17]. In secunda intendit de parte animae apprehensiva intus, cuiusmodi sunt intellectus et imaginatio.


3. Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima determinat de omni sensu in communi. In secunda, ut ibi, “Dividendum autem secundum unumquodque” [2.6.418a7], determinat de sensu in speciali.


4. In prima parte sic procedit: Primo dat intentionem, dicens quod praedictis determinatis nunc est determinandum de omni sensu in communi, utrum scilicet sensus universaliter passivus sit a sensibilibus aut activus in ipsa; sic supplet Commentator43 istam intentionem.

43Averroes, In DAn 2.51, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 208.


5. Secundo, ut ibi, “Sensus enim” [2.5.416b33], prosequitur intentionem. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima ostendit quod sensus est virtus passiva. In secunda, quae ibi incipit, “Quoniam autem sentire” [417a9-10], quia sensus est virtus passiva, et talis virtus est potentia et actus aliquo modo, et deducitur aliquid de potentia ad actum, ideo in illa parte declarat quod sensus est potentia et actus, et etiam cuiusmodi actus, et adhuc quot modis est sensus potentia et quot modis actus.


6. Primum ostendit per duas rationes, quarum prima est: Sensus videtur alteratio quaedam a sentiente; ergo sensus est virtus passiva, cum alteratio passio sit. Huius rationis primo ponit conclusionem.


7. Secundo cum dicit, “Videtur enim” [2.5.416b34], dat medium suae rationis.


8. Tertio cum dicit, “Dicunt autem quidam” [2.5.416b35], innuit divisionem passionis, et est quia passio uno modo fit a simili et alio modo a contrario. Innuit illam divisionem, dicens [quod] determinatum est in libro De generatione44 quomodo illa divisio habet possibilitatem et quomodo non, et hanc divisionem innuit quia infra determinabitur quo illorum modorum se habet sensus ad sensibile.

44Aristot., DGen 1.7.323b1-324b24.


9. Consequenter cum dicit, “Habet autem dubitationem” [2.5.417a2], dat secundam rationem ad idem. Et est: Si sensus esset virtus activa et non passiva, posset exire in actum sine indigentia alicuius extrinseci, ut scilicet sensibilis, sicut si combustibile esset activum, combureret se et non indigeret actu igne extrinseco comburente. Cum igitur sensus indigeat alio ad hoc quod fiat in actu, manifestum est quod non est virtus activa sed passiva tantum. Huius rationis primo ponit medium quasi per modum dubitationis. Secundo, ibi, “Manifestum est igitur” [417a6], infert conclusionem. Tertio cum dicit, “Unde sicut combustibile” [417a7], confirmat suum medium per simile in combustibili et combustivo, et patet ex dictis.


10. De hac tamen secunda ratione posset dubitari, quia videtur quod sicut virtus passiva indiget alio ad hoc quod fiat in actu patiens, scilicet agente, similiter, ut videtur, virtus activa indiget alio ad hoc quod fiat actu agens, scilicet patiente — cuius oppositum supposuit haec ratio. Supponit enim quod si sensus esset virtus activa, non indigeret alio ad hoc quod fieret in actu.


11. Et potest ad hoc dici quod virtus activa ad hoc quod fiat in actu in materia in qua non est indiget alio; in materia autem propria nequaquam, sicut est in igne. Ignis enim ad hoc quod fiat in actu extra materiam in qua est indiget combustibili suscipiente multiplicationem suae formae; in materia tamen sua se ipso est in actu sine indigentia alterius, in qua salvatur quamdiu potest durare illa materia. Similiter est in sensu quod si sensus sit virtus activa, in se ipso esset actu sine indigentia alterius; extra tamen suam materiam nequaquam.


12. Consequenter cum dicit, “Quoniam sentire” [2.5.417a9-10], exsequitur secundam partem prius introductam, quae dividitur in tres partes, in quarum prima ostendit quod sensus est potentia et actus. In secunda, ibi, “Primum quidem” [417a14], ostendit cuiusmodi actus. In tertia, ut ibi, “Dividendum autem” [417a21], ostendit quot modis est sensus potentia et quot modis actus.


13. Primum ostendit sic: Est potentia audiens et potentia videns, sicut est de dormiente; dicitur audire et videre. Actualiter etiam audiens et actu videns, sicut est de vigilante actualiter audiente et vidente, dicitur etiam videre. Ex quo patet quod tam visus quam auditus est potentia et actus. Cum igitur haec sint sensus, relinquitur quod sensus est potentia et actus, et sicut dicitur de sensu, similiter dicitur de sentire, scilicet quod est sentire potentia et actu. In hac ratione sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit.


14. Secundo, ibi, “Potentia autem audiens” [2.5.417a10], ponit suam rationem. Cuius primo ponit medium. Secundo, ibi, “Dupliciter utique” [417a12], ex ipso infert conclusionem quasi manifestam.


15. Consequenter cum dicit, “Primum igitur” [2.5.417a14], declarat cuiusmodi actus est sensus, ostendens quod est actus sicut motus est actus et sicut moveri est pati. Motus autem est actus imperfectus, ut ostensum est in III Physicorum;45 omnia enim quae moventur patiuntur et moventur ab aliquo agente in actu. Et quia sic patitur et movetur, et hoc quod caret eo ad quod movetur, et dicitur illa passio quandoque esse a suo simili, ut scilicet cum iam passum est, quandoque autem a dissimili, ut cum est in patiendo. Quare si sensus sit actus, erit actus imperfectus sicut et motus.

45Aristot., Phys. 3.1.200b12-201b15.


16. Consequenter cum dicit, “Dividendum autem” [2.5.417a21], determinat quot modis dicitur sensus actus et quot modis potentia. Ubi sic procedit: Primo dicit quod dividendum est potentiam et actum, et hoc quia quamvis iam locutus sit de potentia et actu universaliter, nunc est loquendum de ipsis specialiter.


17. Secundo, ut ibi, “Est enim quidem” [2.5.417a22], incipit dividere potentiam et actum. Et habet illa pars tres particulas, et in quarum prima facit divisionem ipsam circa scientiam. In secunda, ut ibi, “Sensitivi quidem” [417b16], determinat quod similiter est circa sensum. In tertia, ibi, “Differt quid est” [417b19-20], dat quandam differentiam inter scientiam et sensum.


18. Intentio in prima parte est quod potentia est duplex, scilicet essentialis et accidentalis, et actus duplex, scilicet actus ut habitus et actus ut considerare. Dividit pati dupliciter, scilicet quorum unum est corrumpi a suo contrario, reliquum autem ab amissione dispositionis sive actualitatis prius habitae. Circa quae sic procedit: Primo dividit potentiam, dicens quod uno modo dicitur potentia sicut puer est in potentia sciens, et haec est potentia essentialis. Alio modo dicitur potentia sicut habens iam scientiam aut grammaticam, non tamen considerans, dicitur sciens, et haec est potentia accidentalis.


19. Secundo cum dicit, “Uterque autem horum” [2.5.417a26], comparat istas potentias ad invicem, dicens quod non eodem modo dicitur potentia utrobique. Immo sciens primo modo dicitur sciens quia talis est naturae ut possit habere scientiam, multum tamen est distans a suo actu. Sciens autem secundo modo dicitur sciens in potentia ita quod cum vult, fit sciens actu nisi aliquid prohibeat. Sciens enim primo modo indiget essentialiter transmutante, ut doctore, ad hoc quod fiat actu sciens; sciens autem secundo modo solum indiget removente prohibens.


20. Tertio cum dicit, “Iam autem considerans” [2.5.417a28-29], innuit divisionem actus, quae est quod est actus ut habitus et actus ut considerare, qui proprie dicitur actus. Cuius divisionis tantum ponit secundum membrum. Primum membrum non ponit, quia potest haberi ex divisione potentiae; idem enim est habere scientiam in potentia accidentali et in actu qui est habitus.


21. Quarto cum dicit, “Hi autem utrique” [2.5.417a30], complet differentiam quam prius tetegit inter potentias prius nominatas, dicens quod et sciens primo modo et secundo dicitur sciens in potentia, sed sciens primo modo, scilicet qui est sciens in potentia essentiali, alteratur per doctrinam et multotiens mutatur ab ignorantia in scientiam et e converso antequam complete acquisierit scientiam in actu, ut considerare. Sciens autem secundo modo, scilicet in potentia accidentali, dicitur sciens in potentia quia habet scientiam, non tamen actu considerat, qui non alteratur ad hoc quod sit sciens in actu, qui est considerare. Et isti modi sunt diversi.


22. Quinto cum dicit, |B 37v| “Non est autem neque pati” [2.5.417b2], dividit pati, dicens quod sicut nec potentia neque actus dicitur tantum uno modo, similiter neque pati. Immo pati dicitur uno modo corrumpi a suo contrario, ut calidum patitur a frigido, humidum a sicco. Alio modo dicitur pati quod caret dispositione aut actualitate prius habita, verumtamen est in potentia ad illam, quomodo se habet sciens in potentia accidentali ad sciens ut considerans, et hoc modo pati dicitur communiter quasi affici, et istud pati magis salvat illud cuius est quam corrumpat.


23. Sexto cum dicit, “Quod vero non est” [2.5.417b6], quia dictum est quod illud quod patitur isto secundo modo sicut sciens in potentia accidentali ad sciens in actu, ut considerans, ne putetur quod exitus sive deductio istius passionis in actu esset alteratio, dicit quod non est vere alteratio, aut si est alteratio, hoc erit aliud genus alterationis a vera alteratione. Et hoc quia huiusmodi patiens in se ipso [habet] ut inducat se in actum nisi aliquid prohibeat, eo quod est in potentia accidentali.


24. Ex quo concludit cum dicit, “Unde non bene dicit” [2.5.417b8], quod non bene dicitur sciens in potentia accidentali alterari ad hoc quod fiat actu sciens ut considerans, sicut enim neque bene dicitur aedificator cum fit ex otio sive ex potentia aedificante actu aedificans.


25. Ex quo concludit ulterius adhuc cum dicit, “In actum quidem” [2.5.417b9-10], quod ille qui ducit scientiam in potentia accidentali in actum non meretur dici doctor; immo magis fit hoc per aliam virtutem, ut per rememorationem, quam per doctrinam. Sed ille qui ducit scientiam in potentia essentiali in actum, ut est cum puer fit sciens per magistrum, meretur dici doctor. Ista autem deductio de potentia in actum aut non debet dici passio ad quam consequatur alteratio, sicut est illa de qua prius dictum est, aut oportet concedere duos esse modos alterationis, unam scilicet alterationem quae est inter naturas contrarias quarum utraque est alterius corruptiva, aliam quae est a quacumque dispositione in habitum et formam ad quam est illa dispositio. Et hoc secundo modo potest dici alteratio cum a puero sive ignorante fit sciens.


26. Nec est contra hoc quod vult Aristoteles in VIII Physicorum,46 quod solum fiat alteratio secundum qualitates sensibiles; ibi enim intendit de alteratione propria, hic autem non, sed aut communiter aut aequivoce.

46Aristot., Phys. 7.3.245b2-248a9.


27. “Sensitivi quidem” etc. [2.5.417b16]. Iam dedit Auctor differentiam actus et potentiae circa scientiam. Hic determinat similiter esse circa sensum, intendens quod sensus est potentia et actu sicut et scientia, et etiam potentia dupliciter, scilicet essentiali et accidentali. Est enim sensus in potentia essentiali, ut est visus in catulo ante nonum diem, aut sicut est sensus in animali incompleto. Sensus enim sic exsistens in potentia indiget generante essentialiter transmutante ad hoc quod fiat in actu, quod quidem generans non est nisi virtus caelestis et potentia intra operans, quae potest esse anima vegetativa, quae disponit membra et figurat. (Imponit tamen ei Commentator47 quod opinatur illud agens esse intelligentiam agentem, quod dicit declaratum esse in libro De animalibus.48) Et haec potentia assimulatur scientiae quae est in puero. Sensus etiam dicitur in potentia accidentali, cum generatus est iam et exsistens in actu, non tamen actualiter operans; tunc enim statim sentiet nisi aliquid impediat, aut sensibilia non fuerint ei praesentia. Et sensus hoc modo similis est scientiae quae est in sciente, non tamen considerante, sive qui non utitur scientia, et sensus hoc modo dicitur aliquo modo esse actus, quia actus ut habitus. Adhuc autem dicitur sensus simpliciter secundum actum, cum habens sensum actualiter sentit, et secundum hoc hoc modo assimulatur scientiae quae est actus ut considerare. Ex quibus patet quod similiter est in sensu sicut prius dictum est in scientia.

47Averroes, In DAn 2.59, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 219.
48Cf. Aristot., De generatione animalium 2.6.744b21-24.


28. Et ut dicit Commentator,49innuit in hac parte differentiam inter primam perfectionem factam in sensu et ultimam. Opinatur enim quod prima perfectio sensus fit ab intelligentia agente, ut declaratum est in libro De animalibus.50 Secunda autem perfectio fit a sensibilibus.”

49Averroes, In DAn 2.59, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 219.
50Cf. Aristot., De generatione animalium 2.6.744b21-24.


29. Consequenter cum dicit, “Differt quidem” etc. [2.5.417b19-20], dat quandam differentiam inter sensum et scientiam, quoniam differentia inter sensum [et scientiam] exsistentem in potentia primo modo sive in potentia essentiali et inter sensum et scientiam exsistentem in potentia secundo modo, scilicet in potentia accidentali. Et est quod sensus cum est in potentia accidentali, non fit in actu nisi per motorem extrinsecum, scilicet per sensibilia, cuius causa est quia sensus in actu necessario comprehendit sensibilia extra animam exsistentia, propter quod sine illis in actu fieri non potest, et haec est causa propter quam non sentimus cum volumus, quia scilicet indigemus sensibilibus quae extra sunt. Scientia autem exsistens in potentia accidentali cum vult, sciens fit in actu, et hoc quia scientia est universalium quae sumpta sunt in anima, intellectui se offerentia, et propter hoc intelligimus cum volumus.


30. Et adiungit quoddam simile ei quod dictum est de sensu in potentia cum dicit, “Simili autem” [2.5.417b26], in scientiis sensibilium, cuiusmodi scientia potest dici proprie experimentum, ut vult Aristoteles in principio Veteris metaphysicae.51 Sicut enim sensus in potentia accidentali non fit actu nisi per sensibilia, similiter experimentum non fit nisi ex sensibilibus.

51Aristot., Metaph. 1.1.980a27-981b13.


31. Vel potest exponi “scientia sensibilium” [2.5.417b26-27] de geometria et musica, quae sunt de sensibilibus, in quibus oportet ut sensibilia sentiantur ad hoc ut de ipsis habeatur scientia.


32. Et quia de apprehensione sensibilis a sensu et intelligibilis ab intellectu infra plenius determinabitur, subiungit cum dicit, “Sed de his” [2.5.417b28], quod oportet alibi et alias certificare.


33. Consequenter cum dicit, “Nunc autem” [2.5.417b29], recapitulat ea quae determinata sunt de divisione potentiae et sensus, dicens nunc esse determinatum quod potentia non dicitur uno modo tantum sed dupliciter, scilicet essentialis et accidentalis. Et exemplificat de utraque, et sicut est de potentia, similiter dicit esse de sensu. Verumtamen istis differentiis potentiae in scientia et sensu non sunt nomina determinata, et propter hoc oportet nominibus communibus ipsa comprehendere, ut scilicet per passionem diversificatam in ipsis et etiam per alterationem, [secundum quod est dicere ibi alterationem]52 et passionem.

52Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 11rb.


34. De hoc autem quod dictum est, universalia esse in anima, potest intelligi quod non sunt ibi semper in actu sed in potentia, in actu autem nonnisi dum fit actu intellectus. Est enim universale in potentia intentio individualis apprehensa a virtute imaginativa, quam quidem abstrahit intellectus agens cum vult et facit actu universale. Et quia huiusmodi intentio individualis apprehensa a virtute imaginativa est praesens intellectui agenti, et propter hoc, ut dictum est, intelligimus cum volumus. Differt enim, ut vult Commentator,53 intentio universalis ab intentione imaginativa.

53Averroes, In DAn 2.60, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 220.


35. Notandum est etiam hic secundum Commentatorem54 quod ad hoc quod fiat sensus in actu “necesse est motorem extrinsecum esse alium ab ipsis sensibus,” sed non necesse est hoc in intellectu. [Sed, ut dicit, “Aristoteles tacuit hoc in sensu quoniam patet et apparet in intellectu.”]55

54Averroes, In DAn 2.60, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 221.
55Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 11va.


36. Vult56 etiam quod “potentia sensus quae recipit sensibilia non est potentia pura sicut potentia pueri ad recipiendum scientiam, sed quod est aliquis actus, sicut habens habitum dicitur habere actum quando non utitur suo habitu.”

56Averroes, In DAn 2.61, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 222.


37. Notandum est etiam quod dicit57 quod “movens scientiam de prima perfectione in secundam est aliquid copulatum cum anima copulatione in esse.”

57Averroes, In DAn 2.59, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 219.


38. “Sensitivum potentia est” [2.5.418a3]. Quia in parte praecedente demonstratum est principaliter quod sensus est virtus passiva, et manifestatur quantum ad quandam proprietatem ipsius, in hac parte intendit dare quandam descriptionem communem sensus ad maiorem ipsius notificationem, quam primo ponit. Et est quod sensus est potentia ut sensibile in actu est.


39. Vel sic: Sensitivum est potentia passiva perfectibilis ab intentionibus sensibilibus, id est, sensus est “illud quod innatum est perfici per intentiones rerum sensibilium, non per ipsas res sensibiles, quia si non, tunc,” ut dicit Commentator,58 “esse coloris in visu et in corpore esset idem, et si ita esset, tunc esse eius in visu non esset comprehensio.”

58Averroes, In DAn 2.62, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 223.


40. Consequenter cum dicit, “Patitur quidem” [2.5.418a4-5], probat hoc per signum, scilicet quod sensus est illud quod est natum perfici per intentiones sensibiles. Et hoc quia sensus patitur a sensibili quamdiu non assimulatur ei, et cum passio perficitur, tunc est ei simile. Ex quo patet per signum quod sensus natus est ad intentiones sensibilium, cum perficitur passio tamquam ad suam perfectionem. Sic igitur habetur quid est sensus in communi. Habetur etiam quod sensus est virtus passiva.


41. De quo intelligendum est quod sensus licet sit virtus passiva per se, eo quod patitur a sensibilibus, tamen per accidens potest esse virtus activa. [De virtute autem vegetativa e converso est; per se enim est virtus activa,]59 cum sit movens et non mota. Per accidens tamen potest dici virtus passiva, cum aliquo modo patiatur passione sui instrumenti, quod est calor naturalis. Et quod calor naturalis patiatur multotiens habetur in hoc libro.

59Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 11va.


42. Quod etiam anima vegetativa sit virtus activa patet manifeste per Commentatorem60 dicentem “manifestum esse ex praedictis quod virtus nutritiva est de virtutibus activis.” |B 38r|

60Averroes, In DAn 2.52, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 211.


[Pars 7]


1. “Dicendum autem est” etc. [2.6.418a7]. In parte praecedenti determinatum est de sensu in communi. In hac parte intendit de unoquoque sensu in particulari. Et procedit sic: Primo dat intentionem et modum procedendi circa ipsam, dicens quod determinandum est de unoquoque sensu in speciali. Modum procedendi dat, et est quod primo determinandum est de ipsis sensibilibus quae sunt obiecti, sicut habitum est supra, et hoc quia innata est nobis via a notioribus et certioribus nobis ad notiora et certiora naturae, et ipsa sensibilia sunt nobis notiora et certiora quam sint sensus.


2. Secundo autem cum dicit, “Dicitur autem sensibile” [2.6.418a8], prosequitur intentionem. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima determinat de ipsis sensibilibus. In secunda, ibi, “Universaliter autem de omni” [2.12.424a17], de ipsis sensibus.


3. Prima pars adhuc dividitur in duas, in quarum prima determinat de ipsis sensibilibus in universali. In secunda, ut ibi, “Cuius igitur est visus” [2.7.418a26], in speciali.


4. In prima parte sic procedit: Primo determinat quot modis est sensibile. Secundo unumquemque modum notificat. Determinat igitur primo quod sensibile est tripliciter, quoniam aut per se aut per accidens, et sensibile per se aut est sensibile proprium aut commune, et sic in universo dicitur sensibile tripliciter, scilicet sensibile proprium et sensibile commune et sensibile per accidens.


5. Secundo cum dicit, “Dico autem proprium” [2.6.418a11], unumquemque istorum modorum notificat. Et primo sensibile proprium, dicens quod sensibile proprium est alicui sensui quod non contingit sentiri alio sensu proprio per se, circa quod etiam non errat sensus proprius, quamvis contingit ipsum errare circa quaedam ipsi annexa, ut visus non decipitur in colore utrum sit albus vel niger, decipitur tamen utrum sit lac aut nix aut huiusmodi, similiter etiam utrum sit superius aut inferius, et similiter est de aliis sensibus in suis propriis sensibilibus. Unusquisque enim sensus plures habet differentias sui sensibilis circa quas non errat, ut visus album et nigrum, auditus acutum et grave in sono, et sic de aliis. Quaecumque igitur sunt huiusmodi sensibilia, quae non sentiuntur per se ab alio sensu proprio, nec circa quae errat sensus proprius, sunt sensibilia propria illius sensus.


6. Consequenter cum dicit, “Communia quidem” [2.6.418a17], notificat sensibile commune, dicens quae sunt sensibilia communia quae nulli sensui particulari sunt appropriata, sed omnibus communia. Et sunt quinque huiusmodi, scilicet motus, quies, numerus, figura, magnitudo.


7. Et secundum quosdam et tredecim alia quae in Perspectiva enumerantur, de quibus hic nullam facit mentionem nisi intelligat illa ad haec enumerata reduci.


8. Secundum tamen Commentatorem61 non sunt omnia haec quinque sensibilia communia omnibus sensibus particularibus, sed solum tria illorum, scilicet motus, quies, et numerus. Magnitudo autem et figura nonnisi visui et tactui.

61Averroes, In DAn 2.64, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 226.


9. Consequenter cum dicit, “Secundum accidens” [2.6.418a20], notificat sensibile per accidens. Et est illud quod a sensu particulari sentitur non per se sed per accidens, ut est Diarii filius aut aliud individuum si fuerit album. Diarii enim filius sentitur per accidens, quia accidit albo, quod per se sentitur, quod sit Diarii filius, et quia nonnisi per accidens sentitur, propter hoc non patitur sensus ab ipso inquantum huiusmodi. Sensibilia enim a quibus patitur per se sensus sunt sensibilia propria, ad quae natus est substantialiter unusquisque sensus tamquam ad suam perfectionem.


10. Et est notandum quod vult super hoc Commentator62 quoniam sensus simul cum suo sensibili comprehendit intentionem individualem vel intentionem huiusmodi hominis individualis et intentionem huiusmodi equi individualis, et sic de aliis decem praedicamentis, sed hoc videtur esse proprium sensibus hominis. Sensus tamen hominis essentias rerum non comprehendit, ut putabant aliqui; hoc enim est alterius potentiae, quae dicitur intellectus.

62Averroes, In DAn 2.65, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 227-228.


11. Notanda est consequenter quaedam quaestio quam quaerit Commentator,63 quomodo scilicet sensibilia communia non sunt sensibilia per accidens sicut et alia quae sunt subiecta sensibilibus propriis, ut Diarii filius et huiusmodi.

63Averroes, In DAn 2.65, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 227.


12. Et solvit dupliciter. Tum64 quia sensibilia communia magis necessario sunt coniuncta sensibilibus propriis quam illa intentio individualis. Necesse est enim album esse in magnitudine; non autem necesse est eum esse in Diarii filio.

64Averroes, In DAn 2.65, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 227-228.


13. Tum65 quia “sensibilia communia sunt propria sensui communi” sicut propria sensibus propriis, unde sicut sensibilia propria quamvis primo sentiantur a sensibus propriis et secundario a sensu communi, non propter hoc dicuntur per accidens sentiri a sensu communi (non enim hoc modo sumitur hic ‘per accidens’), similiter nec e converso.

65Averroes, In DAn 2.65, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 228.


[Pars 8]


1. “Cuius igitur est visus” [2.7.418a26]. In hac parte intendit de sensibilibus in particulari. Et habet quinque partes secundum divisionem quinque sensibilium, quarum prima est de sensibili visus. Et primo de hoc sensibili quod etsi omnes sensus et eorum sensibilia communicent virtutem caelestem, maxime tamen abundat illa virtus in visu et in suo obiecto, unde propter sui nobilitatem potest esse quod primo determinat de sensibili visus.


2. In determinando autem de hoc sensibili sic procedit: Primo dicit quid est sensibile visus et quot modis. Secundo cum dicit, “Hoc autem secundum se” [2.7.418a29-30], prosequitur illos modos.


3. Dicit igitur primo quid est sensibile sensus visus, dicens ipsum visibile, quod quidem visibile duobus modis est, quoniam aut est color aut aliquid simile colori, ut sunt ea quae in obscuro videntur, quae quidem uno nomine non sunt nominata, sed nominantur sermone complexo, ut sunt squamae piscium. Et sic habetur quod duobus modis est sensibile visus, quod manifestius patebit infra. Patebit etiam infra quod illud quod est maxime visibile est color.


4. Consequenter cum dicit, “Hoc autem” [2.7.418a29], prosequitur istos modos. Et dividitur illa pars in duas. In prima declarat [quomodo color est visibilis. Secundo, ibi, “Non omnia autem” [419a1], declarat quomodo alia visibilia sunt quae videntur in obscuro.


5. Adhuc prima habet duas, in quarum prima declarat]66 quod color visibilis est per se et etiam quomodo per se. Et quia ex illa parte [habetur] quod color non videtur sine luce illuminante diaphanum, propter hoc in secunda parte determinat de luce et lucido sive diaphano.

66Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 11vb.


6. In prima parte sic procedit: Primo dicit quod color est per se visibilis.


7. Secundo cum dicit, “Secundum se ipsum” [2.7.418a30], determinat quomodo per se, dicens quod secundo modo per se et non primo. Cum enim dicitur, “Color est visibilis,” non dicitur de colore tamquam illud quod cadit in definitione coloris et est causa coloris, et ita non primo modo per se, sed tamquam illud in cuius definitione accipitur color et cuius causa inscripta est in colore sicut causa per se passionis in subiecto, ut causa huius passionis, ‘habere-tres-angulos’, inscripta est in triangulo, et ita secundo modo per se.


8. Et quod color sit visibilis per se confirmat cum dicit, “Omnis enim color” [2.7.418a31], per descriptionem coloris inquantum visibilis est sic: Omne quod est motivum lucidi inquantum est actu lucidum est visibile secundo modo per se; color est motivum lucidi inquantum est actu lucidum; ergo etc. Huius rationis solum ponit medium.


9. Ex quo infert corollarium cum dicit, “Unde quidem” [2.7.418b2], quod color non est visibilis sine luce. Quia enim color ad hoc quod videatur est motivus lucidi inquantum est actu lucidum, quod non potest esse nisi per lucem, ex hoc sequitur quod color non est visibilis sine luce, propter quam lucem diaphanum sive lucidum in potentia fiat lucidum in actu. Et quia hoc, de luce primo est dicendum, et ad hoc enim quod determinetur sufficienter de luce, primo determinandum est de lucido. Et in hoc dedit intentionem partis sequentis.


10. De istis autem nominibus hic usitatis intelligendum quod idem intelligit per lucem et lumen quantum ad praesentem intentionem, quod patet per hoc quod ubi nostra translatio habet ‘lumen’, habet alia translatio ‘lucem’ per totum. Similiter intelligit idem per lucidum et diaphanum; ubi enim habet nostra translatio ‘lucidum’, habet alia ‘diaphanum’.


11. Intelligendum est etiam secundum Commentatorem67 de hoc quod dicit, colorem esse visibilem non sine luce, quod hoc non est quia color indigeat luce ad hoc quod sit color — vult enim quod sit color in actu etiam in obscuro — sed indiget luce ad disponendum et praeparandum ipsum medium ad receptionem intentionis ipsius coloris, ut scilicet diaphanum in potentia fiat diaphanum in actu, hoc est, actu lucidum. Color enim est ita causa subtilis actionis quod nisi medium subtiliaretur per actionem lucis, non posset in ipsum medium suam intentionem multiplicare. Oportet ipsum medium totum illuminari, nec est putandum quod aliquis simpliciter exsistens in tenebris videat aliquid exsistens in luce; immo totum medium ab obiecto ad visum oportet illuminari, licet secundum magis et minus.

67Averroes, In DAn 2.67, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 230-234.


12. Et quod color de se non indigeat luce ad hoc quod multiplicet suam speciem, quamvis medium indigeat luce ad hoc quod disponat ad susceptionem speciei, patet secundum Commentatorem68 per unum verbum quod dicit, et etiam quod imponit Aristoteli, scilicet quod “simile,” ut opinatur Aristoteles, “dicere colorem esse visibilem et hominem esse risibilem.” Sicut igitur homo de se nullo indiget extrinseco ad hoc quod rideat, sic nullo indiget de se color extrinseco ad hoc quod videatur sive quod visibilis fuerit in actu.

68Averroes, In DAn 2.67, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 233.


13. Hoc idem vult Commentator69 infra, dicens quod colores non adquirunt habitum a luce. Lux enim non est nisi habitus corporis diaphani.

69Averroes, In DAn 2.67, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 233.


14. Ex quo (ut videtur) potest inferri quod lux actualitatem aut formam nulli praestabit de se nisi illi cuius est habitus, scilicet medio.


15. Quidam tamen non concedunt; immo dicunt quod quia color non est nisi extremitas perspicui in corpore terminato, et quantum de luce est in colore est incorporata et ligata in materia, et multiplicare suam speciem non debetur colori nisi per naturam lucis, dicunt quod lux est propria ipsius coloris, eo quod ligata non sufficit ad istam multiplicationem, quia secundum quod est huiusmodi non potest facere se extra se, unde indiget luce extrinseca per quam ad minus lux propria excitata possit se multiplicare.


16. Hoc tamen non videtur velle Commentator.


17. Consequenter cum dicit, |B 38v| “Est autem aliquid lucidum” [2.7.418b4], agit de luce et lucido. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima dat opinionem propriam circa hoc. In secunda, ibi, “Quid igitur lucidum” [418b13-14], manifestat mentientes circa hoc.


18. Prima adhuc habet duas, in prima quarum determinat quid lucidum. In secunda, ibi, “Lumen autem” [2.7.418b9], determinat quid sit lux sive lumen.


19. Quid autem sit lucidum determinat, dicens quod illud est lucidum quod non est visibile per se, id est, per colorem proprium exsistentem in ipso, sed per accidens, id est, per colorem extraneum. Et quia non habet colorem proprium, ideo est susceptivum cuiuslibet coloris. Huiusmodi autem sunt multa corpora, scilicet aer, aqua, et multa huiusmodi, quae quidem per suas naturas proprias lucida non sunt, ut aer inquantum aer non lucidus, nec aqua inquantum aqua, sed per quandam naturam communem in qua omnia huiusmodi corpora communicant cum corpore caelesti, quae quidem natura communis potest dici diaphaneitas.


20. De hoc autem quod dicit, illud esse lucidum quod est visibile non propter se sed propter colorem extraneum, intelligendum est quod non definit ibi lucidum secundum quod corpus caeleste dicitur lucidum. Et hoc innuit per hoc quod dicit, “Ut simpliciter est dicere” [2.7.418b5], acsi diceret, “Non universaliter est verum lucidum esse visibile non per se.” Corpus enim caeleste per se visibile est et non per colorem extraneum. Et potest intelligi per colorem extraneum non color alterius corporis, sed lux reflexa ad obstaculum, quae vere color non est, sicut patet in radiis solis intrantibus per fenestram reflexis ad parietem vel ad aliud simile.


21. Notari etiam potest hic, ex eo quod dicit unam essentiam communem participatam ab omni corpore lucido inferiori et a corpore caelesti, quod est aliquid commune ipsis in quo radicatur illa natura. Et non videtur esse aliud quam materia, et ita quod caelum habeat materiam.


22. Consequenter cum dicit, “Lumen autem” [2.7.418b9], determinat quid sit lux sive lumen, dicens quod lumen est actus lucidi inquantum lucidum. Et gratia huius determinat quid est tenebra ei opposita, dicens quod est illud in quo est lux in potentia.


23. Et quod lux sit actus lucidi inquantum lucidum probat cum dicit, “Lumen autem” [2.7.418b11], sic: Sicut se habet color ad corpus coloratum inquantum coloratum, sic se habet lux sive lumen ad lucidum inquantum lucidum, hoc est, inquantum actu illuminatum ab aliquo corpore naturali luminoso, aut scilicet ab igne aut ab aliquo corpore supercaelesti, cuius (supple) corporis supracaelestis diaphaneitas semper est illuminata. Cum igitur color sit actus et perfectio colorati inquantum coloratum, lumen erit actus lucidi inquantum lucidum. Huius rationis solum dat medium.


24. Et est hic notandum secundum Commentatorem70 et Aristotelem quod diaphanum in istis inferioribus quandoque est diaphanum in actu et quandoque in potentia. Diaphanum autem in corporibus caelestibus semper est diaphanum in actu, quia natura caelestis semper est illuminata.

70Averroes, In DAn 2.69, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 236.


25. Consequenter cum dicit, “Quid igitur lucidum” [2.7.418b13-14], manifestat mentientes circa lumen sive lucem et circa lucidum. Et primo circa lumen. Secundo, ibi, “Est autem coloris susceptivum” [418b26-27], circa lucidum.


26. In parte prima sic procedit: Primo dicit dictum esse iam quid sit lucidum et quid lumen.


27. Secundo cum dicit, “Quia neque ignis” [2.7.418b14], dicit quod lumen non est ignis, quod tamen opinabatur esse, quia scilicet neque corpus neque defluxus corporis, in quo errabant mentientes circa lumen.


28. Tertio cum dicit, “Esset enim” [2.7.418b15], hoc declarat, scilicet quod lumen neque est corpus neque defluxus corporis. Et primo quod non est defluxus corporis, quia si sic, esset aliquod corpus, quia nihil fluit a corpore nisi corpus; sed corpus non est, ut statim post hoc probabitur; ergo non est defluxus corporis.


29. Secundo cum dicit, “Neque enim” [2.7.418b17], probat quod non est corpus, ad quod dat duas rationes, quarum prima est ad impossibile. Et est: Si lumen esset corpus, essent duo corpora in eodem loco, scilicet lumen et diaphanum cuius est actus, cum non maiorem locum occupet diaphanum illuminatum quam non-illuminatum; sed consequens est impossibile; ergo et antecedens.


30. Secundam rationem ad idem dat cum dicit, “Videtur autem” [2.7.418b18]. Et est: Lumen est contrarium tenebrae sicut habitus privationi; sed tenebra est privatio intentionis lucis in lucido; ergo et lumen erit habitus eiusdem in lucido. Quare lumen habitus corporis est et non corpus, cum corpus habitus non sit.


31. Et quia ostensum est lumen non esse corpus, ex hoc infert consequenter cum dicit, “Et non recte Empedocles” [2.7.418b20-21], quod Empedocles non bene dixit, nec aliquis alius dicens sicut et ipse, scilicet quod lumen est corpus quod movetur in tempore per totum medium et inter terram et circumferentiam, sed illud latere nos propter velocitatem sui motus et subtilitatem ipsius corporis et imperceptibilitatem temporis, quoniam etsi hoc esset verum quod posset latere nos per aliquantulum spatium, tamen irrationabile et contra apparentiam ut lateret nos ab oriente in occidentem propter magnitudinem spatii.


32. Et sic patet manifeste secundum intentionem Aristotelis quod lux non est corpus; utrum tamen substantiale [aut] accidens, hoc non videtur determinare.


33. De quo sciendum secundum quosdam quod nec est substantia nec est accidens, et loquor de luce hic recepta in medio. Non tamen est aliud a substantia; immo est intentio substantiae. Et sicut intentio coloris recepta in medio non est vere color nec aliud a colore, sed idem secundum essentiam cum colore, sic lux recepta hic in medio secundum eos nec est substantia nec aliud a substantia, sed est intentio substantiae, quoniam intentio lucis exsistentis in corpore luminoso quae substantia est. Nec est inconveniens hoc modo ponere medium inter substantiam et accidens.


34. Secundum autem Augustinum71 (ut dicitur) est lux corpus. Sed dividit corpus tripliciter, quorum unum habet penetrationem et non expulsionem sive naturam penetrandi et non expellendi, aliud habet expulsionem et penetrationem, tertium expulsionem sed non penetrationem. Et primo modo dicitur lux corpus, secundo modo ignis et aer, tertio modo corpora solida, quae solum apud vulgum dicuntur corpora. Et primo modo et secundo non est inconveniens duo corpora esse in eodem loco, sed tertio modo. Hoc tamen non intendit Aristoteles.

71August., De lib. arb. 3.5, PL 32: 1279.


35. Consequenter cum dicit, “Est autem coloris quidem susceptivum” [2.7.418b26-27], manifestat inconveniens circa diaphanum sive lucidum, quia dicebant diaphanum esse coloratum [proprio colore, probans quod diaphanum non est coloratum.]72 Et hoc per duas rationes, quarum prima est: Quod est susceptivum cuiuslibet coloris nullum habet in actu proprium, sicut quod est susceptivum cuiuslibet soni nullum habet sonum proprium; sed diaphanum sive lucidum est susceptivum cuiuslibet coloris; ergo nullum habet colorum proprium. Huius rationis solum dat medium.

72Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 12rb.


36. Et videtur haec ratio peccare, quia medium quod est aer suscipit omnes differentias tangibiles, [quae per ipsum deferuntur ad actum, et tamen habet differentias tangibiles]73 proprias. Et sic medium intrinsecum in tactu, quod est caro, omnes suscipit differentias tangibiles, et tamen non privatur omnino differentia tangibili.

73Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 12rb.


37. De hoc etiam quod dicit, [quod] aer nullum habet sonum, est dubium, quia infra videtur dicere contrarium, ubi vult quod in aure est aer connaturalis, qui semper sonat, et tamen non prohibet ille sonus susceptionem differentiarum soni in illo aere.


38. Et ad primum difficile est reddere causam quin sic possit esse in diaphano respectu differentiarum coloris sicut est in aere et in carne respectu differentiarum tangibilium, nisi dicamus quod diaphanum inquantum tale interminatum est, et coloris esse non est nisi corpore terminato, propter quod corpus diaphanum colorem proprium habere non potest.


39. Aut si dicamus quod natura non potuit absolvere differentias tangibiles a carne nec ab aere, quia sine ipsis esse non possunt, et tamen non prohibent receptionem differentiarum tangibilium, sed prohibent, ut infra dicemus, susceptionem tangibilis excellentis. Diaphanum autem hoc quod est esse potest sine colore, et ideo bene potuit natura ipsum a differentiis coloris absolvere.


40. Ad aliud potest dici quod aer inquantum aer non habet sonum, sed inquantum aer motus, unde quia aer connaturalis auri est motu, et sic non est contrarietas.


41. Consequenter, ibi, “Non color autem” [2.7.418b28], dat secundam rationem ad idem. Et est: Diaphanum quia non est coloratum, propter hoc aut est invisibile aut vix visibile, sicut est de omni tenebroso, scilicet quod aut vix videtur aut non videtur. Diaphanum autem tenebrosum est, sed hoc cum non est actu illuminatum, sed in potentia; natura enim diaphani est quod potest aliquando esse illuminatum et aliquando obscurum. Sed istud non accidit, ut vult Commentator,74 nisi in diaphano generabili et corruptibili; “natura enim caelestis nunquam,” ut dicit, “recipit obscuritatem nisi hoc quod aestimatur in luna in eclipsi et apud diversitatem situum eius a sole, scilicet si concesserimus quod natura lunae sit ex naturis diaphanis, non ex naturis luminosis.” Et dicit “forte quod luna est composita ex his duabus naturis.”

74Averroes, In DAn 2.71, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 238-239.


42. “Non omnia autem visibilia” [2.7.419a1]. Monstrato in parte praecedenti quomodo color est visibilis, in hac parte declarat quomodo alia visibilia sunt quae videntur in obscuro. Unde sic procedit: Primo ostendit quod huiusmodi visibilia videntur opposito modo colori, dicens quod non omnia visibilia sunt visibilia in luce, sed tantum color proprius ipsius visibilis. Quaedam enim in luce non videntur sed in tenebra, ut sunt illa quorum natura est ignea sive luminosa. Huiusmodi autem non nominata sunt uno nomine, et sunt haec quercus putrida etc., quae enumerat. Et quamvis lumina talium corporum videantur in tenebris, proprius tamen color ipsorum non videtur sine luce; propter tamen quam causam lumina talium videntur in tenebris et proprius color non, non dicit esse determinandum.


43. Secundum tamen Commentatorem75 intelligendum est quod huiusmodi corpora videntur de nocte et non de die, quia lumen ipsorum prohibetur apparere de die propter maiorem lucem supervenientem, qua recedente, ut in nocte, apparet, sicut accidit de stellis quod non apparent de die propter eandem causam, sed de nocte.

75Averroes, In DAn 2.72, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 240.


44. Sed si hoc, tunc est dubium propter quid de nocte non sufficiat lumen talium ut proprius color videatur.


45. Cuius causa potest esse quod lumen in talibus est in diaphano male terminatum et ita parum ligatum cum materia, propter quod multum potens est multiplicare se extra se. Et quia hoc, confundit colorem proprium et prohibet videri nisi per lucem extrinsecam maiorem supervenientem.


46. Et ex hoc patet propter quid non |B 39r| omnia corpora sunt huiusmodi, sed quaedam sic et quaedam non. Quia enim lumen talium est male terminatum et ligatum cum materia in quibusdam corporibus, in quibusdam sic est potens multiplicare unde nisi a maiori luce superveniente impediatur, potest videri. Istud tamen in quibusdam corporibus est generatum a natura et in quibusdam non, ut in ebano et in quercu putrida. In huiusmodi enim corporibus calore naturali exhalante et humiditate evaporante exeunt partes terrestres et obscurae et remanent partes luminosae, et ita in talibus illud quod offert se sensui lux est sive lumen. Et quod lux videatur patet per Commentatorem76 dicentem quod “natura coloris alia est a natura lucis et lucidi; lux enim visibilis est per se, color autem mediante luce.” Hoc facit primo.

76Averroes, In DAn 2.72, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 240.


47. Secundo, ibi, “Nunc autem in tantum” [2.7.419a7-8], quia in parte prima acceptum est quod color proprius uniuscuiusque non videtur sine luce, intendit hic declarare hoc. Ubi sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit probare, et patet.


48. Secundo, ibi, “Hoc enim erat” [2.7.419a9], probat eam sic: Color, sicut dictum est prius, inquantum visibilis est, est motivus lucidi actu illuminati; [aliter enim non videtur. Cum igitur lumen sit actus lucidi actu illuminati,]77 manifestum est quod color alicuius sine lumine non videtur. Huius rationis primo ponit maiorem.

77Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 124v, in margine.


49. Secundo, ibi, “Perfectio autem” [2.7.419a11], dat minorem.


50. Tertio, ibi, “Signum autem” [2.7.419a11], inducit quoddam signum ad verificationem maioris. Et est quod si aliquid habens colorem ponatur super visum, non videbitur color, et hoc quia non sentitur per medium actu illuminatum. Immo ad hoc quod color videatur, oportet quod moveat ipsum lucidum, scilicet ut aerem aut aquam, et etiam ut visus moveatur ab ipso lucido exsistente continuo a colore ad visum. Signum est ergo quod color inquantum visibilis motivus est lucidi.


51. Ex quo infert consequenter, ibi, “Non enim bene dicit” [2.7.419a15], quod propter hoc non bene dixit Democritus, qui posuit vacuum esse, multo melius fieri visum, ita scilicet quod per maximam distantiam posset minimum videri nisi esset medium lucidum, ut scilicet formica si esset in caelo. Hoc enim est impossibile, quod probat per hoc quod visus non sit nisi in patiendo. Cum ergo “omnis habitus exsistens in corpore non agit nisi secundum tactum,” ut vult Commentator,78 impossibile est visum pati a colore multum distante ab ipso, si nihil sit medium mediante quo possit tangere visum. Quare necesse est medium esse a quo patiatur visus, et ita necesse est medium esse inter colorem et visum, et quod non sit vacuum. Si enim vacuum esset medium, nec secundum certitudinem videretur aliquid nec omnino alio modo.

78Averroes, In DAn 2.74, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 243.


52. Et potest hic notari secundum Auctorem et Commentatorem79 quod ad visum tria exiguntur, scilicet visibile quod est tangens et non tactum, et medium tangens et tactum, et visus tactus et non tangens.

79Averroes, In DAn 2.74, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 243.


53. Ex quo videtur aperte velle quod videmus intussuscipientes et non extramittentes.


54. Et ad intelligendum quod si aliquid extramittatur, ut videtur velle Augustinus80 et etiam auctor Perspectivae, hoc non erit virtus visiva sed radius aut aliqua huiusmodi natura lucis.

80August., De Trinitate 9.3, PL 42: 962-963.


55. De muliere autem patiente menstruum et de animali solo visu interficiente potest dici quod non extramittatur aliquid a corpore cum inficitur speculum a muliere aut interficitur aliquod animal a basilisco, sed aer contiguus instrumento videndi inficitur, qui infectus inficit aera sibi proximum, et sic quousque inficiatur sibi ultimum.


56. Consequenter, ibi, “Propter quam igitur causam” [2.7.419a21-22], epilogat conclusionem ultimo probatam sive ostensam, dicens [quod] dictum est propter quam causam necesse est colorem videri in lumine.


57. Et quia ostensum est quod color proprius non videtur nisi in lumine, et ignis secundum suum proprium colorem videtur et de die et de nocte, et aliquis super hoc dubitare posset, hanc dubitationem removet consequenter cum dicit, “Ignis autem” etc. [2.7.419a23], dicens quod ignis videtur et in tenebra et in luce. Et hoc quia, ut vult Commentator,81 “in eo congregatum est utrumque, scilicet quia secundum quod est lucidum facit medium diaphanum in actu et movet ipsum secundum suum colorem.”

81Averroes, In DAn 2.74, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 244.


58. Et [quia] supra habitum est quod color non videtur sine medio, propter hoc consequenter cum dicit, “Eadem autem ratio” [2.7.419a25], ad hoc confirmandum dicit similiter esse in aliis sensibilibus, scilicet quod non sentiuntur sine medio. In sono et odore est hoc manifestum; nullum enim ipsorum positum super suum sensum sentitur. Immo necesse est ab ipsis moveri medium, quod motum moveat sensum. De tactu et gustu est hoc verum, quod non sentiunt sua sensibilia nisi per medium; hoc tamen non est ita manifestum in his sicut in aliis, cuius causa infra patebit.


59. Et quia dixit medium esse necessarium ad hoc quod sensibilia aliorum sensuum sentiantur, determinat cum dicit, “Medium autem” etc. [2.7.419a32], quid est medium in illis sensibilibus in quibus manifestum est esse medium, scilicet in auditu et odoratu, dicens quod aer est medium in auditu. Et dicit, ut vult Commentator,82 aerem esse medium in auditu et non aquam, quamvis utrumque similiter medium, quia animalia quae sunt in aqua non videntur [audire] nisi per sonum prius generatum in aere extra aquam. “Apparet enim,” ut dicit, “quod vox non fit ex percussione corporum in aqua.”

82Averroes, In DAn 2.76, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 245.


60. Consequenter cum dicit, “Odoris autem” [2.7.419a32], dicit quid est medium in olfactu, dicens primo ipsum esse innominatum, quoniam est quaedam passio communis aeri et aquae recipiens, sicut diaphanum est commune aeri et aquae et quo recipitur color.


61. Et quod illud medium sit passio communis probat cum dicit, “Videntur autem” [2.7.419a35], per hoc quod animalia aquatica quae non respirant odorant in aqua, et etiam animalia respirantia, ut homo et huiusmodi pedibus ambulantia, odorant in aere, quod necessario est per aliquam naturam communem aeri et aquae qua recipitur odor. Propter quam causam quaedam animalia odorant respirando sive per anhelitum, et quaedam non, dicetur infra. Sed nunc dicendum est de sono, quod est obiectum auditus, et de obiecto olfactus, quod est odor, et in hoc dat intentionem partis sequentis. |B 39v|


[Pars 9]


1. “Est autem duplex sonus” [2.8.419b4-5]. In parte praecedenti determinatum est de sensibili visus. In hac parte est intentio determinare de sensibili auditus, scilicet de sono. Et patet causa ordinis per Commentatorem83 dicentem quod “ordinat considerationem de virtutibus sensus secundum nobilitatem et non secundum naturam.” Et propter hoc prius determinatum est de sensibili visus, secundo de sensibili auditus, et deinde determinabit de sensibili olfactus.

83Averroes, In DAn 2.77, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 247.


2. Dividitur autem haec pars in duas, in quarum prima determinat de sono in communi et de differentiis eius. In secunda parte, ut ibi, “Vox autem sonus quidem” etc. [2.8.420b5], determinat de quadam specie soni, scilicet de voce.


3. Prima adhuc pars dividitur in duas, in quarum prima determinat de sono in communi. In secunda, ibi, “Differentiae autem” [2.8.420a26], de differentiis eius.


4. Prima pars habet duas. In prima determinat veram naturam soni. In secunda, ibi, “Utrum autem sonat” [2.8.420a19-20], movet quandam dubitationem super praedicta in prima parte et solvit.


5. Prima adhuc habet duas, in quarum prima determinat de sono secundum sui generationem. In secunda, ibi, “Vacuum autem” [2.8.419b33], determinat de sono secundum sui immutationem.


6. Prima pars adhuc dividitur in duas, in quarum prima determinat generationem soni secundum suam formam et substantiam. In secunda, ut ibi, “Echo autem” [2.8.419b25], determinat de generatione eius secundum quandam sui passionem.


7. In prima parte sic procedit: Primo dividit sonum in sonum actu et sonum potentia, sicut patet in campana. Cum actu percutitur, actu est ibi sonus; cum vero non percutitur, est in ea sonus in potentia.


8. Secundo cum dicit, “Alia enim quidem” [2.8.419b6], exsequitur illos duos modos soni, determinando principia utriusque soni. Et primo determinat principia soni in potentia, dicens quod non omnia corpora habent potentiam ut ex ipsis sonus generetur, quoniam huiusmodi corpora — pili, spongia, lana, et consimilia — sonum non faciunt. Sed quaedam corpora habent potentiam ad hoc, ut sunt corpora firma sive dura, plana, et lenia; haec enim habent potentiam ut ex eis generetur sonus, ex quibus fit sonus in actu in aere et in auditu. Sic igitur patet quod ad principia soni in potentia sunt lenitas, firmitudo, et planities. Hoc facit primo.


9. Secundo cum dicit, “Fit autem secundum actum” [2.8.419b9], determinat principia soni in actu. Et habet illa pars duas, in quarum prima ostendit quae sunt huiusmodi principia. In secunda, ut ibi, “Sicut autem diximus” [419b13], qualia sunt.


10. In prima parte sic procedit: Primo dicit quod principia soni in actu sunt tria, scilicet percutiens et percussum et medium in quo fit percussio.


11. Secundo cum dicit, “Percussio autem” [2.8.419b10], hoc probat sic: Sonus sonans non fit sine percussione; ergo non sufficit unum praedictorum ad hoc quod fiat sonus in actu. Immo exiguntur omnia tria. Non enim fit percussio nisi a percutiente et ad percussum. Adhuc autem quia percussio fit per ictum, et percussio huiusmodi non est sine motu locali, indiget ergo ad hoc quod fiat sonus in actu motu locali. Cum igitur motus localis non fiat sine medio, patet quod medium est necessarium, et ita quod tria haec sunt necessaria, scilicet a quo fiat sonus, ut percutiens, et ad quod, ut percussum, et medium in quo fiat.


12. Consequenter cum dicit, “Sicut autem diximus” [2.8.419b13], determinat qualia sunt principia soni in actu, determinans primo quale debet esse percutiens et percussum. Secundo, ut ibi, “Amplius auditur” [419b18], quale debet esse medium.


13. Quale autem debeat esse percutiens et percussum determinat, dicens quod non omnium ad invicem percussorum indifferenter est sonus, quoniam pili et consimilia corpora, ut supra dictum est, si ad invicem percutiantur, nullum faciunt sonum. Sed oportet ut tam percutiens quam percussum ex quibus debet fieri vel generari sonus sit firmum. Adhuc autem ipsum percussum praeter hoc quod est firmum oportet ut sit lene aut concavum. A corpore enim leni generatur sonus propter expulsionem aeris a partibus eius aequaliter a prima percussione, quod explanat Commentator84 per duo exempla, quorum unum est de radiis reflexis a corporibus duris; cum aequaliter et fortiter reflectuntur, congregatur ex eis una actio. Aliud est de hominibus trahentibus aliquod ponderosum quod si simul et aequaliter trahant, actiones eorum aggregantur in unam actionem. Similiter est cum percussum fuerit firmum et lene; aer in quo debet generari sonus expulsus ab ipso apud percussionem secundum omnes partes suas aequaliter expellitur, et sic congregantur omnes partes in unam actionem, hoc est, ad generationem unius soni. Oportet enim motum esse unum ad hoc quod generetur sonus unus. Sed motus unus non est nisi a superficie una, cuiusmodi est superficies plana et lenis. Si enim fuerit superficies aspera, cum talis superficies non sit una sed quasi multae, ab illa superficie non fiet motus unus, et ita per illum motum aut non generabitur sonus, aut minus bene quam a superficie plana et leni. Sic igitur patet quod oportet fieri sonum a corpore leni. Et a concavo similiter etiam per reflexionem aeris frequentem quae fit in partibus corporis, quod aer inter tales partes prohibetur exire; immo expellitur de parte ad partem, sicut pila ab obiecto.

84Averroes, In DAn 2.78, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 248.


14. Et intelligendum est secundum Commentatorem85 quod sonus cum generatur in aere, non fit in eo, ita quod aer qui expellitur a percutiente moveatur secundum se divisus ab aliis partibus aeris usque ad auditum, sed vult quod “illud quod fit in aere de percussione illorum corporum ad invicem simile sit ei quod fit in aqua quando lapis proicitur in ipsam de circulatione, quia apud percussionem fit in aere figura sphaerica aut prope sphaerica, cuius centrum est locus percussionis, per expulsionem ab illo loco aequaliter aut prope.” Cuius signum est quod sonus generatus “potest audiri in quolibet puncto aeris” aequaliter distante a percutiente. Et illa remotio, ut dicit, “est naturalis, a cuius remotione non posset audiri ille sonus.” Et propter hoc “omnis percussio habet sphaeram determinatam,” et generatur sic omnis secundum circulum. Et sicut est de sono, “similiter est de odore et colore, scilicet quia movent aerem ex omnibus partibus secundum illam figuram sphaericam.”

85Averroes, In DAn 2.78, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 248-249.


15. Consequenter cum dicit, “Amplius auditur” [2.8.419b18], determinat quale debet esse medium in quo habet sonus generari, dicens quod huiusmodi medium potest esse aer aut aqua; verumtamen in aqua minus fortiter redditur sonus quam in aere. Et quamvis tam aer quam aqua possit esse medium in quo generatur sonus, tamen aer et aqua non possunt esse principia ex quibus possit sonus generari. Immo oportet esse corpora firma quae ad invicem percussa aut ad aerem et aquam faciant sonum. Sed quod generetur sonus ex percussione alicuius corporis ad aerem oportet esse per fortem percussionem, ita scilicet quod aer maneat continuus et insolutus. Cum enim sic est, potest resistere corpori firmo ad generationem soni, sicut patet cum virga aut corrigia fortiter mota in aere. Hoc autem non contingit nisi velocitas percutientis excellat divisionem aeris ipsius. Illud autem patet tamquam per signum in illis quae non nata sunt facere sonum, cuiusmodi est cumulus harenae. Cum enim velocitas percutientis excellit divisionem partium ab invicem, est ibi resistentia, et generatur sonus etc. |B 40r|


16. “Echo autem” [2.8.419b25]. Determinat de generatione soni secundum quoddam sui accidens sive quandam sui passionem, et est de generatione soni secundi qui assimulatur sono primo in figura et qualitate, qui quidem sonus dicitur echo. Ubi sic procedit: Primo simul determinat quid sit ille sonus et etiam suam generationem, dicens quod ille sonus fit ex aere uno terminato et etiam incluso ab aliquo obiecto terminante et prohibente ipsum ulterius expelli, a quo quidem repellitur simili pulsione priori, sicut pila depulsa ad parietem simili pulsione repellitur. Cum enim motus aeris a primo percutiente perficitur, expellitur aer a lateribus eius a quo continetur, et percutit ipsum secunda percussione simili primae quae facit sonum, et sic auditur sonus iteratus quasi respondens primo, qui sonus dicitur echo. Et auditur quasi iteratus, quia inter illos duos motus intercidit quies. Hoc facit primo.


17. Secundo cum dicit, “Videtur autem” [2.8.419b27], innuit quandam divisionem istius soni non simpliciter sed quoad nos. Et est quod echo quandoque est certus, quandoque non certus. Semper enim fit echo, licet non semper sit certus, quia semper fit repercussio soni, licet non semper appareat.


18. Et quod ita sit probat per simile in luce cum dicit, “Quia accidit” [2.8.419b28]. Similiter est enim quoad hoc de sono sicut de luce. Lux enim semper reflectitur, licet non semper faciat umbram, quia nisi sic esset, nunquam fieret lumen extra locum in quem diametraliter cadunt radii. Patet ergo quod semper fit reflexio lucis, sed non semper a corpore tali quod faciat umbram ex parte altera manifestam, sed quandoque reflectitur a corporibus diaphanis, cuiusmodi sunt aer et aqua, licet non appareat propter debilitatem ipsius reflectionis a corpore debiliter resistente. Et sic patet quod duplex est reflectio lucis, una fortis quae facit umbram manifestam, alia debilis quae non apparet. Similiter est de sono quod semper fit repercussio soni, sed quandoque ita fortis quod generatur sonus priori sono in aequalitate et figura assimulatus; quandoque autem non apparet.


19. Consequenter cum dicit, “Vacuum autem recte” [2.8.419b33], intendit de sono secundum sui immutationem.


20. De quo accidit dubitatio in principio propter quid determinatum est de sono et secundum sui generationem et secundum sui immutationem, cum tantum determinaverit de colore secundum sui immutationem et non generationem.


21. Cuius causa potest esse quia hic sensus sonus non prius generatur quam immutet; immo statim cum generatur, immutat medium et mediante ipso sensum immutat, unde non potuit cognosci sonus propter sui immutationem nisi cognosceretur secundum sui generationem. De colore non sic est; potest enim esse color in actu etsi non immutet. Et quia intentio non est hic de sensibilibus nisi inquantum immutant sensum, propter hoc supponendo generationem coloris solum determinat de ipso quantum ad sui immutationem. De generatione enim ipsius et aliorum sensibilium determinatur ex intentione in libro De sensu et sensato; hic autem ex intentione de eorum immutatione.


22. Ista autem pars dividitur in tres particulas, in quarum prima determinat quid est immutatum. In secunda, ibi, “Sonativum” etc. [2.8.420a3], determinat quid est immutans et qualiter. In tertia, ut ibi, “Ipsum quidem igitur” etc. [420a7], determinat per quam naturam istud quod immutatur recipit immutationem.


23. Primum autem determinat, dicens quod bene dicebant ponentes vacuum esse proprium medium immutatum, mediante quo fiebat auditus. Et hoc non quia posuerunt vacuum, sed quia dixerunt aerem esse vacuum, ex hoc relinquens quod aer est illud quod proprie recipit immutationem factam in sono. Aer enim immutatus facit auditum, et hoc cum movetur continuus et unus. Ipse enim de se quia fragilis est et facilis divisionis, non facit sonum nisi cum repercutiatur a corpore plano et leni. Cum enim a tali repercutitur, manet unus et continuus, quia ipsa superficies plana una est; unius enim corporis plani et lenis est superficies una. Habemus igitur ex hoc quod aer est illud quod proprie immutatur.


24. Consequenter cum dicit, “Sonativum quidem” etc. [2.8.420a3], monstrat quid est immutans et quomodo, dicens quod sonativum sive habens sonum est immutans, et hoc est cum est motivum unius aeris et continui usque ad auditum, ita scilicet quod moveat primo aerem unum et contiguum, qui quidem exsistens contiguus cum aere connaturali ipsi auri moveat illum aerem connaturalem, et ipse adhuc motus moveat et immutet ipsum auditum. Et quia auditus sic fit mediante aere connaturali, propter hoc non indifferenter audit animal secundum quamlibet partem sui, neque aer immutatus a sono indifferenter transit in quamcumque partem, sed solum audit animal secundum illam partem sui in qua aedificatur ille aer connaturalis, qui est pars auris.


25. Consequenter cum dicit, “Ipsum quidem” [2.8.420a7], determinat per quam naturam aer recipit immutationem a sono, intendens quod propter hoc quod nullum habet sonum proprium actu. Sicut enim diaphanum, eo quod nullum habet colorem, recipit omnes colores, similiter aer quia nullum habet sonum proprium, est in potentia ut immutetur ab omni sono.


26. Et causam propter quam nullum habet sonum dat cum dicit, “Propter illud” etc. [2.8.420a8], quia fragilis est et facilis divisionis, quae condiciones repugnant naturae sonativi. Verumtamen quamvis de se sit fragilis et facilis divisionis et ita non habens sonum, tamen per fortem percussionem excellentem suam divisionem, per quam prohibetur sua divisio et corruptibilitas, potest sonare, ut patet ex praedictis (tunc enim resistit percutienti), aut cum ipsum aut cum corpora firma percutiantur ad invicem, ex quorum forti percussione prohibetur discontinuatio aeris. Cum sic est, movetur aer et sonat, et hoc continue usque ad aerem connaturalem ipsi auri, qui quidem aer connaturalis immobilis est de se, eo motu motum quo movetur aer exterior, et hoc ne per fortem motum prohibeatur suscipere omnes differentias soni.


27. Quia etiam audimus mediante huiusmodi aere connaturali, propter hoc audimus in aqua dum aqua non ingreditur ipsum aerem connaturalem neque aurem ipsam [per] corruptiones spiritus auris, introitum aquae prohibentes ad corruptionem aeris connaturalis. Cum enim acciderit quod aqua intret ad aerem connaturalem et corrumpat ipsum, non audiretur in aqua, sicut non videretur si pellis esset extensa in pupilla.


28. Adhuc autem signum quod fit auditus mediante illo aere connaturali est quod auris semper sonat sicut cornu, quod accidit quia aer connaturalis ipsi auri, mediante quo fit auditus, semper movetur quodam motu sibi proprio, quamvis praedictum sit ipsum esse immobile de se [motu] quo movetur aer exterior. Sonus enim exterius generatus non est ei proprius, nec motus per quem generatur sonus ille; motum tamen proprium et sonum quendam proprium semper videtur habere, qui quidem ita parvus est quod non prohibet discretionem alicuius soni exterioris. Et quia sic fit auditus, ut dictum est, mediante isto aere connaturali, propter hoc dicebant quidam auditum fieri per vacuum, aestimantes aerem illum connaturalem nihil esse nisi vacuum.


29. Consequenter cum dicit, “Utrum autem sonat” [2.8.420a19-20], movet quandam dubitationem circa praedicta et solvit. Dictum est in praecedentibus quod sonus fit mediante percussione, et percussio fit a percutiente et ad percussum. Dubium posset esse utrum sonus fiat a percutiente aut a percusso aut ab utroque. Et determinat quod ab utroque, sed differenter; est enim a percutiente sicut ab agente et a percusso sicut a subiecto, quod patet per hoc quod sonus est motus aeris qui movetur a casu percutientis |B 40v| super percussum. Sicut aliquid movetur et excutitur a corpore leni cum fuerit percussum, sic aliquid movetur et excutitur a corpore leni cum fuerit percussum super aliud lene. Sicut igitur motus rei excussae a corpore leni attribuitur percutienti ut agenti et percusso ut subiecto, [similiter sonus, qui est motus aeris moti a casu percutientis super percussum, attribuitur percutienti ut agenti et percusso ut subiecto.]86

86Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 13va.


30. Ex quo concludit cum dicit, “Non igitur” [2.8.420a23], quod non omne percutiens ad quodcumque percussum facit sonum, ut quidam aestimabant, quoniam si acus obicieatur acui, aut huiusmodi corpora ab invicem percutiantur quae plana et lenia non sunt, sonum non faciunt. Et hoc quia oportet illud quod percutitur regulare esse, id est lene, firmum, et planum, si debeat fieri sonus.


31. Consequenter cum dicit, “Differentiae autem” [2.8.420a26], determinat de differentiis soni in communi, declarans de ipsis quod non possunt comprehendi sine sono in actu sic: Differentiae soni, quae sunt acutum et grave, proportionantur acuto et gravi in tangibili; sed in tangibili ita est quod non comprehenditur acutum aut grave sine tangibili in actu; ergo in sono ita erit quod non comprehendentur actum et grave quae sunt primae differentiae soni nisi in sono in actu.


32. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit conclusionem et confirmat eam per simile in colore et lumine. Et sicut colores non comprehenduntur sine lumine in actu, sic differentiae soni non comprehenduntur sine sono actu.


33. Secundo cum dicit, “Haec enim dicuntur” [2.8.420a29], dat medium rationis praedictae. Et est quod acutum et grave in sono dicuntur secundum proportionem ad acutum et grave in tangibilibus.


34. Tertio cum dicit, “Acutum enim” [2.8.420a30], declarat istud medium sic: Acutum tam in sono quam in tangibili movet sensum in parvo tempore multum. Grave autem utrobique movet sensum in multo tempore parum. Ex quo patet quod acutum et grave hinc inde proportionantur.


35. Et quia crederet quis ex hoc quod nunc dictum est acutum esse velox et grave tardum, quia scilicet acutum in parvo tempore multum movet, et grave in multo tempore parum, removet hoc cum dicit, “Neque tamen” [2.8.420a31], dicens quod non propter hoc dicitur acutum velox nec grave tardum proprie, sed potest dici motus acuti sicut velocitas et motus gravis sicut tarditas communiter loquendo, non tamen velox acutum aut grave tardum. Velox enim et tardum proprie attribuuntur ipsi mobili; acutum autem et grave ipsi moventi.


36. Adhuc autem subiungit cum dicit, “Et videntur” [2.8.420b1], quod acutum et grave in sono similitudinem habent ad acutum et hebetem in tangibili. Acutum enim in tangibili pungit proprie, sed acutum in sono non proprie sed communiter pungit; hebes etiam in tangibili pellit proprie, sed grave in sono non proprie sed communiter pellit. Et est haec similitudo, ut dictum est, inter haec, quia acutum utrobique in parvo tempore multum movet sensum, sed tam hebes in tangibili quam grave in sono in multo tempore parum movet sensum. Ex quo concludit quod contingit secundum consuetudinem et communiter loquendo, quamvis non proprie, vocare acutum velox et grave sive obtusum tardum.


37. Consequenter cum dicit, “De sono quod est” [2.8.420b4], epilogat, dicens sic determinatum esse de sono in communi.


38. “Vox autem sonus quidem” [2.8.420b5]. In hac parte est intentio de quadam specie soni nobilissima et famosa, scilicet de voce, quae est in animalibus solum.


39. Et si quaeratur quare descendit ad determinandum de aliqua specie soni, cum tamen prius non determinaverit de aliqua specie coloris:


40. Potest dici hoc esse quia, ut dictum est, in hoc libro determinat de sono et etiam secundum sui generationem et secundum sui immutationem. Et quia vox differt a sono in modo generandi — superadduntur enim quaedam principia propria ad generationem vocis principiis necessariis in generatione soni — propter hoc conveniens fuit determinare de voce. Et determinat de voce secundum sui generationem et non secundum sui immutationem, quia quantum ad suam immutationem non differt a sono. Et quamvis determinet de voce, non tamen necesse habuit determinare de eius opposito quod est non-vox, quia non-vox nullam naturam addit supra naturam soni, sed solum privationem naturae complentis vocem.


41. Dividitur haec pars in duas, in quarum prima determinat cuius est vox et secundum quod membrum. In secunda, ibi, “Quare percussio” [2.8.420b27], ex prima parte concludit definitionem propria principia ex quibus est continentem.


42. Prima adhuc habet duas, in quarum prima determinat cuius est vox. In secunda, ut ibi, “Organum autem” [2.8.420b22-23], determinat secundum quod membrum generatur vox.


43. Prima adhuc habet duas, in quarum prima ostendit quod solius animalis est vox et non omnis. In secunda, ut ibi, “Vox autem sonus est” [2.8.420b13], determinat cuiusmodi animalis est vox.


44. In prima parte sic procedit: Primo ostendit quod vox est solius animalis. Secundo, ibi, “Multa autem animalium” [2.8.420b9], declarat quod non est omnis animalis.


45. Primum sic declarat: Solius animalis sunt haec tria, sonus sive extensio, melos, et locutio, et hoc proprie. Inanimatorum enim non sunt haec nisi secundum similitudinem; instrumentis enim secundum similitudinem videntur inesse. Sed haec tria praedicta appropriantur voci. Ergo solius animalis sonus est vox. Huius rationis primo ponit conclusionem. Secundo cum dicit, “Inanimatum enim” [2.8.420b5-6], innuit maiorem. Tertio, ut ibi, “Non enim” [420b8], ponit minorem.


46. Et intelligendum ad explanationem maioris quod extensio, melos, et locutio se habent ad invicem sicut materialia et formalia. Est enim extensio materialis ad melos, et haec duo sunt materialia ad locutionem. Possumus vocare extensionem sonum pertractabilem per spatium alicuius temporis, cuiusmodi est sonus vocalis. Est enim pertractabilis secundum durationem alicuius temporis, sed sonus consonantis — purus, dico — sic pertractabilis non est, quia consonans per se sonum non habet. Melos autem potest dici vox canendo suspensa producens nunc acumen, nunc gravitatem super extensionem, quae materialis est ad ipsum. Locutio autem potest appellari continua productio figurationum et intentionum similium intentionibus et figurationibus impressis apud virtutem imaginativam et appetitivam. Ab istis enim virtutibus est, ut infra dicit Aristoteles, et isti productioni primae figurationum est materialis tam extensio sive sonus quam melos.


47. Consequenter cum dicit, “Multa autem animalium” [2.8.420b9], declarat quod vox non est omnis animalis. Ubi sic procedit: Primo dicit quod sunt animalia voce carentia. Secundo dat causam eius quod dicit primo. Tertio removet quandam dubitationem super hoc.


48. Dicit igitur primo quod multa sunt animalia vocem non-habentia, cuiusmodi sunt animalia sanguine carentia et etiam pisces sanguinem habentes.


49. Secundo cum dicit, “Et hoc rationabiliter” [2.8.420b10-11], dat causam huius. Et est quod vox est sonus factus per motum aeris. Huiusmodi animalia non habent instrumenta receptiva aeris, ex cuius motu est sonus qui est vox. Propter hoc huiusmodi animalia vocem non habent.


50. Tertio cum dicit, “Sed dicuntur vocare” [2.8.420b11-12], removet quandam dubitationem super hoc. Dicitur enim quod in quodam fluvio sunt pisces qui videntur vocem facere, et ita non est verum quod dicit, pisces non habere vocem. Hoc removet, dicens quod illi pisces non faciunt sonum nisi fortiter expellendo aquam per branchos sive per viam narium, aut per motum alicuius alterius partis ipsorum, qui quidem sonus vox non est nisi aequivoce, unde hoc non est contra hoc quod dicit, pisces non habere vocem.


51. Si quaeratur quare animalia carentia sanguine non habent instrumenta per quae formetur vox, nec etiam pisces:


52. Potest dici quia animalia carentia sanguine, cum sanguis sit cibus caloris naturalis, exiguum et debilem habent calorem, ad cuius mitigationem sive temperamentum sufficit spiritus naturalis, propter quod non indigunt respirare aera ad illius caloris mitigationem; quare natura non ordinavit eis instrumenta per quae debeant aerem inspirare. Cum igitur mediantibus talibus instrumentis generetur vox, ut infra patebit, necesse fuit huiusmodi animalia vocem non habere.


53. Et forte consimili ratione non habent pisces huiusmodi instrumenta. Quamvis enim pisces sanguinem habeant, non tamen multum habent de sanguine, et ita nec multum de calore; immo de sua complexione frigidi sunt sicut et habitantes, quoniam in aqua, et hoc quia tam frigiditas naturalis intrinseca quam accidens extra operatur ad mitigationem illius caloris. Illa operatur propter quod ita non indigent pisces respirare aera. Non ordinavit eis natura instrumenta per quae respirent, et ita ut prius, cum careant huiusmodi instrumentis, necessario carent voce.


54. Adhuc quia habitatio piscium est in aqua, et ita non continuatur eis aer quem possint inspirare, frustra haberent instrumenta respirandi. Cum igitur nihil sit frustra apud naturam, talia instrumenta non habent. Quare nec vocem.


55. Consequenter cum dicit, “Vox autem sonus est” [2.8.420b13], declarat cuiusmodi animalis est vox sic: Cum vox sit sonus animalis, ut ostensum est, non animalis secundum quamcumque partem, sed secundum talem partem secundum quam inspiratur aer et ad quam inspiratus verberatur. Oportet enim ad hoc quod generetur sonus qui est vox esse verberans et verberatum et etiam medium in quo, quod quidem est aer. Potest enim aer dici et verberatum et medium in quo verberatur. Uno modo ergo vox solum erit animalis habentis talem partem, per quam contingit scilicet animal aera inspirando et exspirando. Huius rationis primo dat medium. Secundo, ut ibi, “Rationabiliter autem” [420b15], dat causam medii.


56. Circa quod intelligendum est quod uno modo potest dici quod partes arteriae, in qua generatur vox, ut patebit post, concutiuntur ad invicem, in quarum concussu primo retinetur aer et post expellitur, unde potest dici quod percutiens est ipsa arteria et etiam percussum uno modo. Percutit enim quaelibet pars arteriae ipsum aerem ad arteriam aliam, et sic uno modo est arteria percussum, et alio modo aer.


57. Sed aliter volunt quidam vocem generari quantum ad instrumenta materialia, scilicet quod pulmo cum inspiratur aer ad mitigationem caloris circa ipsum, verberat ipsum |B 41r| aera ad arteriam, inter quae scilicet pulmonem et arteriam retinetur aer ad informationem et generationem vocis, in cuius exitu fit vox. In medio fit intentio et immutat auditum. Ex hoc videtur pulmo esse verberans, et arteria verberatum.


58. Circa rationem praedictam sic procedit: Primo ponit ipsam, ut dictum est.


59. Secundo cum dicit, “Iam enim respiranti” [2.8.420b16-17], confirmat suam conclusionem per simile, dicens quod aer inspiratus congruit naturae in duo opera sicut et lingua. Congruit enim lingua in duo opera naturae, scilicet in gustum et loquelam, sed in gustum quantum ad esse animalis; sine enim gustu non videtur esse animal. Propter hoc gustus pluribus animalibus inest quam insit loquela. Loquela enim congruit naturae propter bene esse. Omnino similiter aer inspiratus congruit naturae in duo opera, scilicet ad infrigidandum sive ad mitigandum calorem naturalem interiorem, qui nisi mitigaretur statim corrumperet proprium subiectum, et hoc opus naturae congruit propter esse. Propter quam tamen causam indigetur aere inspirato ad mitigationem caloris dicit alibi esse dicendum, et hoc (dicit Commentator87) dicit in libro De anhelitu quem composuit Aristoteles, qui nondum pervenit ad nos. Congruit etiam aer inspiratus naturae propter vocem, et hoc propter bene esse, et propterea non tantum communicatur, et ita sola animalia illa habent vocem quae habent instrumenta secundum quae posset fieri aeris inspiratio.

87Averroes, In DAn 2.88, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 265.


60. Consequenter cum dicit, “Organum autem” [2.8.420b22-23], declarat secundum membrum quod animalis vocem habentis est vox, dicens quod secundum arteriam vocalem sive vocativam, per quam inspiratur aer et ad quam inspiratus percutitur ad vocis generationem. Et subiungit causam propter quam indiget animal ista arteria, et est una causa pulmo, in quo multum abundat calor naturalis; propter calorem enim illius partis dicuntur animalia gradientia et sanguinem habentia calidiora aliis animalibus, unde indigetur arteria propter hoc membrum, quae est via, per quam viam inspiratur aer ad mitigationem caloris illius partis. Causa tamen propter quam indigetur arteria est cor, in quo maxime abundat calor naturalis, ad cuius mitigationem per arteriam oportet aerem inspirari, unde aerem inspiratum per arteriam necesse est ingredi ad mitigationem caloris circa membra praedicta.


61. Notandum est tamen secundum Commentatorem88 quod inspirationis proprie est cor principium; exspirationis autem est pulmo principium.

88Averroes, In DAn 2.89, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 266-267.


62. Consequenter cum dicit, “Quare percussio” [2.8.420b 27], concludit definitionem vocis principia propria ex quibus est continentem. Ubi sic procedit: Primo concludit ipsam definitionem. [Secundo declarat partes positas in prima definitione. Tertio infert corollarium quoddam ex ipsa definitione manifestum.


63. Concludit igitur primo ipsam definitionem.]89 Et est quod vox est percussio aeris respirati ad vocalem arteriam, et hoc ab anima imaginante, quae est in illis partibus.

89Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 14ra.


64. Consequenter cum dicit, “Non enim omnis” [2.8.420b29], declarat partes positas in ipsa definitione, et primo ultimam, quae est ‘ab anima imaginante’. Secundo simul declarat totum residuum dictae definitionis.


65. Primum declarat, dicens quod sicut dictum est prius, non omnis animalis sonus est vox; est enim aliquando aliquis sonus linguae et etiam sonus tussientis, et huiusmodi sonorum nullus est vox. Immo ad hoc quod generetur vox oportet aliquid esse verberans, et hoc cum imaginatione, quod probat per hoc quod omnis vox est sonus significativus, cuiusmodi sonus non fit nisi praecedente imaginatione. Et non est vox sonus cuiuslibet aeris respirati, ut sonus tussientis aut huiusmodi. Patet igitur quod vox non fit nisi ab anima imaginativa.


66. Et dicit Commentator90 quod Aristoteles innuit per hoc quod generatio vocis “completur duabus virtutibus animae, quarum una est concupiscibilis et alia imaginativa.”

90Averroes, In DAn 2.90, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 268.


67. De quo videtur dubium, quia si sic, videtur quod omnis vox repraesentet imaginabile aut imaginatum et non intellectum. Si, dico, illae duae virtutes sufficiunt ad vocem — cuius oppositum videtur; videtur enim vox esse nota intelligibilium, quoniam passionum acceptarum ab anima intellectiva.


68. Adhuc, si virtus imaginativa et concupiscibilis sive appetitiva sufficiant ad vocem, tunc cum omne imaginabile inquantum tale comprehendatur suo motu aut magnitudine aut figura, nihil significabitur per vocem nisi huiusmodi.


69. Adhuc autem, si ita sit, substantiae separatae per vocem significari non possunt, cum non sint apprehensibiles a virtute imaginativa.


70. Et potest ad hoc dupliciter responderi. Uno modo, ut volunt quidam, concedendo verum esse quod nihil proprie significatur per vocem nisi quod comprehensibile est a virtute imaginativa. Et si intelligibile comprehendatur a nobis, hoc non est secundum proprias naturas sed secundum suos effectus, qui aliquo modo sub imaginatione cadunt, nec aliter posse intelligentiam significari per vocem nisi in suis effectibus.


71. Alio modo potest dici distinguendo vocem. Est enim vox significativa aut a natura aut ab impositione, et omnis vox quae naturaliter significativa est non significat nisi praecedente imaginatione. Cum enim apud virtutem imaginativam impressae fuerunt informationes et intentiones aliquae, ipsa virtus imaginativa movet virtutem appetitivam, quae quidem mota movet instrumenta materialia ad generationem vocis, et format vocem inquantum potest similem intentionibus praeacceptis in virtute imaginativa, unde omnis vox alicuius significativa est, quoniam aut sui ipsius aut intentionis prius acceptae in imaginativa. ‘Buba’ enim aut sic significat aut sic, et ceterae voces huiusmodi. Alio modo est dicere vocem significativam ab impositione, et hoc per virtutem superiorem imaginativa autem et appetitiva, ut per virtutem rationabilem sive intellectivam, quae quidem ad hoc quod imponat vocem non respicit virtutem imaginativam, unde quamvis vox non generetur nisi a virtute imaginativa et appetitiva, non tamen propter hoc sequitur quod nihil significetur per vocem nisi quod cadit sub imaginatione.


72. Et per iam dicta potest intelligi illa propositio quam dicit Aristoteles, quod vox est sonus significativus. Si enim obiciatur quod quaedam est significativa et quaedam non-significativa, potest dici quod haec divisio cadit circa vocem significativam ab impositione, et dicitur vox non-significativa quae non significat ab impositione.


73. Consequenter cum dicit, “Sed in hoc verberato” [2.8.421a1], [declarat] residuum definitionis praedictae, scilicet quod vox est percussio aeris respirati ad arteriam. Quod declarat per signum sic: Nos non possumus formare aerem ad generationem vocis dum inspiramus aut exspiramus; immo oportet ad hoc quod generatur vox aerem inspiratum retineri et verberari ad ipsam arteriam ut percutiat ipsam arteriam, et de hoc sic reddi otiosam ab actione inspirandi aut exspirandi. Ex quo signum est quod vox est percussio aeris respirati ad arteriam. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit conclusionem suam.


74. Secundo, ut ibi, “Signum autem” [2.8.421a1-2], dat ipsum signum, et patet.


75. Ultimo cum dicit, “Manifestum autem” [2.8.421a3], ex ipsa definitione infert quoddam corollarium manifestum. Et est quod pisces non habent vocem, quod prius supposuit. Huius causa est quia non habent arteriam sive instrumenta per quae posset fieri aeris inspiratio aut exspiratio, et hoc quia non indigent inspiratione aut exspiratione. Propter tamen quam causam non inspirent aut exspirent, dicit alibi determinandum esse, quod facit, ut vult Commentator,91 in libro De animalibus.92

91Averroes, In DAn 2.91, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 269.
92Aristot., De partibus animalium 3.6.668b34-669a5.


[Pars 10]


1. “De odore autem” [2.9.421a7]. In hac parte est intentio determinare de obiecto olfactus, scilicet de odore. Et determinat immediate post determinationem de colore et sono de odore, tum quia sentitur odor per medium extrinsecum, sicut et praedicta; tum quia sensus olfactus, cuius odor est obiectum, plus secundum esse suum elongatur a materia quam gustus et tactus, de quorum sensibilibus determinat post. Dividitur autem haec pars in duas, in quarum prima ostendit quod non est aeque bene determinabile de hoc sensibili, scilicet de odore, sicut de colore et sono. In secunda, ut ibi, “Videtur autem analogiam” [421a16-17], determinat de hoc sensibili prout potest.


2. Primum ostendit sic: Non est ita manifestum nobis quid sit odor et quae sint propriae differentiae ipsius sicut est nobis manifestum quid sonus et quid color; quare minus bene determinabile est de odore et suo sensu quam de aliis sensibilibus et suis sensibus. Huius rationis primo ponit conclusionem.


3. Secundo dat medium, cum dicit, “Non est manifestum” [2.9.421a8].


4. Tertio cum dicit, “Causa autem” [2.9.421a9], dat causam medii. Et est quia nos habemus hunc sensum, scilicet olfactum, incertum et peiorem multis aliis animalibus, propter quod non est nobis ita manifestum quid sit odor, quod est obiectum eius, et quae sint propriae differentiae ipsius sicut est de aliis sensibilibus.


5. Et quia habeamus hunc sensum, scilicet olfactum, incertum et peiorem aliis animalibus, probat cum dicit, “Prave enim” [2.9.421a10], per hoc quod homo prave odorat. Et hoc quia non odorat nisi extremos odores, quos non comprehendit nisi cum delectatione vel tristitia, et hoc propter incertitudinem olfactus. Sicut quaedam animalia habentia duros oculos et male videntes, cuiusmodi sunt pisces, non comprehendunt nisi extremos colores, et ideo non sentiunt nisi cum terrore aut non-terrore, similiter homo quia non odorat nisi extremos odores, non odorat nisi cum delectatione et tristitia. Propterea incertum habet hunc sensum et peiorem aliis animalibus.


6. De quo dubitatur: Cum virtus sensitiva in homine quodammodo perficiatur virtute intellectiva, et aliis animalibus non, ut videtur, multo meliorem debet homo habere unumquemque sensum aliis animalibus, et ita olfactum.


7. Et potest dici quod haec est causa: [Homo inter omnia animalia est magis temperatae complexionis, propter quod in eo multum abundat calor et humiditas, qui quidem calor est causa efficiens elevationis vaporum. Humiditas autem causa materialis vaporum humidorum, qui quidem vapores humidi cum elevantur ad cerebrum, frigiditate ipsius condensantur et gravantur, ita quod oportet eos descendere. Et quia instrumentum olfactus est situm prope cerebrum, in suo descensu obruunt poros et vias illius instrumenti, propter quod obiectum olfactus, scilicet odor, non est potens sufficienter immutare hunc sensum, et sic minus bene apprehendit homo hoc sensibile multis aliis animalibus. Verumtamen cum hoc sensibile iam est apprehensum, subtilius et discretius iudicat de ipso homo quam alia animalia, et ita quod minus bene apprehendit homo aliis animalibus ab accidente est, et non de intentione naturae.


8. Aliter possit reddi causa,]93 scilicet ex parte ipsius odoris, quod odor consistit in abundantia siccitatis, et |B 41v| instrumentum olfactus valde humidum est, et maxime est humidum in homine, propter quod talis sensibilis ad tale instrumentum non est proportio in homine, et ita nec eo conveniens aut sufficiens apprehensio, licet in multis aliis animalibus ab homine sit hoc verum, quia non habent instrumentum olfactus adeo humidum sicuti homo.

93Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 14rb.


9. Consequenter cum dicit, “Videtur autem analogiam” [2.9.421a16-17], determinat de odore prout potest. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima determinat de odore secundum sui substantiam. In secunda, ibi, “Est autem sicut auditus” [421b3-4], determinat de odore secundum sui immutationem.


10. De odore autem secundum sui substantiam non determinat nisi secundum analogiam quam habet ad saporem; non enim invenitur odor nisi in habente saporem, ut declaratum est in libro De sensu et sensato.94 Unde sic procedit: Primo dicit quod iste sensus (scilicet olfactus) videtur habere analogiam ad gustum, et species sensibilis huius sensus (scilicet olfactus) ad species sensibilis ipsius gustus. Secundo movet quandam dubitationem super hoc nascentem. Tertio determinat in quo consistit haec analogia.

94Aristot., De sensu 5.442b27-443a21.


11. Primum patet.


12. Secundum facit cum dicit, “Sed certiorem” etc. [2.9.421a18]. Quia enim dictum est quod nos habemus olfactum incertum, et nunc ultimo similiter dictum est quod olfactus analogiam habet ad gustum, ex hoc posset putari quod nos sic haberemus gustum incertum sicut olfactum. Hanc dubitationem removet, dicens quod nos habemus gustum certiorem quam olfactum. Et hoc est quia gustus est quidam tactus, et nos habemus inter omnia animalia sensum tactum certissimum. Licet enim quaedam alia animalia quosdam alios sensus a tactu certiores nobis habeant, nos tamen excellimus omnia alia animalia secundum tactum. (Huius causa potest esse quia complexio hominis consistit in maxima aequalitate inter omnia animalia, quod quidem complexio est ex calido et frigido, sicco, humido, quae sunt sensibilia sensus tactus, propter quod discretissime iudicat homo secundum hunc sensum.) Et quia homo habet tactum certissimum, ideo est quod inter omnia animalia est animal prudentissimum. Quia enim maxime est temperatae complexionis, est ibi maxime conveniens harmonia et proportio, propter quod obedit corpus virtuti rationali, et ideo forma materialis formae immateriali, quod est maxima prudentia.


13. Et quod homo sit animal prudentissimum per certitudinem tactus confirmat per signum cum dicit, “Signum autem” [2.9.421a23]. Et est quia in genere hominum illi sunt prudentiores et nobilius intelligentes et mente aptiores qui sensum, scilicet tactum, habent certiorem; molles enim carne sunt apti mente. Minus autem prudentes sunt, et minus bene intelligentes et mente ineptiores sunt, qui hunc sensum, scilicet tactum, minus habent certum; videmus enim fortes et duros carne ineptos mente.


14. Et dicit Commentator95 quod adeo est hoc verum quod qui inspexerit homines valde intelligentes et excellenter semper inveniet eos mollitiem carnis habentes.

95Averroes, In DAn 2.94, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 273.


15. De hoc tamen est dubium, cum mens sive intellectus nullius membri corporis actus sit, qualiter ad diversitatem actus corporalis, ut carnis, diversificetur mens sive intellectus.


16. Et potest ad hoc dici quod operatio intellectus hominis inquantum homo non est nisi mediante imaginatione, quae imaginatio non absolvitur a condicionibus ipsius corporis. Propter hoc intellectus inquantum talis non omnino absolvitur a condicionibus corporalibus, et ideo diversificatur eius operatio in corpore secundum diversitatem complexionis ipsius corporis.


17. Sed si hoc, tunc, ut videtur, in illis in quibus plus viget imaginatio, ut melancholici et phrenetici, nobiliorem habebunt intellectum — quod non est verum.


18. Et dico quod qui plus viget subtiliter imaginando et per subtilitatem formas a condicionibus materialibus abstrahendo nobiliorem dicitur habere intellectum. In quibus tamen viget imaginatio per naturam ipsius materiae et sub condicionibus materialibus, ut est in praedictis, nequaquam.


19. Et notandum quod est imaginatio sub condicionibus materialibus, ut in melancholicis et huiusmodi, et est imaginatio in sapientibus abstracta a condicionibus materialibus.


20. De hoc autem quod communiter dicitur quod aranea praecellit nos in tactu, cum tamen hic dicat contrarium, potest intelligi quod aranea subtilius utitur tactu quam homo apprehendendo motum mediante tactu, non tamen iudicando de sensibili tactu. Additur enim discretio ex parte hominis in tangendo, quam aranea non habet.


21. Consequenter cum dicit, “Est autem sicut humor” [2.9.421a26], determinat in quo consistit analogia sive similitudo inter olfactum et gustum, intendens quod sicut in obiecto gustus sunt extrema sapor dulcis et amarus, ex quibus sunt sapores medii, similiter in obiecto olfactus sunt odores extremi odor dulcis et amarus, ex quibus sunt odores medii. Adhuc autem in quibusdam sic est quod in eodem subiecto simul sunt sapor dulcis et odor dulcis aut sapor amarus et odor amarus; in quibusdam autem non sic, immo quandoque simul sunt odor dulcis et sapor amarus, quandoque sapor dulcis et odor amarus. Et sicut dulce et amarum proportionaliter dicuntur de sapore et de odore, similiter aliae differentiae saporis. Verumtamen, ut praedictum est, sicut sunt differentiae saporis, propter hoc secundum similitudinem denominantur odores a saporibus.


22. Consequenter cum dicit, “Est autem sicut auditus” [2.9.421b3-4], intendit de odore secundum sui immutationem. Et dividitur in duas, in quarum prima determinat de immutatione odoris quantum ad illud quod immutatur, scilicet quantum ad sensum et ad medium. In secunda, ut ibi, “Est autem odor” [422a6], quantum ad illud quod immutat.


23. Prima adhuc habet duas, in quarum prima determinat de immutatione odoris quantum ad sensum. In secunda, ut ibi, “Est autem et olfactus” [2.9.421b8-9], quantum ad medium.


24. Immutationem odoris quantum ad sensum determinat, dicens quod sicut auditus immutatur a sono et non-sono, et visus a colore et non-colore, similiter olfactus immutatur a suo sensibili quod est odorabile [et sua privatione quod est non-odorabile.]96

96Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 14va.


25. Et quia non-odorabile dicitur multipliciter, dividit ipsum consequenter cum dicit, “Non-odorabile” [2.9.421b6]. Et hoc ut pateat quomodo non-odorabile potest immutare olfactum, distinguens non-odorabile tripliciter, aut scilicet quod omnino non habet odorem, aut quod parum [et] debilem, aut quod pravum, id est, excellentem et corrumpentem habet odorem. Et sic dicitur non-gustabile tripliciter, et non-audibile et non-visibile.


26. Consequenter cum dicit, “Est autem” [2.9.421b8], determinat de immutatione odoris quantum ad medium. Et dividitur illa pars in duas, in prima quarum ostendit quod olfactus immutatur ab odore per medium prius immutatum, quod est aer aut aqua. In secunda, ut ibi, “Unde est dubium” [2.9.421b13], movet quandam dubitationem super hoc et solvit.


27. Primum ostendit sic: Tam animalia aquatica quam non-aquatica, tam sanguinem habentia quam non-habentia, et adhuc sanguinem habentium tam anhelantia quam non-anehelantia moventur ad suum nutrimentum ab odore immutando aliquando aerem, aliquando aquam, ita quod quaedam a valde remotis moventur ad suum nutrimentum, ut apes (quae sunt sine sanguine) in aere et pisces sanguinem habentes in aqua. Similiter et vultures et tigrides moventur ad suum nutrimentum a valde remotis. Experimentum enim est quod tigrides in Graecia movebantur a quingentis miliaribus sive leucis ad cadavera mortuorum in prelo, qui ad hoc non movebantur nisi per olfactum immutatum a medio prius immutato a sensibili. Ex quo patet manifeste quod olfactus fit per medium prius immutatum, ut per aerem aut per aquam. Huius rationis primo ponit conclusionem. Secundo dat medium, cum dicit, “Et namque” [2.9.421b9-10].


28. Consequenter cum dicit, “Unde et dubium est” [2.9.421b13], hic removet quandam dubitationem super praedicta in prima parte nascentem. Quia enim prius dictum est quod animalia respirantia [et non-respirantia] sentiunt odores, et haec non videntur eodem modo sentire odores, propter hoc posset aliquis putare quod non sentiant odores eodem sensu. Hanc dubitationem movet in hac parte et determinat. Et procedit sic: Primo ponit dubitationem ipsam cum sua ratione. Secundo, ibi, “Sed impossibile” [2.9.421b21], ipsam determinat.


29. Dubitatio ipsa patet ex praedictis.


30. Cuius rationem dat cum dicit, “Non autem respirans” [2.9.421b14], quae nititur concludere falsam partem illius dubitationis. Et est: Animalia respirantia solum odorant in respirando et in inspirando, quae autem in exspirando aerem inspiratum non odorant, et hoc neque odores remotos neque propinquos, quamvis etiam ponantur supra ipsum sensum. Hoc enim est commune omni sensui quod non sentiat sensibile positum supra sensum, sed sentientibus per respirationem proprium est ut non sentiant nisi in respirando, sicut praedictum est et etiam patet per experimentum. Cum igitur animalia respirantia solum odorant respirando, animalia non-respirantia respirando non odorant, quia non respirant. Quare videntur alio sensu sentire odores quam animalia respirantia. Et ita, ut videtur, oportet ponere in talibus sensum alium a quinque sensibus praetactis, et ita sex sensus particulares.


31. Consequenter cum dicit, “Sed impossibile est” [2.9.421b21], determinat istam dubitationem, ostendens primo quod haec animalia et illa sentiunt eodem sensu, scilicet olfactu. Secundo, ut ibi, “Videtur autem” etc. [421b26], dat causam propter quam animalia respirantia solum odorant respirando, et non-respirantia non, et in hoc solvit rationem confirmantem dubitationem praedictam.


32. Ad primum ostendendum dat duas rationes, quarum prima est: Tam animalia respirantia quam non-respirantia sentiunt odores, ut patet ex praehabitis; ergo sentiunt eos eodem sensu. Sive enim fuerit odorabile male odoranti sive bene, sensus comprehendens ipsum est olfactus; non enim est unum sensibile nisi unius sensus. Hanc rationem primo ponit. Secundo cum dicit, “Odorabilis enim” [2.9.421b22], verificat necessitatem consequentiae, ut dictum est.


33. Consequenter cum dicit, “Amplius igitur” [2.9.421b23], dat secundam rationem ad idem. Et est: Huiusmodi animalia non-respirantia infirmantur et corrumpuntur a fortibus odoribus eisdem ex quibus corrumpuntur animalia respirantia, |B 42r| ut ex odore sulfuris aut alicuius putrefacti aut huiusmodi; quare ipsa animalia non-respirantia habent olfactum quo comprehendunt illos odores sicut respirantia. Aliter enim non corrumperentur eodem odore. Huius rationis primo dat medium. Secundo, ut ibi, “Olfactum quidem” [421b25], confirmat conclusionem.


34. Consequenter cum dicit, “Videtur autem” [2.9.421b26], per has duas rationes consentiens in hanc partem dubitationis quod sentiunt odores per eundem sensum tam respirantia quam non-respirantia, dat causam quare animalia [respirantia], ut homo et huiusmodi, non odorant nisi inspirando (in tota [parte] enim per hominem dat intelligere animalia respirantia), et carentia sanguine sive non-respirantia non odorant ut per inspirationem, ex qua causa solvitur ratio confirmans dubitationem praedictam. Et est causa quia sensus olfactus, quamvis non differat in his animalibus et in illis in comprehendendo odores sub esse spirituali, differt tamen quantum ad creationem instrumenti mediante quo comprehendit odores, sicut oculi hominis differunt ab oculis animalium habentium fortes oculos, cuiusmodi sunt pisces. Oculi enim hominis habent palpebras, quae nisi moveantur et concutiantur, non videbit; oculi autem animalium habentium fortes oculos huiusmodi velamen non habent. Immo statim vident ea quae se eis offerunt in lucido. Et similiter animalia non-respirantia non habent cooperimentum super instrumentum olfactus, ad cuius elevationem et remotionem indigeant respirare ad hoc quod comprehendant odores; animalia autem respirantia habent huiusmodi cooperimentum [super instrumentum olfactus, quod cooperimentum]97 removetur per inspirationem, cum ampliantur venae et pori. Et propter [hoc] huiusmodi animalia non sentiunt odores nisi inspirando; tunc enim solum discooperitur instrumentum illo cooperimento.

97Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 14vb.


35. Et ex hoc concludit cum dicit, “Et propter hoc quidem” [2.9.422a3], quod animalia respirantia non odorant in aqua, et hoc quia inspiratio necessaria est ad hoc quod odorant; sed inspirare non possunt in aqua, cum per aquam interpositam prohibeantur attingere aera; quare huiusmodi animalia in aqua non odorant.


36. Et intelligendum secundum Commentatorem98 quod cooperimentum in instrumento olfactus, quod vocat nasum, est propter necessitatem et defectum instrumenti et non propter melius sive propter eius nobilitatem. Cooperimentum autem ipsius oculi, scilicet palpebrae, non tantum fit propter necessitatem, sed propter melius. Et propter hoc secundum ipsum non sequitur, quamvis homo habeat visum nobiliorem aliis carentibus cooperimento oculorum, quod non propter hoc habeat olfactum certiorem animalibus carentibus cooperimento instrumenti olfactus. Propter enim aliam causam et aliam habet cooperimentum hinc inde.

98Averroes, In DAn 2.100, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 282-283.


37. Consequenter cum dicit, “Est autem odor” [2.9.422a6], determinat de immutatione odoris quantum ad illud quod immutat, dicens quod odor immutat medium et olfactum per naturam partis siccae abundantis in ipso, sicut sapor immutat gustum per naturam partis humidae abundantis in ipso. Hoc enim intelligit per hoc quod dicit quod odor est sicci sicut sapor humidi, quod manifestum est ex libro De sensu et sensato,99 ubi vult quod sapor consistit in humido aqueo aliquid passo a sicco terreo, et odor in sicco igneo aliquid passo ab humido aereo.

99Aristot., De sensu 4.441b15-21; 5.443b3-16.


38. Super quod accidit dubitatio; si enim sapor est humidi passi a sicco, et odor sicci passi ab humido, cum humidum et siccum sint qualitates tangibiles, et sapor est quoddam tangibile, [videtur similiter quod odor erit quoddam tangibile,]100 et ita sicut gustus est tactus quidam, oportet quod similiter odor vel olfactus erit quidam tactus.

100Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 15ra.


39. Et potest dici ad hoc quod non sequitur, et hoc quia, ut dictum est, odor est sicci ignei passi ab humido aereo, quorum [neutrum] tangibile est. Non enim discernimus tactu siccum in igne sed calidum, nec humidum in aere sed calidum, propter quod nec odor erit quoddam tangibile, nec olfactus quidam tactus. Sapor est humidi aquei passi a sicco terreo, quorum utrumque tactu discernitur. Discernimus enim per tactum humidum in aqua et siccum in terra, et propter hoc sapor, quod est gustabile, est quoddam tangibile, et ideo potest gustus esse quidam tactus.


40. Et [quia] iam determinatum est de immutatione odoris quantum ad sensum et quantum ad medium et etiam quantum ad ipsum immutans, scilicet odorem, subiungit cum dicit, “Olfactus autem” [2.9.422a7], quomodo se habet olfactus ad odorem, dicens quod olfactus ante immutationem est in potentia tale quale est odor in actu, id est, in potentia respectu susceptionis odoris. Completa autem immutatione actu habet ipsum.


41. Et quia dictum est quod omnia tria sensibilia de quibus praedeterminatum, scilicet sonus, color, et odor, immutant medium, quod est aer aut aqua, et posset dubitari utrum per eandem naturam aut non, propter hoc intelligendum est ad praesens ad eorum differentiam quod medium immutatur a colore per naturam diaphani actu illuminati, a sono autem inquantum mobile est et congregabile, ab odore inquantum valde passibile. Aliter enim non immutaretur ab odore nisi esset valde passivum et de facili, cum odor immutet per naturam partis siccae abundantis in eo.


42. Et si obicitur quod siccum est passivum — est enim siccitas qualitas passiva, et propter hoc non naturam activam habet; quare per naturam sicci non debet medium immutari:


43. Dicendum quod siccum non est ita passivum quin aliquo modo sit activum, quamvis non principaliter, unde immutare potest, licet non forti immutatione, et propter hoc non immutaret nisi medium esset de facili passivum.


44. Notandum etiam secundum Commentatorem101 quod “sicut color duplex habet esse, scilicet esse corporale (et hoc est esse suum in corpore colorato) et esse spirituale (et hoc est esse suum in diaphano), ita odor duplex habet esse, scilicet esse in corpore odorabili et esse in medio. Et primum esse est corporale; secundum est esse spirituale. Primum naturale, secundum extraneum.”

101Averroes, In DAn 2.97, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 277.


45. Notandum etiam secundum ipsum quod sicut dictum est de visu quod natura media quae servit visui non est aer secundum quod aer, nec aqua secundum quod aqua, sed natura communis, [ita intelligendum est hic de natura quae est medium in olfactu quod non est aer secundum quod aer, nec aqua secundum quod aqua, sed natura communis]102 aeri et aquae, et quod odores habent esse extraneum sive spirituale in ista natura, et etiam quod illa natura caret odoribus sicut diaphanum caret coloribus.

102Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 15ra.


46. Notandum quod reprehendit Commentator103 opinionem quorundam ponentium odorem esse corpus subtile resolutum ab odorabili. Et hoc per tres rationes. Prima talis: Odorabile multiplicat odorem per medium ex omni parte aequaliter nisi impediatur. Cum igitur quaedam animalia per multa miliaria comprehendant odores per quos moventur ad suum nutrimentum, ut experimentum est in Graecia quod vultures moventur ad suum nutrimentum per multa miliaria, et tigrides quingentis leucis comprehendunt odores, si odor esset corpus resolutum ab odorabili, ipsum odorabile resolveretur et expanderetur ex omni parte per tantum spatium — quod videtur valde inconveniens. Materia enim tanta [quanta] est sub tanto odorabili tam magnam extensionem non sustineret. Dimensio enim materiae secundum Commentatorem terminata est, ita quod “minima dimensio quam materia recipit est dimensio terrae, maxima autem quam recipit dimensio ignis.”

103Averroes, In DAn 2.97, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 277-278.


47. Secunda ratio:104 Si odor sic multiplicatus per medium esset corpus, cum medium non cedat odori (quod satis patet), per totum penetraret odor ipsum aera, et essent duo corpora in eodem loco — quod est impossibile.

104Averroes, In DAn 2.97, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 278.


48. Tertia ratio105 est quia corpora simplicia non recipiunt odorem secundum quod est res et sub esse materiali, sed secundum quod est intentio et sub esse immateriali. Cum igitur aer sit corpus simplex, non recipiet odorem si sit corpus, quia si sic, esset sub esse materiali.

105Averroes, In DAn 2.97, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 278.


[Pars 11]


1. “Gustabile quidem” etc. [2.10.422a8]. In hac parte est intentio de obiecto gustus, scilicet de gustabili, quod est sapor. Et dividitur haec pars in duas, in quarum prima determinat de gustabili in communi. In secunda, ut ibi, “Species autem humidorum” [422b10], determinat de ipso descendendo ad eius species.


2. Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima determinat de gustabili secundum naturam communem quam habet cum aliis sensibilibus. In secunda, ut ibi, “Videtur autem esse verum” [2.10.422a31], determinat de gustabili secundum suam naturam propriam.


3. Pars prima adhuc dividitur in duas, in quarum [prima] determinat naturam communem quam habet cum tangibili. In secunda, ut ibi, “Sicut autem visus” [2.10.422a20], determinat naturam communem quam habet cum aliis sensibilibus tribus.


4. In prima parte intendit probare de gustabili ipsum esse quoddam tangibile, ad quod dat duas rationes, quarum prima est: Gustabile non sentitur per medium extraneum sed per medium intraneum quod est pars animalis, quo quidem modo sentitur tangibile a tactu proprie et non aliter; ergo gustabile quoddam tangibile. Huius rationis primo ponit conclusionem. Secundo cum dicit, “Et haec est causa” [2.10.422a8], dat medium. Tertio cum dicit, “Et enim tactus” [422a10], innuit verificationem necessitatis consequentiae, quae patet ex praedictis.


5. Consequenter cum dicit, “Et corpus autem” [2.10.422a10], dat secundam rationem ad idem. Et est: Humidum est simpliciter tangibile; gustabile non sentitur nisi in humido tamquam in materia propria, a qua non potest separari; ergo gustabile est quoddam tangibile. Huius rationis primo ponit minorem.


6. Secundo cum dicit, “Hoc autem est quidam” [2.10.422a11], ponit maiorem.


7. Tertio cum dicit, “Unde et si in aqua” [2.10.422a11-12], declarat minorem quasi per effectum sic: Quia gustabile sentitur in humido et non aliter, ex hoc est quod etsi nos essemus in aqua, sentiremus dulce si nobis apponeretur, et hoc non per medium distans et extrinsecum, sed quia dulce misceret se cum humido aqueo, ita quod mixtum sentiretur dulce, sicut patet in potu qui dicitur hydromellum. De colore autem non sic est; immo cum sentitur, nec sentitur quia misceat se medio, nec quia aliquid decurrat ab eo quod medio misceatur. Unde patet quod gustabile non omnino sentitur per medium extrinsecum sicut color. Et quamvis gustabile et color differant modo dicto, conveniunt tamen in hoc quod sicut color est proprium sensibile visus, sic sapor est proprium sensibile ipsius gustus. Verumtamen non sentitur nisi secundum quod est in humido, et hoc aut in humido actu aut potentia, sicut patet in salsis; salsum cum [sit] humidum in potentia propinqua, quod tamen velociter dissolvitur, dissolvit humores quae sunt |B 42v| in lingua. Sapor etiam quia in humido sentitur, ideo est liquidum et linguae liquefactivum. Et propter hoc, ut vult Commentator,106 “praeparavit natura salivam in ore ad congregandum istam humiditatem ad branchos ad conservandum ipsam, ut mediante illa humiditate gustentur sicca,” quia ad hoc quod sit sapor in actu oportet quod sit in corpore humido in actu.

106Averroes, In DAn 2.102, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 286.


8. De quo intelligendum est quod sicut sapor sub esse materiali exigit humidum in quo sit, similiter sapor sub esse immateriali, [secundum scilicet quod est intentio, est in humido.


9. De hoc autem quod dicit, dulce misceri cum humido et ita gustari, est dubium, quia sic videtur quod immutet sub esse materiali. Secundum enim quod miscetur humido aqueo est sub esse materiali.


10. Et potest dici quod licet in humido aqueo sub esse materiali, et ita non ut in medio, tamen intrinseco est sub esse immateriali.]107

107Omissio per homeoteleuton suppletur ex Oxford, Merton 272, fol. 15rb.


11. Consequenter cum dicit, “Sicut autem visus” [2.10.422a20], determinat de gustabili secundum naturam communem quam habet cum aliis tribus sensibilibus. Et est illa natura quod sicut color sive visibile cum sua privatione natus est sentiri a visu, et audibile cum sua privatione ab auditu, similiter gustabile cum sua privatione natum est sentiri a gustu. Et dividit privationem iuxta unumquodque sensibile, quod planum est in littera.


12. Ex his tamen quae dicit potest haberi unus modus non-visibilis sive non-audibilis qui supra in capitulo de odore non fuit tactus. Et est quod non-visibile est quod natum est habere colorem, nullum tamen habet, aut quod natum est videri, nunquam tamen videtur. Et potest comprehendi sub modo non-visibilis praetacto qui est quod omnino non videtur; hoc enim potest esse aut quia omnino impossibile est quod videatur, aut quia natum est videri, nunquam tamen videtur. Et sic cum isto modo est dicere non-visibile esse quattuor modis, et sic de privationibus aliorum sensibilium.


13. Consequenter cum dicit, “Videtur autem esse principium” [2.10.422a31], determinat de gustabili secundum naturam suam propriam. Et habet illa pars duas, in quarum prima determinat quale debet esse humidum in quo gustatur sapor et etiam in quo immutat. In secunda, ut ibi, “Quoniam autem humidum” [422a34], determinat quale debet esse instrumentum quod debet immutari a gustabili.


14. Primum determinat dicens quod illud principium in quo debet gustari sapor debet esse potabile, id est, humidum aqueum, aut eius privatio, scilicet non-potabile. Et hoc aut parum aut prave; in utroque enim potabili sentit gustus saporem, sed in uno sentit saporem gustus naturae non-corruptivum, in alio autem sentit ipsum prave et corruptivum. Et bene exponitur potabile per humidum aqueum, quia humidum aereum respirable est et non potabile. Istud etiam humidum aqueum in quo gustatur sapor est principium commune tactui et gustui, gustui propter saporem radicatum in ipso, tactui propter ipsam humiditatem.


15. Consequenter cum dicit, “Quoniam autem humidum” [2.10.422a34], declarat quale debet esse instrumentum quod debet immutari a gustabili, ostendens quod non debet esse humidum in actu, debet tamen esse humidum in potentia. Quod ostendit per duas rationes, quarum prima est: Ipsum gustabile inquantum tale est humidum in actu; ergo instrumentum quo sentiri debet neque debet esse humidum in actu neque tale quod impossibile sit fieri humidum. Immo debet esse humidum in potentia. Hanc rationem primo ponit.


16. Secundo cum dicit, “Patitur enim” [2.10.422b2], declarat necessitatem consequentiae sic: Instrumentum gustus patitur a gustabili inquantum gustabile. Cum igitur id quod patitur in principio sit dissimile, in fine autem simile, et gustabile sit humidum in actu, instrumentum gustus ante immutationem non erit humidum in actu, nec impossibile est fieri humidum; immo erit humidum in potentia. Huius rationis primo ponit medium. Secundo cum dicit, “Necessarium ergo” [2.10.422b3], infert conclusionem.


17. De hoc autem quod intendit quod instrumentum gustus non est humidum actu posset dubitari, cum sit corpus mixtum in cuius complexione dominatur humidum (quod patet per salivam ipsius linguae), ex quo videtur quod sit humidum in actu.


18. Et potest ad hoc dici quod Aristoteles non negat ipsum instrumentum secundum suam complexionem esse humidum in actu, sed negat ipsum habere humiditatem aut siccitatem intensam.


19. Quod patet per rationem secundam quam dat consequenter cum dicit, “Signum autem” [2.10.422b5], quae talis est: Quia instrumentum gustus debet esse salvatum ab intensa humiditate et siccitate, ex hoc est quod nec convenit linguam valde siccam vel valde humidam sentire sapores. Si enim lingua fuerit valde humida, illa humiditas prima dominans in lingua prohibet receptionem humiditatis proportionatae supervenientis, sicut cum aliquis gustaverit fortem saporem primo et statim post gustet saporem alterum minus fortem, non discernet secundum propter primum, sicut patet in febricitantibus. Quia eorum lingua est submersa in humiditate naturali et amara, videntur eis omnia amara quaecumque sentiunt. Non enim possunt comprehendere saporem et discernere ipsum secundum propriam naturam, quia non comprehendunt materiam saporis in dispositione illa secundum quam est materia saporis. Signum est ergo quod ad hoc quod gustus discernat sapores, oportet instrumentum eius esse proportionatum ipsi gustabili, quod radicatur in humido, et nec esse intense humidum nec intense siccum.


20. Consequenter cum dicit, “Species autem” [2.10.422b10], descendit ad species gustabilis, determinans quod sicut in coloribus sunt colores extremi, scilicet album et nigrum, ex quibus fiunt medii, similiter in saporibus sunt sapores extremi, scilicet dulce et amarum, ex quibus fiunt sapores medii, de quorum mediorum numero quidam habent se propinquius ad unum extremum, et quidam ad reliquum, ut patet in exemplis suis.


21. Consequenter cum dicit, “Quare gustativum est” [2.10.422b15], concludit ex praehabitis quod gustus ante immutationem est in potentia ad comprehensionem saporis sive gustabilis, sed gustabile est illud quod facit actu comprehendens, quod patet per hoc quod gustus patitur a gustabili, unde prius est in potentia ad ipsum et postea fit in actu ad ipsum.


[Pars 12]


1. “De eo autem quod potest tangi” [2.11.422b17]. In hac parte intendit determinare de tactu et tangibili.


2. De quo accidit dubitatio in principio propter quid in determinando de tangibili simul determinat de tactu, cum prius determinando de aliis sensibilibus non determinaverit de eorum sensibus.


3. Et potest dici ad hoc quod facit hoc propter diversitatem et controversiam accidentem circa tactum et eius instrumentum plus quam circa alia, ut infra patebit.


4. In hac autem parte sic procedit: Primo dicit quod eadem est ratio quantum ad unitatem et multitudinem de tactu et tangibili, ita scilicet quod si tactus sit sensus plures, et tangibilia erunt plura, et si tactus sit sensus unus, et tangibilia reducuntur ad aliquod unum.


5. Secundo cum dicit, “Habet autem dubitationem” [2.11.422b19], incipit agere. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima agit de tactu et de eius instrumento et etiam de medio. In secunda, ut ibi, “Sunt quidem igitur quae tangi possunt” [423b26-27], agit de tangibili.


6. Prima adhuc dividitur in duas, in quarum prima ostendit quod tactus est sensus plures et non unus, et quod caro non est eius instrumentum sed est medium. In secunda, ut ibi, “Dubitabit autem aliquis” [2.11.423a21], inquirit an aliquod aliud medium a carne sit necessarium in tactu.


7. In prima parte movet duas quaestiones et eas exsequitur, ex quarum exsecutione patet quid intendit in prima parte. Circa quas quaestiones sic procedit: Primo movet eas. Secundo exsequitur de illis.


8. Prima autem quaestio est utrum tactus sit sensus plures aut unus. Secunda est utrum instrumentum tactus sit caro vel quod non, sed caro sit medium in tactu et aliquid aliud intra sit instrumentum quod non est caro. Et quod quaerit de carne in habentibus carnem quaerit de eo similiter quod est simile carni in non-habentibus carnem.


9. Has quaestiones prosequitur cum dicit, “Omnis quidem enim” [2.11.422b23]. Et primo primam. Secundo, ut ibi, “Utrum autem hic” [422b34], prosequitur secundam.


10. In prosequendo primam sic procedit: Primo dat unam rationem per quam ostendit tactum esse sensus plures. Secundo, ut ibi, “Habet autem quandam solutionem” [2.11.422b27-28], ponit quandam solutionem quae possit dari ad illam rationem et illam destruit.


11. Ratio quam dat in prima parte est haec: Unus sensus est tantum unius contrarietatis, ut visus albi et nigri, et sic de aliis; sed tactus est plurium contrarietatum, scilicet calidi, frigidi, sicci, et humidi, et aliarum quas enumerat; ergo tactus est sensus plures et non unus. Huius rationis primo ponit maiorem. Secundo, ut |B 43r| ibi, “In eo autem” [2.11.422b25], minorem.


12. Consequenter cum dicit, “Habet autem quandam” etc. [2.11.422b27-28], ponit quandam solutionem ad illam rationem et eam destruit. Et primo dat ipsam solutionem. Et est: Sensus qui conceditur vel dicitur esse unus, ut auditus, comprehendit plures contrarietates, ut acutum et grave in sono et magnitudinem et parvitatem et lenitatem et asperitatem. Similiter et visus comprehendit plures contrarietates. Quare de tactu similiter videtur quod quamvis comprehendat plures contrarietates, quod non propter hoc erit sensus non unus, ut voluit praedicta ratio.


13. Quam solutionem destruit cum dicit, “Sed quod sit” [2.11.422b32], intendens quod plures contrarietates quas comprehendit auditus reducuntur ad aliquam naturam unam unientem eas, ut ad sonum; et similiter plures contrarietates quas comprehendit visus ad unam naturam, ut ad colorem sive ad lucem, reducitur; sed plures contrarietates quas comprehendit tactus ad unam talem naturam sic unientem eas non reducuntur; quare licet auditus comprehendens contrarietates plures sit sensus unus, et similiter visus, nihilominus tamen erit tactus sensus plures. Et sic videtur relinquere tamquam verum secundum propriam opinionem ex destructione praedictae solutionis quod tactus est sensus plures.


14. Consequenter cum dicit, “Utrum autem” [2.11.422b34], prosequitur secundam dubitationem. Et dividitur illa pars in duas, in quarum prima dissolvit rationes nitentes ad hoc quod caro sit instrumentum in tactu. In secunda, ut ibi, “Demonstrat autem” [423a17], dat unam rationem ostendentem quod caro non est instrumentum in tactu sed tantum medium.


15. Prima adhuc habet duas, in prima quarum dissolvit quoddam signum facile quod inducebat quosdam ad concedendum carnem esse instrumentum tactus. Et est ipsum signum: Si tangibile ponatur supra carnem, statim sentitur, propter quod putabant quidam tamquam per signum carnem esse instrumentum tactus. Quod signum dissolvit sic: Si aliquis induat carnem pelle aliqua tenui et applicet carni sic indutae tangibile, statim tangetur; et tamen constat quod tactus non est in pelle sicut in instrumento; quare nec similiter erit ex alia parte in carne. Non est differentia hinc inde nisi quod caro est pars ipsius corporis tangentis ei connata, propter quod certius apprehendit tangibile quam si esset ab eo separata, sicut est de pelle praetacta; quantum est ad propositum suum, similiter est hinc inde. Hoc facit in prima parte.


16. In secunda, ut ibi, “Videtur autem sic se habere” [2.11.423a6-7], dissolvit quandam rationem per quam omnes qui fuerunt illius opinionis opinabantur carnem esse instrumentum et tactum secundum actum per ipsam sensum unum, cuius opinionis, ut vult Commentator,108 fuit Aristoteles in libro De animalibus.109 Et hoc quia ibi, ut dicit, ignoravit nervorum connexionem, qui secundum ipsum sunt instrumentum tactus. In hac parte sic procedit: Primo ponit rationem ipsam. Secundo dat rationem deceptionis ipsorum circa eam.

108Averroes, In DAn 2.110, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 300.
109Aristot., De partibus animalium 2.8.653b24-27.


17. Ratio autem est: Caro videtur esse similis aeri si esset connaturalis nobis et de substantia nostra. Et si esset connaturalis nobis et de substantia nostra, tunc videremur audire, videre, et gustare et olfacere per aerem sicut per instrumentum, et etiam tunc viderentur auditus et visus et olfactus sensus unus. Cum igitur caro sit nobis connaturalis et de substantia nostra, et utraque comprehendimus tangibilia per ipsam tamquam per instrumentum, et tactus apprehendens et tale instrumentum erit sensus unus et non plures.


18. Consequenter cum dicit, “Nunc autem” [2.11.423a10], dat causam deceptionis sic dicentium in sua ratione, scilicet propter quam ipsi credebant carnem esse instrumentum. Et est quia aer per quem sicut per medium visus, auditus, et olfactus comprehendunt sua sensibilia est distinctus et divisus a nobis sive ab instrumentis aliorum sensuum, propter quod manifestum est quod instrumenta illorum sensuum differunt ab aere, et ita quod aer non est instrumentum ipsorum. In tactu autem non est manifestum carnem esse alteram ab instrumento tactus; immo aestimatur esse instrumentum tactus. Et hoc quia medium in tactu est nobis naturaliter applicatum sive instrumento tactus et non distinctum neque divisum ab ipsis.


19. Et quod medium in tactu sit nobis applicatum et non distinctum declarat cum dicit, “Ex aere quidem” [2.11.423a12], sic: Cum corpus animatum quod tangere debet non constet ex aliquo uno corpore simplici, sed sit mixtum ex quattuor, cum etiam omnis sensus fiat per medium, et animatum huiusmodi ad suam salutem indigeat tangere ipsa tangibilia et ipsis uniri, necesse est medium per quod fiat tactus esse corpus compositum connatum et intraneum ipsi tangenti, mediante quo sicut mediante medio tangantur tangibilia diversa. Huius rationis primo dat medium. Secundo, ut ibi, “Quare necessarium” [423a15], ex ipso infert conclusionem.


20. Aliter autem posset sumi causa intenti per naturam qualitatum tangibilium. Quia enim quattuor qualitates primae tangibiles, scilicet calidum, frigidum, siccum, et humidum, sunt per se passiones quattuor corporum simplicium elementorum, et necesse sit tangens tangere omnes istas qualitates, non esset hoc per aliquod unum illorum corporum tamquam per medium; immo per corpus compositum ex ipsis, cuiusmodi est caro, et etiam per corpus ipsi tangenti applicatum, cum corpora contigua ei non applicata sint corpora simplicia.


21. Consequenter, ibi, “Demonstrat enim” [2.11.423a17], dat unam rationem ostendentem quod caro non est instrumentum in tactu sed tantum medium. Et est: Nos tangimus omnia tangibilia et gustamus sapores per eandem carnem exsistentem in lingua. Cum igitur tactus et gustus sint diversi sensus, et unius instrumentum non erit instrumentum alterius ut apprehendat sensibile alterius sensus, nec medium in uno sensu potest esse instrumentum alterius sensus, relinquitur ergo quod caro nec est instrumentum tactus nec gustus. Cum ergo gustus et tactus discernant sua sensibilia per ipsam carnem, et non sicut per instrumentum, discernunt ergo sicut per medium, et ita caro non erit instrumentum in tactu sed medium.


22. Et quia supponit in hac ratione quod tactus et gustus sunt diversi sensus, et aliquis huic forte contradiceret, ideo hoc declarat cum dicit, “Si quidem igitur” [2.11.423a19]. Si sic esset quod sicut tactus fit per aliquam aliam carnem quam per illam quae est in lingua, quod similiter gustus fieret per illam, tunc posset dici quod gustus et tactus est unus sensus. Nunc autem non est ita, scilicet quod sint sensus unus, immo sunt duo, et hoc quia quamvis per quamcumque carnem contingat fieri gustum, per eandem contingat fieri tactum, non tamen convertitur, scilicet quod per quamcumque carnem fit tactus, per eandem fiat gustus. Non enim fit gustus nisi per carnem quae est in lingua; tactus autem et fit per illam et per aliam. Et sic habetur ex parte praecedente quod tactus est sensus plures et etiam quod caro non est instrumentum in tactu, sed medium.


23. Consequenter, ibi, “Dubitabit aliquis” [2.11.423a21], inquirit an aliud medium [a] carne sit necessarium, et si sic, scilicet ut aer aut aqua sit medium necessarium, quomodo se habet illud medium in tactu et in aliis tribus sensibus; quod enim ostendit de tactu intendit de gustu. Et haec pars dividitur in duas. In prima ostendit quod aliquod aliud medium a carne sit medium in tactu, ut scilicet aer aut aqua. Secundo, ibi, “Quidem” [423b1], quomodo se habent haec media in gustu et tactu ad se ipsa prout sunt media in aliis tribus sensibus.


24. Primum ostendit sic: Inter quaecumque duo est aliquod corpus medium, ipsa non tangunt se immediate; sed inter quaecumque solida corpora tangentia se in aqua aut in aere est corpus medium; ergo non tangunt se immediate, immo mediante aere aut aqua, et ita patet quod in tactu necessarium est aliud medium a carne.


25. Circa hanc rationem sic procedit: Primo concludit quod intendit per ipsam de aqua. Secundo, ibi, “Eodem autem modo” [2.11.423a29], infert sic esse in aere et dat necessitatem consequentiae quare sic est.


26. In parte prima sic procedit: Primo dat maiorem suae rationis cum sua probatione. Secundo minorem cum sua probatione. Tertio infert conclusionem.


27. Maiorem propositionem dat per modum dubitationis, dicens quod aliquis dubitabit si in tactu sit aliud medium a carne, et hoc si omne corpus habet profunditatem (quae est trina dimensio). Profunditas enim facit distare unum ab alio. Si igitur manifestum sit quod omne corpus habet profunditatem, cum sit differentia completiva corporis, patet probatio maioris quod inter quaecumque duo corpora est aliquod corpus medium, non tangunt se immediate.


28. Minorem dat cum dicit, “Quorum autem” [2.11.423a22].


29. Consequenter, ibi, “Humidum autem” [2.11.423a24], dat probationem minoris. Et est: Cum per se passio aquae sit humiditas, [quae] |B 43v| non separatur ab eo cuius est passio, et omnia duo corpora tangentia se in aqua habeant ultima humida aut humecta, necesse est ut inter quaelibet talia duo corpora sit aqua media. Ex quo patet probatio minoris.


30. Quam dat cum dicit, “Quae autem tanguntur” [2.11.423a25-26].


31. Conclusionem dat cum dicit, “Si autem manifestum est” [2.11.423a28].


32. Consequenter, ibi, “Eodem autem modo” [2.11.423a29], dicit similiter esse in illis quae tangunt in aere sicut in aqua, et hoc quia tangentia se in [aere sic se habent ad aera sicut tangentia se in]110 aqua se habent ad aquam; utrobique enim inter tangentia se est aliquod corpus medium. Verumtamen magis latet nos in aere quam in aqua; non enim percipimus duo corpora tangentia se in aere habere ultima humecta, et ita aerem medium inter ipsa, sicut animalia tangentia se in aqua non percipiunt aquam esse medium inter ipsa.

110Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 284v, in margine.


33. Et intelligendum quod tactus modo praedicto, qui fit mediante medio extrinseco, quamvis insensibili, non negat tactum naturalem sed mathematicum. Per influentiam enim virtutis corporis in aliud mediante tertio tangit unum corpus aliud, sicut corpora supracaelestia tangunt haec inferiora.


34. Adhuc autem cum in istis inferioribus activum tangit patiens, ut calidum, frigidum, et huiusmodi, corrumpit humidum interceptum quousque fuerint ultima simul agentia et patientia ad invicem. Et hoc non negat Aristoteles; immo potius videtur hoc velle per hoc quod dicit quod inter tangentia se in aqua est aqua medium nisi extrema sicca sunt.


35. “Utrum igitur omnium” [2.11.423b1]. Habito in parte praecedenti quod aer et aqua non solum sunt media in visu, auditu, et olfactu, sed etiam in tactu et gustu, hic determinat quomodo se habent aer et aqua prout sunt media in tactu et gustu ad se ipsa prout sunt media in aliis sensibus tribus. Et hoc facit primo. Ex quo descendit secundo, ibi, “Omnino autem” [423b17], ad declarandum quomodo medium intrinsecum in tactu et gustu, quod est caro, se habet ad medium extrinsecum in aliis sensibus.


36. Circa primum sic procedit: Primo quaerit, cum omnes sensus sentiant sua sensibilia per medium extrinsecum, ut patet ex praedictis, utrum omnes sentiant similiter sua sensibilia per medium extrinsecum aut non, sed quaedam a prope, ut tactus et gustus, [et quaedam a longe, ut visus, auditus, et olfactus.


37. Secundo cum dicit, “Hi autem non” [2.11.423b3], determinat istam quaestionem consentiens in partem secundam, scilicet quod non similiter sentiunt per medium extraneum. Quod ostendit dando duas differentias inter apprehensionem tactus et gustus per medium extrinsecum et apprehensionem visus et aliorum per medium idem, quarum prima est quod licet tactus et gustus]111 comprehendant sua sensibilia per medium extraneum sicut et alii sensus, differunt tamen in hoc quod gustus et tactus comprehendunt a prope, alii autem sensus a longe. Et quia tactus et gustus a prope apprehendunt, propter hoc latet nos quod sensibilia omnia sentiuntur per medium extrinsecum. Latet enim in tactu; si enim aliquis circumvolutus esset pelle tenui et per illam pellem tangeret, lateret ipsum quod illa pellis prohiberet tactum. Tunc lateret aliquid esse medium in tactu. Similiter cum aliquid tangit aliud in aere aut in aqua, videtur tactus fieri et non per medium quod sit aer vel aqua, et hoc quia medium latet.

111Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 126v, in margine.


38. Consequenter, ibi, “Et differt” [2.11.423b12], dat aliam differentiam. Et est quod sensitivum in tribus sensibus, scilicet visu, auditu, et olfactu, immutatur a medio prius immutato — prius, dico, natura, non tempore, et hoc quia visus simul tempore immutatur et medium. In tactu autem et gustu sensitivum simul immutatur cum medio, sicut si aliquis percutiat aliquem armatum clipeo, non prius percutitur clipeus, et homo postea per clipeum percussum, sed simul percutitur homo et clipeus.


39. Et intelligendum simul, ita quod nullam causalitatem dat clipeus in percussione ut percutiatur, sicut aer et aqua [nullam] causalitatem praestant ut visus, auditus, et olfactus comprehendant sua sensibilia.


40. Consequenter, ibi, “Omnino autem videntur” [2.11.423b17], ex praedeclarato procedit ad declarandum quomodo medium intrinsecum in tactu et gustu se habet ad medium extrinsecum in visu, auditu, et olfactu, determinans quod sicut in istis tribus sensibus est medium extrinsecum necessarium ad hoc quod fiat sensus, et [in tactu et gustu est medium intrinsecum necessarium ad hoc quod fiat sensus, et]112 hoc quia illud est commune in omni sensu quod si sensibile ponatur supra instrumentum sentiendi, non sentitur, ut si corpus album ponatur supra oculum, non videbitur.

112Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 285r, in margine.


41. Ex quo concludit cum dicit, “Aut est manifestum” [2.11.423b22], quod instrumentum in tactu et gustu est aliquid intra carnem, non caro. Immo caro est medium et non instrumentum; contingit enim in tactu et gustu sicut in aliis sensibus [quod] si sensibile ponatur super instrumentum sensus, non sentitur, sed sensibile tactus aut gustus positum supra carnem sentitur, quia caro non est instrumentum in tactu et gustu sed medium.


42. “Sunt quidem igitur” [2.11.423b26-27]. In parte praecedente determinatum est de tactu et de eius instrumento et medio. Hic intendit de tangibili, et haec pars in duas. In prima determinat de differentiis ipsius tangibilis secundum quas immutat, non plus dicens nisi quod sunt differentiae corporis inquantum corpora elementaria distinguuntur ad invicem, quae sunt calidum, humidum, frigidum, siccum, et secundum Commentatorem113 “alia quae sunt ex his, ut asperum, durum, et aliae differentiae tangibiles, et quae sunt annexae cum eis, ut grave, leve,” de quibus differentiis primis et communibus determinatum est in libro De generatione et corruptione. 114

113Averroes, In DAn 2.117, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 313.
114Aristot., DGen 2.2.329b7-330a29.


43. In secunda parte, ibi, “Illud autem quo sentimus” [2.11.423b29-30], determinat de modo immutandi ipsius tangibilis, et habet illa pars partes duas. In prima determinat quale debet esse instrumentum a tangibili per se immutandum. In secunda, ibi, “Amplius autem sicut” [424a10], determinat quod istud instrumentum a tangibili per se immutandum quodammodo a non-tangibili immutatur.


44. In prima parte determinat quod istud instrumentum debet esse in potentia tale quale est ipsum tangibile et non actu sic: Instrumentum tactus patitur a tangibili; quare oportet ut sit potentia tale quale est ipsum et non in actu. Huius rationis primo ponit conclusionem.


45. Secundo, ibi, “Difficile autem” [2.11.423b31-424a1], tangit medium.


46. Tertio, ibi, “Unde similiter est” [2.11.424a2], innuit declarationem medii, et hoc per effectum. Quia enim instrumentum tactus patitur a tangibili, et nihil patitur ab eo quod est tale quale est ipsum inquantum huiusmodi, propter hoc tangens calidum aut frigidum [non sentit illud quod est similiter calidum aut frigidum ut ipsum, nec sentit alia tangibilia, sed solum sentit calidum aut frigidum]115 excellens aut intensius, tamquam tactus sit medietas quaedam inter differentias tangibiles extremas. Propter hoc enim discernit sensibilia extrema, quia medium est discretivum non medii sed extremorum, eo quod in compositione ad utrumque fit utrumque, propter quod potest ab utroque pati vel utrumque discernere.

115Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 126v, in margine.


47. Et quod tactus sit tamquam medium inter tangibilia extrema, neutrum habens in actu sed in potentia, confirmat per simile in aliis sensibus cum dicit, “Sed oportet esse” [2.11.424a7], dicens quod sicut debens sentire album et nigrum non est alterum horum in actu, sed in potentia utrumque, et similiter est in aliis sensibus et sensibilibus, quod illud quod debet sentire calidum aut frigidum non debet [esse] nec calidum nec frigidum in actu, intellige secundum extremitatem.


48. Consequenter, ibi, “Amplius autem” [2.11.424a10], determinat quod istud instrumentum [quod] est a tangibili per se immutandum quodammodo a non-tangibili immutatur. Quod declarat per simile in aliis sensibilibus, distinguens modos non-tangibilis, quorum unus est quod valde parum est habens de qualitate tangibili, cuiusmodi est aer. Alius autem est quod multum habet de qualitate tangibili et secundum excellentiam, cuiusmodi sunt corruptibilia sensuum, ut ignis et glacies.


49. Consequenter, ibi, “Secundum quidem igitur” [2.11.424a15], epilogat, dicens [quod] dictum est figuraliter de sensibilibus secundum unumquodque sensum. Et dicit, “Figuraliter” [424a16], quia non determinatur hic de sensibilibus secundum naturas proprias sed in comparatione ad sensus; in libro autem De sensu et sensato est intentio de ipsis secundum naturas proprias; ergo etc. |B 44r|


[Pars 13]


1. “Universaliter de omni sensu” [2.12.424a17]. In parte praecedenti determinatum est de sensibilibus. Hic intendit determinare de sensibus. Et dividitur haec pars in duas. In prima agit de sensibus propriis. In secunda, ibi, “Quoniam autem sentimus” [3.2.425b12], de sensu communi.


2. Prima in duas. In prima determinat de sensibus propriis secundum naturam universalem secundum quam omnes sensus proprii suscipiunt omnia sensibilia. In secunda, ibi, “Quoniam non sunt sensus” [3.1.424b22], intendit de sufficientia sensuum particularium.


3. In prima parte determinat hanc naturam universalem de sensibus propriis quod omnis sensus proprius est susceptivus specierum sensibilium sine materia sua. Ubi sic procedit: Primo ostendit quod iam dictum est. Secundo declarat naturam illius speciei susceptae, cum dicit, “Quomodo autem sentimus” [2.12.424a24]. Tertio, ibi, “Manifestum quidem” [424a28], concludit quaedam corollaria ex habitis in duabus primis partibus manifesta, et concludit duo. Quarto autem, ibi, “Dubitabit autem” [424b3], movet quandam dubitationem ex ultimo corollario nascentem et eam determinat.


4. In prima parte sic procedit: Primo dicit quod oportet accipere de omni sensu ipsum esse susceptivum specierum sensibilium sine materia.


5. Secundo, ut ibi, “Cera” [2.12.424a19], manifestat per simile. Sicut cera recipit signum sive figuram anuli aurei aut ferrei non recipiendo aurum aut ferrum — recipit enim ipsa cera signum aureum aut huiusmodi sed non inquantum aurum, hoc est, non recipiendo suam materiam — similiter unusquisque sensus patitur a suo obiecto non secundum quod suum obiectum est in materia sibi propria sed praeter suam materiam, scilicet secundum quod est species vel intentio.


6. Et notandum quod dicit quod sensus patitur a sensibili inquantum huiusmodi. Per hoc enim quod dicit, “Huiusmodi” [2.12.424a24], innuit differentiam inter receptionem sensus et intellectus; per hoc quod [dicit], “Secundum rationem” [424a24], innuit differentiam sensibilium in organo ad sensibile in re extra. Visus enim recipit colorem inquantum huiusmodi, id est, inquantum est intentio individualis sub his condicionibus, hic et nunc, et intellectus inquantum est universale denudatum ab omni condicione materiali. Item, in organo est color secundum rationem, id est, secundum intentionem et secundum esse immateriale; in se autem est res secundum esse materiale.


7. Consequenter, ibi, “Quo enim sentimus” [2.12.424a24], determinat naturam istius speciei susceptae, dicens quod instrumentum sentiendi est id in quo est species, quae quidem recepta [in] instrumento est idem cum sensibili extra, scilicet per assimulationem, licet secundum esse sit alterum. Ipsum enim sensibile extra est quaedam magnitudo, quia scilicet radicatur in magnitudine; ipsa autem species recepta in organo magnitudo non est. Et sicut ipsa species magnitudo non est, similiter virtus sensitiva sive sensus apprehendens ipsam magnitudinem magnitudo non est, sed est proportio quaedam et virtus ipsius magnitudinis sentientis, hoc est, ipsius organi.


8. Consequenter, ibi, “Manifestum igitur” [2.12.424a28], concludit duo corollaria ex dictis manifesta, quorum primum est quod excellentiae sensibilium corrumpunt sensus instrumenta. Quia enim sensus proportio et virtus magnitudinis sentientis, si motus factus a simili sit fortior quam instrumentum possit sustinere, dissolvitur ipsa proportio quae est sensus, sicut symphonia sive sonus dissolvitur fortiter chordis percussis, et per eius dissolutionem corrumpitur instrumentum.


9. Consequenter, ibi, “Propter quid plantae” [2.12.424a32-33], infert secundum corollarium. Et est quod plantae non sentiunt, quamvis habeant aliquam animam, et etiam quamvis patiantur a differentiis tangibilibus. Cuius causa est quia non habent medium neque principium potens recipere species sensibilium sub esse immateriali, et propter quod non sentiunt, sed solum patiuntur in materia, id est, a forma exsistente in materia.


10. Vel sic: A forma a qua cum patiuntur ab ea, exsistit in ipsis sub esse materiali, sub quo esse non est potens immutare sensum.


11. Consequenter, ibi, “Dubium autem” [2.12.424b3], movet quandam dubitationem ex ultimo corollario nascentem et eam determinat. Dubitatio est haec: Quia dictum est nunc ultimo quod plantae a differentiis tangibilibus patiuntur, non tamen sentiunt eas, dubium posset esse utrum aliqua sensibilia aliorum trium sensuum, scilicet sensus visus, auditus, olfactus, sentiant et patiantur ab ipsis. Quam dubitationem primo movet.


12. Secundo cum dicit, “Si autem quod est” [2.12.424b5-6], prosequitur ipsam. Et primo procedit opponendo. Secundo, ibi, “Grave et illa” [424b14], solvendo.


13. Oppositio continet duas rationes, quarum prima est: Odor id quod est essentialiter se habet ad olfactum, ita quod essentialiter non est agens nisi in olfactum; quare quod impossibile est habere olfactum impossibile est pati ab odore. Et sicut est de odore, sic est de colore et sono quod nihil est passivum ab ipsis nisi habens sensum eis proportionalem.


14. Consequenter, ibi, “Similiter autem” [2.12.424b9], dat aliam rationem ad idem. Et est: Sensibilia praedicta talium sensuum non agunt per se in aliquid privatum sensu proportionato ipsis sensibilibus, sed tantum agunt in huiusmodi, scilicet corpora insensibilia, secundum quod incorporata sunt corporibus quae per se dicuntur agere, ut sonus non scindit lignum, ut multotiens contingit in tonitruo, sed aer sonans sive vapor cui incorporatur illa impressio. Ex quo videtur quod nullum non sentiens per se patiatur a sensibilibus dictorum trium sensuum.


15. Et ne putetur quod similiter sit de obiecto tactus et gustus, subiungit quod non, cum dicit, “Sed possibilia” [2.12.424b12], dicens quod obiectum tactus et obiectum gustus agunt per se in corpora non-tangentia et non-gustantia. Aliter enim non paterentur vel alterarentur inanimata, quae non tangunt nec gustant, a differentiis tangibilibus, ut a sapore.


16. Et intelligendum est quod sapor non dicitur per se agere in huiusmodi corpora et secundum se, sed secundum quod radicatur in humido et sicco, quibus per se debetur ista actio.


17. Consequenter, ibi, “Grave et illa” [2.12.424b14], determinat istam dubitationem. [Ubi sic procedit: Primo breviter repetit eam.


18. Secundo cum dicit, “Aut non omne” [2.12.424b14], eam determinat,]116 intendens quod non omne corpus non-sentiens patiatur a sensibilibus trium sensuum praedictorum, sed solum corpus quod de se est indeterminatum et fluens, cuiusmodi sunt aer et aqua. Aer enim ita fortiter patitur ab istis sensibilibus quod foetet cum fuerit passus ab aliquo fortiter putrefacto et ab aliqua infectione corruptiva. Nec est mirum quod huiusmodi corpora patiantur ab istis sensibilibus; immo est necessarium, cum sint media in istis sensibilibus, et medium oportet prius immutari quam immutat sensum.

116Omissio suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 286r, in margine.


19. Et quia cavillaret aliquis, dicens quod si aer patitur ab odore, oportet ut sentiat odorem, hoc removet cum dicit, [“Quid ergo est odorari” [2.12.424b16].]117 Primo ergo movet istam cavillationem.

117Omissio suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 286r, in margine.


20. [Secundo cum dicit, “Aut odorare” [2.12.424b17], eam solvit,]118 intendens quod non quaelibet passio facta ab odore est odorare; immo odorare est sentire et addit aliquid super passionem, quoniam iudicium. Aer autem cum patitur ab odore, non iudicat de ipso, sed statim immutat olfactum, a quo fit iudicium, quia a se vel a virtute superiore. |B 44v|

118Omissio suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 286r, in margine.


[Pars 14]


1. “Quoniam autem non sit sensus” [3.1.424b22]. Hic intendit de sufficientia sensuum particularium. Et primo dat intentionem, fidem esse accipiendam ex dicendis quod non est aliquis sensus proprius sextus, scilicet praeter quinque qui sunt auditus, visus, olfactus, tactus, et gustus.


2. Secundo, ibi, “Si omnes” [3.1.424b24], prosequitur. Et dividitur in duas. In prima determinat intentum. Secundo, ibi, “At vero” [425a13], removet quandam cavillationem.


3. Prima pars habet duas. In prima ostendit quod nos, qui sumus animalia perfecta, habemus quinque sensus proprios praedictos. In secunda, ibi, “Necesse est autem” [3.1.424b26], ostendit quod nobis habentibus illos quinque sensus nullus deficit sensus proprius.


4. Primum ostendit sic: Si nobis insit sensus omnis rei cuius est tactus, tunc nos habemus sensum tactum; sed nos habemus sensum passionis cuiuslibet tangibilis inquantum tangibile; ergo nos habemus sensum tactum. [Huius rationis primo ponit condicionalem primam qua concludit nos habere tactum. Secundo cum dicit, “Omnis enim” [3.1.424b25], innuit inclinationem antecedentis illius condicionalis.


5. Et intelligendum quod sicut dat medium ad ostendendum nos habere tactum,]119 per idem medium dat intelligere posse ostendi nos habere omnes alios sensus particulares. Nos enim quia habemus sensum omnis visibilis, habemus visum, et quia omnis audibilis, habemus auditum, et sic de aliis. Sic enim extendit Commentator120 illud medium.

119Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 286r, in margine.
120Averroes, In DAn 2.128, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 324.


6. Consequenter, ibi, “Necesse est autem” [3.1.424b26], ostendit quod nobis habentibus quinque sensus non deficit aliquis sensus proprius, ad quod dat duas rationes. Prima est per naturam instrumentorum. Secunda per naturam sensibilium.


7. Prima est haec: Si nobis deficiat aliquis sensus, necessario deficiet nobis aliquod instrumentum; sed consequens est impossibile; ergo et antecedens. In hac ratione sic procedit: Primo ponit ipsam. Secundo destruit consequens. Tertio ex consequente destructo infert oppositum antecedentis, quod est intentum.


8. Ratio patet.


9. Cuius consequens destruit cum dicit, “Et quaecumque” [3.1.424b27]. Ubi sic procedit: Primo determinat quod nobis non deficit aliquod instrumentum sentiendi per medium intrinsecum, ad quod non dat rationem, quia manifestum est, cum huiusmodi instrumentum sit pars nostri, ut praehabitum est, sine quo non possumus esse.


10. Secundo, ibi, “Quaecumque vero” [3.1.424b29], ostendit quod non deficit nobis aliquod instrumentum sentiendi per medium extrinsecum sic: Omne instrumentum sensus per medium extrinsecum aut est ex aere aut ex aqua tamquam ex dominante in sua compositione; sed nos, qui sumus animalia perfecta, habemus tam haec instrumenta quam illa; quare nobis non deficiet aliquod instrumentum sentiendi per medium extrinsecum. Huius rationis primo probat maiorem. Secundo, ibi, “Haec autem nunc” [425a8-9], ponit minorem.


11. Maiorem probat sic: Omne instrumentum sentiendi per medium extrinsecum communicat naturam illius medii; per eandem enim naturam suscipit instrumentum et medium. Sed omne instrumentum extrinsecum sentit per medium extrinsecum quod est aer vel aqua. Ergo omne instrumentum sensus per medium extrinsecum communicat naturam aeris aut aquae tamquam natura eius, a quo est et in quo dominatur in sua compositione. Huius rationis diffuse ponit tam praemissam quam conclusionem. Et primo ponit minorem. Secundo maiorem. Tertio infert conclusionem.


12. Minorem ponit, dicens quod quaecumque sentiuntur per media extrinseca sentiuntur per corpora simplicia quae sunt aer aut aqua.


13. Maiorem intendit cum dicit, “Quare si quidem” [3.1.424b31], dicens quod si aliquis sentiat diversa sensibilia genere per idem medium secundum rem, necesse est ut habeat instrumenta diversa quorum unum communicet cum medio in natura secundum quam est susceptivum unius sensibilis, reliquum autem in alia natura secundum quod est susceptivum alterius sensibilis, ut si aer sit medium per quod sentitur sonus aut color, oportet tam instrumentum auditus quam instrumentum visus communicare naturam aeris secundum quam est susceptio sui sensibilis. Vel e contrario si plura sint media per quae sentitur idem sensibile, ut aer et aqua sunt media per quae sentitur color (utrumque enim lucidum est), instrumentum quod communicat naturam alicuius illorum mediorum secundum quam suscipit colorem sentit ipsum colorem per utrumque medium, et hoc quia illa natura communis est utrique medio secundum quam suscipit idem sensibile. Ex quo satis patet maior propositio.


14. Consequenter, ibi, “Simplicium autem” [3.1.425a3], infert conclusionem, dicens de numero corporum simplicium. Instrumenta per quae sentimus medium extrinsecum solum sunt ex aere tamquam ex dominante in eorum compositione aut ex aqua, quoniam instrumentum visus est ex aqua, instrumentum vero auditus ex aere, instrumentum autem olfactus ex utroque istorum, quoniam in quibusdam, ut (dicit) in aquaticis, est ex aqua, in quibusdam vero, ut in volatilibus et gressibilibus, est ex aere. Ignis autem aut nullius ipsorum est proprie, aut est communissimus omnibus, et hoc quia sine calore naturali nihil sentitur. Terra autem aut nullius instrumenti sentientis per medium extrinsecum est proprie et per se, aut maxime dominans in instrumentis sentientibus per medium intrinsecum, ut in instrumento gustus et tactus.


15. Et quia diffuse posuit ipsam conclusionem, explicite concludit ipsam cum dicit, “Unde relinquitur” [3.1.425a7], concludens manifestum esse quod nullum est instrumentum per medium extrinsecum quod non sit ex aere vel ex aqua. Et haec est maior suae rationis quam intendit probare.


16. Cuius rationis ponit minorem, ibi, “Hoc autem et nunc” [3.1.425a8-9]. Et in hoc complete destruit consequens principalis rationis.


17. Ex quo destructo infert oppositum antecedentis cum dicit, “Omnis ergo sensus” [3.1.425a9], concludens quod omnes sensus habentur ab animalibus perfectis [sed non ab imperfectis.]121

121Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 286v, in margine.


18. Et quia posset aliquis instare huic, ponens talpam esse de numero perfectorum, quae videtur visum non habere, hanc cavillationem removet, ibi, “Videtur enim talpa” [3.1.425a10-11], dicens quod talpa videtur habere oculos sub pelle velatos. Cuius causa forte est, propter quam natura sic ordinavit ut oculi talpae essent cooperti, ne offenderetur a duritia ipsius terrae in quam semper nata est agere talpa.


19. Consequenter, ibi, “Quare nisi” [3.1.425a11], dat secundam rationem ad idem, quae est per naturam sensibilium. Et est: Nos habemus sensus quibus sentimus omne corpus sensibile et omnes passiones sensibiles; ergo nullus sensus nobis deficit. Huius rationis primo ponit medium. Secundo, ibi, “Neque unus” [425a13], ex ipso infert conclusionem.


20. “At vero neque” [3.1.425a13]. Hic removet quandam cavillationem iuxta partem praecedentem. Cum enim intentio sit in parte praecedenti quod nullus sensus proprius deficiat nobis, et huic cavillaret aliquis, dicens quod est aliquis alius sensus proprius a quinque sensibus praeenumeratis, qui quidem sensus est proprius sensibilium communium, et hunc sensum non habemus, propter quod aliquis sensus nobis deficit, hoc removet in hac parte, intendens quod nullus sensus est proprius sensibilium communium, ita scilicet quod eis approprietur sicut sensus proprius suo sensibili. Et habet haec pars principale et incidens, quod incidit ibi, “Inquiret autem aliquis” [425b4].


21. In parte principali sic procedit: Primo dat intentionem, dicens quod non potest aliquis sensus proprius esse sensibilium communium, ita scilicet quod eis approprietur sicut sensus proprius appropriatur suo sensibili, nisi illa sensibilia communia comprehendantur ab unoquoque sensu proprio alio ab isto per accidens. Et enumerat illa sensibilia, ut patet.


22. Secundo, ibi, “Haec enim omnia” [3.1.425a16], prosequitur intentionem declarando intentum, quod primo facit ostensive. Secundo per impossibile.


23. Ostensive sic: Quorumcumque sensibilium est aliquis sensus proprius, ipsa comprehenduntur essentialiter ab illo uno sensu proprio et non a pluribus nisi per accidens; sed sensibilia communia comprehenduntur a pluribus sensibus particularibus essentialiter; ergo sensibilium communium non est aliquis sensus proprius |B 45r| eis appropriatus sicut sensus suo proprio sensibili. Huius rationis primo ponit minorem. [Secundo maiorem. Tertio conclusionem.


24. Ponit igitur primo minorem,]122 dicens quod omnia sensibilia communia sentiuntur a quinque sensibus particularibus secundum quandam immutationem et passionem factam in sensibus propriis ab illis sensibilibus communibus. Et quod ita comprehenduntur, necessario comprehenduntur essentialiter, ut dicit Commentator.123

122Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 286v, in margine.
123Averroes, In DAn 2.133, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 331-332.


25. Et determinat quomodo quaedam illorum sensibilium comprehenduntur mediantibus aliis, quoniam per motum apprehendimus magnitudinem et etiam figuram, cum figura quaedam magnitudo sit. Adhuc autem per privationem motus comprehendimus quietem. Numerum vel minimum etiam comprehendimus per naturam continui et privationem vel divisionem ipsius, quod quidem continuum magnitudo est, quae cum essentialiter comprehendatur, et sua privatio essentialiter comprehendetur.


26. Consequenter, ibi, “Unusquisque enim” [3.1.425a19-20], ponit maiorem, dicens quod unusquisque sensus proprius tantum unum sensibile proprium sentit essentialiter. Ex quo sumitur maior.


27. Ultimo cum dicit, “Quare manifestum est” [3.1.425a20], infert conclusionem, quae patet.


28. Consequenter, ibi, “Sic enim erit” [3.1.425a21], ostendit idem per rationem ad impossibile sic: Si esset aliquis sensus proprius sensibilium communium et appropriatus quem nos non habemus, quod est hypothesis, tunc sentiuntur sensibilia communia a quinque sensibus propriis quos habemus per accidens. Sed consequens est impossibile; ergo et antecedens. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit ipsam. Secundo destruit consequens. Tertio ex consequente destructo infert oppositum antecedentis, quod est intentum. Quarto manifestat quaedam supposita in sua ratione.


29. Ponit ergo rationem, dicens quod si sic esset ut supponit hypothesis, tunc sentirentur sensibilia communia a quinque sensibus propriis per accidens. Et hoc altero istorum duorum modorum, scilicet sicut visus sentit dulce, qui scilicet comprehendit dulce in subiecto, in quo quidem conveniunt aliquando album et dulce coniuncta et visus et gustus similiter ipsa comprehendentes; aut sicut visus comprehendit Cleonis filium, inquantum scilicet ei accidit album, quod per se comprehenditur a visu. Non enim comprehendit Cleonis filium quia Cleonis filius est, sed quia est albus, et ita per accidens.


30. Consequenter, ibi, “Quoniam autem” [3.1.425a27], destruit consequens. Et non dat rationem ad destructionem ipsius, quia satis patet ex praedictis, sed dicit quod nos habemus sensus communiter apprehendentes communia sensibilia, ut quandoque visum, quandoque auditum, et sic de aliis, et hoc non secundum accidens sed essentialiter. Ex quo patet destructio consequentis.


31. Consequenter, ibi, “Non sensus proprius” [3.1.425a28], ex consequente destructo infert oppositum antecedentis, quod est intentum. Et iterum tangit inconveniens si negetur intentum et ponatur oppositum suum pro antecedente, quod patet ex praedictis.


32. Consequenter, ibi, “Ad invicem autem” [3.1.425a30], quia in sua ratione suppositum est quod visus sensus proprius comprehendit sensibile alterius sensus proprii, et hoc per accidens, ut visus dulce, manifestat quomodo est hoc possibile, dicens quod sensus proprii sentiunt sensibile proprium alterius et e converso, et hoc secundum accidens, non secundum quod illi sensus sunt divisi et distincti ad invicem, sed secundum quod uniuntur simul repectu suorum sensibilium quae comprehenduntur in eodem subiecto altero, ut in cholera quandoque fuerunt comprehensa simul obiecta visus et gustus, scilicet rubedo et amaritudo. Et propter hoc cum unus eorum sensuum postea comprehendit in eodem subiecto suum sensibile, idem sensus iudicat in eodem subiecto sensibile alterius sensus, sed hoc per accidens, et propter hoc multotiens decipitur. Quia enim visus aliquando percipit quod cholera est rubea, propter hoc iudicat e converso illud quod comprehendit rubeum esse choleram, et in hoc decipitur.


33. Et sic possunt hic notari duo modi sentiendi per accidens, ut scilicet visus sentit dulce et ut sentit Cleonis filium. Sed differunt isti duo modi, scilicet quia visus sentit dulce, ut dictum est, propter hoc quod visus et gustus aliquando coniuncti comprehendunt comprehendentes dulce et album sive aliquid obiectum utriusque sensus in eodem subiecto. Cleonis autem filium sentit visus, quia aliquando fuit aliqua virtus superior coniuncta visui sive cum visu, cuius virtutis superioris est comprehendere Diarium sive Diarii filium, quae quidem virtus superior quia simul comprehendens Diarii filium et visus comprehendens album in Diarii filio, cum comprehendat [visus album in illo subiecto, per accidens comprehendit]124 Diarii filium.

124Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 287r, in margine.


34. Consequenter, ibi, “Inquiret autem aliquis” [3.1.425b4], sequitur pars incidens. Quia enim prius habitum est in parte praecedenti quod quinque sensus particulares comprehendunt communia sensibilia, et aliquis posset opinari quod unus sensuum particularium sufficeret ad cognitionem sensibilium communium, cum unus omnia comprehendit, et hoc essentialiter, ad remotionem huius cavillationis movet quandam dubitationem et eam determinat. Primo movet ipsam. Et est propter quid sensibilia communia sentiuntur per plures sensus proprios et non per unum.


35. Et solvit eam, ibi, “Aut quatenus” [3.1.425b5], hoc esse ne lateret sensum diversitas et distinctio sensibilium communium ad sensibilia propria. Si enim solum sentiremus sensibilia communia per unum sensum proprium, ut per visum, et proprium sensibile visus esset album, lateret nos diversitas et distinctio sensibilium communium ad album, et viderentur esse idem albo. Et hoc quia sensibilia communia consequuntur ad album et semper inveniuntur cum ipso. Color enim sive album semper invenitur in magnitudine. Nunc autem quia aliis sensibilibus propriis comprehendimus sensibilia communia, quae quidem sensibilia communia communiter consequuntur propria sensibilia aliorum sensuum sicut et proprium sensibile visus, manifestum est quod sensibilia communia sunt alia et diversa et distincta a sensibilibus propriis. Et in hoc terminatur pars in qua agit de sensibus propriis.


36. Super hanc partem potest dubitari propter quid non egit de unoquoque sensu in speciali et per se, sicut prius determinavit de sensibilibus per se.


37. Et potest ad hoc dici quod sufficit determinasse naturam communem omnibus sensibus secundum |B 45v| quod suscipiunt species sensibilium in materia. Simul cum hoc determinatum est de ipsis in determinando de sensibilibus; ibi enim habetur specialiter de sensibus particularibus secundum quod uterque sensus est talis in potentia quale est suum sensibile in actu.


[Pars 15]


1. “Quoniam autem sentimus” [3.2.425b12]. Determinato de sensibus particularibus, hic intendit de sensu communi. Et dividitur in duas partes. In prima inquirit utrum oportet ponere sensum communem per naturam sensuum propriorum super quorum comprehensionem cadit sensus. In secunda, ibi, “Unusquisque igitur sensus” [426b8], declarat sensum communem esse et ipsum esse unum per naturam sensuum propriorum super quorum diversitatem cadit sensus.


2. In prima parte sic procedit: Primo supponendo quod sensu comprehendimus nos videre et audire, quaerit utrum eodem sensu quo videmus comprehendimus [nos] videre an altero, et similiter intelligendum est de auditu et de aliis sensibus. Secundo, ibi, “Sed idem erit” [3.2.425b13], determinat istam quaestionem, consentiens in partem primam, scilicet quod eodem sensu, et destruit secundam. Tertio, ibi, “Habet autem dubitationem” [425b17], movet dubitationem super illam partem quaestionis quam intendit, et determinat.


3. Primum patet.


4. In secunda parte, consentiendo in partem primam quaestionis, dat duas rationes ad infirmandum partem secundam. Prima est: Si altero sensu comprehendimus nos videre quam quo videmus, tunc duo sensus sentiunt per se idem sensibile proprium, scilicet colorem, quoniam visus et ille alter sensus quo comprehendimus nos videre. Impossibile est quod ille alter sensus comprehendat nos videre colorem nisi ipse comprehendat colorem; sed idem sensibile proprium a duobus sensibus per se comprehendi est inconveniens; quare oportet dicere quod eo sensu videmus et comprehendimus nos videre et non altero.


5. Consequenter, ibi, “Amplius autem” [3.2.425b15], dat secundam rationem ad idem. Et est: Si altero sensu comprehendimus nos videre quam quo videmus, tunc similis quaestio est de illo sensu altero, utrum se ipso comprehendat nos videre an altero. Si altero, adhuc de illo similis est quaestio, et sic in infinitum, aut tandem erit stare in aliquo sentiente quod se ipso comprehendit se sentire. Cum ergo non sit processus in infinitum, convenientius erit stare in principio et concedere quod eodem sensu quo videmus comprehendimus nos videre et non altero.


6. Consequenter, ibi, “Habet autem dubitationem” [3.2.425b17], dubitationem circa partem primam movet, in quam consentit, et eam determinat. Et primo movet eam. Si eodem sensu videmus et comprehendimus videre, hoc videtur habere dubitationem. Si enim sic est, et nihil videtur nisi color et colorem habens, tunc videre sive visio erit colorata, cum visu comprehendimus nos videre. Sed hoc videtur inconveniens; quare primum.


7. Consequenter, ibi, “Manifestum igitur” [3.2.425b20], determinat dubitationem istam respondendo dupliciter. Primo per interemptionem cuiusdam accepti in prima. Secundo alio modo, ut patebit.


8. Primo modo sic: Quia acceptum est in prima dubitatione quod nihil comprehenditur nisi color aut colorem habens, hoc interimit, dicens quod non est idem visum videre, scilicet coloratum tantum videre, et sentire sive comprehendere videre. Non enim comprehendimus visu lumen et etiam tenebras, quae quidem colorata non sunt, sed diversimode comprehendimus haec; iudicamus enim lucem per se, et tenebram quia est privatio lucis. Videre autem proprie loquendo forte est colorem comprehendere. Et sic patet qualiter non concludit illa ratio.


9. Consequenter, ibi, “Amplius” [3.2.425b22], respondet ad illam dubitationem aliter, scilicet quodammodo illud concedendo ad quod ducet tamquam ad inconveniens. Ubi sic procedit: Primo dat responsionem suam. Secundo verificat.


10. Responsionem dat, dicens quod videre sive visio est quodammodo colorari, et hoc est, sensitivum sive sensus et organum per quod sentimus comprehendit species sensibilium sine materia et aliquo modo informatur eis. Oportet sensum, scilicet visum, comprehendentem colorem aliquo [modo] colorari. Et sic non habet simpliciter pro inconvenienti illud ad quod duxit dubitatio praedicta.


11. Consequenter, ibi, “Unde abeuntibus” [3.2.425b24], verificat istam responsionem quod sensus visus aliquo modo habet colorem, quam verificat dupliciter. Primo per signum sive per effectum. Secundo per rationem.


12. Primo modo sic: Sensibilibus abeuntibus remanent operationes sensuum, scilicet iudicia eorum, et similitudines vel ideae fiunt comprehensiones specierum in nobis et phantasiae — quod esse non posset nisi species sensibilis apprehenderetur a sensu et informaret ipsum. Ex quo patet propositum.


13. Consequenter, ibi, “Sensibilis autem” [3.2.425b25-26], verificat suam responsionem per rationem sic: Actus ultimus sensibilis immutans sensum, quo scilicet sensus immutatur, et sensus in actu immutatus idem est secundum subiectum, licet sit differens secundum esse. Cum igitur motus, actio, et passio sint in patiente, et sentire sit quoddam moveri et pati, actus sive species sensibilis erit in sensu, et ita sensus informabitur aliquo modo ipso sensibili — quod est intentum. Circa hanc rationem sic procedit: Primo ponit maiorem et eam exponit in terminis. Secundo ponit minorem. Tertio infert conclusionem. Quarto redit super probationem minoris et quaedam incidenter subiungit, ut patebit. Quinto redit ad verificationem maioris, et patet.


14. Quam exponit ibi, “Dico autem” [3.2.425b27], exemplificans de ipsa in auditu et sono sensibili, dicens |B 46r| quod sonus secundum actum ultimum et auditus secundum actum ultimum sunt idem secundum subiectum, sicut ultimus actus soni immutans et auditus immutati est idem secundum subiectum, licet non sit idem esse. Quamvis enim possibile sit audiens in potentia non audire in actu, et sonativum in potentia non sonare in actu, tamen cum actu fit auditus immutatus, et actu sonus immutans, tunc simul sunt secundum subiectum auditus in actu et sonus in actu; secundum tamen esse non sunt idem, propter quid quidam dicunt auditum in actu esse auditionem, et sonum in actu sonationem, et ita haec dicuntur differre secundum esse, etsi non secundum subiectum.


15. Consequenter, ibi, “Si igitur” [3.2.426a2], innuit minorem.


16. Inferendo conclusionem ibi, “Necesse est” [3.2.426a3].


17. Quarto, ibi, “Actui enim” [3.2.426a3], verificat minorem per ea quae probata sunt in II Physicorum;125 ibi enim habetur quod actus motivi et activi sunt in patiente, [et ita quod motus et actio et passio sunt in patiente]126 sive in moto.

125Aristot., Phys. 3.3.202a13-b22.
126Omissio per homeoteleuton suppletur ex Vaticana, Urb. lat. 206, fol. 287v, in margine.


18. Ex quo infert quoddam corollarium, ibi, “Unde non” [3.2.426a5]. Et est quod non necesse est omne movens moveri. Quia enim actus motivi sive motus est in moto ut in subiecto, et non in movente nisi ut in efficiente, ut habetur ex III Physicorum,127 et idem proprie movetur cui inest motus ut in subiecto, sequitur quia non necesse est omne movens moveri.

127Aristot., Phys. 3.3.202a13-b22.


19. Consequenter, ibi, “Sonativum quidem” [3.2.426a6], infert conclusionem iterum conclusam, ut eam planius distinguat, dicens quod actus ultimus sonativi sive sonabilis est in patiente, id est, auditivo sensu; verumtamen secundum esse differt in agente et patiente. Secundum enim quod est actus soni vel sonabilis dicitur sonatio; secundum vero quod est actus auditus sive auditivi dicitur auditio.


20. Et ne putetur quod sit idem sonus in potentia et auditus in potentia, sicut sonus in actu et auditus in actu, innuit quod non cum dicit, “Dupliciter autem” [3.2.426a7], dicens quod tam auditus quam sonus dicitur dupliciter, scilicet actu et potentia, intendens quia cum sunt secundum actum idem et ultimus actus eorum, quod actu sunt idem secundum subiectum sed non secundum esse.


21. Et quia specialiter explanavit minorem praedictam et exposuit maiorem et intulit conclusionem in auditu et suo sensibili, subiungit cum dicit, “Eadem autem ratio” [3.2.426a8], quod similiter est in aliis sensibus sicut est in auditu et suo sensibili, quod sicut actio et passio sunt in patiente, similiter actio sensuum et sensibilium est in sentiente.


22. Et quia non omnibus sensibus et suis sensibilibus respectu suorum actuum ultimorum sunt nomina aeque imposita ad significandum sensum in actu et sensibile in actu, propter hoc subiungit cum dicit, “Sed in quibusdam” [3.2.426a11-12], quod in quibusdam sensibilibus et sensibus imponitur nomen tam sensui quam sensibili, ut in auditu et suo sensibili; auditus enim dicitur auditio, et sonus in actu sonatio. In quibusdam autem non est utrumque nominatum, ut in visu et suo sensibili; visus enim dicitur visio, sed color in actu innominatus est, et hoc in lingua graeca secundum aliam translationem. In nostra tamen lingua potest nominari coloratio. Actus autem gustativi dicitur gustatio [vel] gustus, sed actus saporis innominatus est.


23. Et forte dicit haec esse innominata, ut vult Commentator,128 quia vulgari cognitione in quibusdam non sunt manifesta. Vulgus enim non [comprehendit] indifferenter actum cuiuslibet sensibilis. Hoc facit quarto.

128Averroes, In DAn 2.140, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 343.


24. Quinto cum dicit, “Quoniam vero unus” [3.2.426a15], redit ad verificandum maiorem, quam verificat per effectum, et hoc per effectum duplicem. Per primum sic: Quia idem est actus sensus et sensibilis secundum subiectum, licet non sit idem secundum esse, ex hoc est quod sensus in actu et sensibile in actu simul corrumpuntur et simul salvantur.


25. Et ne putetur quod sensus in potentia et sensibile in potentia eodem modo se habeant ad invicem essentialiter, [ita] quod necesse sit quod simul corrumpuntur et simul salventur, hoc removet, ibi, “Differt autem” [3.2.426a19], dicens quod sensibile et sensus secundum potentiam dicta non necesse est ut simul salventur et simul corrumpantur.


26. Ex quo incidenter reprehendit quosdam antiquos philosophos cum dicit, “Sed priores” [3.2.426a20], dicens quod antiqui philosophi quidam errabant in hoc quod dicebant universaliter sensibile et sensum simul esse et simul corrumpi. Uno enim modo bene dicebant; alio modo non. Cum enim tam sensibile quam sensus dicatur multipliciter secundum actum et potentiam, de sensibili et sensu secundum actum verum est quod simul corrumpuntur et salvantur; de ipsis autem secundum potentiam dictis nequaquam. Propter quod errabant ipsi cum dicebant universaliter esse verum quod non est universaliter verum.


27. Et intelligendum quod sensibile in actu secundum quod hic est intentio dicitur sensibile inquantum operatur in sensum actualiter ipsum immutando; ad hoc enim sensibile est finaliter, ut agat in sensum et immutat ipsum. Sensibile autem in potentia dicitur sensibile consideratum non in comparatione ad sensum.


28. Quibus intellectis patet [quod] per ea quae hic dicit non prohibet colorem esse in actu in se antequam immutet, quamvis non sit actus sicut hic dicitur actus.


29. Patet etiam qualiter respondendum est si obiciatur quod sonus multotiens generatur et videtur esse in actu, cum tamen non pervenit ad auditum. Non enim est in suo actu ultimo, et secundum quod hic intenditur de actu, nisi cum immutat auditum.


30. Consequenter, ibi, “Si autem” [3.2.426a27], ponit alium effectum ad verificationem maioris. Et quia actus sensus et sensibilis est idem secundum subiectum, non secundum esse, propter hoc, cum sensibile sit proportio media ipsorum extremorum, et sensus erit proportio quaedam. Et dat exemplum in auditu et suo sensibili, per quod dat idem intelligere de sensibus et suis sensibilibus aliis, scilicet quod sensus est proportio quaedam.


31. Et quod sensus sit proportio quaedam confirmat adhuc cum dicit, “Et propter id” [3.2.426a30]. Quia enim sensus proportio est quaedam media, propterea universaliter est verum in omnibus quod sensibile excellens corrumpit sensum, ut exemplificat in diversis sensibus et sensibilibus, tamquam sensus sit quaedam proportio.


32. Et quod sensibile excellens corrumpat sensum confirmat adhuc per aliud signum, ibi, “Unde” [3.2.426b3]. Quia enim sic est, propter hoc cum extrema sensibilium sunt immixta, cum misceantur per aliquam proportionem sensui, sunt delectabilia; tunc enim delectatur sensus in ipsis cum mixta sunt, et non cum moventia sunt extrema excellentia. Universaliter enim est verum quod maior est delectatio et symphonia in mediis sensibilibus, quae sunt mixta, quam in extremis, si fuerint excellentia.


33. Et quia induxit prius exemplificando in aliis sensibus a tactu quod sensibile excellens corrumpit sensum, specialiter exemplificat de hoc in tactu, quia maxime est proportio conveniens in tactu, et habemus enim hunc sensum certissimum, quod est propter aequalem proportionem complexionis, quae complexio constat ex qualitatibus tangibilibus, propter quod posset putari quod non similiter sit de tactu et de aliis sensibus. Dicit ergo quod sensus tactus a suis sensibilibus similiter corrumpitur sicut et alii sensus; licet enim sit quaedam proportio, tamen propter excellentiam suorum sensibilium tristatur et corrumpitur. Et in hoc verificatur maior praedictae rationis, scilicet per duplicem effectum.


34. Quidam isto modo non introducunt istos effectus, sed tamquam corollaria ipsos concludunt ex ipsa maiore. De quo non multum curandum.


35. “Unusquisque igitur” [3.2.426b8]. Hic intendit declarare sensum communem esse et ipsum esse unum alterum a sensibus quinque propriis per naturam sensibilium propriorum super quorum diversitatem iudicat. Et procedit sic: Primo ut manifestius pateat quod sensus communis est alius a sensibus propriis, declarat ad quantum se extendit cognitio sensuum propriorum, dicens quod non ultra sua sensibilia propria. Immo unusquisque sensus proprius comprehendit et discernit suum sensibile proprium et proprias differentias sui sensibilis et non alterius per se.


36. Secundo, ibi, “Quoniam autem” [3.2.426b12], accedit ad propositum principale. [Et dividitur ista pars in duas. In prima declarat propositum principale,]129 dicens quod unus sensus alter a quinque qui in uno et eodem tempore indivisibili discernit diversitatem sensibilium propriorum ad invicem, |B 46v| qui quidem sensus est communis. In secunda, ibi, “At vero impossibile” [426b29], intendit de modo unitatis istius sensus.

129Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 128v, in margine.


37. Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit quod est unus sensus alter a quinque sensibus propriis qui discernit diversitatem sensibilium propriorum ad invicem. In secunda, ibi, “Quod autem quod neque” [3.2.426b23-24], ostendit quod sua discretio fit in eodem tempore indivisibili.


38. Primum ostendit sic: Nos discernimus diversitatem sensibilium ad invicem sensu; sed non uno sensu proprio neque pluribus sensibus; ergo aliquis est sensus unus alter a sensibus propriis quo discernimus diversitatem istorum sensibilium, qui quidem est sensus communis. Haec ratio fundatur supra duas positiones, circa quas sic procedit: Primo probat primam. Secundo secundam.


39. Primam sic: Quoniam nos discernimus album aliud a dulci, et sic de aliis sensibilibus, discernimus, dico, aliqua virtute animae. Cum illa circa quae fit illa discretio sint sensibilia, necessarius est sensus qui discernit illam diversitatem ipsorum sensibilium. Huius rationis primo ponit maiorem. Secundo, ibi, “Necesse est” [3.2.426b14], infert conclusionem. Tertio, ibi, “Sensibilia enim” [426b15], ponit minorem.


40. Aliter tamen posset dici quod primo dat medium. Secundo conclusionem. Tertio verificationem necessitatis consequentiae, distinctis partibus ut prius.


41. Consequenter, ut ibi, “Aut medium” [3.2.426b15], declarat secundam positionem, quae est quod nos non discernimus diversitatem sensibilium aliquo sensu proprio nec pluribus sensibus, ostendens primo quod non aliquo uno sensus propio, quod declarat de tactu. Et hoc maxime videtur de tactu, quia plurimas differentias discernat. De tactu igitur sic ostendit: Si tactu discernimus diversitatem inter album et dulce, tunc quandocumque tangeret aliud aliquod subiectum in quo essent, hoc discerneret diversitatem ipsorum ad invicem. Sed hoc est impossibile; ergo primum.


42. Huius rationis primo ponit conclusionem quam intendit, dicens quod caro non est illud ultimum sentiens quo sentimus et discernimus diversitatem sensibilium ad invicem. Et nomine ‘carnis’ intendit tactum, quia famosum erat apud multos quod caro esset instrumentum tactus. Ex quo patet sua conclusio.


43. Medium suae rationis dat ibi, “Necesse enim” [3.2.426b16].


44. Consequenter, ibi, “Neque enim” [3.2.426b17], ostendit quod non discernimus diversitatem illam pluribus sensibus sed aliquo uno. Ubi sic procedit: Primo ponit conclusionem quam intendit, et patet ex dictis.


45. Secundo, ibi, “Similiter igitur” [3.2.426b19], eam probat sic: Simile est sensus diversos discernere diversitatem sensibilium diversorum ad invicem ut si unus homo comprehenderet unum sensibile, et alius aliud, quorum neuter comprehendit sensibile comprehensum ab alio; verumtamen discernit uterque sensibile comprehensum ab ipso esse aliud a sensibili comprehenso ab alio. Istos homines sic discernere diversitatem sensibilium est impossibile, cum neuter illorum aliquid sentiat de sensibili alterius; immo ad hoc quod fiat illa discretio oportet quod unus homo discernat. Quare istos diversos sensus discernere et iudicare diversitatem diversorum sensibilium est impossibile; immo sicut necesse est ut ille qui dicit hoc esse aliud ab hoc [sit idem homo, similiter illud quod sentit et intelligit hoc esse aliud ab hoc]130 erit eadem virtus.

130Omissio per homeoteleuton suppletur ex Paris, BNF lat. 6319, fol. 128v, in margine.


46. Consequenter, ibi, “Quod autem neque” [3.2.426b23-24], intendit quod illa virtus sive sensus communis discernit in uno instanti sive tempore indivisibili simpliciter et non secundum accidens. Ubi sic procedit: Primo ponit conclusionem.


47. Secundo, ibi, “Sicut enim” [3.2.426b24], eam probat per rationem sumptam secundum proportionem inter virtutem discernentem et ipsum nunc in quo discernit. Et est quod sicut ipsa virtus discernens diversitatem inter bonum et malum aut e converso est una et eadem simpliciter et non secundum accidens, ut praeostensum est, sic et eodem tempore discernit istam diversitatem, quod quidem tempus est simpliciter idem et non secundum accidens. Licet enim ista virtus in hoc nunc dicat unum esse diversum ab alio, non tamen dicit ipsum nunc esse alterum, sed dicit ipsa esse diversa et in hoc nunc, quoniam ista diversitas in hoc nunc est. Sicut enim differunt in eodem nunc, similiter in eodem nunc discernit virtus eorum diversitatem in eodem tempore indivisibili.


48. Consequenter, ibi, “At vero” [3.2.426b29], intendit de modo unitatis istius virtutis, vel, ut volunt quidam, movet quasdam quaestiones circa praedicta de sensu communi. Et dividitur in partes duas. In prima dat rationem quod haec virtus non potest esse una et eam solvit, incomplete tamen. In secunda, ibi, “Potentia enim” [427a6], opponit contra ipsam solutionem, ut ipsam compleat.


49. Primo adhuc dat rationem suam. Secundo solvit.


50. Ratio est haec: Impossibile est idem et indivisibile in eodem tempore et indivisibili moveri motibus contrariis. Cum igitur haec virtus, de qua praelocutum est, in eodem tempore moveatur motibus contrariis, scilicet in recipiendo sensibilia contraria et in iudicando de ipsis, ipsa virtus non est una et indivisibilis. Huius rationis primo ponit maiorem. Secundo, ibi, “Si enim” [3.2.426b31], innuit minorem.


51. Consequenter, ibi, “Simul ergo” [3.2.427a2], solvit istam rationem, licet incomplete, et hoc in dando medium unum quo dici potest haec virtus una et indivisibilis, dicens quod est una et indivisibilis secundum numerum et subiectum, divisibilis autem secundum formam et essentiam, “ut dicimus de pomo quod est subiecto indivisibile, et divisibile secundum essentias diversas in ipso, ut secundum colorem, odorem, saporem.” (Exemplum est Commentatoris.131) Uno igitur modo est dicere illam virtutem esse divisibilem, scilicet secundum esse, et hoc modo posse recipere contraria sensibilia et diversa, et sic quodammodo motibus contrariis moveri; alio modo est dicere ipsam esse unam et indivisibilem, scilicet secundum subiectum et numerum et locum, et sic posse iudicare et discernere in tempore indivisibili et iudicio uno diversitatem ipsorum apprehensorum.

131Averroes, In DAn 2.147, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 354.


52. Et est notandum quod dicit ipsam indivisibilem loco. Per hoc videtur quod haec virtus habeat instrumentum proprium situm in aliqua parte corporis, ab instrumentis sensuum particularium distinctum.


53. Consequenter, ibi, “Potentia enim” [3.2.427a6], opponit contra istam solutionem et removendo illam oppositionem complet suam solutionem. Unde primo opponit sic: Impossibile est unum et idem suscipere contraria simul nisi solum simul in potentia. Ad hoc enim quod actu suscipiat contraria oportet quod sit actu divisibile sive diversum, ut patet in scuto; si recipiat albedinem et nigredinem, oportet ut secundum unam partem fiat album, et secundum aliam nigrum. Cum igitur haec virtus, de qua praelocutum est, sit una et indivisibilis secundum subiectum, ut voluit illa solutio, impossibile est ut suscipiat formas contrarias sensibilium in actu — quod est inconveniens.


54. Consequenter, ibi, “Et sicut dicunt” [3.2.427a9-10], removendo hanc dubitationem complet suam solutionem. Et quia determinare unitatem istius virtutis et eam comprehendere in se est difficile, propter hoc docet comprehendere eam per exemplum in puncto, intendens quod sicut punctum est unum in se et secundum quod terminat lineas protractas ab ipso ad circumferentiam, plura autem est et multiplicatur secundum quod ab ipso fluunt plures lineae ad circumferentiam et etiam ut consideratur ut terminus diversarum linearum, similiter virtus una est et indivisibilis secundum se et secundum subiectum, divisibilis autem et multiplicabilis secundum quod ad ipsam copulantur viae ab instrumentis diversorum sensibilium propriorum. Et per quas vias fiunt motus sensibilium diversorum ad ipsam secundum quod divisibilis est, secundum hoc suscipit sensibilia diversa et contraria et secundum se totam, et sicut idem punctum secundum se totum sumitur ut terminus diversarum linearum, secundum autem quod est una et indivisibilis iudicat de ipsis iudicio uno et in tempore indivisibili.


55. Et sic, ut vult Commentator,132 dignius est ut ista virtus primi sentientis sit una secundum formam, multa autem secundum subiectum et instrumenta, quam e converso. “Iudicium autem,” ut dicit, “melius est attribui isti potentiae secundum quod est actus quam secundum quod est potentia, quemadmodum mutatio eius passiva a sensibilibus dignius est attribui ei secundum quod est subiectum recipiens quam secundum quod est agens. Est igitur apud Aristotelem,” secundum Commentatorem, “haec virtus recipiens secundum subiectum et agens secundum iudicium.” Et est hoc notabile, quomodo virtus sensitiva est activa, et quomodo passiva.

132Averroes, In DAn 2.149, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 357.


56. Ex dictis etiam patet remotio praedictae oppositionis. Scutum enim quia corpus est, non potest secundum se totum sub esse diverso recipere contraria in actu, et propter hoc necesse est ad hoc quod suscipiat contraria in actu ipsum esse divisibile in actu. Ista autem virtus quia secundum se totam potest esse sub esse diverso, bene potest species diversorum sensibilium propriorum suscipere.


57. Notandum etiam quod sicut haec virtus quae dicitur sensus communis exsistens una et indivisibilis in se suscipit diversa sensibilia et uno iudicio iudicat de ipsis, similiter sensus particularis suscipit omnes differentias sui sensibilis et iudicat de ipsis.


58. Consequenter, ibi, “De principio igitur” [3.2.427a14-15], epilogat principaliter determinata ab illa parte ubi incepit determinare de anima de foris apprehensiva, dicens determinatum esse a principio secundum quod dicitur animal sentire, hoc est, de anima sensitiva. Et non epilogat de anima vegetativa, quia epilogus de ipsa supponitur in isto epilogo; supponit enim anima sensitiva vegetativam.


59. Et sic terminatur secundus liber. Expliciunt sententiae. |B 47r|