Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


In Aristotelis De generatione et corruptione

Richardi Rufi Cornubiensis

Copyright © Neil Lewis, Rega Wood, & Jennifer Ottman
Copyright 2013

This text appears courtesy of the Division of Research Programs of the National Endowment for the Humanities, an independent federal agency which supported its preparation and the British Academy which holds the copyright for the 2011 publication of Auctores Britannici Medii Aevi 21, Richard Rufus of Cornwall, In Aristotelis De generatione et corruptione, edited by Neil Lewis and Rega Wood with the assistance of Jennifer Ottman. Readers interested in the notes and variants of this text should consult that printed edition.


Liber I

Pars PrimaPars SecundaPars TertiaPars QuartaPars QuintaPars Sexta

Liber II

Pars PrimaPars SecundaPars TertiaPars QuartaPars QuintaPars SextaPars Septima


[Liber primus

Pars prima]

De generatione autem et corruptione [1.1.314a1]. Intendit in hoc libro de generabili in communi et de generabili primo. Et quia omnis transmutatio in compositis est aliquo modo transmutatio primorum, propterea iste liber dividitur in duas partes. Prima determinat de generabili in communi et quibusdam praecedentibus ad tractatum de generabili primo; in secunda de generabili primo, ut in secundo libro. Prima pars dividitur in duo: Prima determinat de generabili in communi; secunda de praecedentibus ad ipsum, ibi: "Quoniam autem primum" [1.6.322b1].

Prima dividitur in duo: in partem prooemialem et exsecutivam. Et incipit pars exsecutiva ibi: "Universaliter autem" [1.2.315a34]. Pars prooemialis primo dat intentionem suam quoad ea quae sunt essentialia generabili primo modo dicendi per se; secundo dat intentionem suam quoad ea quae sunt essentialia generabili secundo modo dicendi per se. Essentiale autem generabili primo modo est ipsa generatio; essentiale autem generabili secundo modo est augmentatio et alteratio. Et quia generabile aut est generabile per propagationem (aut per decisionem) aut conversive, quod generatur per se primo modo augmentatur; quod autem secundo modo per se, alteratur, quia alteratio primo debetur primis corporibus. Pars autem secunda prooemii incipit ibi: "Amplius enim de augmentatione" [1.1.314a3]. Secunda pars habet duas quarum prima est principalis, secunda est incidens, ut ibi: "Antiquorum" [1.1.314a6]. Sententia primae partis plana est. In secunda parte assignat necessitatem cuiusdam quod praedixit.

Super hoc quod dicit Empedocles plura esse principia [1.1.314a 11-17], cum alibi dicat, ut in libro De anima et etiam alibi, quod unum est principium, contingit dubitare.

Item, in omnibus opinionibus philosophorum ita est quod falsum eo quod falsum non potest movere intellectum. Unde si Empedocles sic credidit, aliqua species veritatis fuit in eius opinione.

Dicendum ad primum quod uno modo posuit unum principium, alio modo plura: Unum, ut mixtum confusum ex quo fiunt omnia, ut ipse posuit. Alio modo, scilicet considerando ad partes, posuit infinita esse principia divisione secundum materiam, posuit tamen unitatem in forma. Et illud non habet aliquid praecedens secundum formam differens.

Ad secundum, scilicet qualiter est sua opinio vera, dicendum quod ipse respexit ad materiam in qua sunt omnes formae in potentia, et in hoc habet veritatem sua opinio. Sed posuit istam potentiam, secundum quam omnia sunt in materia, non esse essentialem sed accidentalem. Posuit enim omnia esse actu in mixto sed posuit illa non apparere, et in hoc fuit falsa sua opinio. Causa vero deceptionis est haec: Materia cum suis potentiis est magis simplex quam corpus in actu, et propterea credidit quod corpus mixtum esset idem cum materia cum suis potentiis.

Arguit Aristoteles Empedoclem de incertitudine suae opinionis.

Et videtur quod sua ratio non valet, quia non sequitur 'si veniunt in mixtum, penitus amittunt suas formas'. Et si non penitus, videtur quod non sequatur quod possint recipere formas contrarias.

Dicendum quod sequitur 'si per suum contrarium aliquo modo sibi coaequatum potest amittere in parte suam formam ut est in mixtione, ergo per suum contrarium praedominans potest penitus amittere'.

Cum ex simplicibus fiant composita et ex compositis simplicia, quaeritur propter quid utrumque non dicitur utriusque principium, scilicet quod mixtum sit principium simplicis et simplex principium mixti.

Dicendum quod mixtum non dicitur principium simplicis sed e converso, quia simplicia secundum se tota cedunt in unum compositum sed non e converso, scilicet compositum non secundum se totum cedit in simplex sed secundum sui partem. Et ideo dicimus quod aqua non est principium terrae, et hoc est quia tota aqua non cedit in terram sed pars aquae.

Dubitatur super hoc quod dicit quod quando puncti tangunt se [cf. 1.2.316a30-31], sunt simul in eodem loco.

Contra: Inter quaelibet duo puncta sunt infinita puncta, ergo non sunt simul.

Dicendum quod inter puncta eiusdem corporis continui non intercidit linea, quia ratio continuitatis super simultatem terminorum suarum partium addit unitatem. Sed in corporibus diversis super simultatem terminorum suorum non additur unitas.

Dubitari potest quid intendit Aristoteles per hoc quod dicit hanc esse veram: 'Corpus est divisibile potestate' [1.2.316b19-21].

Videtur enim quod sit nugatio, cum in hoc quod dico 'divisibile' est hoc quod dico 'potestate'.

Dicendum quod duplex est potentia: Una quae est ad actum qui simpliciter est actus, et alia quae est ad actum cui adiuncta est potentia et non est actus.

Alia solutio est: 'Corpus est omnino divisibile', haec est multiplex; potest determinare li 'divisibile' ratione de li 'potest', vel ratione de li 'dividi'. Si ratione de li 'dividi', falsa est oratio. Si de li 'potest', vera est et significat quod in quolibet loco habet potentiam respectu divisionis.

Hac autem omissa distinctione redeamus ad primam solutionem. Sed adhuc in hoc sensu est illa locutio vera, si li 'potest' dicat potentiam quae sit ad actum qui non est actus simpliciter sed cui coniuncta est potentia. Ita enim potest dividi in quocumque puncto quod, exsistente illa divisione actu, derelinquitur potentia divisionis in ipsis partibus divisis. Et propterea potestis videre quod cuilibet actuali divisioni coniuncta est potentialis divisio. Sed si acciperemus li 'potest' in alio sensu, tunc significaret quod in quolibet puncto esset potentia ad actualem divisionem omnino. [Per] hanc ergo ultimam multiplicitatem, ut mihi videtur, solvitur ratio Democriti, quia uno istorum modorum contingit ponere in esse et alio modo non. In uno sensu non contingit ponere in esse, et ipse ponit in sensu in quo non potest dividi.

Exemplum huius potest esse tale: 'Omne contingens potest esse verum'. Nec tamen potest poni in esse, quia potentia haec est ad veritatem quae veritas, posita in aliquo actualiter, derelinquit potentialem in alio. Et nota quod hoc exemplum non est in omnibus simile. Valet tamen ad hoc ut levius cogitetur praedicta dubitatio.

Alia dubitatio est haec: Quaero sic: tota potentia huius continui potest terminari vel non. Si tota potest terminari, terminetur et erit corpus penitus divisum. Si non potest terminari, ergo est aliqua potentia frustra.

Dicendum quod non sequitur quod sit aliqua potentia frustra. Et hoc, quia sua potentia non est ad actum qui simpliciter est actus sed cui coniuncta est potentia. Et propterea de natura talis potentiae est quod nunquam terminetur totum. Hoc satis planum est si intelligamus quod tota potentia ligni respectu divisionis est aggregata ex infinitis potentiis ordinatis ad invicem.

Adhuc videtur quod haec est vera 'corpus potest penitus dividi', sic: Si est aliqua propositio universalis cuius quaelibet singularis secundum se est possibilis et nulla alteri incompossibilis, ergo tota universalis est possibilis. Talis est haec 'in quolibet puncto est corpus divisum vel est linea divisa'; quaelibet illarum est possibilis, quia divisio in A puncto non est incompossibilis divisioni in B puncto.

Dicendum quod argumentum est insufficiens, quia etsi nulla singularis alteri contradicat determinate sive signate, contradicit tamen alteri indeterminate. Quaelibet enim divisio derelinquit in aliquo puncto indivisionem, nec tamen determinate, quia nec in hoc nec in illo, sed indeterminate.

Top

[Pars secunda]
Sed in parva [1.2.317a16].

Determinato de generatione secundum opinionem aliorum, haec pars determinat de generatione secundum veritatem sive secundum opinionem propriam, quod idem est.

Dubitatur super hoc quod dicit quod quando et in materia et in forma est transmutatio, tunc est generatio.

Ad intelligendum quid hic sit dictum, arguatur sic: Materia manet eadem in generatione, ergo non transmutatur.

Huius responsio est haec, sicut ipse dicit in fine capituli, quod materia manet eadem secundum substantiam, diversa tamen secundum esse.

Sed tunc quaeratur quae sit illa diversitas.

Et dicitur quandoque quod in hoc diversificatur materia quod cum est sub una forma, habet unam potentiam in suis partibus, ut dicatur rara vel densa. Et cum est sub contraria forma, habet aliam sive contrariam potentiam.

Ut videtur hanc diversitatem non intendit hic, quia illa diversitas est substantiae ipsius materiae primae; sed materia prima non est illa quae est subiecta in transmutatione naturali sive in generatione; ergo non intendit hanc diversitatem. Probatio minoris: Materia prima est solum in potentia receptiva ad formam; hoc probabitur iam. Sed quod terminat potentiam receptivam in quantum talem est dans. Ergo si agens naturale terminaret potentiam materiae primae agendo in illam, tunc esset dator formarum - et hoc falsum est.

Quod autem materia prima sit tantum in potentia receptiva ad formam sic potest ostendi: Materia prima est una simplex natura quae, si esset composita ex duobus, oporteret ponere unam illarum in potentia respectu alterius et reliquum aliquo modo actum eiusdem, ut vult Aristoteles. Et sic illud quod ibi ponitur in potentia per prius haberet rationem materiae quam illud compositum quod ponebatur materia prima. Habito ergo quod sit una simplex natura, patet quod nihil est in ipsa quod cedat in formam - quod, dico, sit aliquid eius. Quia si aliquid eius cederet in formam, tunc tota similiter cederet, cum sit simplex et eiusdem naturae - et patet falsum. Sic ergo non est in potentia activa ad formam sed solum in potentia receptiva. Est enim potentia activa quando ens in potentia cedit in actum; receptiva, quando recipit actum penitus ab extrinseco.

Propterea debemus dicere quod materia quae subiecta est in transmutatione naturali non est sola substantia materiae, sed est aggregata ex substantia materiae cum suis potentiis, ut dicamus potentias materiae quasdam naturas incompletas quae per actionem agentis fiunt formae in actu. Materia ergo, eo quod nunc terminatur secundum unam potentiam et nunc secundum aliam potentiam, diversificatur.

De ordine potest dubitari.

Videtur enim ordo perversus, quia videtur quod haec quaestio 'an sit generatio' deberet praecedere totam determinationem de generatione.

Dicendum quod non, quia ipsa non proponatur ut manifestetur generationem esse - suppositum enim est tamquam manifestum et etiam per opiniones aliorum quod sit - sed ut solvat rationes in contrarium.

Quaero propter quid dicimus generationem esse ex ente potentia, quia per se loquendo est ex contrario sicut omnis transmutatio, et contrarium est actu ens.

Dicendum quod generatio nihil aliud est quam eductio substantiae de potentia in actum. Sed duplex est potentia - essentialis, scilicet, et accidentalis. Generabile autem est in utraque potentia. Ad hoc enim quod ignis generetur in materia aeris, oportet adesse agens et educens ignem de materia. Oportet etiam destruere formam aeris et sic solvere prohibens.

Si ergo per generationem intelligamus eductionem de utraque potentia, tunc illud ex quo generatur est contrarium et ens actu et non solum hoc sed etiam ens in potentia aliud. Et adhuc propinquior condicio, secundum quam ex eo est generatio, est ens sive esse in potentia. Et propterea adhuc hoc modo dicimus quod generatio est ex ente in potentia.

Si autem per generationem intelligamus eductionem de potentia essentiali, tunc illud ex quo generatur est materia privata a forma recipienda, nec requiritur forma contraria nisi occasionaliter. Non enim potest materia privari a forma recipienda nisi sit sub contraria. Et hoc modo verum est quod sunt tantum tria principia - scilicet, materia, forma, et privatio - essentialia, dico, ad generationem. Non tamen sunt nisi duae secundum rem, scilicet materia privata et forma.

Adhuc contra: Si omnis transmutatio est de contrario in contrarium, et materia non est contrarium, tunc ex materia non est transmutatio neque generatio.

Dicendum quod duplex est contrarietas: una diversarum formarum sive actuum, alia quae est potentiae ad actum. Et haec secunda contrarietas est reperta in materia, et invenitur etiam in motu caeli ubi non invenitur privatio, sed tamen alio modo quam hic.

De ordine dubitatur sic: Quandoque falsae opiniones praecedunt, quandoque sequuntur; quare est hoc?

Potest dici quod hoc est duabus causis. Una causa est haec: Opinio falsa quandoque est contraria principiis, quandoque eis quae sunt ex principiis. Si primo modo, oportet eam primo determinari; si secundo modo, bene potest sequi.

Vel alia causa est: Quandoque opiniones sunt famosae valde, tunc oportet eas improbare primo; quando non, non.

Dubitatur super hac ultima recapitulatione. Dicit enim quod substantia generatur ex materia.

Videtur quod non per se loquendo sed ex contrario. Quia materia non habet contrarietatem ad agens, ergo nec resistentiam, ut videtur. Ergo agens aget in instanti, quantum ad hoc ergo non generat.

Dicendum quod hoc argumentum non valet: 'Non habet resistentiam, ergo agit in instanti'. Instantia est in motore caeli. Et ecce ratio quare argumentum non valet. Inter potentiam materiae non dispositam et ipsum actum multa sunt media, et ratione ipsorum mediorum quae sunt ordinata ad invicem necessaria est ibi successio, ut non fiat in instanti transmutatio, per definitionem medii quae est quod medium est in quod prius devenit mutans quam in ultimum continue mutans.

Super hoc autem, scilicet utrum substantia simpliciter generatur, est intricatio. Et intelligamus per 'substantiam' substantiam generabilem.

Et videtur quod non, quia substantia simpliciter non habet contrarium, ergo non generatur.

Dicendum quod substantia simpliciter dupliciter potest dici, quia per substantiam simpliciter possumus intelligere substantiam universaliter, vel possumus intelligere per substantiam simpliciter aliquam naturam simplicem ut per abstractionem. Primo modo dicendum quod substantia simpliciter habet contrarium - scilicet, aliam substantiam - et generatur ex huiusmodi contrario. Secundo autem modo non habet contrarium nisi illo modo quo dicimus potentiam et actum esse contraria. Nec generatur ut dicamus generationem esse eductionem de utraque potentia, sed secundum quod generatio est eductio de potentia essentiali tantum. Generatio enim ibi ex materia est non ex contrario, quia sic non habet contrarium.

Top

[Pars tertia]
De generatione autem et alteratione [1.4.319b6].

Terminata parte quae tractavit de generatione, sequitur pars quae tractat de alteratione, quae fuit secundo modo essentialis generabili universaliter, quia omnem generationem praecedit alteratio.

Videtur quod alteratio non differt essentialiter a generatione nisi sicut diminutum et completum, quia alteratio (ut videtur) non est nisi generatio secundum quid in qualitate.

Dicendum quod si transmutatur a nigro in album, tota ista transmutatio est alteratio; sed ultima mutatio, quae est a non-albo in album, quae etiam indivisibilis est, haec est generatio secundum quid.

Adhuc quaeritur super illud verbum quod dicit quod illud quod est commune in generato et corrupto idem manet; sed quantitas est commune utrobique; ergo manet eadem quantitas. Ergo idem corpus; sed non manet nisi materia; ergo materia est corpus.

Dicendum quod non vult dicere quod manet idem numero sed idem specie; sicut enim vult dicere quod in talibus non transmutatur de contrario in contrarium, sic fuit de forma substantiali secundum quam fuit illa generatio.

Sed tunc quaeratur sic: Ponamus quod in corrupto fuerit caliditas et in generato similiter. Ostendo quod haec non est nova caliditas hic generata, quia cum generatur aliqua qualitas, generatur ex suo contrario. Sed haec secunda caliditas in generato non generatur ex suo contrario, quia non praeexigit suum contrarium. Ergo non generatur hic nova caliditas.

Dicendum quod quando aliqua qualitas generatur per transmutationem debitam illi qualitati, ut per alterationem, tunc semper ex contrario. Sed quando per transmutationem alterius, ut formae substantialis, non similiter.

Adhuc dubitatur: Si accidens causatur a forma substantiali, tunc ex contrariis formis contraria accidentia. Ergo non manebit idem secundum speciem in generato et corrupto.

Dicendum quod eadem natura per esse contraria in aliquo recipiente est causa contrariorum accidentium, sicut lux in tali recipiente est causa albedinis et in tali causa nigredinis. Et similiter est per oppositum - scilicet, per locum a contrario sensu - quod contrariae formae substantiales per consimile esse in materia sunt causae eiusdem accidentis secundum speciem, sicut forma ignis et forma aeris receptae sunt in materia rarefacta, sed secundum plus et minus, et sic secundum esse consimile. Et propterea sunt causae caliditatis utrobique, sed tamen secundum plus et minus.

Top

[Pars quarta]
De augmentatione autem reliquum [1.5.320a8].

In ista parte determinat de augmentatione et quomodo est augmentum.

Dubitatur quare differentia praedicta determinationem praecedat. Et hoc est quia valet ad consequentem determinationem.

Dubitatur etiam de eo quod dicit quod illud quod generatur non necessario mutat locum. Omnis enim actio aut est per naturam calidi aut frigidi. Calidi autem actio est dilatare sive rarefacere et sic dare maiorem locum. Frigidi autem actio est e converso, et sic in omni generatione erit aliquo modo loci mutatio.

Dicendum quod hoc verum est, aliter tamen quam in augmento, quia in augmento ipsi transmutationi in maiorem quantitatem adiuncta est transmutatio in maiorem locum. Sed ipsi transmutationi in formam substantialem non adiuncta est transmutatio secundum locum semper nisi cum generatur corpus extra suum locum, licet sit adiuncta dispositionibus praecedentibus ut rarefactioni et condensationi.

Postea quaeritur de hoc quod dicit quod partes augmentati moventur toto manente, quia totum non respicit maiorem locum. Ergo non manet.

Item, non videtur verum quod mobile motu recto semper transmutet totum locum.

Dicendum quod dicit totum manere, quia in augmento retinet totum priorem locum, et in diminutione ad minus retinet partem eius nullum alium recipiendo.

Et tunc adhuc restat quaestio, propter quid totum dicatur augmentari eo quod respicit maiorem quantitatem, et non totum moveri eo quod recipit maiorem locum.

Propterea dicendum aliter sic: Quod totum dicitur manere, quia non quodlibet eius quod natum est moveri movetur, quia medium eius (quod ad minus est mobile motu totius) non movetur. Sed in augmento omne quod natum est augmentari augmentatur, quia medium eius vel aliud indivisibile non est augmentabile.

Et sic patet responsio ad aliud, quia in motu recto quodlibet ipsius mobilis (sive divisibile sive indivisibile) movetur.

Item, est dubitatio quia iste motus qui est cum augmento videtur quod non sit naturalis, quia non est circularis ut patet, nec rectus naturalis. Probatio: Omnis motus naturalis rectus aut est corporis simplicis, ut gravis vel levis, aut compositi per naturam simplicis. Sed sive sic sive sic, erit sursum vel deorsum. Sed motus in augmento non est tantum sursum vel deorsum, sed in omnem partem. Igitur non est naturalis.

Dicendum quod motus ille naturalis est, non a natura elementari sicut ostendit ratio, sed a natura quae est anima. Et propterea est iste motus tantum animati.

Sed videtur quod anima non sit principium movendi ut natura sed ut propositum.

Dicendum quod ex sua natura est anima ordinata ad quasdam operationes quas facit; ad quasdam autem ex deliberatione habita de praecepto aliquo. Respectu primarum operationum est ut natura; respectu secundarum est ut propositum.

Dubitatur unde supponat tres suppositiones in augmento.

Dicendum quod eo quod augmentum sonat in additionem vult esse aliquo adveniente, et eo quod additio vult esse praeexsistenti, oportet augmentatum praeexsistere, et sic manere. Hanc autem suppositionem 'augmentato toto quamlibet partem augmentari' supponit ex libro Physicorum, quia moto toto movetur quaelibet pars.

Videtur quod rarefactio sit augmentatio vel cum augmentatione necessario sic: Omnis receptio quantitatis est transmutatio secundum quantitatem. Et si hoc, ergo augmentatio.

Et negabit aliquis consequentiam dicens quod quantitas potest recipi per receptionem formae substantialis cui debetur talis quantitas, ut est in proposito. Et erit non augmentatio, sed generatio.

Propterea possumus sic procedere: Rarefactio est cum motu locali necessario; sed motus localis non est in instanti; ergo nec rarefactio. Ergo cum generatio sit in instanti, erit rarefactio vel ante generationem vel post. Ergo vel sub forma corrupti vel sub forma generati. Erit ergo receptio maioris quantitatis manente eadem forma substantiali, et tunc (ut videtur) est augmentatio.

Dicendum quod sicut dictum est quod si fiat forma substantialis in aliquo, et per inductionem eius inducatur aliqua qualitas in materia, non dicetur ob hoc alteratio, quia illa qualitas non fuit intenta principaliter ab agente sed forma substantialis; nec etiam dicitur aliquis motus in illam qualitatem sic receptam. Et hoc est universaliter verum, scilicet quod quando agens inducit aliquid principaliter, si cum illo coincidat aliud non intentum, non dicitur motus in illud coincidens. Dicamus ergo quod rarefaciens intendit talem positionem partium materiae principaliter, sed cum hoc coincidit receptio quantitatis maioris, et propterea non dicitur hic motus secundum quantitatem; nec etiam receptio illius positionis quae est rarefactio dicitur motus, quia motus est via in rem alicuius praedicamenti. Haec autem positio quae est partium materiae, non quae est partium corporis, est praecedens omnem formam praedicamentalem, et propterea non est in hanc motus per se. Fit tamen haec positio per generationem, quia virtus generantis ut inducat formam sic transponit materiam, et propterea quandoque nominatur generatio.

De diversitate carnis secundum speciem ad carnem secundum materiam determinat Aristoteles sic: Intelligamus aliquam mensuram repletam aqua, et fluat illa aqua et adveniat alia continue. Ipsa mensura est sicut caro secundum speciem quae manet eadem, et ipsa aqua est sicut caro secundum materiam quae non manet. Intelligamus hoc exemplum sic: Mensuram intelligamus intimam superficiem vasis non solum prout superficies est sed prout in continendo profundat se ubique ad medium contenti, et tunc erit haec mensura dimensionata sicut et aqua contenta et aequalis illi penitus. Sed intelligamus cum hoc quod eadem est dimensio illorum duorum; hoc adhuc est verum. Sed cum hoc intelligamus, gratia exempli, non quod sit verum sed quod haec dimensio sit per se ipsius mensurae, mensurati autem per hoc quod continetur, et tunc est satis simile.

Quaeritur an augmentatum augmentetur in duplum.

Et videtur quod sic:

Cuilibet parti advenit aliquid. Sumatur ergo pars minima. Illi advenit aliquid non minus eo, cum sit minimum, ergo aequale illi vel maius illa. Augmentatur igitur haec pars ad minus in duplum, et similiter de omnibus aliis.

[1] Et quod sit minimum videtur per hoc quod dicitur in libro De anima quod "omnium natura constantium determinata est ratio magnitudinis et augmenti." Hoc est, omne per naturam constans habet determinatam magnitudinem in qua minori non potest salvari.

[2] Item, si non esset minimum (ut videtur), essent partes in infinitum, et cum cuilibet parti adveniat aliquid, esset ille adventus in infinitum, ergo nunquam compleretur.

Quod autem non sit minimum apparet, eo quod continuum est "divisibile in semper divisibilia."

[Opiniones de carne minima earumque refutationes]

Respondetur quandoque sic: Magnitudo mathematica inquantum est huiusmodi non habet minimum, sed magnitudo naturalis habet, ut dicatur quod sit aliqua caro minima iuxta praedictam auctoritatem.

Sed contra:

Sumatur illa minima caro. Est dicere quod ipsa est homogeneum sicut omnis caro, ergo constat ex partibus quae sunt carnes, ergo non fuit minima.

Item, haec est divisibilis divisione continui vel quantum est de continuitate mathematica. Ergo cum ubique sint quattuor elementa in ipsa carne et ipsa ubique mixta, si dividatur, non dividetur in unum elementum ex parte una et aliud ex parte alia, sed dividetur in duo mixta quae erunt carnes.

Dicitur quod est caro minima quantum ad operationem carnis, scilicet quod minor illa minoris virtutis esset, ita ut non possit alimentum convertere. Et talibus et non minoribus advenit alimentum; semper tamen minus.

Sed contra:

Aliqua est proportio virtutis huius carnis ad virtutem passivam alimenti quod ei advenit. Medietas illius carnis - constat - habebit aliquam virtutem. Sumatur ergo aliqua pars alimenti facilis passionis quae in eadem proportione se habeat ad hanc sicut praedictum alimentum ad praedictam partem. Sequetur ergo quod sicut primum potest in secundum, ita tertium potest convertere quartum. Ergo primum non fuit minimum secundum operationem.

Et adhuc dicitur forte quod est minima caro quantum ad actualem divisionem sed non quantum ad exsistentiam in suo toto.

Sed quamvis hoc esset verum, non tamen dicendum esset quod pars inquantum ei advenit esset minima. Non enim advenit partibus secundum actualem divisionem earum, sed continuo advenit ei in suo toto.

[Solutio]

Propterea dicendum quod non est minimum nec in augente nec in augmentato, et sicut totum advenit toti, ita medietas medietati, quae in eadem proportione se habent ad invicem, et tertia tertiae, et pars parti proportionali semper. Hoc habito non est necessitas ut augeatur in duplum. Sed hoc adhuc praetendit falsum, ut videbimus post.

Et ad [1] illam auctoritatem De anima dicendum quod natura ibi idem intelligendum quod anima. Et tunc non est ad propositum, quia tunc est sensus quod omne animatum habet determinatam magnitudinem. Et intelligitur animatum - id est, habens animam partem sui.

Nec [2] erit ille adventus in infinitum, quia non est per actualem divisionem ipsius augmentandi ab alimento, sed ipsum alimentum quod est finitum advenit augmentando quod est finitum. Et cum utrumque habeat partes infinitas secundum potentiam, in adventu finiti ad finitum adveniunt infinita infinitis quodammodo.

Quaeratur quid intendit per carnem secundum speciem et secundum materiam. Quia cum omnis caro sit naturalis et omne naturale sit hoc-in-hoc, erit omne naturale secundum materiam, et sic caro.

[Opiniones earumque refutationes]

Et dicitur quandoque quod caro secundum speciem est forma carnis, et caro secundum materiam est materia carnis.

Sed contra:

Eadem forma numero non manet in diversis materiis. Ergo cum caro secundum materiam fluat, non maneret caro eadem secundum speciem.

Quidam autem vocant partes secundum speciem partes illas quarum actus est ab anima immediate, ut partes organicas, et partes secundum materiam alias, et dicunt quod illae proprie augmentantur.

Sed contra hoc est quod ipse dicit in littera quod per prius augmentantur caro et os quam partes organicae. Et iterum hic in ipsa carne distinguit hoc secundum speciem et hoc secundum materiam.

Adhuc dicitur aliter quod in ipso corpore est quaedam ramificatio venarum contextarum ad invicem; et dicitur quod istae venae sic contextae ad invicem sunt caro secundum speciem. Inter autem has venas minutas et intra ipsas venit humiditas cibalis, et ipsa consolidatur in carnem; et est caro secundum materiam. Ita videtur Aristoteles dicere.

Sed adhuc secundum istum modum ei quod est solidum in carne secundum speciem secundum partes suas interiores nihil advenit. Et iterum secundum hunc modum non esset augmentum nisi amplificatio pororum per adventum nutrimenti [et] expulsio ipsarum venarum in remotiorem locum. Sed hoc non esset dare ipsi praeexsistenti maiorem quantitatem. Vult tamen Aristoteles quod illud quod advenit et illud cui advenit sint maius, ut habuimus prius.

[Solutio]

Propterea dicendum est sic, ut dicamus quod in decisione seminis sive in semine deciso est aliqua pars materiae quae complete disponitur ad formam carnis et aliqua quae complete disponitur ad formam ossis, et sic de aliis partibus. Et forma carnis in materia tali facit carnem, et forma ossis os, et forma nervi nervum, et sic de aliis. Et haec caro manens est et per se de substantia rei, sed quia decisio fit in minori quantitate, propterea oportet hanc materiam extendi in maiorem quantitatem. Sed ita est quod aliqua forma tantum de materia extendit in tantam quantitatem - id est, in determinatam quantitatem. Et similiter haec forma carnis quae est agens hanc materiam decisam extendit in tantam quantitatem; ut autem extendat in ampliorem quantitatem oportet advenire plus de materia, quia sicut aliqua forma tantum de materia extendit in tantam quantitatem, ita plus de materia extendit in maiorem quantitatem. Materia vero quam prius tetigi completa per formam carnis est caro secundum speciem; et materia quam secundo tetigi recepta cum priori, et sub illa completa per eandem formam, debet dici caro secundum materiam; et sunt simul loco.

Sed tunc potest quaeri propter quid illa caro quae est secundum materiam non manet.

Et dicendum quod sicut prius est quod materia aliqua disponatur ad formam quam quod recipiat actualitatem formae, sic e converso in corruptione, scilicet quod prius amittat actualitatem formae quam dispositiones ad ipsam. Sed nutrimentum, cum advenit, quam cito amittit formam cibi convertitur usque sub forma carnis, ergo cum dispositionibus quae fuerunt ad formam cibi cedit sub forma carnis, et sic non est penitus dispositum ad formam carnis. Et propterea fluit, quia caro naturalis agit in ipsam et ipsam resolvit propter istam contrarietatem. Et voco cibum semper ante ultimam conversionem, ut cibalem humiditatem. Sicut ergo intelligimus in condensatione quod est una pars materiae sub alia et una continens aliam (et haec immediate completur per formam, reliqua autem mediate), sic ex parte ista est una materia immediate completa per formam (et haec manet) et alia est contenta ab ipsa vel sub ipsa, et haec fluit et refluit. Et sic simul loco in toto tempore, et extenditur utrumque sub eadem dimensione, et sic maius est cui advenit et quod advenit. Et sic recte comparatur caro secundum speciem mensurae et caro secundum materiam mensurato eo quod continetur, et simul sunt ubique. Sed dimensio primo et immediate est ipsius carnis continentis, scilicet carnis secundum speciem sicut exposui in exemplo. Et quamvis omne naturale sit hoc-in-hoc, tamen quia unum istorum est magis completum, reliquum minus, dicitur magis completum in genere carnis esse secundum formam et speciem; reliquum autem secundum materiam.

Consequenter quaeritur qualiter vitabimus praedicta inconvenientia.

[Opinio eiusque refutatio]

Et dicitur quandoque sic: quod alimentum defertur per loca digestionum usque in venas minutas et poros minutos corporis. Et cum sic spargitur per totum corpus, ibi consolidatur in carnem.

Sed contra:

Alimentum quamdiu est sub forma alimenti distat secundum locum a carne, quia duo corpora non sunt simul. Si ergo in ipsis poris in quibus fuit sub specie alimenti consolidatur in carnem, erit illa caro distans a carne praeexsistente, et sic non cuilibet parti adveniet.

Item, de substantia corporis vel carnis non est porus; sed quod de substantia est solidum est; ergo si [alimentum] carni advenit per se loquendo, tunc solido advenit. Ergo ultimus adventus non est usque ad ipsos poros tantum, sed usque in profundum solidum; sed illuc non potest pervenire corpus nutrimenti secundum se totum; ergo advenit secundum aliquid sui, ergo vel secundum formam vel secundum materiam.

[Quod alimentum non advenit tantum secundum formam]

Et videtur quod secundum formam sic: Adveniens est augens, ergo oportet esse continuum, ergo oportet advenire secundum formam.

Item, est alterans virtutem materialem agentem in carne sive ipsius carnis, ergo erit activum.

Dicendum ad hoc quod, sicut dictum est, alimentum non est augens ut efficiens sed per hoc quod convertitur et patitur. Ergo magis per naturam materiae quam per naturam formae. Et iterum cum convertitur et durat actio et passio, tunc per suam formam exsistentem in eo alterat virtutem agentem carnis. Et ex hoc non sequitur, ut patet, quod adveniat secundum formam suam tantum.

[Quod alimentum advenit secundum materiam dispositam]

Et quod adveniat secundum suam materiam tantum sic potest ostendi, ut videtur: Quandocumque eadem materia non adveniente pluri de materia extenditur in maiorem est rarefactio. Sed extensio carnis quae est augmentatio non est rarefactio. Ergo non extenditur ibi materia non adveniente pluri. Sed extenditur, ergo adveniente pluri de materia.

Dicendum ad hoc quod cum alimentum delatum fuerit usque in poros minutos, in ultima conversione recipitur materia alimenti in solidum ipsius augmentandi. Sed sicut dictum est, non est haec materia sola sed materia cum dispositionibus praeexsistentibus in ipsa, et recipitur simul cum materia carnis praeexsistente, et utrumque sub eadem dimensione extenditur in plus. Et sic, cum haec materia ultimo adveniens non sit corpus, non requiritur quod illud cui advenit sit vacuum, ut videbatur prima obiectione; nec quod duo corpora simul, immo requiritur quod duae materiae sint simul; nec quod adveniens sit incorporeum - id est, non dimensionatum - quia dimensionatur per dimensionem eius cui advenit. Et hoc totum est, quia advenit per hoc quod sic convertitur in formam sive speciem alendi.

Dubitatur de hoc quod augmentato toto debet quaelibet pars augeri.

Ad hoc intelligamus quod transmutatio quaedam est in terminum divisibilem, sicut est loci mutatio et augmentatio quarum termini per se sunt divisibiles, et alteratio cuius terminus est divisibilis secundum intensionem et remissionem. Quaedam autem transmutatio est in terminum indivisibilem sicut generatio, quia forma substantialis non per se dividitur in partes quantitativas, sed subiectum sicut locus vel quantitas, nec etiam secundum intensionem et remissionem. Debemus ergo intelligere quod transmutationes quarum termini sunt divisibiles non habent continuitatem et divisibilitatem ex divisione subiecti tantum - eo, scilicet, quod primo inducitur forma in partem unam et consequenter in partem aliam - sed etiam ex divisione ipsius termini ad quem est transmutatio, ut prius inducatur in omnes partes incompletius et postea completius. Et sic omnes partes simul transmutantur.

Dubitatur de exemplo quod ponit de mixtione, scilicet quare est de mixtione vini et aquae. Dubium enim est utrum aqua miscetur vino, ut ipse dicit.

Et videtur quod ita sit quod vinum, eo quod penetrativum est, dividat aquam in partes minutas, et consequenter vinum agat in partes illas inducendo aliquo modo formam vini; et quod aqua agat in partes vini intendendo naturam aquae quae fluit in vino, et sic ubique alterando ipsum vinum ad naturam aquae aliquo modo. Et dicetur totum vinum, magis tamen aquosum quam prius fuit.

Et non dicitur vinum proprie augmentari, quia aqua veniens non requiescebatur simul loco cum vino, et haec est differentia augmentationis vini ad veram augmentationem. Sed si vere augmentatio esset per hoc quod nutrimentum in ipsis poris consolidatur in carnem, et non adveniret solido et pleno carnis praeexsistentis nisi secundum virtutem et operationem sive actionem, penitus esset simile de hoc et de augmentatione vini. Constat tamen quod vinum non proprie augmentatur, cum non sit animatum.

Dubitatur super hoc quod dicit de nutrimento quod illud quod advenit, per hoc quod est in potentia et caro et quanta, est augmentativum; sed semper cum est in potentia caro, est in potentia caro quanta, quia nulla [caro] indivisibilis; ergo semper erit augmentativum, cum sit semper nutrimentivum, vel ad minus dum est nutrimentivum.

Dicendum quod vocat esse "in potentia quantum" solum quando est quantum respectu deperditi - id est, quando in maiorem quantitatem extenditur quod advenit quam fuit illud quod recessit sive fluxit.

Dubitatur etiam sic: Nutrimentum est ens in potentia caro, quaero ergo per quem motum ducatur in esse illa potentia, quia non videtur quod sit ibi aliqua species motus.

Dicendum quod haec potentia est ad actum recipiendum non per se ipsum, ut sit actus eius proprie, sed cum alio. Et propterea non est hic aliqua species motus proprie, sed generatio non simpliciter sed secundum quid.

Top

[Pars quinta]

Quoniam autem de materia [1.6.322b1].

Determinatum est de generabili in communi. In ista parte determinat de quibusdam praecedentibus ad tractatum de generabili primo. Et sunt quattuor: mixtio, actio, passio et tactus. Et primo, ut in hoc capitulo, determinat de tactu, primo distinguendo nomen 'tactus' et etiam nomina aliorum coniunctorum sibi, ut sunt 'positio' et 'locus'.

Dubitatur quae sit multiplicitas in his tribus nominibus: 'tactus', 'positio', 'locus'.

Et etiam de eo quod videtur quod peccet sua ratio, quia ad hoc quod aliqua tangant se requiritur eis locus, ut videtur, ratione quantitatis loci sive secundum quod locus est quantitas et non ratione naturae loci. Sed gravitas et levitas consequuntur ad differentias loci ratione naturae loci et suae potentiae. Unde videtur quod diversimode utatur 'loco'.

Dicendum ad primum sic: quod 'locus' quandoque dicitur superficies aliqua circumdans inquantum undique habet distantiam a suo medio sive inquantum profundat se per dimensiones mathematicas. Et secundum hoc est locus solum quantitas, et dicitur mathematice. Positio autem est ordinatio alicuius corporis ad talem locum sive modus exsistendi in tali loco; et dicitur sic mathematice. Tactus autem cum duo sic posita in loco habent ultima suae magnitudinis sive suae quantitatis simul. Et adhuc sic dicuntur mathematice, quia in his non tangitur aliqua virtus activa vel passiva sed solum quantitas. Et possumus videre quod positio addit super locum, et tactus addit super positionem.

Sed si per nomen 'loci' intelligatur non solum hoc quod dictum est prius, sed etiam influentia virtutis in locatum, erit locus dictus naturaliter, quia primum continens influit virtutem suam in omnem locum continentem, et locus in locatum. Et si per nomen 'positionis' intelligatur ordinatio loci ad locatum quae est per talem virtutem, erit positio dicta naturaliter. Et si per nomen 'tactus' intelligamus quod duo sic ordinata ad locum habeant ultima simul per influentiam huius virtutis receptae in eis a suis locis - influentiam, dico, ab utroque in reliquum - erit tactus naturalis.

Et sic patet solutio secundo quaesiti. Quia enim haec virtus secundum quam est tactus naturalis recipitur a loco ratione potentiae loci, requiritur in tactu tali locus non solum secundum quod est quantitas sed ratione suae potentiae.

Dubitatur sic: Si tactui naturali est locus naturalis necessarius, ergo ubi non est locus talis, nec tactus naturalis. Sed caelum non habet locum naturalem, quia non est corpus nobilius continens ipsum, nec ei virtutem infundens. Ergo non tangit naturaliter.

Dicendum quod in tactu naturali propriissime dicto - ubi, scilicet, tangentia mutuo agunt ad invicem - eo quod mutue agunt requiritur contrarietas ipsorum. Sed contrarietas substantiarum reducitur ad contrarietatem loci. Et propterea requiritur hic locus naturalis. Sed cum caelum tangit influendo suam virtutem, tangit non sicut contrarium, quia non corrumpendo sed solum complendo et salvando. Et propterea hic non requiritur locus naturalis.

Dubitatur hic in hoc capitulo de actione et passione, de eo quod dicit hic quod quia agens et patiens sunt eadem genere diversa specie, ideo sunt contraria. Quia sic videtur quod omnes species eiusdem generis sint contrariae.

Dicendum quod non loquitur de genere logico de quo procedit obiectio, sed de genere subiecto quod subicitur contrariis.

Sed hoc videtur falsum, quia exemplificat de genere logico; dicit enim sapor a sapore, et sic de aliis.

Item, calidum et siccum sunt eadem genere subiecto (quia in eadem materia), et sunt diversa specie et forma, et sic adhuc contingeret ipsa esse contraria.

Et dicendum quod subiectum est non solum substantia materiae sed illa cum aliqua potentia una, quae per diversa agentia mota fit formae contrariae. Et quia ab ista potentia, vel ab aliqua dispositione ei adiuncta, quandoque sumitur nomen generis logici, contingit contraria esse in eodem genere logico. Sed non convertitur 'si sunt in eodem genere, ergo contraria'. Et licet siccum et calidum communicent substantiam materiae, non tamen communicant unam potentiam. Et propterea non sunt in eodem genere sicut contraria.

Et quod contraria communicent eandem potentiam sic potest ostendi: Calidum, cum agit, movet potentiam quae est in patiente ad caliditatem. Et idem secundum quod idem idem facit. Ergo si frigiditas esset fundata in alia potentia penitus, cum hoc agens secundum quod est agens solum movet istam potentiam, non attingeret reliquam potentiam, ergo nec suum actum destrueret - scilicet, frigiditatem - et sic non essent calidum et frigidum contraria. Ergo si sunt contraria, fundantur in eadem potentia.

Dubitatur de eo quod dicit quod motor immediatus semper est motus a suo moto. Quia cum caelum agat in inferiora vel moveat inferiora, constat quod ipse est motor immediatus in illa motione qua movet inferiora, et sic movetur a suo moto - quod falsum est.

Dicendum quod illa propositio intelligenda est in actione proprie dicta, quae est inter contraria. Et vult tunc quod in tali actione sit motor propinquus et motus primus.

Postea dubitatur sic: Si caelum et elementum non communicent in materia, ergo sicut caelum non patitur ab elemento, sic nec e converso, quia in elemento non est materia consimilis materiae caeli quae possit eius virtutem recipere.

Et possumus dicere quod eo quod elementum non communicat cum caelo in materia, non recipit aliquid ab eo tamquam formam sibi, quae dico sit sua pars. Potest tamen recipere aliquid ab eo quod sit in ipso tamquam virtus et movens.

Vel aliter dicendum quod substantia materiae communis est in caelo et in elementis. Et quantum est in caelo de materia, tantum in elementis et amplius. Et propterea caelum agit in elementum. Sed quia materia elementi non est solum substantia materiae sed haec cum potentiis ad contraria, quae potentiae in caelo non sunt, non est in caelo quod possit recipere formam elementi. Et propterea elementum non agit in ipsum.

Dubitatur an debeamus dicere calidum esse in sole.

Et videtur quod sic, quia sol generat calidum, et omnis generatio aliquo modo [est] a convenienti.

Videtur autem quod non, quia si ibi esset calidum, tunc ibidem posset esse frigidum, vel in eodem subiecto vel in eadem materia. Hoc dico propter ignem. Et sic esset alterabile et passibile - quod falsum est.

Dicendum quod cum sol generat calidum, haec generatio est a convenienti non simpliciter sed secundum actum sive effectum suum, sicut dixit superius. Et tunc dicemus quod sol facit calidum sicut motus, quia in quolibet puncto aeris cadit aliquis radius a sole, et in quolibet reflectitur aliquis radius ab obiecto, ut a terra. Et sic in quolibet puncto intersecant se radii procedentes in partes diversas et distrahunt materiam aeris cui incorporantur aliquo modo, et sic rarefaciunt et disponunt ad calorem. Et sic sequitur caliditas sicut ex necessitate materiali.

Sed quamvis hoc modo possimus dicere caliditatem generari sive solem [esse] calidum, non tamen possemus sic dicere aliquos planetas esse humidos vel frigidos. Propterea, ut videtur, sicut in caelo est quaedam virtus universalis per quam omnis forma elementaris potest corpus complere et actu facere secundum quam dicimus locum esse causam locati, sic diversae stellae diversas habent virtutes quibus receptis cum formis diversis intenduntur ipsae formae et etiam movetur materia ad talem formam.

Et si talis virtus in sole vocetur caliditas, hoc erit aequivoce. Et hoc est quod dicunt aliqui quod caliditas quae est passio vel passibilis qualitas non est in sole nisi sicut in efficiente, sed caliditas quae est naturalis potentia.

Dubitatur quid veritatis habent opiniones tactae in littera.

Dicendum quod in hoc verum posuerunt quod posuerunt aliquid agentis in profundo patientis, sed in hoc erraverunt quod posuerunt hoc esse corpus.

Sed adhuc videtur quod non necesse sit aliquid agentis esse in profundo patientis - in ipsa transmutatione, dico - quia agens primo potest permutare partem propinquam, et illa aliam, et sic deinceps.

Sed contra:

Agens aut tangit naturaliter aut mathematice. Si mathematice, ergo solum agit secundum superficiem; si naturaliter, ergo influit virtutem suam in patiens.

Item, ubi generatur forma, ibidem praeexsistit virtus agentis. Ergo si ubique et in profundo generatur forma, ergo ubique et in profundo praeexsistit virtus agentis.

Consequenter dubitatur, quia haec virtus non potest esse corpus, quia duo corpora tunc essent simul, sed erit forma vel aliquid formae, illa ergo aut manens eadem numero fuit transmissa ab agente, aut fuit facta ex nihilo ab agente, aut de potentia materiae patientis. Primum non possumus dicere, quia forma, quae de se non est hoc - hoc dico pro anima - sed solum forma, non est una numero in diversis. Ergo si haec fuit in agente, non eadem numero est in patiente. Secundum membrum patet manifeste falsum. Si autem tertio modo dicatur, tunc ante illam virtutem oportet praeexsisterealiam qua mediante educatur, et sic in infinitum.

Propterea debemus dicere quartum membrum - scilicet, ut dicamus quod ipsa forma agentis se non diminuta ex se ipsa generat hanc virtutem se ipsam multiplicando. Est tamen haec virtus numero differens ab illa forma. Et est exemplum in luce, quia unus punctus luminis se non diminuto de se facit alium iuxta se, et sic est ex parte ista.

Sed adhuc contra:

Forma elementi est forma materialis. Forma autem materialis inquantum huiusmodi non extendit se nisi ad suam materiam. Ergo forma elementi hoc modo non multiplicat se.

Dicendum quod hoc verum est quantum est de propria natura elementari, potest tamen hoc facere per naturam corporis sive per virtutem corporis superioris quam recipit a suo loco, secundum quod dictum est quod tactui naturali requiritur necessario locus naturalis.

Adhuc dubitatur de ista virtute, quia aut ipsa sit forma patientis, et tunc est dator formarum; aut forma alia generata, [et] erunt igitur duae formae, quia non est ibi aliquid proprie propter quid debeat ista perire.

Dicendum quod forma generata unitur habituali, et sunt una simplex forma sicut et una earum; quia duae formae eiusdem speciei, quae solum sunt formae et non haec, in eadem materia non numerantur. Et exemplum huius est hoc: Si duae lineae discontinuae ad invicem continuantur in suis terminis, duo puncta quae prius fuerunt duo, iam sunt unum simplex et non unum.

Top

[Pars sexta]

Scrutandum quid mixtio [1.10.327a32].

Haec pars determinat de mixtione et determinat quid est mixtio et quid miscibile et quomodo, et etiam an sit mixtio.

Primo dubitatur super hoc quod dicit quod miscibilia prius sunt divisa, consequenter composita, quia si sic est, tunc ubi fit mixtio, oportet praeesse miscibilia. Sed in sphaera gravium fit mixtio naturaliter. Ergo ibi oportet praeesse miscibilia.

Minorem possumus videre sic: In corporibus gravibus aequali de materia minus respondet [de] forma, et sic de potentia et virtute. Ergo si miscibilia adaequantur secundum potentias, tunc plus oportet in mixto esse de materia gravium quam levium. Sed pluri de materia respondet plus gravitatis, ergo omne mixtum erit plus grave quam leve. Ergo locus mixti est in sphaera gravium.

Quaerit ergo quomodo illuc deveniat ignis.

Et diceret quis quod virtus corporum supracaelestium transiens per sphaeram ignis aliquam impressionem et naturam recipit ab igne, sicut lux transiens per vitrum coloratum. Et sic defertur ignis inferius.

Sed contra hoc obicitur quod qua ratione ibi reciperet impressionem ab igne, eadem ratione reciperet contrariam impressionem in medio loco aeris ubi est locus frigidissimus, et sic destrueretur prima.

Et dicet forte quod haec impressio sic recepta habet esse immateriale sicut species coloris in medio. Et propterea compatitur suum contrarium, nec destruitur ab illo.

Sed contra:

Si compateretur suum contrarium, ergo non ageret in suum contrarium. Ergo non esset principium ad mixtionem.

[De praeexsistentia miscibilium]

Item, videtur quod miscibilia non praeexsistant necessario, quia si materia est in potentia respectu omnium formarum, ergo ex eadem materia possunt educi quattuor formae miscibiles, quaelibet tamen diminutae, et sic in illa materia erit mixtio eorum quae nunquam praeexsistebant divisa. Et, ut mihi videtur, hoc verum est.

Et debemus intelligere quod non semper prius sunt tempore sed natura solum, quia etiam in tali casu prius secundum naturam est quodlibet illorum quattuor secundum se quam alteri coniunctum. Sed adhuc in tali casu quamvis non exigantur quattuor elementa tamquam ad invicem coeuntia, exiguntur tamen (ut videtur) agentia ad hoc ut quattuor formae sic educantur de materia.

[Rufus de adventu ignis]

Ad illud autem quod quaeritur quomodo adveniat ignis, dicendum quod sol per suos radios attingens terram ibi invenit naturam terrae et aquae confusam, et habet virtutem calefaciendi altero dictorum modorum in capitulo de actione. Cum ergo sol vincit frigidum terrae, generat calidum et siccum; et cum vincit frigidum aqueum relinquendo humidum, generat calidum et humidum. Et sic per actionem solis iam sunt ibi naturae confusae elementorum omnium. Et sic potest fieri ibi mixtio.

Debemus tamen intelligere quod aliquae sunt mixtiones, et in animalibus et in plantis, quae non possunt fieri sine anima vegetativa, ut in illis quae necessario generantur per decisionem et non per putrefactionem.

Sed adhuc videtur quod oportet ponere ante actionem solis aliquo modo naturas elementorum confusas in terra. Quia cum advenit eius virtus ipsae terrae, si non inveniat aliquam partem eius magis dispositam ad naturam ignis sive ad calidum-siccum quam aliam, tunc aut totum converteret aut nihil, et tamen ita verum est quod cum generet aliquem vaporem, nullam partem terrae vel aquae in totalitate sua convertit necessario.

Propterea possumus dicere sic: Quod in terra vel aqua, eo quod densa, sunt ibi plures partes materiae simul, et est aliquid ipsius materiae cui primo et immediate adhaeret forma, et est aliquid quod mediante illa materia sive illa parte materiae recipit formam cui non aequaliter adhaeret forma. Et propterea ista pars materiae facilius convertitur ad formam oppositam, et sic virtus solis in purissima terra invenit aliquid quod facilius disponitur ad naturam ignis.

De forma miscibilium dubitatur, scilicet quomodo miscibilia sunt in mixto, quia forma substantialis non recipit intensionem vel remissionem, et tunc vel penitus sunt formae miscibilium in mixto (et tunc quattuor corpora actu) vel penitus non sunt (et tunc sola materia).

[Opinio eiusque refutatio]

Et propterea dicunt aliqui quod formae elementorum sunt in se accidentia et recipiunt intensionem et remissionem, ipsis tamen elementis sunt formae substantiales.

Sed contra hoc est quod cum ignis sit species in genere substantiae, tunc genus suum est substantia, et differentia non potest esse alterius naturae quam genus. Ergo totum aggregatum ex genere et differentia erit substantia. Sed hoc aggregatum est sua definitio quae idem est cum forma ignis. Ergo forma ignis est substantia vel forma substantialis, et sic quod est in se accidens non est alicuius substantiae substantiale.

Item, si haec forma ignis in se esset accidens, non posset esse accidens alterius quam ignis (quia accidentia non sunt separata), et tunc non esset eius forma substantialis.

[Argumenta principalia]

Ad principale probandum sic arguitur: Si virtus miscibilium est in mixto, virtus autem non attribuitur materiae sed formae, ergo sunt ibi formae elementorum, ergo ipsa elementa.

Item, ostendi potest quod formae elementorum sunt ibi in actu, quia si essent ibi in potentia, tunc indigerent agente ad hoc ut fierent in actu; sed non indigent agente; ergo etc. Probatio minoris: Mixtum, eo quod mixtum, est corruptibile ex natura contrarietatis in ipso. Ergo praeter omne extrinsecum agens corrumpitur; ita videtur. Sed non corrumpitur nisi in elementa. Ergo praeter extrinsecum agens fient elementa in actu.

[Responsio auctoris]

Propterea, ut mihi videtur, possumus dicere sic: quod potentia materiae est natura quaedam incompleta quae, mota per agens extrinsecus plus et plus, ultimo fit necessitas et forma in actu. Et antequam est necessitas, semper est forma in potentia essentiali et indiget agente; et cum est necessitas, tunc est in potentia accidentali et per se ipsam exiens in actum si non sit prohibita. Et in tali statu, ut mihi videtur, debemus ponere formas miscibilium in mixto, ita ut cum quaelibet possit de se exire in actum, quaelibet tamen per aliam prohibetur. Sic ergo non est ibi actu forma, nec tamen sola materia, sed potentia mota ad formam - ad quam potentiam, quia ipsa est natura formalis, consequitur virtus. Et sic etiam ad talem potentiam motam ad formam ignis, cum ex terra generatur ignis, consequitur caliditas in eadem materia adhuc exsistente sub forma terrae.

Et sic possumus ibi duo videre - quod, scilicet, terra manens sub forma terrae alteratur de frigido in calidum - et etiam illud - scilicet, qualiter alteratio praecedit generationem, cum tamen accidens semper causetur aliquo modo a forma substantiali. Quia caliditas remissa in praedicto casu causatur ex potentia ad ignem parum mota; et intensior caliditas, ex eadem potentia magis mota; et intensa caliditas simpliciter, ex forma ignis simpliciter ente.

Ad ultimum autem debemus dicere quod forma elementi est in potentia non essentiali sed accidentali. Et ideo sine omni agente extra potest sibi solvere prohibens et exire in actum. Si enim esset in potentia essentiali et ob hoc diceretur mixtum, eadem ratione aliquod simplex diceretur mixtum, vel ipsa materia, eo quod sunt ibi omnes formae in potentia essentiali.

Dubitatur de eo quod dicit quod parva sunt facilius miscibilia.

Quia propositis duobus, quae est proportio totius ad totum, eadem est proportio medietatis ad medietatem et tertiae ad tertiam, et sic deinceps. Ergo eodem modo miscentur duo magna sicut et si essent divisa in parva.

Dicendum quod non sequitur, quia cum sint divisa in parva, magis sunt approximata secundum totum ad invicem, et propterea facilius miscentur.

Dubitatur etiam de eo quod dicit quod humida sunt magis divisibilia, quia in secundo dicit ipse quod terreum siccum in mixto, si non esset aqua in mixto, decideret in pulverem. Et sic videtur quod divisibilitas magis attribuatur sicco.

Dicendum quod dupliciter est siccum, scilicet essentialiter, ut est terra, et accidentaliter, ut est siccum coagulatum in quo praecessit humiditas. Et tale siccum est difficile divisibile.

Vel possumus aliter dicere quod non solum intendit de divisione secundum partes quantitativas sed secundum partes materiae, quam divisionem dicimus in rarefactione et condensatione secundum quod partes materiae elongantur et approximantur ad invicem. Et hanc divisionem magis habent humida quam sicca. Sicca enim sunt corpora extrema, scilicet summe rarum et summe densum, ut ignis et terra; humida autem sunt corpora media mediocriter rara et densa, et quia mediocriter, ideo facilius transmutantur ad maiorem vel minorem raritatem vel densitatem.

Dubitatur de eo quod dicit quod stannum transit colorans solum. Dubitatur enim propter quid maneat color magis quam aliquid aliud.

Dicendum quod aes est magis terreum; stannum autem est magis humidum, et ideo (sicut iam dictum est) facilius recipit transpositionem in partibus materiae quam aes. Et sic recipit aere istas passiones materiales sicut duritiam et soliditatem et talia. Sed corpora humida plus habent de natura perspicui quam terra vel terrea, et ad hanc naturam consequitur color. Et propterea stannum magis alterat aes quantum ad colorem quam e converso, quantum tamen ad alias qualitates materiales stannum videtur cedere in aes. /w3

Top

[Liber secundus

Pars prima]

De mixtione autem et de tactu [2.1.328b26].

In parte praecedente determinatum est de generabili in communi et de aliis praecedentibus tractatum de generabili primo. Hic autem tractat de ipsis generabilibus primis, et habet haec pars primo partem prooemialem, deinde exsecutivam, ibi: "Horum autem" [2.1.328b34]. Pars exsecutiva primo determinat de principiis primorum sive elementorum et secundo de ipsis sive de generationibus ipsorum, ibi: "Quoniam autem determinatum est" [2.4.331a7]. Et adhuc primo de principio materiali, secundo de principiis formalibus, ibi: "Sed tamen" [2.1.329a28]. Et de principio materiali primo determinat secundum opinionem, secundo secundum veritatem, ibi: "Nos autem" [2.1.329a25]. Et primo ponit opiniones, secundo reprobat unam illarum, ibi: "Quoniam quidem" [2.1.329a6].

Primo quaeritur quare in recapitulatione non enumerat augmentationem.

Dicendum quod sub nomine 'generationis' comprehendit augmentationem, quia alimentum per quod fit augmentatio generatur aliquo modo.

Vel dicendum quod intelligit per 'generationem aliquam' augmentationem.

Quaeritur etiam quare non improbat opinionem ponentium plura corpora esse materias sive ponentium plures materias.

Dicendum quod haec satis improbata est in principio huius libri in opinione Empedoclis, quia ibi dicitur quod si sint plura principia et conveniant ad generationem alicuius unius, non stant in suis formis. Et sic sunt transmutabilia ad invicem, et sic oportet ponere aliquod prius ipsis deferens istam transmutationem, et sic ipsa non erunt prima principia materialia.

Consequenter dubitatur de hoc quod innuit quod omne corpus sensibile habet aliquam contrarietatem, quia instantia videtur in caelo quod est corpus visibile.

Dicendum quod ipse intelligit sensibile, id est tangibile (ut sciemus post), et tale non est caelum.

Dubitatur etiam unde supponit quod hoc corpus est sensibile.

Dicendum quod eo quod ex ipso potest fieri generatio, erit ipsum tangibile tactu naturali. Et cum per easdem differentias fiat tactus naturalis et tactus animalis, erit ipsum tunc tangibile tactu animalis, quia sensu, et sic sensibile.

Quaeritur qualiter materia dicatur infinita.

Et videtur quod non sit hoc, eo quod habeat infinitam potentiam ad extensionem quae est per rarefactionem. Et ecce quare: Rarefactio est dispositio materialis ad caliditatem, et maior ad maiorem. Ergo non erit summe calidum alicubi nisi ibi sit summa rarefactio. Ergo cum in igne sit summe calidum, erit et ibi summe rarum, et opposito modo summe densum in terra.

Nec erit materia infinita, eo quod sit possibilis ad infinitas formas, quia non sunt infinitae formae in genere substantiae. Et iterum, determinata est sua potentia ad duas contrarietates et quattuor contraria.

Dicendum quod infinita est, eo quod in infinitum se habet ad formam non secundum rectum sed secundum circulum, quia cum est sub una, possibilis est respectu alterius et e converso.

Vel dicendum quod sit infinita, quia nullam formam determinat sed indeterminate se habet ad omnes.

Dubitatur de hoc quod materia est in potentia corpus, quia corpus componitur ex materia et forma substantialiter differentibus. Unde videtur quod neutrum istorum per se sit in potentia totum aggregatum.

Dicendum quod nomine 'materiae' non intelligit solam substantiam materiae, sed hanc cum suis potentiis quae quidem cedunt in formas. Et de hac patet quod ipsa est in potentia corpus.

Consequenter dubitatur sic: Quia si debeamus dicere quod una potentia subest contrariis, quae mota per tale agens cedit in hanc formam et per contrarium in contrariam, tunc possumus sic arguere: Haec forma secundum rem et substantiam est eadem cum illa potentia, quia cum educitur, nihil novum additur, sed quod ibi fuit ut in potentia consequenter fit sub alio esse et sub actu. Similiter de contraria forma, et tunc cum illae duae formae sint eaedem eidem potentiae, erunt eaedem inter se solum differentes per esse diversa.

Sed contra:

Si sic poneremus, non esset potentia ad formas diversas nisi hoc modo ut poneremus aliquid unum receptivum contrariorum modorum essendi. Sed potentia receptiva est potentia materialis et passiva, et sic non poneremus hanc potentiam esse activam. Sed hoc falsum est, quia haec potentia est natura formalis addita super substantiam materiae, et natura formalis quae est in potentia non est solum ut recipiat aliquid sed ut fiat.

Propterea debemus dicere quod non valet hoc argumentum: 'Illae formae sunt eaedem eidem potentiae, ergo idem inter se', sicut nec hoc 'illae species sunt eaedem eidem generi, ergo sunt eaedem inter se'. Potentia enim generis est similis potentiae materiae. Et dicit Aristoteles quod genus non est aliquid unum, et tamen non est aggregatio specierum. Sed non est aliquid unum, quia est plura in potentia. Et sic penitus est ex parte ista quoad hoc.

Et est simile hoc: Sit A punctus in medio lineae continuae et dividatur linea super A punctum. Iam A punctus fit duo puncta, quia totum A remanet cum una parte et totum A cum altera parte, quia utraque pars retinet eundem terminum quem prius habuit, et A secundum se totum fuit utriusque terminus. Neuter ergo istorum punctorum aliquid addit super A simplex punctum, et tamen ista duo sunt inter se divisa. Et hoc est quia A punctus fuit in potentia aliquo modo, ita quod cum esset unum, in potentia duo fuit.

Dubitatur propter quid intelligit corpus sensibile idem quod tangibile.

Et ratio huius est quod per se corpus sensibile dicitur illo sensu, qui differentias corporis sentit, per quas est corpus; hoc autem est tactus. Et hoc necesse est, quia instrumentum tactus est mixtum per se loquendo, ita quod mixtio est completio organi aliquo modo. Et propterea ex formis miscibilibus quae formae corporum sunt immutatur.

Sed tunc est dubitatio, quia secundum quod hic inquirit de differentiis corporum, videtur quod ipsae sint accidentia, quia qualitates tangibiles sunt accidentia. Et prius etiam dixit quod "secundo" post materiam sunt contraria quae hic inquirit, et sic videntur esse completivae elementorum. Oppositum tamen dictum est in capitulo de mixtione.

Dicendum quod naturalis philosophus non plus quaerit in principiis corporis naturalis nisi quod inveniat ibi materiam et formam et privationem ut principia mobilis. Quid autem secundum essentiam sit illa forma non quaerit. Et propterea cum formae substantiales sint magis ignotae nobis quam accidentales, formam nominat nomine accidentis.

Alia responsio subtilior, non tamen vera, est haec, scilicet quod forma substantialis consideratur a naturali non secundum se et ut est substantia sed inquantum est principium transmutationis, et sic aliquo modo sub accidente. Et propterea nominatur nomine accidentis.

Sed (ut videtur) si ab hoc accidente nominetur, nominabitur virtus et non calidum vel frigidum vel humidum vel siccum.

Dubitatur postea de eo quod dicit quod calidum et frigidum sunt contrarietas activa; humidum et siccum, passiva. Quia si sunt contraria, utrobique erit activum et passivum.

Et dicunt aliqui quod calidum et frigidum dicuntur activa non quia non patiuntur, et humidum et siccum passiva non quia non agant, sed quia haec habent maiorem virtutem agendi; haec autem minus. Et glossant 'passiva' - id est, parum activa.

Alii autem dicunt quod calidum et frigidum dicunt dispositiones magis ex parte formae, secundum quas est extensio virtutis in aliud et operatio in aliud. Quamvis enim frigidum patiatur, non est ipsa frigiditas dispositio recipiendi caliditatem; humidum autem et siccum sunt dispositiones ex parte materiae secundum quas recipit, prout dicitur quod humidum est facile passibile. Et ob hoc etiam omnes aliae qualitates consequentes reducuntur ad humidum et siccum tamquam ad principia materialia, non autem ad calidum et frigidum nisi ut ad agentia.

Et cum obicitur quod humidum et siccum sunt contraria, ergo activa et passiva ad invicem, dicunt quod humidum et siccum agunt non per se sed cum calido et frigido, quia calidum quod est cum sicco aliquam recipit impressionem a sicco et generat calidum siccum, et calidum quod est cum humido generat calidum humidum; et similiter de frigido.

Item, videtur quod ista quattuor reducantur ad duo prima, sicut ad rarum et densum, quae sunt principia omnium passionum.

Dicendum quod rarum et densum non addunt aliquam qualitatem super substantiam materiae sed solum esse, quia densum non est nisi plus de materia secundum substantiam, et rarum minus. Propterea ista quattuor non reducuntur ulterius ad aliquas qualitates priores.

Top

[Pars secunda]

Quoniam autem quattuor elementa [2.3.330a30].

Cum iam determinavit de principiis formalibus quae et quot sunt, hic applicat ea ad sua corpora. Et primo determinat quod in his quattuor tantum sunt quattuor combinationes possibiles, et secundo iuxta illas quattuor determinat quattuor esse corpora.

Quaeritur propter quid necesse est quod quodlibet elementum habeat duas qualitates.

Et respondent aliqui quod hoc est quia elementum est activum et passivum, et propterea habet unam qualitatem activam et unam passivam, quia per calidum vel frigidum agit, per siccum vel humidum differenter recipit, secundum quod dicimus quod humidum est magis passivum.

Postea quaeritur propter quid cum maxime calidum sit maxime leve, propter quid suum contrarium non sit maxime grave et deorsum.

Dicendum quod in qualibet contrarietate unum extremum est magis per positionem et aliud magis per privationem. Quia ergo in contrarietate activa calidum est magis per positionem et in contrarietate passiva humidum, quia est magis terminabile et passivum, propterea ista duo sunt in loco superiori. Et quia hoc quod est per positionem in contrarietate passiva erit et ipsum in supremo loco, scilicet calidum, quod magis habet de extensione loci et de potentia loci; et similiter per oppositum de frigido et sicco (ut sit siccum in infimo loco); sic ergo calidum, non quia calidum sed quia magis ens, erit in supremo, et tunc quod minus est ens (ut siccum) erit in infimo.

Dubitatur de eo quod dicit quod si non esset generatio, non esset alteratio secundum tangibiles qualitates. Ibi enim videtur velle signare quod generatio sit secundum illas.

Dicendum quod cum alicubi dicit generationem esse secundum illas, per li 'illas' intelligit formas substantiales non nominatas, sicut per effectum causam. Et si in illis formis substantialibus non esset transmutatio neque simpliciter neque in parte - sicut dicimus quod potentia ad formam disponitur et excitatur et transmutatur antequam sit actu forma - non esset alteratio.

Dubitatur de eo quod videtur expresse dicere quod cum generatur unum ex alio, si communicent in aliqua qualitate, manet illa qualitas, et tunc manet actu corpus.

Sed si dicatur quod non manet numero sed specie, tunc videtur quod aeque difficilis sit generatio in talibus sicut in aliis.

Dicendum quod hoc non sequitur, quia formae substantiales talium communicant in aliquo eodem, non tamen in aliquo eodem secundum numerum, et tamen est facilior pertransitus ab una forma ad aliam formam communicantem cum ea quam ad aliam non communicantem. Et sic facilior generatio in his quam in aliis.

Videtur quod illatio cuiusdam rationis quam ponit in littera non teneat. Quia si infinitae sunt contrarietates, tunc infinitae sunt qualitates ex una parte et infinitae ex alia, et illae istis contrariae et aliae aliis contrariae. Et sic contingit ponere unum habere istas et aliud habere illas.

Dicendum quod hoc modo non est in praesenti casu, quia propositis duobus omnes qualitates superiorum, ex quibus est transmutatio, erunt in his eadem ratione qua quaelibet fuit in inferioribus. Et iterum omnes qualitates inferiorum - ad quas, dico, est transmutatio - erunt in his. Et sic infinitae eaedem qualitates erunt in his.

Et potes tunc intelligere: Infinitae eaedem, ergo nullae diversae.

Vel sic: Ista duo corpora cum habeant infinitas qualitates easdem, non habebunt aliquas diversas nisi duas per positionem praedictam - illam, scilicet, a qua est transmutatio quae erit in inferiori, et illam ad quam quae erit in superiori. Et sic ratione infinitarum qualitatum magis dicentur eadem et eiusdem naturae quam ratione duarum diversae naturae.

Vel forte intelligit quod si debeant convenire in infinitis qualitatibus, istae infinitae egrediuntur a tota natura istorum, et quod pars suae naturae non possit esse causa infinitatis, et tunc erunt unum sive eiusdem naturae.

Top

[Pars tertia]

Admirabitur autem aliquis [2.6.333a16].

Haec pars intendit manifestare falsitatem opinionis dicentium elementa non transmutari.

In principio dubitatur sic: Corpus caeleste et elementare sunt comparabilia secundum quantitatem, ergo per rationem suam communicant in materia et sunt transmutabilia ad invicem.

Dicendum quod non loquitur de quantitate secundum extensionem sed secundum substantiam. Et hoc significat cum dicit decem pugillos aeris esse aequales uni pugillo terrae. Et patet quod non est hoc quantum ad extensionem, sed quia tantum de substantia materiae est hic sicut ibi. Et patet quod sic comparari vel sic esse aequalia secundum quantitatem est communicare eandem materiam.

Consequenter dubitatur de hoc quod dicit quod si sunt comparabilia secundum eandem potentiam, tunc communicabunt eandem materiam. Quia sol et ignis sunt comparabilia secundum eandem potentiam calidi secundum maius et minus et aequaliter, et sic communicabunt in materia.

Dicendum quod intelligit "secundum eandem potentiam" non quocumque modo sed in generatione univoca, quia sic diceret Empedocles. Diceret enim quod si aliquantus ignis et aliquantus aer aequaliter possent calefacere, quod utrobique esset transmutatio univoca, et sic utrobique poneret caliditatem univoce. Et si hoc, ergo utrobique poneret idem receptivum caliditatis et eandem materiam - quod est contra ipsum. Et sic non est obiectio de sole.

Sed adhuc dubitatur: Si est quantitas univoce in caelo et elemento, tunc erit utrobique idem receptivum. Sed elementum recipit quantitatem (ut videtur) per naturam suae materiae, quia per naturam eius habet partem extra partem, licet hoc debeatur formae tamquam efficienti. Et sic in caelo erit materia.

Dicendum quod per se loquendo causatur quantitas ex substantia materiae et adventu alicuius formae super ipsam prius secundum naturam quam adveniat privatio. Et propterea possumus concedere quod in caelo sit substantia materiae, non tamen cum privatione, et propterea non cum transmutatione secundum substantiam.

Sed adhuc tunc videtur quod magis erit ibi extensa quam sub igne, quia est corpus subtilius, et tunc ignis non habebit materiam maxime rarefactam.

Dicendum quod loquendo de materia naturali - quae, scilicet, est cum privatione et cum possibilitate - est materia ignis maxime rarefacta. Et tunc non est obiectio.

Et forte in aliquo corpore caelesti plus est de substantia materiae quam in igne, ut in luna. Et propterea forte non est transparens, quia si esset transparens nunquam esset eclipsis solis.

Ipse dicit quod ea quae sunt a natura aut sunt semper aut frequenter. Quaeritur in quibus semper et in quibus frequenter.

Dicendum quod ubi causa est determinata ad aliquem effectum, et materia recipiens eius operationem non habet naturam contrarietatis ad ipsam per quam possit prohibere suam operationem, erit semper a tali causa talis effectus, ut est in motibus supracaelestibus. Licet enim motus alicuius orbis sive alicuius stellae non sit semper uniformis, componitur tamen ex multis motibus quorum quilibet in se est uniformis. Sed si materia recipiens habet contrarietatem respectu agentis, non semper potest causa in suum effectum sed prohiberi potest ex inoboedientia materiae, ut est in materia naturali quae potentiam habet ad duo opposita.

Et in talibus sunt demonstrationes, scilicet in his quae frequenter fiunt, eo quod causa quantum est de se ordinatur ad talem effectum, et potest per talem causam cognosci talis effectus, licet non semper contingat - quia quantum de se est, semper contingit.

Top

[Pars quarta]

De elementis autem [2.7.334a15-16].

In parte praecedenti determinatum est de generatione simplicium inter se; hic autem determinat de generatione compositorum ex simplicibus. Et primo dat modum huius transmutationis, et secundo determinat an ex omnibus simplicibus fiant composita.

In primis est hic dubitatio: Si, sicut dictum est, per nomen accidentis secundum sensum vocis debemus intelligere formas substantiales ex quibus causantur, tunc videtur quod sicut nunc dicimus quod per intensionem et remissionem accidentium fit mixtio, similiter oportet dicere quod ipsae formae substantiales recipiunt intensionem et remissionem - quod videtur inconveniens.

Sed dicendum quod aliquo modo est ibi remissio et intensio - ita, scilicet, ut dicamus intensionem in ipsa forma actu exsistente; remissionem autem in ipsa secundum potentiam exsistente, ut prius tactum est. Et a forma ignis actu exsistente causatur calidum intensum, et ab eadem potentia exsistente, mota tamen in parte ad actum, causatur calidum remissum. Sed tamen ipsa forma substantialis secundum quod est sub ratione formae non suscipit intensionem et remissionem.

Consequenter potest dubitari sic: Si, sicut dictum est, miscibilia prout sunt in mixto sunt necessitates, ergo omnes mixtiones erunt similes, quia quod necessitas est completum est quantum potest citra actum.

Dicendum quod non sequitur hoc, quia sicut ignis-lux et flamma et carbo differunt aliquo modo secundum maius et minus, sic et necessitates ad ipsa. Et sic contingit potentiam aliquam, quae est necessitas, esse et secundum plus et secundum minus.

Possumus iterum dicere quod aliqua mixtio est sic, in qua unum contrarium est sic in necessitate, alterum autem non, ut est in aliquo mixto quando est in corruptione. Et iuxta hoc possumus verificare hoc quod dicit Commentator, quod formae elementorum sunt media inter substantias et accidentia sive formas substantiales et accidentia, ut intelligamus hoc secundum quod sunt in mixtione. Sunt enim ibi ut potentiae et non in suis actibus ultimis, et in hoc deficiunt a forma substantiali simpliciter; eo autem quod simul coniunctae possunt perficere materiam, plus habent quam accidentia.

Postea quaeritur qualiter cedant in unum, quia ea quae sunt de contrarietate passiva non habent contrarietatem ad ea quae sunt de contrarietate activa. Ergo non faciunt unum medium cum his.

Dicendum quod licet non cedant in unum cum his, tamen omnia cedunt in unam formam, quia illa quae sunt de contrarietate passiva disponunt materiam ad recipiendum, et ea quae sunt de contrarietate activa in materia sic disposita recipiuntur, ut eam compleant.

Sed sive sic sive non, videtur quod duo contraria non cedunt in unum nisi in unum aggregatum, quia potentia ad caliditatem non est frigiditas. Sed cum illa potentia movetur ad caliditatem, solum recipit plus caliditatis, ergo haec potentia incomplete mota nihil habet frigiditatis. Et similiter potentia ad frigiditatem non est caliditas - frigiditas, dico, incomplete mota. Et sic quamvis illae duae potentiae incompletae sint in mixto sicut dictum est, tamen neutrum participat naturam alterius; non cedunt in unum nisi tantum in unum aggregatum.

Possumus concedere quod non cedunt simpliciter in unum, sed tamen plus est ibi unitatis quam aggregatum. Quia licet potentia ad calidum, eo quod mota est ad caliditatem, nihil habeat frigiditatis, tamen, eo quod frigidum attingit ipsum secundum virtutem, quantum invenit eam deficere a calido, tantum movet ipsam frigidum. Et sic sunt haec duo contraria aliquo modo unita in una potentia.

Sed adhuc videtur quod si forma substantialis elementi secundum quod est in potentia non potest complere materiam, et coniunctio unius ad alteram nihil affert actualitatis, sed magis reducit ad potentiam, tunc omnia simul iuncta non possunt complere materiam, ergo oportet ponere ibi aliam formam.

Item, si elementum quantum est de se unumquodque appetat proprium locum, tunc si non sit aliquid continens ea [elementa], non stabit mixtum, ergo oportet ponere alia praeter haec.

Item, si elementa in suis locis adhuc indigent continente, multo fortius cum sint extra sua loca in mixto indigent continente.

Et possumus hoc concedere hoc modo, ut dicamus quod in quolibet elemento est sua materia et sua forma et praeter hoc natura loci, quae non est pars rei sed est salvans formam in materia. Et dicemus tunc quod haec natura sicut in radice est una, sed per diversa loca et corpora diversificatur, et ex parte qua diversificata est radicatur et tenet se in diversis miscibilibus, et ex parte ea qua una est unitur illa natura quae est in uno miscibili illi quae est in alio, et sic continet mixtionem. Et quamvis formae miscibiles secundum se non possent complere materiam, possunt tamen per actualitatem quam recipiunt ex isto continente.

Top

[Pars quinta]

Omnia enim mixta corpora [2.8.334b31].

In hac parte ostendit quod omnia mixta sunt ex omnibus quattuor elementis.

Dubitatur de motu mixtionis sub qua specie motus contineatur.

Et videtur quod non nisi sub generatione cum sit motus in substantiam compositam.

Sed contrarium videtur sic: Ipsa miscibilia (ut videtur) miscentur solum per corruptionem suarum intensionum. Et sic mixtio magis erit corruptio.

Dicendum ad secundo obiectum quod prima propositio falsa est, quia non solum corrumpitur intensio ignis, sed quantum ibi corrumpitur de forma ignis, tantum in eodem generatur de forma contraria.

Item, videtur quod mixtio non sit generatio, quia (ut videtur) resolutio mixti ad miscibilia non est generatio, quia miscibile sive forma miscibilis non est in mixto ut in materia. Generatio autem de materia educit formam. Et si hoc, tunc contrarius processus - scilicet, mixtio - non erit generatio.

Dicendum quod ratio motus non salvatur in mixtione, nec est vere aliquis motus, quia forma mixti (quae, dico, est elementaris) non solum est in potentia in ipsis miscibilibus, nec formae miscibilium in mixto. Et propterea non est ibi vere exitus de potentia in actum nec motus secundum completam rationem motus. Sed tamen sicut ibi motus est medio modo se habens inter generationem et alterationem, sic formae miscibilium (prout in mixto sunt) medio modo se habent inter formas substantiales et accidentales, ut prius dictum est.

Item, sicut forma mixti non est simpliciter una sed una composita vel confusa, sic motus mixtionis est unus confusus. Et propterea contingit quod licet resolutio sit multi motus, quia ad multas formas, tamen isti sic uni opponuntur.

Dubitatur an possit esse mixtio secundum plenam aequalitatem potentiarum.

Et videtur quod non:

Quia tunc non essent activa ad invicem, cum omne agens sit dominans.

Item, quamvis agerent ad invicem per aequales potentias, semper tamen staret eadem proportio inter ea. Et sic semper maneret mixtum.

Sed prima ratio videtur peccare, quia cum maior potentia agit in minorem, minor etiam agit in maiorem, quia omne agens physice patitur. Si igitur minus agit in maius, multo fortius aequale agit in aequale.

Item, quamvis sint aequalia, nihilominus sunt contraria, ergo activa et passiva.

Item, sic arguit Aristoteles aliquando: Si est prius, est primum. Et hoc est quia prius dicitur respectu primi per approximationem ad ipsum. Sic ergo cum sit aliquid sanius, erit aliquid sanum simpliciter vel possibile esse; et sic erit simpliciter media proportio sive aequalis proportio elementorum.

Item, in aliqua complexione quandoque dominatur calidum, et contingit ut remittatur usque quo dominetur frigidum. Si ergo continue transit de maiori ad minus respectu ipsius frigidi, ut videtur, transibit per omne medium; et sic per aequale.

Et dicet forte quis quod quando est aequalitas activarum, non erit aequalitas passivarum, nec e converso.

Sed contra:

Ipsa passiva contraria aut de se sufficiunt ad agendum inter se, aut indigent actione activarum. Si de se sufficiunt, ita quod tota sua actio sibi attribuatur, ergo cum contingit ipsa devenire ad aequale, stabunt in aequalitate et in eadem proportione. Ergo quando activa perveniunt ad aequalitatem, omnia erunt in aequalitate. Si autem non sufficiunt ad agendum sed indigent activis, tunc (ut videtur) quando ipsa activa perveniunt ad aequalitatem, si tunc non possint agere ad invicem, nec agere poterunt ipsa passiva, sive sint aequalia sive inaequalia. Et sic neutrum corrumpet reliquum, ut ponit illa positio.

Item, accipiantur contraria quae sunt aequalia quantum ad activas et quantum ad passivas, et componantur ad invicem. Eo quod sunt contraria (ut videtur) transmutabunt se ad invicem in unum medium, et erit aequalitas simul ex parte omnium.

Videtur etiam quod quamvis sit aequalitas, non semper permanebit eadem proportio. Et sic peccabit secunda ratio, quia locus compositorum est circa medium, et ille locus est maxime igni innaturalis et contrarius. Et propterea, licet ignis sit aequalis suo contrario, citius tamen diminuitur per contrarietatem loci quam suum contrarium.

Sed contra:

Ponamus quod quantum suum contrarium mutatur contra ignem per naturam loci, in tantum sit ignis in aliquo mixto maioris potentiae quam suum contrarium secundum se, ita quod potentia ignis sit aequalis aggregato ex potentia sui contrarii et ex potentia loci. Et tunc videtur quod talis complexio stabit in eadem proportione.

Possumus dicere quod hoc non est verum, quia ex parte potentiae ignis nihil est quod non possit diminui; ex parte autem praedicti aggregati aliquid est quod non diminuitur cum agit - scilicet, potentia loci, quia haec est magis per naturam supraelementarem quam per naturam elementarem. Et ex hoc accidit igni diminutio, ita quod in fine habeat ignis corrumpi in quolibet mixto.

Dubitatur super hoc quod dicit in littera sic: Si aqua eo quod aqua fluxibile, ergo oppositum erit principium colligationis.

Dicendum quod aqua ex fluxibilitate sua admiscet se cum partibus terreis, et ex admixtione cum eis ingrossatur et aliquo modo exsiccatur et terminatur sua fluxibilitas. Et sic est principium colligandi partes.

Dubitatur etiam super hoc quod dicit quod si terra non esset admixta aquae, decideret. Quia cum sit corpus continuum per se ante omnem mixtionem, videtur quod non decideret, sed quod tenerent se partes simul.

Dicendum quod in sua sphaera non decideret, sed extra suam sphaeram sine admixtione aquae decideret.

Videtur quod terra non indigeat aqua ad hoc quod partes eius terminantur, quia terminatio fit ratione humiditatis. Aer autem est magis humidus quam aqua. Et sic, ut videtur, non est necesse quod terra extra suam sphaeram sit admixta cum humiditate aquae, quia potest misceri cum humiditate aeris.

Dicendum quod licet aer sit magis humidus quam aqua, non tamen est ita proportionalis ut misceatur cum grossitie terrea. Et propterea per aeris humiditatem non esset terra terminabile.

Dubitatur super hoc quod dicit quod "forma et species omnium est in terminis," quia secundum rationem sic videtur quod terra sit magis secundum speciem quam aer, cum terra sit una extremitas elementorum, ut maxime deorsum, et sic in termino.

Debemus intelligere quod mundus dimensionatur dimensione naturali sive dimensione motuum, et sic sunt duo termini: sursum et deorsum; vel dimensione mathematica, et sic sunt termini loca opposita in circumferentia, et utrumque sursum. Et quia ibi plus de expansione loci et de virtute caeli continentis, propterea in suo locato plus est de rarefactione materiae et completione formae.

Dubitatur super hoc quod dicit quod ut in generabilibus est materia, 'sic in sempiternis'.

Dicendum, sicut dictum est, quod in caelo est substantia materiae.

Vel si non dicatur in supracaelestibus materia vere, possumus dicere quod materia in illis est ipsum corpus; forma vero, novus locus secundum substantiam quem adquirit per motum; efficiens vero, motor eius.

Top

[Pars sexta]

Non autem et universaliter [2.9.336a13].

Determinato de efficiente generationis secundum opinionem aliorum, determinat de efficiente secundum veritatem. Et primo determinat quod hoc efficiens est motus circularis, et secundo determinat quis motus circularis et quis non.

Dubitatur super hoc quod dicit in littera sic: Si multiplex accessus solis sit causa generationis et recessus causa corruptionis, ergo cum isti accessus et recessus sint sibi interpositi, erunt generationes et corruptiones sibi interpositae. Ergo tempus generationis non erit continuum, nec tempus corruptionis.

Dicendum quod in his quae durant per multos annos, licet virtus eorum diminuatur in recessu solis antequam veniunt ad esse completum, quia tamen non in tantum diminuitur quin adhuc compleat, propterea in hoc tempore non dicitur recedendo corrumpere sed adveniendo generare. E converso est in tempore in quo est recessus ab esse completo.

Dubitatur super hoc quod dicit omnia iuvari per solis accessum, cum diversa elementa diversas habent formas et actiones. Quomodo ergo iuvat sol ea ut agant inter se, quia operatio eius unica est (ut videtur)?

Dicendum quod in actione naturali agens multiplicat formam suam in materiam patientis; et haec forma sic exsistens dicitur virtus agentis. Sed hoc non potest forma materialis facere inquantum talis, quia inquantum talis est determinata respectu materiae respectu cuius est materialis. Sed hoc facit per participationem virtutis superioris quae est magis immaterialis. Hac autem virtute plus participant omnia elementa per accessum solis.

Consequenter dubitatur sic: Si virtus superior est hoc modo principium agendi, et potentia loci est virtus superiorum et caeli, tunc erit ipsa principium quo elementum multiplicat et generat se extra suum locum, et non erit determinans locatis sua loca.

Item, si elementa in suis sphaeris sint activa et passiva ad invicem, sicut videtur hic dicere, aut unum eorum corrumpet reliqua, aut ad minus fiet unum mixtum ex eis ut videtur.

Dicendum ad primum quod potentia loci est virtus infusa ab orbe continente sicut a circumferentia ad centrum. Et secundum recessum istius virtutis a suo principio accidit ei duplex diversitas - scilicet, quod minor est secundum intensionem et plus congregata cum removetur sive elongatur a suo principio; et cum est prope suum principium, est maior secundum intensionem et minus congregata. Et sic locus per istam virtutem est assimulans sibi locatum et est concordans locato, ut locus superior est concordans igni; et locus aeris, in quo est virtus haec diversimode se habens quam fuit in loco ignis, non est concordans ipsi igni. Unde quamvis ignis ex potentia sui loci habeat potentiam agendi in aerem, tamen non salvatur in loco aeris, et sic non corrumperet aerem, nec admiscet se cum ipso penitus.

Et secundum hoc possumus videre quod haec virtus sic diversificata est approprians elementis sua loca. Et etiam quia locus superior aeris sive potentia loci secundum quod ibi est minus diversificata a potentia loci ignis, propterea ibi compatitur aliquam naturam ignis, sed inferius ubi plus diversificata est haec potentia, vehementius corrumpit ignem quam ignis se ibi possit generare. Et secundum hoc possumus ponere quod in contactu sphaerarum sint actio et passio et non secundum totum.

Dubitatur super illa propositione, "futurus utique incedere quis non incedet" [2.11.337b7].

Probatio: Si aliqua propositio de futuro est necessaria, necessario eveniet sua res. Sic si aliqua dispositio inest alicui, et non potest habere finem in illo, ergo necessario inest ei. Ponamus ergo quod veritas insit huic 'Antichristus erit'. Ergo si non possit finem habere ante adventum rei, necessario eveniet. Sed probo quod veritas non potest habere finem ante adventum rei, quia ponamus quod habeat finem, tunc possumus sic procedere: Si habet finem, ergo haec est falsa: 'Antichristus erit', et si est falsa, ab aeterno fuit falsa, quia ita est in his de futuro ante adventum rei, quod illud quod fuit verum ab aeterno fuit verum, et quod falsum ab aeterno fuit falsum. Et si haec semper fuit falsa, nunquam fuit vera, ergo veritas non habet finem in ista. Ergo si habet finem, non habet finem. Ergo impossibile est ponere quod habeat finem.

Propterea dicendum quod prima propositio falsa est, quia licet huic insit veritas, possibile est tamen ut non insit ei veritas, immo falsitas. Non quod falsitas sequatur ad veritatem, sed quia possibile est nunc quod veritas, quae modo inest et semper infuit, nunquam infuisset et quod falsitas semper infuisset. Et haec est differentia inter verum de praesenti et verum de futuro: quod verum de praesenti simpliciter non habet possibilitatem ad falsitatem respectu illius temporis in quo est verum; et propterea quantum ad illud tempus determinatam habet veritatem. Et verum de futuro, quamvis in aliquo tempore sit vel fuit verum, possibilitatem habet ad falsitatem respectu eiusdem temporis et respectu illius habet indeterminatam veritatem.

Top

[Pars septima]

Si quidem igitur [2.11.337b26].

Haec pars determinat quomodo in contingenter generatis est generatio perpetua. Et primo determinat quod est generatio secundum circulum, et secundo quomodo secundum circulum.

Dubitatur hic: Si in generatione inferiorum - animalium maxime - non est reditio ad idem numero [2.11.338b8-10], ergo si per se loquamur de generatione individuorum et non in communi, est haec generatio secundum rectum et non secundum circulum. Et hoc videtur esse contra ipsum.

Item, quamvis generationes fiant secundum circulum, tamen ad hoc quod sit generatio continua, infinitas oportet esse circulationes. Sed una circulatio ad aliam ordinatur secundum rectum, nec est praecedens idem cum aliqua posteriori, ut patet in motu caeli. Sed secundum ipsum secundum rectum non est processus in infinitum, et sic nec illae circulationes procedunt in infinitum, et sic non erit continua generatio.

Dicendum quod intentio Aristotelis est quod generatio non est infinita ex parte ante, quia tunc generationi huius individui praecessissent infinitorum generationes - quod non esse potest.

Et iterum, quia mundus secundum se totum est causatum a Primo. Et si hoc, tunc est eductum de non-esse in esse, et tunc esse terminatur ad non-esse ex parte ante. Et si terminetur, ille terminus non potest in infinitum distare a praesenti, et sic totum praeteritum finitum.

Sed haec ratio non videtur tenere per hoc exemplum: "Si pes ab aeterno fuisset in pulvere, esset vestigium causatum a pede," et tamen ab aeterno vel infinito praeterito.

Dicendum quod in hoc exemplo non possemus ponere pedem esse causam efficientem vestigii, nec educere de non-esse in esse, sed tantum causam conservativam. Sed prima causa ponitur efficiens universi, et sic non est exemplum conveniens.

Et apparet ex dictis eius hic et alibi quod ponit mundum finitum ex parte ante et infinitum ex parte post, iuxta illud Platonis: "bona ratione coniunctum dissolvi velle non est Dei."

Et quamvis Aristoteles ponat hominem esse naturaliter ad felicitatem et ad summum bonum, et hoc non posse haberi in hac vita, et sic poneret hominibus statum alium, videtur tamen quod posuit illum statum esse continuum ex parte post. Sed si sic poneret Aristoteles - scilicet, quod sit finitum ex parte ante et infinitum ex parte post - tunc non improbat quin sit generatio secundum rectum perpetua, quia suae rationes sumuntur ex infinitate ex parte ante.

Dicendum quod si significanter et proprie loquamur de ipsis individuis generatis, ut dicamus ex hoc aere generari hunc ignem et sic deinceps, non improbat quin sit generatio secundum rectum. Immo docet hoc in fine, quia non est reditio ab hoc in hoc. Sed si loquamur communiter, ut dicamus ex aere generari ignem, satis probat quod non est processus in infinitum ad post, quia non potest esse processus in infinitum ad ante, scilicet in illis ex quibus est generatio. Quia tamen illud ex quo fit communiter loquendo et illud quod generatur sunt idem, sicut est dicere quod ignis generatur ex aqua et aqua ex igne, tunc si esset processus in infinitum ex parte una, et ex parte altera.

Consequenter dubitatur an cum ex aere generatur ignis et e converso, redeat idem aer vel non - numero, scilicet.

Et videtur quod sic:

Quia redit eadem materia et eadem forma, ut videtur, quia eadem potentia remanet in eadem materia, et illa potentia fit forma; tunc fit eadem forma quae prius.

Dicendum quod cum illa potentia fit forma, de ipsa potentia educitur quod prius non fuit, ratione cuius illa potentia fit forma. Et sic manet ipsa forma eadem quantum est ipsius potentiae, sed quantum est ex parte eius quod educitur, non.

Et tunc quaeritur propter quid verius est reditio ad idem numero in elementis quam in generatis per decisionem.

Dicendum quod causa huius est quod cum ignis generatur ex aere et e converso, ex tota materia ignis generatur iterum aer. Et sic non est in generatis per decisionem, quia tota materia generati secundo non cedit in tertio generatum.

Sed est sic forte quod hoc quod decisum est a primo patre est caro secundum speciem in primo filio, et postea ille decidit aliquid huius decisi et aliquid quod accepit a nutrimento, et hoc fit caro secundum speciem secundi, et sic deinceps. Et sic nunquam tantum penitus de eadem materia in una decisione et in alia. Et sic [est] ponere quod aliquid eius quod decidebatur a primo patre salvatur in omnibus consequentibus, et hoc est forte principale in carne secundum speciem. Et concordat positioni theologorum dicentium quod omnes fuimus in lumbis Adae. Et quamvis hoc fuit principale in eo quod deciditur, tamen multo plus secundum substantiam deciditur ex parte nutrimenti, et hoc concordat positioni philosophorum dicentium decisionem esse ex nutrimento.

Sed secundum hoc apparet quod oportet ponere rarefactionem in infinitum. Quia si ponamus aliquid materiae decisae a primo patre salvari in omni consequenti, cum non sit in ipsis consequentibus determinatum loco et situ sed ubique, erit hoc per extensionem et per rarefactionem.

Dicendum quod eadem materia per se ipsam non potest extendi in infinitum, quia non in quantacumque extensione posset esse subiectum alicuius formae, cum alia tamen potest, quia cum est cum alia, ipsum aggregatum est subiectum formae. Et sic est in proposito, et sic ponemus medium inter duas dictas opiniones.

Item, si non est primum, non est prius. Hoc sequitur, quia 'prius' dicitur per approximationem.

Item, si infinita praecedant A et B, non esset maior numerus praecedentium A quam praecedentium B, quia uterque numerus esset ab unitate in infinitum. Et si hoc, non per plura distaret B a primo quam A. Ergo nec est posterius, cum non distet per plura.

Explicit.

Top