Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


In Aristot. De anima, tr. James of Venice

Selected marginal glosses on Aristotle

Paris, Bibliothèque nationale lat. 6569, fol. 44r-63v


About This Work


44r: 1.1.402a1 Bonorum et honorabilium

Ista scientia, cuius subiectum est anima rationalis, dividitur in duas partes, scilicet in prooemium et exsecutionem. Exsecutio autem hic incipit, “Principium autem quaestionum” etc. [1.2.403b24]. Prima in quattuor partes dividitur, in quarum prima tangit Aristoteles causam finalem istius doctrinae. In secunda causam materialem tangit sive illud de quo est agendum in ista scientia, ut ibi, “Inquirimus autem” etc. [1.1.402a7]. In tertia parte tangit causam formalem istius doctrinae, ut ibi, “Primum autem necessarium est” etc. [402a22-23]. In quarta et ultima determinat quis debet esse traditor huius scientiae sive tangit causam efficientem, ut ibi, “Dubitationem autem habet” etc. [403a3]. Prima istarum quattuor dividitur in duas. In prima tangit utilitatem et necessitatem huius doctrinae in se et absolute; in secunda in comparatione, ut ibi, “Videtur autem et ad veritatem” etc. [402a4-5].

In prima parte intendit Aristoteles sic arguere: Omnis scientia de bonis honorabilibus in primis est ponenda propter duo, scilicet propter nobilitatem sui subiecti et propter demonstrationis certitudinem; sed ista scientia est huiusmodi, quia est de bonis honorabilibus; ergo ista scientia in primis, scilicet inter libros naturales, est ponenda. Et hoc intendit in littera dicere.

44v: 1.2.403b24 Principium autem quaestionis

Finita parte prooemiali, hic incipit pars exsecutiva. Et dividitur in duas partes, in quarum prima determinat Aristoteles de anima secundum opinionem aliorum philosophorum. In secunda secundum opinionem propriam, ut in principio secundi libri. Prima dividitur. In prima determinat et recitat opiniones philosophorum circa animam; in secunda illorum opiniones recitatas destruit, ut ibi, “Considerandum quidem primum de motu” etc. [1.3.405b31]. Prima iterum dividitur. In prima determinat opiniones philosophorum fundatas supra motum; in secunda opiniones fundatas supra sensum determinat, ut ibi, “Quicumque autem in cognoscendo” etc. [1.2.404b8-9]. Prima dividitur. In prima quasi prooemium ad dicenda ponit sive aperit intentionem suam respectu determinandorum; in secunda prosequitur de huiusmodi opinionibus philosophorum, ut ibi, “Dicunt enim quidam” etc. [403b28]. Et haec in duas. In prima tangit principium commune in omnibus istis falsis opinionibus sive supra quod fundantur illae opiniones; in secunda de huiusmodi opinionibus determinat, ut ibi, “Unde Democritus” etc. [403b31]. Et haec in quinque dividitur. In prima tangit et recitat opinionem Democriti circa ipsam animam. In secunda recitat opinionem Leucippi philosophi circa animam similiter, ut ibi, “Similiter autem et Leucippus” etc. [404a5]. In tertia recitat opinionem Pythagoricorum, ut ibi, “Videntur autem et a Pythagoricis” etc. [404a16-17]. In quarta recitat auctor opinionem Platonicorum circa animam, ut ibi, “In idem autem feruntur” etc. [404a20-21]. In quinta et ultima tangit opinionem Anaxagorae, ut ibi, “Similiter autem Anaxagoras” etc. [404a25].

49r: 2.1.412a3 Haec quidem a prioribus

Superius determinavit Aristoteles de anima secundum opinionem aliorum philosophorum. In hoc secundo libro determinat de anima secundum opinionem propriam. Et dividitur liber ille totalis in partes duas, in quarum prima determinat de anima secundum substantiam eius, investigando eius definitionem. In secunda determinat de potentiis et de proprietatibus ipsius animae, ut ibi, “Potentiarum autem animae” etc. [2.3.414a29]. Prima dividitur. In prima determinat de anima per viam divisionis sive inductionis; in secunda per modum demonstrationis determinat. Vel aliter in prima inquirit definitionem animae communem; in secunda vero propriam definitionem animae inquirit. Vel aliter potest dici quod in prima inquirit definitionem animae dicentem quid tantum; in secunda vero investigat definitionem animae dicentem quid et propter quid. Quocumquemodo dicitur, semper secunda pars ibi incipit, “Quoniam autem ex incertis” etc. [2.2.413a11]. Prima iterum in duas. In prima inquirit definitionem animae; in secunda determinat de ipsa anima, ut ibi, “Substantia autem actus est” etc. [2.1.412a21]. Prima in duas, in prooemium et exsecutionem. Exsecutio ibi, “Dicamus igitur genus” etc. [412a6]. Et haec dividitur. In prima inquirit huiusmodi animae definitionem. In secunda infert quoddam corollarium, ut ibi, “Quare omne corpus” etc. [412a15]. In tertia definitionem animae investigatam concludit, ut ibi, “Necesse est ergo” etc. [412a19]. Prima istarum in duas. In prima venatur genus animae; in secunda differentiam, ut ibi, “Substantiae autem materiae” etc. [412a11]. Prima iterum in duas. In prima ponit quandam divisionem; in secunda membra illius divisionis explanat, ut ibi, “Est autem materia” etc. [412a9].

49v: 2.2.413a11 Quoniam autem ex incertis

Hic determinat de anima auctor per modum demonstrationis. Vel dicendum quod hic ponit definitionem animae propriam dicentem quid et propter quid.

50v: 2.4.415a14 Necessarium autem est

Superius ostendit auctor plures esse potentias animae et quod una est ratio communis omni animae. In hac parte ostendit Aristoteles et determinat naturam uniuscuiusque animae in propria ratione. Et dividitur haec pars in duas. In prima dat modum procedendi circa unamquamque potentiam animae; in secunda exsequitur de unaquaque determinando, ibi, “Quoniam autem haec potentia” etc. [416a18-19]. Prima dividitur. In prima aperit suam intentionem; in secunda prosequitur de intento, ibi, “Quare primum de alimento” etc. [415a22-23]. Prima in duas. In prima dat intentionem; secundo dat modum procedendi circa intentum, ibi, “Si autem congruit” etc. [415a16]. Illa in qua prosequitur de intento dividitur in tres. In prima innuit ordinationem potentiarum et causarum, et cum hoc determinat operationes virtutis vegetativae, ibi, “Vegetativa enim” etc. [415a23]. In secunda probat quoddam praesuppositum, ibi, “Naturalium enim omnibus” etc. [415a26-27]; supposuerat enim quod generare est operatio animae vegetativae.

Ratio per quam hoc probat sic potest formari: Omnes res naturales appetunt esse continuum et divinum; oportet ergo, ad hoc quod illud esse divinum et continuum potest salvari in rebus naturalibus, quod eis insit [virtus] communis per quam hoc possit fieri. Huiusmodi autem virtus non est alia quam virtus generativa; ergo generare commune est omnibus vegetativis, sive virtus generativa communis est vegetativis.

In tertia autem parte auctor ponit quoddam incidens, ut ibi, “Est autem anima” etc. [415b7-8]. Et haec in tres dividitur. In prima ostendit quod anima est forma. In secunda quod est finis, ibi, “Manifestum autem est” etc. [415b15]. In tertia ostendit quod anima est efficiens, ibi, “At vero et unum primum” etc. [415b21].

Quod autem anima sit forma probat auctor per duas rationes, quarum prima talis: Omne illud quod dat esse alteri, illud est forma eiusdem; sed anima dat esse corpori; ergo etc. Ratio ista hic incipit, “Quid igitur sit sicut substantia” etc. [415b12], quia primo ponit suum incidens.

Secunda ratio, quae hic incipit, “Amplius eius” etc. [415b14], sic potest formari: Omne illud quod est actus et ratio alicuius, illud est forma eiusdem; sed anima est huiusmodi, scilicet corporis actus etc.; ergo etc.

Quod autem anima sit finis probat Aristoteles tali ratione: Sicut intellectus agit aliquod intelligibile propter aliquid quod est finis eiusdem, similiter natura agit aliquid propter aliquid quod est eius finis; sed natura agit et operatur animata propter animam; ergo anima est finis naturalium rerum.

Minorem huius rationis probat sic: Omnia instrumenta ordinatur ad illud cuius sunt; sed corpora animata nihil aliud sunt quam instrumenta animae; ergo ad animam cuius sunt instrumenta ordinatur huiusmodi naturalia corpora.

Ista pars, “At vero et unde” etc. [415b21], dividitur in quattuor. In prima ostendit quod anima est principium efficiens motus localis. In secunda ostendit quod est causa alterationis et principium, ibi, “Est autem et alteratio” etc. [415b23]. In tertia ostendit quod anima est principium efficiens augmenti et detrimenti, ibi, “Similiter autem et de augmento” etc. [415b25-26]. In quarta removet falsas opiniones quorundam, ibi, “Empedocles autem” etc. [415b28].

Quod autem anima sit principium efficiens motus secundum locum probat tali ratione, quae sic potest formari: Omne illud quod procedit ab aliquo loco procedit ab illo tamquam a principio efficiente motus secundum locum; anima est huiusmodi; ergo etc.

Quod autem sit principium efficiens motus alterationis probat auctor tali ratione: Sensus est alteratio quaedam; sed anima est principium sensus sive sentiendi; ergo et alterationis est efficiens principium ipsa anima.

Quod sit principium augmenti probat similiter auctor tali ratione: Omne quod corrumpitur aut augmentatur physice est principium augmenti et detrimenti; sed anima saltem vegetativa est huiusmodi; ergo anima est principium efficiens augmenti et detrimenti.

Illa pars in qua Aristoteles removet errores dividitur in duas, in quarum prima removet unum errorem quorundam ponentium plures virtutes elementares esse principium efficiens augmenti. In secunda vero parte removet alium errorem ponentium unum esse principium elementare augmentandi, ut ibi, “Videtur autem quibusdam” etc. [416a9]. In parte prima istarum tria facit; primo enim recitat opinionem illorum, sicut Empedoclis. Secundo destruit illam, ut ibi, “Neque enim sursum” etc. [416a2]. Tertio substantiam rationis illorum destruit, ut ibi, “Ad haec autem quid est continens” etc. [416a6]. Illa autem pars in qua destruit secundum errorem dividitur similiter in duas. In prima recitat eorum opinionem; in secunda illam destruit, ut ibi, “Hoc autem concausa quodammodo” etc. [416a13-14].

50v: 2.4.415a22-23 Quare primum de alimento

Notandum quod uti alimento est operatio vegetativae ad continuandum esse in numero, generare vero est operatio ad continuandum esse speciei et divinum.

51r: 2.5.416b32 Determinatis autem his

Superius determinavit auctor de potentia vegetativa. In parte ista determinat de potentiis apprehensivis. Et dividitur; primo enim determinat de apprehensivis potentiis. Secundo vero de motivis, ut ibi, “De movente autem quod forte” etc. [3.9.432a18-19], in tertio libro. Prima dividitur in duas, in quarum prima determinat de potentiis apprehensivis ab extra sive de foris — quod idem est. In secunda de apprehensivis ab intra sive de intus, ut de phantasia et de imaginatione et de consimilibus, ut in principio tertii libri, ibi, “De parte autem animae” etc. [3.4.429a10]. Vel secundum alios ibi, “Quoniam autem duabus differentiis” etc. [3.3.427a17]. Prima iterum dividitur in duas, in quarum prima determinat de sensu in communi. In secunda vero in speciali de eodem determinat, ut ibi, “Dicendum autem secundum unumquemque” etc. [2.6.418a7]. Prima pars dividitur; primo enim proponit quod intendit. Secundo exsequitur, ut ibi, “Sensus autem in ipso” etc. [2.5.416b33]. Ista secunda dividitur. In prima determinat et ostendit quod sensus est potentia passiva; in secunda determinat de perfectione sensus, ostendens qualiter sensus habet perfici, ut ibi, “Quoniam autem innominata est” etc. [417b32]. Prima pars dividitur in duas. In prima ostendit per duas rationes quod sensus est potentia passiva; in secunda conclusionem quandam incipit declarare, determinando de huiusmodi potentia, ut ibi, “Quoniam autem sentire” etc. [417a9-10].

Prima ratio sic potest formari: Sentiens alteratur; ergo sentire est alterari sive pati — quod idem est. Ergo sensus est potentia passiva.

Secunda ratio incipit ibi, “Habet autem dubitationem” etc. [417a2]. Et potest sic formari: Si sensus esset potentia activa, tunc non indigeret aliqua virtute per quam vel mediante qua ageret in ipsum sensibile; sed consequens est impossibile, quia sensus indiget aliqua virtute qua mediante agit in sensibile; ergo cum sensus non sit potentia activa, erit ergo sensus potentia passiva.

Illa pars quae incipit ibi, “Quoniam autem sentire” etc. [417a9-10], dividitur in duas. In prima praedictam conclusionem declarat, et ponit quandam divisionem inter actum et potentiam. In secunda ostendit qualiter illa competat sensui. Vel dicendum quod in secunda dat divisionem potentiae, ut ibi, “Dividendum autem” etc. [417a21]. Secunda dividitur; primo enim dat divisionem potentiae. Secundo illam applicat ad propositum, ibi, “Sensitivi autem prima” etc. [417b16-17]. Prima istarum dividitur; primo enim dat divisionem potentiae. Secundo dat divisionem passionis, ibi, “Non est autem simplex” etc. [417b2]. Prima iterum dividitur. Primo dat divisionem potentiae; secundo comparat modos potentiae divisos sciendis, ut ibi, “Uterque autem horum non eodem modo” etc. [417a26].

52v: 2.8.419b4 Nunc autem primum

Superius determinavit Aristoteles de sensibilibus ipsius visus. In hac parte determinat de sensibili ipsius auditus, sicut de sono. Et dividitur in duas partes, in quarum prima determinat de sono in communi, non descendendo ad aliquam speciem soni. In secunda descendendo ad aliquam speciem soni, ut ibi, “Vox autem sonus” etc. [420b5]. Prima dividitur, quia primo determinat de sono secundum eius substantiam. In secunda quantum ad aliquam soni differentiam, ut ibi, “Differentiae autem sonantium” etc. [420a26]. Prima dividitur. Primo dat suam intentionem; secundo exsequitur, ibi, “Est autem sonus” etc. [419b4-5]. Et haec dividitur. In prima determinat de sono quantum ad eius generationem et quantum ad eius immutationem; in secunda determinat de subiecto ipsius soni, ibi, “Utrum autem sonat” etc. [420a19-20]. Prima dividitur. Primo quantum ad eius generationem determinat de sono; postea vero quantum ad eius immutationem, ibi, “Vacuum autem recte” etc. [419b33]. Prima iterum dividitur. In prima de sono determinat secundum eius substantiam et generationem; in secunda quandam soni passionem determinat. Vel aliter quod in prima determinat de sono agenerato non per reflectionem; in secunda de sono generato per reflectionem, ut ibi, “Echo autem fit” etc. [419b25]. Prima iterum dividitur, quia primo ponit quandam divisionem soni. Secundo vero de membris dividentibus determinando prosequitur, sive secundo determinat de principiis soni, ut ibi, “Altera quidem enim” etc. [419b6]. Et haec in duas, in quarum prima determinat de principiis soni in potentia. In secunda de principiis soni in actu, ut ibi, “Fit autem secundum actum” etc. [419b9]. Et haec in tres dividitur. In prima determinat et ostendit quae sunt principia soni secundum actum. In secunda determinat qualia sunt principia sonum facientia, sicut sunt percutiens et percussum sive verberans etc., ut ibi, “Sicut autem diximus” etc. [419b13]. In tertia determinat de medio ipsius soni quale sit, sicut de aere et aqua, ibi, “Amplius auditur” etc. [419b18].

Illa pars quae hic incipit, “Vacuum autem recte dicitur” etc. [419b33], dividitur in duas, in quarum prima ostendit qualiter sonus immutat organum et medium. In secunda ostendit per quam naturam sonus immutat aerem, ibi, “Ipsum quidem igitur” etc. [420a7]. Prima iterum dividitur. In prima ostendit qualiter sonus immutat medium; secundo qualiter immutat organum, ut ibi, “Sonativum quidem igitur” etc. [420a3].

54v: 2.10.422b10 Species autem humorum

Nos aper auditu, lynx visu, simia gustu, vultur odoratu praecellit, aranea tactu.

55v: 2.11.423b26 Sunt quidem igitur

Superius prosecutus est auctor duas quaestiones circa ipsum tactum incidentes. In parte ista exsequitur determinare de natura ipsius tactus, et cum hoc sequitur ista pars in qua determinat de natura uniuscuiusque sensus, quae ibi incipit, “Universaliter autem de omni sensu” etc. [2.12.424a17]. Et haec secunda dividitur in duas, in quarum prima determinat de sensibus propriis sive de natura propriorum sensuum. In secunda de natura sensuum communium determinat, ut ibi, “Quoniam autem sentimus” etc. [3.2.425b12]. Prima istarum dividitur. In prima determinat de natura universali uniuscuiusque sensus proprii; in secunda vero de numero et sufficientia sensuum communium determinat, ut ibi, “Quoniam autem non fit sensus” etc. [3.1.424b22]. Prima pars cum parte praecedenti est praesentis intentionis. Prima autem omnium istarum dividitur in duas, in quarum prima ostendit quid est tangibile ipsius tactus. In secunda ostendit quid est illud quod debet immutari a tangibili sive quid est organum sive medium immutandi tactum, ut ibi, “Id autem quo sentimus” etc. [2.11.423b29]. Et haec in duas dividitur; primo enim facit quod nunc dictum est. Postea vero dat divisionem ipsius tangibilis, ut ibi, “Amplius autem sicut visus” etc. [424a10]. Prima istarum dividitur in duas secundum numerum duarum rationum per quas intendit ostendere quid est instrumentum tangendi. Secunda illarum ibi, “Et oportet esse” etc. [424a7].

Prima istarum rationum sic potest formari: Illud quod facit aliud sibi simile non agit in illud nisi secundum quod est in potentia et non in actu; sed sentire ipsum tangibile est pati ab eodem; ergo ipsum organum tangendi est in potentia et non in actu respectu ipsius tangibilis.

Secunda ratio ad idem sic potest fieri: Visus non est actu albus neque niger, sed in potentia tantum; similiter auditus non est actu sonabilis neque non-sonabilis, sed in potentia; ergo similiter instrumentum tangendi sua sensibilia erit in potentia respectu tangibilis et non-tangibilis, et non in actu.

Illa pars quae ibi incipit, “Universaliter autem de omni sensu” etc. [2.12.424a17], dividitur in duas partes, scilicet in principalem et incidentalem sive corollariam, ut ibi, “Manifestum autem ex his est” etc. [424a28]. Prima istarum dividitur in duas, in quarum prima tangit et determinat naturam universalem cuiuslibet sensus proprii. In secunda vero ostendit quid est organum sensus proprii et naturam eiusdem determinat, ut ibi, “Quo autem sentimus” etc. [424a24]. Prima iterum dividitur. In prima ostendit naturam universalem omnium sensuum; in secunda hoc confirmat et manifestat per quoddam simile, ut ibi, “Ut cera anuli” etc. [424a19].

Illa pars incidentalis sive corollaria dividitur in duas. In prima infert corollaria quaedam; in secunda movet quandam dubitationem et eam solvit, ibi, “Dubitabit autem aliquis” etc. [424b3]. Prima in duas secundum duo corollaria quae infert. Primum corollarium est quod quia superius dixerat quod sensus patitur a sensibili, ideo infert quod excellentiae ipsorum sensibilium corrumpunt sensus. Secunda pars in qua infert secundum corollarium ibi incipit, “Et propter quid plantae” etc. [424a32-33].

Illa pars in qua movet dubitationem dividitur in duas, in quarum prima movet dubitationem. In secunda determinat eam, ut ibi, “Si autem cuius est” etc. [424b5-6]. Et haec in duas. In prima determinat opponendo et disputando; in secunda verificando et solvendo, ut ibi, “Ergone et illa” etc. [424b14]. Prima in duas secundum duas rationes, quarum secunda ibi, “Simul autem” etc. [424b9].

56r: 3.1.424b22 Quoniam autem non

Superius determinavit auctor naturam communem ipsorum sensuum. In hac autem parte probat Aristoteles numerum et sufficientiam ipsorum sensuum. Et dividitur ista pars in duas, in quarum prima aperit suam intentionem respectu dicendorum. In secunda prosequitur de intento, ibi, “Omnes possibiles” etc. [424b25]. Et haec in duas. In prima probat numerum et sufficientiam sensuum propriorum per naturam ipsorum sensibilium; in secunda probat numerum et sufficientiam ipsorum sensuum communium, ut ibi, “At vero nec communium potest” etc. [425a13-14].

Prima istarum dividitur in duas. In prima probat numerum et sufficientiam propriorum sensuum per naturam instrumentorum sive organorum sentiendi; in secunda hoc idem facit per naturam ipsorum sensibilium, ut ibi, “Quare nisi sit aliquod” etc. [425a11]. (Prima istarum dividitur in tres, secundum quod in prima ponit maiorem cuiusdam rationis, ut dictum est supra. In secunda minorem etc.)

[Prima istarum] dividitur in tres, in quarum prima ponit maiorem cuiusdam rationis quam intendit facere, quae talis est: Si nobis deficiat aliquis sensus, necesse est et aliquod organum sive instrumentum sentiendi nobis deficere; sed non deficit nobis aliquod organum sentiendi; ergo nec deficiet nobis aliquis sensus, et ita habemus sensus. In secunda vero parte ponit minorem istius rationis, ut ibi, “Et quaecumque quidem ipsi” etc. [424b27-28]. In tertia autem parte ponit conclusionem istius totalis rationis, ut ibi, “Omnes ergo sensus” etc. [425a9].

In parte illa in qua Aristoteles ponit minorem rationis praefactae et verificationem eiusdem, quae ibi incipit, “Et quaecumque quidem ipsi” etc. [424b27-28], illa pars dividitur in duas. In prima ostendit quod non deficit nobis aliquod organum sentiendi, et hoc probat per medium intrinsecum; in secunda hoc idem probat per medium extrinsecum, ut ibi, “Quaecumque vero per media” etc. [424b29].

In prima istarum sic intendit arguere: Quaecumque sentimus, per medium intrinsecum sentimus; ergo cum nos habeamus illud medium intrinsecum, et organum sentiendi habemus, et ita non deficit nobis aliquod organum sentiendi.

Illa pars in qua hoc idem probat per medium extrinsecum etc. ibi incipit, “Quaecumque vero per media” [424b29]. Dividitur. In prima ponit suam rationem per quam hoc ostendit quod dictum est; in secunda maiorem illius rationis verificat et ostendit, ut ibi, “Quare si quidem” etc. [424b31]. Et haec in duas dividitur. Primo verificat illam maiorem per rationem; et secundo inductive, ibi, “Pupilla quidem enim” etc. [425a4].

56v: 3.1.425a13 At vero nec

Supra probat Aristoteles sufficientiam sensuum propriorum per naturam ipsorum sensibilium. In hac parte probat numerum et sufficientiam sensuum communium. Vel dicendum quod hic intendit removere quoddam dubium, scilicet quod non est una natura propria ad apprehendendum omnia sensibilia communia. Dividitur autem haec pars in duas, in principale et incidens, ibi, “Inquiret autem” etc. [425b4]. Prima in duas. Primo proponit quod intendit; secundo prosequitur, ibi, “Haec enim omnia” etc. [425a16].

Primo probat quod intendit per rationem ostensivam talem: Sensibilia communia apprehenduntur essentialiter ab unoquoque sensu proprio; sed si esset sensus proprius aliquis respectu sensibilium communium, non apprehenditur ab uno sensu proprio essentialiter, sed magis per accidens; ergo non est aliquis sensus proprius.

Secundo hoc idem probat per rationem ad impossibile talem: Si esset aliquis sensus proprius respectu sensibilium communium, tunc sentiretur sensibile commune per accidens a sensu proprio, et non essentialiter; sed hoc est impossibile; ergo non erit aliquis sensus proprius appropriatus sensibilibus communibus. Secunda istarum rationum hic datur ab Aristotele, “Sic enim erit” etc. [425a21].

Incidens est tale: Posset aliquis quaerere quare non potest esse unus sensus proprius respectu communium. Et hoc solvit in littera.

58r: 3.3.427a17 Quoniam autem duabus

Superius determinavit Aristoteles de potentiis apprehensivis de foris. In hac parte determinat de potentia apprehensiva de intus ostendens. Et probat quod differt intelligere, sentire et imaginari — quod quidam negabant. Secundo recitat opiniones proprias philosophorum, ibi, “Et antiqui” etc. [427a21]. Tertio ponit rationes opinionum illorum philosophorum, ibi, “Omnes enim hi” etc. [427a26]. Quarto destruit istas opiniones, et primo rationes opinionum, ibi, “Et tamen oportet” etc. [427a29]. Quinto destruit opiniones illorum philosophorum, ibi, “Quod quidem igitur” etc. [427b6].

59r: 3.4.429a10 De parte autem

In parte praecedenti determinavit Aristoteles de phantasia, sensu et imaginatione. In hac parte determinat de intellectiva virtute. Primo quantum ad illud quod est sibi proprium. Secundo quantum ad illud quod est sibi commune. Et primo movet hic Aristoteles duas quaestiones, quarum secunda est utrum intelligere sit pati ab ipso intelligibili, sicut sentire est pati ab ipso sensibili, et incipit ibi, “Et quomodo” etc. [429a13].

61r: 3.9.432a15 Quoniam autem anima

Superius determinavit Aristoteles de virtute apprehensiva, ut ibi, “Quoniam autem duabus” etc. [3.3.427a17]. Hic determinat de virtute motiva. Et dividitur ista pars primo in duas; primo enim proponit quod intendit quasi recapitulando et continuando se. Secundo vero prosequitur de intento, ibi, “De movente autem” etc. [3.9.432a18]. Et haec in duas. In prima movet quasdam dubitationes duas; in secunda solvit, ibi, “Habet autem” etc. [432a22]. Et haec iterum dividitur, quia primo secundam quaestionem determinat. Et secundo primam, ibi, “Et de quo” etc. [432b7]. Prima iterum dividitur, quia primo proponit quasdam divisiones, ut per hoc solvat. Secundo illas declarat, ibi, “Secundum enim has” etc. [432a26]. Et haec in duas secundum quod sunt duae divisiones, in quarum prima secundam istarum divisionum destruit. Secundo primam destruit, ibi, “Adhuc autem” etc. [432a31]. Et haec in duas secundum duas rationes per quas destruit illam divisionem. Secunda hic incipit, “Adhuc autem appetitiva” etc. [432b3].

61v: 3.9.433a1 Amplius autem extendente

Hic innuit Aristoteles istud verbum notabile quod intellectus speculativus extensione fit practicus.