Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Scriptum in Metaphysicam Aristot.
Divisio textus librorum 1–6

Richard Rufus of Cornwall

1 - Introducit sex libros introductorii

1 - Liber Primus

1 - Capitulum primum

1 - notificat dispositionem viae ducentis ad veritatem secundum facilitatem et difficultatem...

1 - ostendit quod via ducens ad veritatem est facilis uno modo et alio modo difficilis...

1 - ponit conclusionem quam intendit monstrare

Consideratio quidem in veritate difficilis est uno modo et facilis alio.
2 - manifestationem conclusionis subiungit

1 - ponit signum unum ad ostendum quod comprehensio veritatis uno modo difficilis ...

Et signum eius est quia nullus hominum potuit peruenire in ipsam secundum quod oportet
2 - ponit signa ad ostendendum quod comprehensio veritatis uno modo est facilis...

[993b] neque deviavit se ab hominibus, sed unusquisque hominum locutus fuit de natura, et unusquisque eorum aut nihil comprehendit de veritate aut modicum. Cum aggregatum fuit illud quod congregatum fuit ab omnibus qui comprehenderunt ex eo, tunc congregatum erit alicuius quantitatis.
3 - [Item] ponit signa ad ostendendum quod comprehensio veritatis uno modo est facilis...

Est igitur facilis secundum hunc modum, et est modus quem habemus in consuetudine inducere in prouerbio [993b5] dicendo quod nullus ignoret locum ianue in domo.
4 - ponit aliud signum ostendens comprehensionem veritatis uno modo esse difficilem...

Et demonstrat difficultatem eius hoc quod non fuit comprehensa secundum totum neque etiam maior pars eius.
2 - dividit difficultatem veritatis in duas differentias...

1 - difficilis (???)

Et cum difficultas eius est duobus modis, dignum est ut sit difficilis non propter res sed propter nos. Dispositio enim intellectus in anima apud illud quod est in natura valde manifestum similis est dispositioni oculorum uespertilionis apud [993b10] lucem solis.
2 - non difficilis (???)

1 - gratias agit illis quorum opinionibus consensit

Et iustum est non tantum reddere gratias illis cum quibus habuimus communicationem in consideratione,
2 - cum gratias aget quorum opinionibus non consensit

sed et etiam illis qui habuerunt in hoc aliquid dignitatis modicum quia iuverunt nos in hoc aliquantulum, quoniam precesserunt et excitaverunt nostrum intellectum.
2 - ???

1 - exemplificat in quod similiter

[993b15] Quoniam si Timeus non esset, tunc careremus multum de compositione musicali, et si Ierosius non esset, non esset Timeus.
2 - adaptat illud simile ad suum propositum

Et sic est de loquentibus in veritate. Nos autem accepimus quasdam locutiones a quibusdam antiquis, et alii fuerunt causa in esse istorum.
3 - declarat quod haec philosophia sub scientia speculativa continetur et non sub activa...

1 - ponit solutionem

Et rectum est [993b20] uocare scientiam veritatis philosophie philosophiam speculativam;
2 - [ponit] medium

finis enim scientie speculative est veritas, et finis scientie operative est actio. Operantes enim, licet considerent in eo quod agunt, tamen non perscrutantur de causa propter se ipsam sed respectu eius quod agunt.
4 - declarat quod haec philosophia sub 38, scientia speculativa continetur et non sub activa...

1 - quod intendit principaliter ostendit

1 - declarationem suae intentionis ostendit

1 - prima suam intentionem proponit in generali

Et nos non scimus veritatem absque eo quod sciamus causam eius. Et unumquodque principiorum proprie est causa eorum secundum que sunt [993b25] alie res que conveniunt in nomine et intentione,
2 - eam specificat

verbi gratia ignis in fine caliditatis.
2 - sua ratione probata per modum conclusionis inducit

Ex quo oportet ut illud quod est maximum verum sit illud quod est causa veritatis rerum que sunt post.
2 - ponit

1 - corrolarium [primum]

Et ideo necesse est ut principia rerum que sunt semper sint semper in fine veritatis, quia non sunt vera in aliquo tempore et in alio non, neque habent causam in esse vera in eo quod sunt vera, [993b30] sed illa sunt causa in hoc aliarum rerum.
1 - corrolarium [secundum]

Quapropter necesse est ut dispositio cuiuslibet rei inesse sit sua dispositio in rei veritate.
2 - Capitulum secundum

1 - ostendit finitatem esse etc. demonstrante universaliter quae super omne genus causae

1 - ponit solutionem

Et manifestum est quod res habent principium, et quod cause rerum entium non sunt infinite neque secundum rectitudinem neque secundum speciem, scilicet ut species earum sint plus quam possint numerari in infinitum. Impossibile enim est secundum naturam ut aliquid sit ex alio in infinitum,
2 - exemplificat in omni genere causae

1 - exemplificat de causa materiali

verbi gratia: caro ex terra, et terra ex aqua, et aqua ex aere, et aer ex igne, [994a5] et hoc in infinitum et non cesset in aliquo.
2 - exemplificat de causa agente

Neque etiam est possibile secundum illud ex quo est principium motus, verbi gratia quod homo movetur ab aere, et aer a sole, et sol a luce, et hoc in infinitum.
3 - tertia parte de causa finali

Et similiter etiam est in eo quod est propter quid; impossibile est enim in hoc etiam procedere in infinitum, verbi gratia ut cursus propter sanitatem, et sanitas propter fortunam, et fortuna propter [994a10] aliud, et sic in infinitum.
4 - breviter innuit de causa formali

Et sic est etiam in eo quod est, scilicet essentia.
2 - ostendit specialiter non esse infinitatem in aliquo genere causae

1 - ostendit non esse infinitatem in causa materiali

1 - ponit medium

Res enim medie sunt ea in quibus sunt prius et posterius. Necesse est ut prius sit causa eius quod est post. Si enim quesitum fuerit a nobis que est causa trinitatis, dicemus primum. Postremum enim non est causa quia non est causa [994a15] alicuius eorum. Similiter etiam medium non est causa eius quia non est causa nisi unius tantum; et indifferenter sive fuerit unum medium sive plura, sive finita sive infinita. Et partes rerum infinite que currunt secundum hunc modum, et universaliter partes infiniti, omnes sunt secundum unum modum usque ad nunc.
2 - ponit conclusionem

Quapropter necesse est si aliqua res non fuerit prima, ut universaliter non sit causa omnino.
2 - ostendit infinitatem esse in causis materialibus

1 - ponit secundum principaliter intentum

Et etiam impossibile est ut quod habet principium ex superiori procedat ad inferius [994a20] in infinitum; verbi gratia ex igne aqua, ex aqua terra, et similiter fit genus a genere semper in infinitum.
2 - ponit medium ad illam conclusionem probandam

Fit enim aliquid ex aliquo duobus modis: non secundum quod aliquid fit post aliquid ut dicitur quod nebula fit ex vapore, sed ut dicitur quod ex puero fit vir; secundus autem quod ex aqua fit aer. [994a25] Cum autem dicimus quod ex puero fit vir, intendimus quod ex re que erit fit res que iam est aut ex re que complebitur fit res que iam completa est; quoniam quemadmodum inter esse et non esse est generatio, ita id quod generatur est semper inter id quod est ens et id quod non est ens. Addiscens enim est generatum sciens, et hoc intendimus cum dicimus [994a30] quod ex addiscente fit sciens. Cum vero dicimus quod ex aere fit aqua, et illud est per corruptionem alterius, scilicet aeris. Et ideo non revertuntur res huius dispositionis ad inuicem, neque ex viro fit puer, quoniam [994b] ex existente non fit illud quod erit, sed post existens fit illud quod erit. Secundum igitur hunc modum dies fit ex mane quia est post, et ideo non dicitur quod mane fiat ex die. Alia vero revertuntur ad inuicem. Et secundum hos duos modos impossibile est ut res procedant in infinitum. Ea autem que sunt inter duo, [994b5] necesse est ut sint finita. Ista autem revertuntur ad inuicem; corruptio enim unius est generatio alterius. Et cum hoc impossibile est ut primum eternum corrumpatur quoniam, quia generatio ex superiori non procedit in infinitum, necesse est ut primum, quod cum corrumpitur fit aliud, non sit eternum.
3 - ostendit in causa finali

Et etiam illud quod est propter quod fiunt res est finis, et hoc est cuius esse non est propter aliud [994b10] consequens, sed esse aliorum est propter illud. Necesse est igitur si aliquid sit tale, ut ultimum non sit infinitum. Si igitur nihil fuerit tale, non erit illud propter quod fiunt cetera. Et illi qui faciunt causas infinitas destruunt naturam boni et non percipiunt, quamuis nihil incepit agere aliquam actionem quamcumque non intendendo finem.
Et cum hoc etiam secundum quod dicunt non est intellectus in [994b15] entibus. Habens enim intellectum non agit illud quod agit nisi propter aliquam rem que est ultimum actionis. Ultimum enim est finis ad quem intenditur.
4 - ostendit idem in causa materiali

Et etiam dispositio in eo de quo queritur per quid, impossibile est ut sermo de eo sit extra terminos. Prius enim semper est magis dignum in esse, posterius autem non sic. Et illud cuius primum non est, quod [994b20] consequitur illud primum non est.
Et etiam qui hoc dicit, destruit scientiam. Scire enim impossibile est ut sit sine prouentu ad illa que non patiuntur divisionem. Et erit sciens secundum hoc non sciens. Res enim infinite, que sunt huiusmodi dispositionis, impossibile est ut comprehendantur ab intellectu. Dispositio enim de linea non est talis; scilicet quod et si non adaptatur stare super divisiones suas, impossibile est ut comprehendantur per intellectum nisi per suum statum. Et ideo qui in sua imaginatione acceperit lineam infinitam, [994b25] non determinabit divisiones eius.
5 - intendit auctor ostendere finitatem esse in causis formalibus

Et etiam materia necesse est ut imaginetur in re mota. Et impossibile est ut sit in aliquo infinito in actu. Et si sic non erit, illud quod est in infinito tunc non erit infinitum.
Et etiam si species causarum essent infinite in numero, non esset scientia secundum hunc modum. Nos enim non videmus nos peruenire ad scientiam nisi [994b30] quando scimus causas.
3 - Capitulum tertium

1 - docet impedimenta etc.

1 - impedimenta ex consuetudine etc.

Sed obedire ei quod audivimus est secundum consuetudinem. Dicimus enim quod assueti sumus audire. Et videmus quod extra illud [995a] est inconveniens, immo videmus illud ad quod non fuimus assueti esse inopinabile. Illud enim ad quod fuimus assueti, est magis applicabile animo et magis notum. Et tu potes scire quantum facit consuetudo in hoc considerando in legibus; invenies enim apologos et fabulas [994a5] propter consuetudinem plus applicabiles animo quam sue veritates.
2 - impedimenta ex diversitate etc.

Et quidam homines, si homo non locutus fuerit cum eis mathematice, non recipiunt illud quod dicit; et quidam querunt testimonium multorum hominum; et quidam querunt testimonium versificatorum. Et quidam querunt loqui secundum perscrutationem maximam, et quidam contristantur per sermonem perscrutatum et odiunt illum, aut quia non possunt retinere ipsum aut quia assimilatio eius est mala. Extimatio enim in hoc est [995a10] quasi extimatio in mercatione et sicut extimatio in mercatione est vile, ita est in sermone.
2 - tenentia contra quaedam impedimenta

Et ideo oportet hominem instrui in cognitione vie cuiuslibet rei quam vult declarare. Malum enim est querere simul aliquam scientiam et modum secundum quam declaratur; et non est facile aliquod istorum.

Et non oportet querere in qualibet? scientia perscrutationem sicut in mathematicis; hoc enim non oportet querere nisi in eis que non admiscentur cum materia. Et ideo iste modus non est naturalis quia videtur quod tota natura fere admiscetur cum materia. Et ideo oportet nos primo perscrutari de natura quid sit; hoc enim facto apparebunt nobis ea de quibus perscrutamur naturaliter et utrum considerandum sit de causis principiorum in una scientia aut in pluribus una. Videtur enim quod quelibet natura habeat materiam; et ideo oportet querere naturam primo quid sit, et tunc declarabuntur nobis ea ex quibus declaratur scientia naturalis [995a19].
[987a6] Posuerunt principium cuiuslibet speciei corporum unum | quasi species materie.
2 - Liber secundus

1 - Capitulum quartum

1 - Inducit opiniones antiquorum circa principium entium qui naturaliter loquebantur et qorum positiones erant naturales

1 - prima

Quidam autem posuerunt istam | causam et coniunxerunt illud ex quo fit motus.
2 - secunda

Et | quidam posuerunt ista duo, et quidam unum. [987a10] Usque ad tempus Italorum et locuti sunt | de istis alii modicum. Sed sicut dixi qui ponunt causas duas | diversantur in alia causa. Quidam enim dicunt ipsam esse unam | et quidam duas, scilicet illud ex quo fit motus.
3 - tertia; inducit opiniones Pythagorici etc.

1 - ponit eorum opiniones

[987a13] Pythagorici autem dixerunt duo | principia esse secundum hunc modum. et est illud quod [15] declaratum fuit eis. et est proprium eius dicere finem | et unum et infinitum.
2 - inducit duas contradicentes circa istas sive interpretantes

1 - ponit interpretationes

1 - prima

et non sunt assueti aliud | appellare naturam, verbi gratia ignem et terram et similia sed ipsum | infinitum. et idem est substantia. et ex istis ea que ponunt. et narrant. |
2 - secunda

[987a20] Et usi sunt consideratione | valde simplici in | definiendo manifestum et primum ens per | definitionem quam dixerunt,
2 - assimilat eorum ipsi homini male aestimanti in aliqua res

et hoc est quod existimaverunt esse substantiam rei, | sicut homo existimat quod duplum et dualitas est idem [25] quia duplum prius est dualitate. sed | non secundum modum secundum quem aliquid est duplum est duo. Si igitur non fuerit ita, | unum erit multum. Et hoc est quod accidit illis. Et inveniuntur | de priori et posteriori alia talia.|
2 - inducit opinioem Platonis et circa principia entium

1 - de comparatione unius opinionis ad opinionem Platonis ad opinionem Pythagorici

[987a29] Et post hoc quod dictum fuit de modis philosophie. [30] inventa fuit philosophia Platonis et sequebatur illos in multitudine. |
2 - de comparatione etc. ad opinionem

1 - comparat opinionem Platonis ad opinionem Heracliti

1 - ponit opinionem Heracliti

in unitatibus autem erat secundum opinionem Italorum. | et primus qui contingit post Democritum fuit | opinio Herculeorum, scilicet quod omnia entia sunt semper in fluxu | et quod nulla est in eis scientia. Istas igitur opiniones [b1] secundum hoc accepimus in postremo. Socrates autem locutus fuit in moralibus | et nihil dixit de natura.
2 - declarat quantum difficilis quaestio Heracliti induit...

1 - declarat quomodo posuit Plato ideas...

[987b4] Et hoc fuit dictum quia fuit [5] acceptum quod esse illius fuit ad modum esse aliarum rerum. et in sensibilibus non est aliquid fixum. | neque etiam est possibile ut sensibilia habeant | aliquem terminum communem: cum semper sint in transmutatione. et | vocavit illa que sunt entium eadem formis. omnia autem sensibilia | dicuntur per ista.
2 - increpat ipsum Platonem et suam solutionem

et propterea multa [10] univoca sunt communia in specie. sed addidit | equivocationem. Pythagorici vero secundum similitudinem | dixerunt quod entia sunt unum. Plato vero addidit | equivocationem. communicatio vero aut similitudo que est inter species dimiserunt | perscrutationem universalem de eis: et non contradixerunt nisi in sensibilibus [15] et in speciebus mathematicis que dicunt esse | media inter sensibilia.
3 - docet quomodo respondendum est quaestioni Heracliti

0

sensibilia autem quedam sunt semper non | mobilia. species autem sunt ea que inveniuntur ad multa et | species est illud quod invenitur cuilibet. et species etiam est causa | aliarum rerum. |
1 - addit aliquid solutioni quaestionis Hereculeorum (NB: ista pars debet coniungi cum parte praecedente, quamvis Commentator distinguat istam)

1 - assimilat opinionem quorundam opinioni

[987b21] Et que sunt ex illis secundum communicationem | in uno sunt species. qui autem dixit quod unum est substantia | et nihil aliud est ens quod dicatur esse unum dixit sermonem propinquum sermoni | Pythagoricorum. scilicet quod numeri sunt cause [25] substantie aliarum rerum. ista enim est opinio illorum.
2 - narrat sex diversitates circa opinionem ponentium principia entium esse numeros

[987b25] Et quidam posuerunt loco infiniti duo sicut unitatem. | et quidam posuerunt infinitum ex magno et parvo. et hoc est | proprium: et quidam posuerunt numerum ex sensibilibus. et quidam | dixerunt quod iste res sunt unum. et non ponunt mathematica | inter ista. qui autem posuerunt unum et [30] numeros alia a rebus et non sicut fecerunt | Pythagorici venerunt ad species per | perscrutationes de definitionibus et non habuerunt antiqui artem definitionis. | qui autem fecit naturam secundam aliam quia | numeri sunt alii a principiis generantur ex eis generatione naturali: sicut res generatur [988a1] a suo exemplari. que autem accidunt ei sunt e contrario. | dicere igitur quia ista sunt ex materia currit recte.
3 - ponit tres increpationes contra Platonem

[988a2] Et species diversantur in hoc | quod est unum et facit multitudinem: et [5] similiter masculus ex quo fit multitudo. | Ista igitur sunt exempla et similia principiorum que illi dicebant. Plato | autem definit ea secundum hunc modum in suo libro de questionibus et | manifestum est ex illo quod dixit quod ipse non utebatur nisi duabus causis, scilicet [10] quiditate rei et ea que est secundum numerum. species enim sunt | cause quiditatis aliarum rerum. species enim sunt unum. et illud quod est materia | subiecta in qua sunt species. et quedam dicuntur esse | in specie. quiditas enim dualitatis est | magnum et parvum. et etiam dedit quod causa in bono et laudabili sunt [15] elementa unumquodque eorum ceteris. et sunt ea de quibus diximus quod | perscrutatio cecidit in principiis.
4 - ponit quod ex opinionibus omnius antiquorum sequitur

[988b17] Et videtur quod omnes isti testantur nobis quia | non possunt addere aliam causam: et cum hoc manifestum est quod perscrutatio cadit | de principiis, aut secundum omnes istos modos aut secundum quosdam. |
5 - Capitulum quintum

1 - Ponit increpationes contra opiniones antiquorum

1 - Tangit intentionem huius partis

[988b20] Quomodo autem locutus fuit unusquisque eorum in eis et quomodo dubitandum est per | dubitationes possibiles in principiis intendendum est post. |
2 - Ponit increpationes

1 - Lectio prima

1 - Incipit prima increpatio

et omnes ponentes toti eandem | naturam quasi materiam et ponentes eam corporalem habentem magnitudinem. | manifestum est quod errant modis erroris quia non posuerunt nisi [25] elementa corporum tantum. non corporum autem non. voluerunt | loqui de causis generationis et corruptionis: | et locuti fuerunt etiam de aliis rebus naturaliter.
2 - Incipit secunda increpatio

sed | abstulerunt causam motus et etiam non posuerunt substantie causam | omnino. neque fuerunt locuti de quiditate illius.
3 - Incipit tertia increpatio

[988b29] Et cum hoc dicunt facile quod [30] corpora simplicia sunt principium. quia non fuerunt substentati apud | perscrutationem eorum de generatione eorum ex invicem preter terram scilicet | ignis et aqua et aer nisi super hoc quod | quedam generantur a quibusdam secundum congregationem aut secundum segregationem. |
2 - Lectio secunda

1 - Inducit opinionem quorundam loquentium physice circa principium materiale entium

1 - Innuit ipsam opinionem et eam approbat probabiliorem esse aliis loquentium naturalium

[988b35] Opinio vero que magis consequitur ordinem est quemadmodum fuerint [989a1] ex prima mistione. et hoc est de minimis | corporibus.
2 - Ostendit causam suae probabilitatis respectu aliorum

1 -

et ideo omnes dicentes quod principium est ignis | concedunt hoc et secundum hunc modum | concedit unusquisque eorum quod definitio elementi est ista, scilicet
2 - Innuit ipsam autem esse falsam

quod est illud de corporibus [5] cuius ordo est ultimus.
2 - Inducit opinionem minus probabilem praedictam circa principium materiale entium

1 - Ponit illam opinionem

[989a5] Dicentes autem elementum esse unum et quod est terra | videntur dicere hoc propter magnitudinem partium. quoniam | unusquisque eorum dicit unumquodque eorum. quidam igitur dicit ignem et quidam | aquam et quidam aerem. et non | dicunt quod ex terra fit aliquid sicut dicebant multi homines ?? sunt [10] terra tantum. et Hesiodus dixit quod terra est primum | principium corporum. et opinabatur quod hoc esset | famosum. et secundum hoc | nullus eorum qui dixerunt ignem tantum. et eorum | qui posuerunt quod aer est densior igne et [15] subtilior aqua dixit recte.
2 - Contradicit unica contradictione illi opinioni

si igitur illud cuius generatio est prima est | postremum in esse naturaliter et detectum et distinctum generatio eius est | postrema tunc dicens quod aqua est ante | aerem et terra ante aquam dixit e converso.
3 - Contradicit opinioni ponentium plura esse materialia

1 - Ponit opinionem Empedocles

1 - Transfert se ab illo qui ponebat unicum principium materiuale ad illum...

[989a18] Sint igitur ea que dicuntur | ponentibus eandem causam que fit ante isti sermones dicti.
2 - Tangit opinionem Empedocles

et per istam viam eamus [20] cum ponentibus eam plures una: sicut Empedocles: dicit enim | quod corpora materialia sunt quattuor: contingent enim ista ei eadem | alia propria contingentia necessario. et iam locuti fuimus de rebus que | videntur alterari ad invicem: cum non remaneant in eadem dispositione semper: sicut ignis et terra: | ipsum corpus. et iam locuti fuimus et in eis in naturalibus: [25] et in causa mobilium deponente unam causam aut duas. |
2 - Contradicit illi opinioni et aliis

1 - Ponit contradictionem quae communiter contradicit tam opinionibus eorum...

et non recte dixit: neque etiam bene dixit qui abstulit alterationem universaliter. |
2 - Contradicit ponenti plura esse principia

contingit enim dicentibus hoc ut | ex calido non fiat frigidum neque ex frigido calidum. | idem enim non recipit contraria.
3 - Ponit contradictionem aliam communem omnibus male opinantibus et ponentibus principium materiale esse unicum vel plura materiale

quapropter natura generata universalis debet esse una [30] aut ignis aut aqua quod nullus dixit.
4 - Contradicit specialiter opinioni Anaxagorae

1 - Ponit opinionem in se

[989a30] Anaxagoras vero qui dicebat elementa | esse duo opinabatur hoc proprie de sermone | quem ipse non intellexit et consequebatur quasdam sophisticationes que | induxerunt eum ad hoc et turpe est ut faciat ens in aliqua dispositione: | et sermo de eo sit e converso. Omnia enim sunt admista cum principio.
2 - Contradicit ei tribus contradictionibus

1 - Prima

Quapropter [989b1] necesse est ut primo sint non admista. |
2 - Secunda

et admistio rerum non est propter parvitatem |
3 - Tertia

et cum hoc passiones et accidentia separantur a substantiis | admistio enim et separatio sunt simul. et qui eorum diligit [5] consequi verum in eo quod sit dicens verum: apparet in suis | sermonibus.
5 - Contradicit omnibus errantibus circa principium materiale entium

[989b6] Quoniam autem in fundamento nature non est aliquid distinctum | manifestum est quia non vere dicitur in illa substantia quod est alicuius dispositionis | dico neque albe neque nigre neque | alterius coloris, sed sine colore necessario et in eo est negatio [10] istorum omnium colorum. et similiter est sine aliqua mistione | et similiter non erit in eo aliquid consimilium partium et non existimatur habere qualitatem | aut quantitatem aut aliud omnino. quoniam illud quod dicitur | de aliquo particularium illa sunt species illius quod est impossibile. \F} |
6 - Redarguit omnes loquentes circa principium materiale entium de insufficientia

1 - Redit super opinionem Anaxagorae et eam tangit

[989b14] Omnia autem sunt admista et rursus dicit [15] omnia quidem preter intellectum | purus enim est non mistus.
2 - Dicit quod principaliter intendit in illa parte

et in istis rebus contingit dici quo | ad principia quandoque esse unum et simpliciter sicut | posuimus ipsum esse indeterminatum antequam determinetur alio modo. | qui igitur dixit alium sermonem aut [20] consimilem non recte dixit et precipue illi quos diximus. | sed isti sermones non conveniunt nisi in generatione | et corruptione et motu tantum. | et ista perscrutatio de substantia et principiis et causis sufficit. | et qui ponit suam considerationem in omni ente dicit. [25] entium quedam sensibilia quedam insensibilia. | et manifestum est quidem secundum hunc modum quem posuerunt in utroque genere. | et ideo si aliquis voluerit experimentari hoc quod dixerunt | utrum recte dixerunt: aut non: poterit hoc facere ex perscrutatione quam diximus modo. |
2 - Declarat modum etc.

1 - Ostendit modum ponentium principia rerun naturalium et non naturalium

[989b29] Qui vero vocantur Pythagorici utuntur [30] principiis et elementis modo diverso ab eo quo utuntur | loquentes in naturis. Et causa illius est quia non acceperunt ista ex sensibilibus. | Mathematica enim sunt sine motu preter | ea que sunt in astrologia et isti semper disputant et loquuntur | de natura et considerant celum et [990a1] partes eius et actiones et passiones et | consequentia ista et dant illi principia et causas | ut numerentur in naturalibus. | entia enim non sunt nisi sensibilia. et accipit illud [5] quod dicitur celum. et dicunt in causis et principiis multos sermones sicut | diximus.
2 - Contradicit

1 - Ponit contradictionem

[990a6] Ascendamus igitur ad illud quod est altius | de entibus et precipue ad illud cui convenit sermo naturalis |
2 - Ponit aliam contradictionem

et dicamus quod motus quoquomodo quidam est finitus et quidam | infinitus
3 - Ponit alteram contradictionem

et nihil de subiecto
4 - Ponit tertiam contradictionem

pari et impari. |
5 - Ponit quartam contradictionem

[990a10] Et quomodo potest esse generatio | et corruptio sine motu et alteratione et actionibus diversis que sunt ex | celo.
6 - Ponit quintam contradictionem

et cum fuerit concessum | aut fuerit declaratum quod ex istis rebus fuerit magnitudo quomodo igitur videtur fieri. | corporum enim hoc est leve, hoc est grave. preter illa que ponunt [15] et dicunt quod nihil est magis dignum eis, scilicet corpora mathematica | et sensibilia, et ideo non dixerunt de igne | et suis sensibilibus corporum neque videntur etiam dicere | de sensibilibus sermonem convenientem.
3 - Intendit opinionem ponere Platonis et eam destruere

1 - Ponit primam contradictionem

[990a18] Et etiam quomodo intelligendum | quod passiones numerorum sunt cause et numeri qui sunt. et etiam quomodo est intelligendum quod passiones numerorum sunt cause
2 - Ponit secundam contradictionem

et numeri [20] qui sunt ex celo sunt existentes et proprii et in eternum | et nunc et nullus alius est numerus | ex quo fit constitutio mundi.
4 - Contradicit eis duabus contradictionibus

1 - Ponit primam contradictionem

[990a22] Et cum existimaverunt | in aliquo particulari aliquam existimationem. erit secundum illam existimationem.
2 - Ponit secundam contradictionem

et dicunt quod hoc: est superius et | inferius: et mistio et distinctio: est demonstratio quod [25] quilibet istorum est numerus quapropter contingit ut magnitudines secundum | hunc modum constituantur ex multis. | passio enim cuiuslibet eorum sequitur unoquoque locorum. quando igitur erit | iste numerus qui est in celo hoc est opinandum | quod est unumquodque istorum aut prope. |
3 - Inducit opinionem Platonis

0 - Quinta pars lectionis praedicta

1 - Ponit opinionem in se

[990a30] Plato autem dicit esse aliud opinatur enim quod | ista et sue cause sunt numeri sed | cause sunt intellecte et ista sunt sensibilia. | dimittamus nunc sermones pythagoricos et simus contenti | in hoc quod diximus.
2 - Destruit opinionem

[990a34] Qui autem posuerunt species esse causas [b1] primo querunt causas existentes
3 - Ponit istam contradictionem talem

et secundo accipiunt | quod numeri istorum sunt equales adeo quod si homo | voluerit numerare, non poterit facere entia minus: | sicut non potest ea magis. species igitur sunt equales aut non | minus.
4 - Ponit tertiam increpationem

[990b5] Et isti dimittunt illud ex quo queruntur cause et declarantur | ab eo. quoniam in unoquoque istorum est nomen commune | et in substantiis rerum erit in multitudine unum | et in istis et in eternis etiam:
5 - Ponit contradictionem aliam

[990b9] Et etiam non declaratur in modum | qui declarat esse specierum et quod ista habent esse. [10] ex quibusdam enim numquam fit syllogismus necessario. et ex quibusdam | non declarantur nobis ea que existimantur esse species.
6 - Ponit differentiam inter scientiam et imaginationem

secundum autem | sermones acceptos ex scientiis species non sunt nisi rerum que | sunt scientie. aut ex uno in pluribus ex affirmativis entibus. ex imaginatione | autem alicuius corruptibilis rerum corruptibilium hoc non est nisi [15] imago aliqua istis rebus.
1 - Lectio in qua auctor intendit contradicere opinioni Platonis

1 - Prima pars lectionis

1 - Praemittit quandam veritatem suam prioriam circa speciem rerum sensibilium

[990b15] Verificantes autem sermones | quidam ponunt species de relativo et non opinantur quod aliquid per se est | genus
2 - Ponit contradictiones

1 - Ponit primam contradictionem

et quidam dicunt tertium hominem esse.
2 - Ponit secundam contradictionem

et isti auferunt per unitatem | sermones qui sunt in speciebus et precipue qui opinantur | dicentes esse species quot sunt ista. et contingit
3 - Ponit tertiam contradictionem

ex hoc [20] ut dualitas non sit prior numero.
4 - Ponit quarta contradictionem

et hoc etiam est relativum ad aliquid. | deinde dicitur de se et alia que dicunt quedam | de opinionibus in formis et erraverunt in eis per principia.
2 - Secunda pars lectionis; unica contradictione eidem contradicit

[990b22] Et etiam secundum | intelligere de quo dicebant esse formarum contingit ut forme non sint tantum | substantiarum sed et [25] non substantiarum. | et similiter scientie et non sunt tantum substantiarum sed aliarum | rerum et talia multa innumerata que contingunt eis.
3 - Tertia pars lectionis; dicit quandam veritatem circa species

[990b27] Secundum autem | necessarium est et quod existimatur in eis secundum illud | utrum substantiarum sunt admiste species. necessarium est ut species sint singurales. quia determinatio eorum non [30] est per accidens sed necesse est ut quodlibet eorum in se | sit determinans cum nec dicatur de subiecto. dico ut | in aliquo sit duplum in illo igitur erit eternitas | sed per accidens. accidit enim duplo quod | fuit eternum. et res quarum species sunt substantie sunt in hoc loco [991a1] significantes substantias. illic vero qualecumque sit ens dicitur esse aliquid | et cum hoc unum de pluribus. si igitur est species specierum | et determinata habent aliquid in quo communicant. quid est igitur illud quod est proprium | dualitatibus corruptibilibus et incorruptibilibus que sunt in mente et dualitas est multitudinis. [5] Dualitas enim est eterna et est eadem. dicitur ergo in respectu alicuius. et de se et si | species non fuerit eadem tunc erunt equivoca. Verbi gratia | ut aliquis vocet hominem chilum et lignum | sine consideratione ad intentionem in qua communicant.
4 - Quarta pars lectionis; contradicit Platoni

[991a8] Et | ambigit homo magna ambiguitate in hoc quod acquirunt [10] res sensibiles et corruptibiles et generabiles de speciebus eternis cum | non sint cause alicuius motus et alterationis. et talis est dispositio earum | in scientia neque etiam adiuuant in aliis rebus | neque substantie illorum sunt de substantiis istorum sensibilium. et ista etiam | si unum in universalitate non fuerint non erint [15] ut aliquis existimat quod causa in albo est quia albedo fuit mista | cum albo. sed hoc est bone motionis. et Anaxagoras | primo et posterius Hesiodus. et alii | dixerunt quod facile est congregare multa sed hoc est impossibile secundum | hanc opinionem immo neque alie res fiunt ex speciebus [20] secundum aliquem modorum qui assueti sunt dici.
2 - Sexta Lectio

1 - Prima pars lectionis; contradicit Platoni

[991a20] Dicere vero | species continentes se est sermo vacuus | similis sermonibus versificatorum
2 - Secunda pars lectionis; contradicit Platoni

1 - Contradicit

et quid est illud | quod non agit absque eo quod aspiciet formam. | potest enim esse ens et non ens. et si non assimilatur [25] alicui. adeo quod Socrates erit
2 - Ponit aliam contradictionem

et non erit nisi | exemplar Socratis. et secundum hunc modum declaratur quod | Socrates est eternum et habet multa exemplaria | sicut species: sicut homo habet animal et bipedale. | et homo idem est in utroque.
3 - Tertia pars lectionis

1 - Adhuc contradicit

[991a29] Et etiam species non sunt [30] exemplaria rerum sensibilium sed et sui ipsarum etiam sicut genus | quod est genus multarum specierum. et sic idem erit exemplum et [991b1] forma sui ipsius.
2 - Iterum contradicit

et etiam impossibile est ut existimentur esse entia abstracta a substantiis | et substantie non. et si non quomodo erunt species substantie rerum | abstractarum ab illis. et hoc dictum fuit in cadon. scilicet quod species sunt cause | esse generationis.
3 - Adhuc contradicit

[991b4] Et etiam cum species fiunt [5] entia non habebunt determinans si non fuerit illud quod est lectus | cum aliis multis rebus: sicut domus et anulus et res quas non | diximus esse entia:
4 - Solum contradicit

manifestum est quod possibile est | ut sint et ut sint res a talibus istis causis que modo fuerant | dicte:
4 - Quarta pars lectionis

[991b9] Et etiam si species sint numeri quomodo erunt cause. [10] primo vero quia | numeri entium sunt diversi. verbi gratia quod iste numerus est homo: et iste Socrates: et iste Hyllus. quare | igitur erunt cause istorum. et non adiuuant etiam in hoc si quedam fuerint eterna. | et quedam non.
5 - Quinta pars lectionis

[991b13] Et cum definitiones numerorum fuerint convenientes illis que sunt ante. | manifestum est quod aliquid est cuius sunt iste definitiones et manifestum est quod [15] hec est materia. isti enim numeri sunt definitiones | illorum ad invicem. Verbi gratia quod si | definitio Hylli fuerit in numeris ignis et terre et aque. | tunc iste homo aut erit aliquis numerus aut non quousque sit definitio [20] aliquorum numerorum et non numerus: et non erunt ista etiam aliquis | numerus.
6 - Sexta pars lectionis

1 - Iterum contradicit

[991b21] Et etiam ex pluribus numeris fit unus numerus. quomodo igitur ex pluribus | speciebus fit una species.
2 - Inducit aliam contradictionem

et si non fuerit ex eis sed | ex numeris sicut mille. quomodo igitur sunt iste unitates. quoniam si sunt | consimiles in specie contingunt multa impossibilia. et si unaqueque fuerit [25] per se in aliqua specie non erunt diversorum neque diversa omnia sunt | omnino.
3 - Septima lectio

1 - Prima pars lectionis

[991b26] Et quid proficit cum non sint passiva. et hoc non est de rectis sermonibus | neque intelligitur de necessitate igitur est ponere alium | numerum et est subiectum arithmetice.
2 - Secunda pars lectionis

1 - Adhuc contradicit

[991b28] Et | omnia media aut sunt ex rebus simpliciter aut ex aliquibus [30] principiis aut ex illo ex quo est ordinatum post media. |
2 - Iterum contradicit

[991b31] Et etiam unitates cuiuslibet eorum sunt ex aliquo. euenit igitur hoc [992a1] ex dualitate quod est impossibile
3 - Ponit tertiam contradictionem

et etiam non erit numerus unum | iteratum.
3 - Tertia pars lectionis

[992a2] Et similiter dicimus in unitatibus quas diximus si fuerint non | diverse secundum hunc modum et est modus dicentium quod | elementa sunt quattuor aut duo. omnes enim illi non opinantur quod [5] elementum est commune eis. scilicet corpus. sed ignis: et terra | sive corpus fuerit commune eis: aut non. Unum igitur nunc dicimus | de illo quod est consimilium partium sicut ignis et aqua et cum ita sit: | numeri non erunt substantie sed manifestum est quod si unum est quod | illud est principium. et unum dicitur multis modis. [10] sed illi volunt elevare substantias ad principia secundum quod est possibile: |
4 - Quarta pars lectionis

[992a11] Linea autem componitur ex longo et brevi et ex | parvo et magno. et superficies ex lato et stricto et | corpus ex profundo et imo. [992a13] Et etiam quomodo superficies est | linea aut corpus: linea autem superficies. [15] genus enim lati et stricti aliud est a genere profundi et imi. | non igitur inveniuntur in eis contraria. Quoniam autem multum et | paucum differunt ab istis manifestum est neque aliud superius invenitur | in eis que sunt inferius imo: neque genus lati est genus profundi. | superficies enim est aliquid ex corpore. et puncta sunt ex [20] aliquo et istud genus considerat | Plato secundum opiniones geometricas. sed vocat eas principium | linee. et multotiens posuerunt hoc lineis non discretis. | et hoc necessarium est ut sit secundum hunc modum ubi enim est linea | est punctus:
4 - Octava lectio

1 - Prima pars lectionis

1 - Ponit ipsam contradictionem in se

[992a24] Et cum philosophia consideret [25] de rebus apparentibus hoc non collocatur in ea. et nihil dicemus | de causa que est principium alterationis. cum igitur | intendimus sermonem de substantia dicemus quod | substantie istorum sunt alie ita quod si dixerimus quod illa sunt substantie eorum esset falsum.
2 - Recapitulat contradictionem

quoniam autem sunt continentes | iam diximus primo quod nihil est neque videmus etiam quod sunt cause scientiarum. et ideo non [30] videmus aliquem intellectum et | naturam qui ponant hanc causam. ergo species non assimilantur alicui | principiorum. et doctrina est per illas. quia philosophia quando | locuta fuerit in aliqua hora de aliquo [b1] utetur istis propter illa.
2 - Secunda pars lectionis

1 - Ponit quemdam sermonem atecedens ad coontradictionem

[992b1] Et etiam si aliquis acceperit substantiam de qua loquimur | quasi materiam mathematicam hoc non faciet proprie nisi quando voluerit | dare differentiam inter substantiam et materiam | sicut magnum et parvum.
2 - Ponit ipsam contradictionem

sicut dicunt naturales [5] quod prime differentie subiecti sunt raritas et densitas et | ista non sunt nisi additio et | diminutio in motu. si igitur scilicet ista sunt motus | manifestum est quod species sunt mobiles.
3 - Tertia pars lectionis

[992b8] Et omnis magna perscrutatio | de natura non cadit nisi apud existimationem quod declaratio est facilis [10] et unum non erit omne. quoniam enim non est in actu | omnia unum. sed secundum intentionem quam si homo posuerit ipsam inesse | hoc non erit nisi si concesserit quod est genus illius hominis. et hoc | etiam impossibile est in quibusdam rebus. non enim invenitur una definitio communis eis que sunt cum | numeris ex lineis: et superficiebus. et quod erit: et quod iam [15] fuit: et quod habet aliquam potentiam. ista enim non sunt innata ut sint species: | neque sunt etiam numerus: neque que sunt mediorum. illa enim sunt mathematica | neque corruptibilium.
4 - Quarta pars lectionis

[992b17] Et etiam existimatur | hoc esse aliud genus quartum quod querit de elementis omnium entium absque eo quod | aufert vel negat quod dicta multis modis impossibile est ut. sit sed [20] querunt?? hoc modo de rebus ex quibus sunt elementa. | in quibusdam vero ex actione et passione aut convenientia. et hoc non est in quolibet | sed tantum in substantia ita quod perscrutatio est de elementis | omnium entium et querere terminationem eorum. et hoc non est verum. | et quomodo potest homo scire elementa omnium entium. [25] impossibile est enim ut aliquis addiscat aliquid nisi presciat principia eius. | Verbi gratia quod aliquis addiscat geometriam. sed | ante debet scire aliqua illius scientie quam vult | addiscere: aut nesciet aliquid eorum et sic est dispositio de aliis. | ita quod ars de qua homines reputant quod doctrinat omne: [30] nihil notificat secundum hunc modum.
5 - Nona lectio

1 - Intendit ostendere istam propositionem esse veram...

[992b30] Et etiam omnis doctrina fit | ex prioribus aut omnibus aut quibusdam et similiter illud quod declaratur per demonstrationem | et definitionem debent presciri in eo propositiones per quas | fit illa declaratio et similiter illud quod scitur per inductionem. |
2 - Contradicit Platoni

1 - Prima contradictio

[993a1] Si igitur scientia est in nostra natura mirum est quomodo evadet | a nobis aliquid cum in nobis est firmissima scientiarum.
2 - Secunda contradictio

et etiam quomodo scitur res que fit | ex rebus et quomodo erit hoc manifestum. | ambiguitas enim accidit in istis rebus.
3 - Tertia contradictio

et quidam rixati sunt in hoc sicut in pedibus. quidam igitur dixerunt in sexta littera grecorum. [5] scilicet z que est huius forme quod est composita ex c et d et a et | alii dixerunt: immo est littera per se non ex litteris | notis
4 - Quarta contradictio

et etiam illud quod est ex habentibus sensum quomodo | scitur a carenti sensu.
5 - Quinta contradictio

et etiam ista semper sunt | elementa cuiuslibet: quemadmodum voces composite fiunt ex [10] elementis sibi propriis. |
3 - Tertia pars lectionis

[993a11] Quoniam autem illud quod dictum fuit de causis naturalibus | perscrutati sunt de eo omnes considerantes et quod nos non induximus unam causam extrinsecam ab eis [14] manifestum est ex predictis. et dignum est ut prima | philosophia perscrutetur de omnibus rebus. continet enim omnia principia: et | ea que sunt prima.
4 - Quarta pars lectionis

1 - Illum sermonem de Empedocles

[993a17] Et quia Empedocles dicit quod definitio os et est illud | per quod res est id quod quidem est et substantia rei | sed secundum hunc modum erit et caro necessaria et [20] unumquodque aliorum aut nullum eorum. ideo erit caro | et os et unumquodque ceterorum et hoc non est propter materiam | quam ille dicit quod est terra et aqua et aer. et non ponit causam in hoc quod dicit istas res | sed cogetur ut dicat aliam sed | non dixit illud quod dixit aperte. et declaratum est [25] prius de istis et de sui similibus. | et nos reuertemur post ad dicendum in omnibus questionibus contingentibus in eis.
2 - Innuit de quod dicturus in sequenti tractatu

nunc autem incipiendum est in dicendo | aliquid de questionibus contingentibus in aliis rebus. Quia antiqui loquentes de rebus naturalibus locuti sunt in maiori parte de materia et non de forma propria rebus mobilibus. nisi Empedocles qui innuit causam formalem. et non dixit eam aperte. sed tamen apparet de suis sermonibus incepit hic dicere unde apparet hoc et dixit: et quia Empedocles dicebat et cetera, id est sed quia Empedocles dicebat in osse quod hoc quod est os definitio per quam definitur ab aliis rebus compositis. definitio autem est illud quod notificat formam et substantiam eius. manifestum est quod contingit ex hoc ut hoc nomen caro et alia composita ex elementis significent intentionem additam materie: aut nihil ex eis que significant ista nomina sit definitio rerum. Deinde dixit: et ideo erit caro et os et cetera, id est et propter hunc sermonem quem Empedocles dicit in osse contingit ei in carne in unaquaque rerum compositarum ut illud quod nomina significant non sint propter numerum tantum quem ipse dicit. sed necesse est ei ponere causam additam materie scilicet formam. quod necesse est ei dare aliam causam preter numerum et dare istam causam unicuique generabilium rerum. et quia non fecit hoc. dixit. sed non dixit illud aperte quod dixit. id est sed non propalavit istam causam esse universalem unicuique entium compositorum ex quattuor elementis. Deinde dixit: et declaratum est prius in istis rebus, id est in scientia naturali. illic enim declaratum est de formis. et quia questiones contingentes illic dissolvuntur in hac scientia. dixit. et nos reuertemur ad sermonem in omnibus questionibus contingentibus illis. Deinde narravit intentionem suam in tractatu consequenti. et dixit: incipiendum est et cetera, id est incipiendum est dicere de questionibus contingentibus, id est de questionibus difficilibus istius scientie.
3 - Liber tertius

1 - Lectio prima

1 - In prima parte lectionis praemittit suam intentionem et est primo inducere quaestiones difficiles in hac scientia

1 - dicit suam intentionem

[995a24] Necesse est nobis considerare [25] primo questiones difficiles dicendas in hac scientia | in quibusquiam existimaverunt existimationes diversas et alia | que dimiserunt.
2 - triplicem causam suae intentionis subiungit

1 - prima causa

Prima enim actio eorum qui voluerunt | comprehendere scientiam rerum est perscrutari de difficilibus questionibus. non enim comprehenduntur ea que sunt post: nisi per | dissolutionem questionum difficilium que sunt ante: et non potest dissolvere [30] qui ignorat ligamentum. et hebetudo intellectus | demonstrat quod hoc est sic. hebeti autem | contingit simile ei quod contingit ligato. hebes autem non potest intelligere: neque ligatus | ire. et ideo perscrutandum est | prius de omnibus difficilibus et propter hoc quod diximus.
2 - secunda causa

et quia [35] qui querit cognoscere aliquid antequam perscrutetur primo de difficultate eius | assimilatur ei qui ignorat locum pedum per viam equalem. et cum hoc qui [b1] non scit quesitum nescit ipsum quando invenitur. finis eorum igitur qui non perscrutantur de difficilibus est | ignotus. et finis eorum qui perscrutantur de eis est manifestus notus.
3 - tertia causa

et est bonum ut apud | audientem omnium sermonum et confirmantium et negantium | sint propositiones necessarie et sufficientes.
2 - In secunda parte illas quaestiones enumerat

1 - prima questio

[995b4] Et prima questio questionum difficilium est [5] de qua quesivimus in prologo istius libri primi | utrum consideratio de omnibus generibus causarum est unius scientie aut plurium.
2 - secunda questio

Secunda est | utrum scientie consideratio de principiis substantie | tantum: aut est etiam eius considerare de principiis ex quibus fit demonstratio cuiuslibet. | Verbi gratia utrum possit idem esse affirmatum et negatum insimul [10] aut non. et talia similia. Verbi gratia utrum equalia eidem sint equalia.
3 - tertia questio

Tertia est si scientie consideratio est | de substantia utrum illa scientia est eadem omnibus scientiis aut plures. |
4 - quarta questio

Quarta est et si sint plures substantie utrum natura earum est consimilis in genere aut | debet quedam dici philosophia: et quedam aliud.
5 - quinta questio

Quinta est et etiam illud | querendum est necessario utrum oportet dicere quod substantie sunt sensibilia [15] tantum aut sunt alie substantie ab istis sensibilibus.
6 - sexta questio

Sexta et utrum substantie habeant | unum genus aut plura sicut dixerunt ponentes | formas et mathematica que sunt inter ista et | sensibilia. oportet enim nos perscrutari de omnibus istis rebus sicut diximus.
7 - septima questio

Septima est perscrutari | utrum hec consideratio est de substantiis tantum aut etiam de [20] accidentibus.
8 - octaua questio

Octaua est et cum hoc perscrutandum est | de eodem et de diverso. et de dissimili et simili.
9 - nona questio

Nona est de contrariis. |
10 - decima questio

Decima est de ante et post.
11 - undecima questio

Undecima est et de | omnibus aliis rebus consimilibus istis de quibus logici | perscrutantur qui ponunt opiniones suas de opinionibus laudabilibus et nobilibus.
12 - duodecima questio

Duodecima et etiam [25] perscrutandum est de omnibus accidentibus que | accidunt omnibus istis.
13 - tertiadecima questio

Tertiadecima et de unoquoque eorum quid sit et non de hoc tantum | sed utrum contradicant sibi ad invicem.
14 - quartadecima questio

Quartadecima et utrum principia et | elementa et genera sunt per se aut sint singularia per que dividuntur. |
15 - decimaquinta questio

Decimaquinta et si sint genera utrum genera que dicuntur de individuis [30] sint prima genera aut ultima. Verbi gratia utrum animal aut homo | est magis primum quam individua singularia aut non.
16 - decimasexta questio

Decimasexta et etiam | oportet nos multum perscrutari utrum sit alia causa per se preter | naturam aut non.
17 - decimaseptima questio

Decimaseptima et utrum ista causa differat a materia aut non.
18 - decimaoctaua questio

Decimaoctaua est utrum ista causa | est una in numero aut plures.
19 - decimanona questio

Decimanona et utrum est aliquid preter [35] totum et dicere est totum illud per quod disponitur materia | aut non est aliud aut in quibusdam rebus est aliud a toto: et in quibusdam non et que sunt illa entia.
20 - vigesima questio

[996a1] Vigesima et etiam utrum ista principia sint determinata in numero aut forma et | ratione et loco.
21 - vigesimaprima questio

Vigesimaprima et utrum principia | corruptibilium sint principia incorruptibilium aut diversa. et utrum | omnia principia non corrumpuntur aut corrumpuntur principia corruptibilium.
22 - vigesimasecunda questio

Vigesimasecunda et etiam perscrutandum est de questione [5] magis difficili omnibus istis questionibus utrum | unum et idem est substantia omnium entium et non est aliud sicut dixerunt Pythagorici et Plato aut | non. sed est aliud | subiectum sicut dixit Empedocles amicitiam: et alius | ignem: et alius aquam et aerem.
23 - vigesimatertia questio

Vigesimatertia et utrum principia [10] sint universalia aut sint sicut singularia rerum particularium.
24 - vigesimaquarta questio

Vigesimaquarta et utrum sint | potentia vel actu.
25 - vigesimaquinta questio

Vigesimaquinta et utrum principia sint alio modo aut sint principia per motum | iste enim questiones sunt difficiles et valde intricate.
26 - vigesimasexta questio

Vigesimasexta et cum | hoc etiam perscrutandum est utrum numerus et longitudo et etiam figura | et puncta sunt substantie aut non et si sunt substantie utrum sint [15] diverse a sensibilibus aut sint in eis. difficultas enim non tantum est in comprehendere veritatem | istarum rerum omnium. | sed non est facile querere de eis secundum difficultatem eorum secundum sermonem valde. |
3 - Postquam enumeravit quaestiones difficiles in ista parte intendit ipsas disputare.

[996a18] Dicamus nunc primo de prima questione utrum | consideratio de omnibus generibus causarum unius scientie: aut plurium.
2 - Lectio secunda

1 - In prima autem parte lectionis primam harum disputat.

1 - in prima parte ponit unam rationem ad unam partem quaestionis

[20] et quomodo possibile est ut una scientia principia sciat que non sunt contraria. |
2 - in secunda parte, quae incipit "Notandum" etc., ponit aliam

notum est quod multa principia non sunt plurium entium quia non | dicimus quomodo potest esse principium motus | in rebus non mobilibus. et quomodo natura boni est in omnibus rebus immobilibus. sed omne quod | est bonum per se et per suam naturam est finis et complementum: [25] et est secundum hunc modum causa. res enim propter illud | finis est et illud propter quod sit aliud est complementum alicuius actionum | et actiones omnes fiunt per motum ergo manifestum est quod impossibile est quod ista causa sit in rebus que non mouentur | erga perfectionem et in eis aliquod bonum per se non est. | et ideo in scientiis mathematicis. nihil declaratur per [30] istam causam et nulla demonstratio fit per illam non quia est melio: et neque quia est melior. | et universaliter nullus hominum istam | talem causam dicit in mathematicis scientiis.
3 - in tertia parte ... ponit quoddam incidens.

unde quidam Sophistarum dimiserunt sicut | fecit Osticus in aliis autem | vilibus artificiis. Verbi gratia carpentaria sutoria illis [35] dicitur melius et vilius: et artifices istius artis [b1] non perscrutantur omnino de bonis et malis. | manifestum est igitur quod scientie causarum multe sunt et omnis causa et principium habet aliam scientiam et principium alterius scientie. querendum est igitur | qualis scientia istarum est digna ut dicatur philosophia et | qualis sciens est dignus ut vocetur philosophus. et sic notificabitur illud quod querendum est hic.
2 - In secunda parte lectionis quartam ponit

1 - prima pars

[5] Impossibile est enim ut species omnium rerum vel | causarum sint eiusdem rei sicut domus. causa enim domus ex qua fit motus est artificium | et edificator: et causa propter quam fit domus est operatio. et materia domus est lutum et lateres. | et forma domus est terminus eius. secundum igitur quod destruximus et diximus | qualis scientia debet vocari philosophia continget ut omnis scientia [10] vocetur philosophia: philosophia autem alia et prior et nobilior quam | scientie alie que consequuntur. | necesse est ut sit causa complementi et boni. alie enim cause sunt propter istam causam.
2 - secunda pars

et iam diximus primo quod | scientia primarum causarum et illud quod est valde scitum | est scientia substantie. res enim multis modis [15] scitur et plus quod scivit est de sua substantia. [19] cum voluerimus notificare unamquamque rerum habentium demonstrationem [20] nos existimabimus notificare eas quando sciemus quid sunt. Verbi gratia quid est quadratura dicemus igitur quod | quadratura est medium invenire. et similiter de | aliis. colores autem et actiones et | omnis transmutatio sciuntur a nobis quando sciverimus principium motus. | et ista causa est alia et diversa a causa complementi. [25] manifestum est igitur quod cognitio uniuscuiusque istarum causarum habet aliam scientiarum. |
3 - In tertia parte lectionis ... disputat secundam quaestionem.

1 - in prima proponit ipsam

[996b26] Et etiam utrum principia demonstrationis sint | unius scientie aut plurium est dubium et dico | principia demonstrationis illud quod est acceptum de propositionibus universalibus ex quibus queritur demonstratio super omne quid. | Verbi gratia dicere quod de quolibet affirmatio vel negatio et [30] impossibile est affirmare et negare insimul et alie propositiones similes sibi nos igitur perscrutabimur | utrum scientia istorum principiorum et scientia substantie sunt eedem. aut diverse | et si non sint eedem que scientia istarum debet dici nomine scientie quesite | in hoc loco. non enim necesse est ut omnia sint unius scientie
2 - in secunda ponit rationes

1 - prima ratio

et cum hoc quomodo erunt ista unius scientie: | scimus enim [997a4] esse modo uniuscuiusque eorum et alie scientie [5] utuntur eis sicut cognitione nota. si igitur habent demonstrationem. | oportet ut habeant aliquid genus subiectum eis et | quedam sint magis latentia et quedam manifesta universalia. impossibile est enim ut omnia | habeant demonstrationem. quia necesse est ut | demonstratio fiat ex quibusdam rebus: aut quibusdam: aut uni eorum. manifestum est igitur quod accidit ut unum genus sit subiectum omnium rerum [10] habentium demonstrationem. omnes enim modi demonstrationis. utuntur | propositionibus manifestis universalibus.
2 - secunda ratio

et etiam si substantie scientia est alia a scientia principior demonstrationis | que igitur scientia istarum est prior alia nobilitate et que earum est fixa per suam naturam propositiones | enim universales sunt principia omnium scientiarum. | si igitur cognitio istorum principiorum non fuerit philosophia cuius erit igitur. |
3 - Lectio tertia

1 - In prima parte lectionis inducit quamdam quaestionem

1 - in prima parte illam quaestionem inducit licet obscure

[997a18] Et | omnia accidentia habent unam scientiam scientiarum demonstrationes
2 - in secunda parte... eam disputat unica ratione.

cum omnis demonstratio ex universalibus propositionibus. notificat accidentia singularia in [20] aliquo subiecto. manifestum est igitur quod scientia demonstrationis notificat ex | propositionibus universalibus accidentia singularia que accidunt uni generi. | quoniam si scientie est cognitio demonstrationis | alia et alterius scientie est cognitio ex quibus rebus est illud: et illa est aut scientia demonstrationis: aut alia. | manifestum est quoniam cognitio accidentium est aut scientia demonstrationis universalis aut [25] unius modi modorum demonstrationis.
2 - In secunda parte lectionis ... disputat unam [septimam] quaestionem

1 -in prima illam quaestionem inducit et in illa occulte intelligit aliam et de istis duabus exemplificat in eadem parte.

[997a25] Et etiam perscrutandum est utrum scientie huius quesite hic sit consideratio de substantiis tantum | aut est eius consideratio et de accidentibus contingentibus substantiis. | Verbi gratia si corpus est aliqua substantia et linee et | superficies. utrum cognitio substantiarum et cognitio | accidentium que accidunt unicuique generum que [30] declarant scientiam mathematice sunt unius scientie: aut cognitio accidentium est scientia alterius a scientia substantie.
2 - In secunda parte... istam quaestionem occulte inventam in alia disputat.

1 - prima pars

quoniam si cognitio eorum unius scientie fuerit. tunc | scitentia substantiarum etiam erit ex scientiis demonstrationis. sed non existimamus quod sermo in quo dicitur quid | est hoc habet demonstrationem aliquam.
2 - secunda pars

et si scientia accidentium est alia a | scientia substantiarum accidentium. tunc expositio istius sermonis est valde difficilis. |
3 - In tertia parte lectionis ... disputat quintam et sextam quaestiones prius enumeratas.

1 - in prima parte ponit illas

[997a34] Et etiam perscutandum est utrum oportet dicere quod substantie sensibiles habeant esse [35] tantum: aut alie substantie sunt ab illis sensibilibus: et utrum. [b1] genus substantiarum est unum: aut plura. sicut illi dicunt quod illa que sunt | inter formas et sensibilia sunt substantie. et quod scientie mathematice sunt iste substantie que sunt inter formas et sensibilia. | nos autem diximus iam in sermonibus quos diximus de formis quomodo dicimus quod forme | sunt substantie et cause.
2 - in secunda parte ... eas disputat

1 - in prima disputat quintam

[5] sermonibus autem istorum contingit inopinabilitas multis modis. et maxime sermonibus | dicentium quod alie sunt substantie a substantiis que sunt intra | celum. et quod ille substantie sunt sicut substantie sensibiles preter quod | ille sunt eterne: he autem sensibiles sunt et corruptibiles. fingunt enim quod homo in illis substantiis est sicut homo sensibilis hic. | et similiter equus et taurus. sermo enim istorum est similis sermoni [10] fingentium deos esse. et quod forme eorum sunt sicut forme hominum. | illi enim nihil dixerunt aliud quam quod homines sunt eterni. | et isti etiam sic dixerunt.
2 - in secunda parte ... sextam disputat.

et etiam si aliquis finxerit substantias esse | inter formas et substantias sensibiles alias a formis sensibilibus. contingunt ei questiones multe et difficiles.
1 - prima pars

quoniam si alie substantie sunt inter formas et sensibilia alie ab eis | manifestum est quod sic etiam erunt linee alie a lineis formarum et a lineis [15] sensibilibus. et similiter unumquodque aliorum generum. |
2 - secunda pars

et si scientia stellarum est una istarum rerum erit etiam aliud celum | a celo sensibili. et etiam alius sol et alia luna. et | sic de aliis que sunt in celo sensibili. sed quomodo oportet nos credere | istis. non enim est rectum ut illud celum quod fingunt immobile et etiam [20] impossibile est omnino ut sit mobile.
3 - tertia pars

et similiter de rebus quibus ars aspectiua | et quibus utitur musica. | impossibile enim est ut iste res sint alie a rebus sensibilibus propter | causas quas diximus.
4 - quarta pars

quoniam si sint res sensibiles inter formas et res corruptibiles. manifestum est quod sunt etiam sensus | et animalia inter formas et res corruptibiles. |
4 - In quarta parte lectionis ... unica ratione obviat eis qui ponunt formas medias inter formas intelligibiles et formas sensibiles.

[997b25] Et rectus est quod aliquis querat questionem difficilem et dicat in quibus oportet querere | istas scientias. quoniam cum fuerit differentia inter geometriam et | medicinam quod una earum est scientia media rerum sensibilium | et alia insensibilium. manifestum erit quod erit alia ars medicine ab arte medicine sensibili. et erit | alia medicina inter medicinam que est in formis [30] et hanc medicinam sensibilem. et similiter de unaquaque aliarum scientiarum. sed quomodo potest esse hoc. | quoniam si possibile fuerit ut medicina alia sit a medicina sensibili. et ut sit etiam agens sanitatem aliud ab agente sensibili. necesse est ut sint res recipientes sanitatem alie a rebus sensibilibus. | et ut sit etiam aliud principium a principio sensibili.
5 - In quinta autem parte ... tribus rationibus ostendit

1 - prima ratio

et cum hoc dicimus quod sermo dicentium quod medicina est scientia | eorum corporum sensibilium corruptibilium non est verus: quoniam si ita esset tunc corrumperetur per corruptionem | corruptibilium.
2 - secunda ratio

[35] neque enim scientia stellarum celi istius. est corruptibilium sensibilium. neque enim [998a1] sunt linee sensibiles sicut disponit geometer. nulla enim res rerum sensibilium est linea | recta aut rotunda sic ut dicit geometer. circulus iem non tangit | mensuram per punctum ied per lineam sicut dixit Pythagoras | in sua redargutione contra geometras.
3 - tertia ratio

neque motus [5] celi et circulus eius sunt sicut disponit scientia stellarum | neque conveniunt puncta cum stellis in natura. |
4 - Lectio quarta

1 - In prima parte lectionis contradicit ponentibus formas medias inter formas abstractas et sensibiles secundum unum specialem modum quem adhuc non tetigerunt.

1 - In prima parte istum modum ponendi formas exprimit.

[998a7] Et fingunt quidam quod ista que dicuntur esse inter | formas et sensibilia habent esse. sed non sunt separata a sensibilibus | immo sunt in sensibilibus. cum igitur voluerimus numerare omnia impossibilia contingentia [10] sermonibus illorum indigebimus multis sermonibus sed contenti sumus in hoc quod dicimus. |
2 - In secunda parte, quae ibi incipit "Non enim est necesse" etc. ei contradicit.

1 - prima pars

est necesse ut ista media sint in sensibilibus tantum. sed | manifestum est quod si fuerit possibile ut ista media sint in sensibilibus possibile etiam erit ut forme sint in sensibilibus. | sermo enim de formis et mediis est idem.
2 - secunda pars

et etiam si ita sit continget duo corpora esse | in eodem loco.
3 - tertia, ibi "Aliae et ut sint media"

aut ut sint media immobilia [15] in sensibilibus mobilibus. et dicimus universaliter | propter quam causam fingit aliquis hec media esse in sensibilibus. |
4 - quarta pars

et cum hoc quod diximus quod contingit sermonibus istorum. accidit etiam eis aliud impossibile. scilicet | ut celum sit aliud ab hoc celo non separatum ab eo hoc. sed cum eo in | eodem loco. et hoc difficile potest esse magis eo quod diximus. [20] ista igitur sunt valde difficilia in comprehendendo | veritates eorum.
2 - In secunda parte lectionis disputat decimoquartam quaestionem

1 - In prima parte ponit illam quaestionem et exemplificat in duplicii genere terminorum.

[998a21] Et difficultas est etiam in cognitione principiorum. perscrutandum est enim utrum existimandum sit quod | elementa et principia sunt genera: aut sunt illa ex quibus | fiunt omnia. Verbi Gratia utrum elementa vocis et | principia eius sunt ista ex quibus componuntur omnes noces aut sunt voces [25] universales. et utrum elementa propositionum | sint propositiones quarum demonstratio habet esse | cum demonstratione aliarum propositionum: aut elementa eorum est demonstratio que est omnium propositionum: aut plurium. |
2 - In secunda parte ... ponit rationem ad utramque partem quaestionis.

1 - In prima ponit signum sive auctoritatem et rationem ad partem affirmativam

1 - signum

et etiam qui dicunt. scilicet qui fingunt quod elementa sunt plura. | et qui fingunt elementa esse unum dicunt quod principia corporum sunt ea ex quibus componuntur et constituuntur [30] sicut dicit Empedocles. fingit enim | quod elementa sint aqua et ignis non universalia eorum et quod composita sunt ex eis. | sed non dicit quod ista elementa sunt sicut generabilium.
2 - ratio

Et cum hoc [b1] si aliquis voluerit scire naturas rerum debet perscrutari ex quibus componuntur(.) Verbi gratia si aliquis voluerit scire naturam | lecti perscrutabitur ex quibus componitur lectus. cum igitur sciverit ex quibus partibus componitur et quomodo constituitur tunc | sciet naturam eius. ex istis igitur sermonibus | declarabitur quod genera entium non sunt principia.
2 - In secunda parte ponit rationes ad negativam partem

1 - In prima duas rationes ponit et unam auctoritatem ad illam partem

1 - prima ratio

si autem [5] scimus omnia ex definitionibus. | tunc necesse est ut genera sint principia definibilium.
2 - secunda ratio

et | si possibile est etiam ut entia cognoscantur per formas | per quas disponuntur entia et genera sunt principia formarum: tunc genera erunt principia scientie entium. |
3 - auctoritas

et quidam eorum qui fingunt quod elementa entium sunt [10] unum et ens et magnum et paruum faciunt ea quasi genera. |
2 - In secunda parte intendit declarare istos sermones datos ad oppositas partes esse compossibiles

sed impossibile est ut principia dicantur duobus modis. | definitio enim substantie est eadem. et si fuerit dictum quod principia sunt duobus modis continget ut | definitio que est ex generibus sit alia a definitione que definit rem ex rebus ex quibus est | et sunt in definitione eius.
3 - In tertia parte lectionis disputat decimam quintam quaestionem

1 - In prima eam proponit

et cum hoc dicamus quod si genera sint principia [15] considerandum est que genera sunt principia. utrum prima: aut | ultima que numerantur numero. habet enim | dubium.
2 - In secunda ... disputat ad unam partem duabus rationibus.

1 - ratio prima

quoniam si universalia sunt magis prima quam alia | manifestum est quod principia sunt genera altissima. hec enim genera conveniunt(.) id est univoce dicuntur | de omnibus que sub eis. numerus igitur principiorum entium erit [20] secundum numerum primorum generum.
2 - ratio secunda

Et erunt unum et ens principium et | substantie entium. hec enim in maiori parte dicuntur de omnibus entibus. | et impossibile est ut genus entium sit unum aut ens. | dicere vero omnium entium habent esse necessario. et omnis differentia est unum numero. et impossibile est ut forme predicentur de [25] genere neque de differentiis propriis. neque genus predicatur nisi de | formis que sunt ei. manifestum est igitur quod si unum et ens sunt genera non necesse est ut aliqua differentia sit unum et | ens. sed si unum et ens non fuerint genera non erunt principia | cum principia sunt genera.
5 - Lectio quinta

1 - In prima parte lectionis tangit quandam quaestionem quam statim omittit et negligit.

[998b28] Et etiam perscrutandum est de eis que sciuntur | cum differentiis et sunt inter altissimum genus et individua. utrum sint genera: [30] aut existimabitur quod quedam sunt genera et quedam non.
2 - In secunda parte lectionis ... proponit aliam quaestionem et eam disputat.

1 - In prima proponit eam

et cum hoc. | utrum differentie sint magis prime quam genera.
2 - in secunda eam disputat

1 - In prima parte ponit quaestionem unam ad unam partem eius

si enim differentie fuerint principia | erunt principia secundum hunc sermonem infinita. et iste sermo non contingit dicentibus quod [999a1] principia sunt prima genera.
2 - in secunda ponit tres rationes ad oppositam partem

1 - ratio prima

et etiam si unum est magis | primum quam aliud. et unum est divisibile. et | omne divisibile dividitur: aut secundum quantitatem: aut secundum formam. et quod dividitur secundum quantitatem est ante illud quod secundum | formam dividitur. et genera secundum formam dividuntur. et forma secundum quantitatem. erit igitur unum [5] predicabile postremum magis unum quam aliud. homo non est genus | cuiuslibet hominum.
2 - ratio secunda

et etiam dicamus quod in generibus rerum habentium primum et ante. | impossibile est ut sit aliud nisi forme illarum rerum. Verbi Gratia quod | si primus numerorum est dualitas. tunc numerus nihil aliud est quam | forme numerorum. et similiter nulla figura est nisi forma [10] figurarum. et si ita est tunc | genera nihil aliud erunt nisi forme eorum. existimabitur enim in maiori parte quod | genera sunt forme. individua autem non sunt ante ad invicem. |
3 - ratio tertia

et etiam ea quorum quedam sunt nobiliora et quedam viliora semper nobilius est aut vilius. |
3 - In tertia parte ponit unam partem ad primam partem quaestionis.

manifestum est igitur quod genus non est primum. secundum hanc intentionem etiam immo declaratur nobis ex istis intentionibus [15] quod predicabilia de individuis sunt principia | generum. et etiam dicamus quomodo oportet existimare quod iste forme sint principia. | iste enim sermo non est facilis. primum enim et | causa debet esse aliud ab eis quorum est primum et causa. et ut habeant essentiam quando | fuerint separata a rebus. sed [20] quomodo potest aliquis existimare aliquod tale preter genus universale predicabile | de omnibus. si igitur rectum est dicere quod universalia sunt principia quia sunt universalia tunc necesse est ut | principia sint ea que sunt magis universalia quam forme. et secundum hoc erunt principia | genera prima. |
3 - In tertia parte lectionis ... proponit aliam quaestionem

1 - in prima parte eam proponit

[999a24] Et sequitur hanc questionem difficilem alia. difficilior omnibus [25] que necessario est consideranda. et est | ista.
2 - in secunda ... et illam disputat

1 - In prima parte ponit quinque rationes ad unam partem eius

1 - prima ratio

quoniam si nihil aliud est quam particularia | et particularia sunt infinita. quomodo est possibile ut comprehendatur | scientia infiniti. Scimus enim omnia per universale unum | permanens in sua dispositione. si igitur iste sermo [30] est necessarius ut aliud sit a particularibus. necesse | est ut ultima genera et prima sint alia a particularibus. | et iam diximus quod hoc est impossibile.
2 - secunda ratio

et etiam quando | oportet affirmare aliquod universale aliud ab omnibus particularibus. dicamus igitur quando aliquid dicetur de | materia. utrum illud sit aliud ab omnibus particularibus: aut est aliud a quibusdam: [b1] aut non est aliud a quibusdam: aut non est aliud ab aliquo eorum. quoniam si non fuerit | aliud a particularibus nihil erit intelligibile sed omnia erunt sensibilia. |
3 - tertia ratio

et impossibile erit ut aliquid sciatur per scientiam nisi aliquis fingat quod sensus est scientia. | et etiam erit impossibile aliquid esse eternum et immobile. [5] omnia enim sensibilia sunt corruptibilia.
4 - quarta ratio

sed si | nihil fuerit eternum et immobile impossibile est generationem esse. necesse enim erit | generationem esse. et ex quo fit generatio. et ut primum istorum sit | ingenerabile si essent. et est impossibile ut aliquid sit ex nihilo. quoniam | si generatio est. necesse est ut motus habeat finem. nullus [10] enim motus est infinitus sed omnis motus habet finem et complementum. | et impossibile est ut sit illud quod impossibile est ut fiat. illud autem | quod sit est possibile in primo quod fit necessario.
5 - quinta ratio

et etiam si res universalis est materia | quia non generatur. necesse est ut | substantia sit magis prima quam materia. quoniam si universale non est materia [15] neque substantia comprehensibilis nihil erit omnino.
2 - In secunda parte ... ponit unam rationem ad oppositam partem.

si igitur non fuerit hic universale | quod est aliud ab istis tis particularibus forma et figura necessario. | si igitur finxerit aliquis hoc continget ei aliquod inopinabile. non enim potest dicere quod hoc est possibile in omnibus rebus. sed in quibusdam esse: | in quibusdam non. manifestum est igitur quod impossibile est hoc esse in omnibus rebus. | non enim dicimus quod domus sit aliud a [20] domibus singularibus.
6 - Lectio sexta

1 - In prima parte lectionis proponit quandam quaestionem quae refertur ad praecedentem quaestionem et est tamquam pars illius.

1 - In prima parte eam proponit

[999b20] Et cum hoc perscrutandum est utrum substantia omnium | hominum est una aut non.
2 - in secunda parte eam disputat

1 - In prima parte ponit alteram eius partem

si enim dixerimus quod substantia eorum est una continget inopinabile. quoniam omnia quorum subest | una sunt unum.
2 - In secunda ponit duas rationes ad alteram eius partem

1 - ratio prima

et si dixerimus quod substantie eorum diverse sunt hoc etiam erit | impossibile.
2 - ratio secunda

et cum hoc quomodo potest esse ut materia sit in aliqua hora qualibet istarum | cum omne sit utrumque scilicet materia et particularia. |
2 - In secunda parte lectionis ... proponit vigesimam quaestionem prius enumeratam.

1 - In prima illam insinuat

[999b25] Et querendum est etiam questionem difficilem de principiis.
2 - in secunda parte eam disputat.

1 - In prima parte ... ponit rationem ad unam eius partem

quoniam si principia sint unum in forma nihil | est unum in numero neque unum generabile. et | si ita sit et nullum unum sit predicatum de omnibus rebus quomodo est scientia aut cognitio. |
2 - in secunda ... ponit unam rationem ad oppositam partem.

si autem omnia principia sint unum in numero et non fuerint principia | quorundam alia a principiis quorundam sicut principia rerum sensibilium. Verbi Gratia quod ista littera [30] et alia est una in forma et principia earum sunt | una in forma et diversa in numero. si igitur | principia entium non fuerint talia sed unum numero | non erit aliud ab elementis. nulla enim differentia est inter dicere sermonem dicentem unum numero et dicentem unum particulare. dicimus enim in omni esse particulare in eo [1000a1] quod est unum numero. et dicimus universale de illo quod predicatur de istis particularibus. Verbi Gratia quod si | elementa vocis essent terminata in numero tunc | omnes littere essent secundum naturam elementorum neque multiplicarentur neque magis essent. |
3 - In tertia parte lectionis ... proponit proximam quaestionem

1 - In prima illam proponit

[1000a5] Et nos dimisimus perscrutari de questione non minus difficili | predictis. et est. utrum principia corruptibilium sint principia | incorruptibilium aut alia.
2 - in secunda illam disputat ... Pars disputativa dividitur in quattuor.

1 - In prima parte ponit unam rationem ad unam eius partem

quoniam si principia incorruptibilium fuerint principia corruptibilium. | quo modo quedam erunt corruptibilia et quedam incorruptibilia. et quare. |
2 - in secunda inducit opinionem quorumdam.

1 - In prima parte proponit opinionem eorum et eam adnihilat.

1 - prima pars: opinio

Epicuri autem et omnes loquentes de rebus divinis [10] laborant ratiocinando ut sufficerent anime sue tantum non nobis. | ponunt enim principia esse deos et ex deis. et finxerunt quod principia que non potauerunt de sublimatione | et non gustauerunt de manna et nectare | moriuntur. manifestum est igitur quod ipsi dixerunt ista | et sunt nota apud eos.
2 - secunda pars: adnihilatio

sed hoc quod posuerunt [15] de istis causis quoniam gustant et potant est extra rationes nostras. quoniam si | receptio eorum est propter voluptatem. tunc nec | nectar nec manna est causa alicuius permanentie. et si illa receptio est ut essentie eorum remaneant quomodo erat eterna | et indigent cibo. et ideo non oportet perscrutari de sermonibus | eorum quorum philosophia est similis picture. sed debemus perscrutari et querere [20] dicentes illud quod dixerunt secundum demonstrationem.
2 - in secunda parte ... [redit] ad suam rationem prius factam ut eam totaliter impleat

quare | si principia rerum sunt convenientia. accidit quod quedam sunt semper permanentia | et quedam corruptibilia. | et non est necesse ut ista sint sic cum | non dabunt causam in hoc. manifestum est igitur quod principia entium non sunt convenientia.
3 - in tertia parte ... inducit opinionem Empedoclis circa istam quaestionem.

1 - In prima illam proponit

si igitur [25] aliquis existimauerit se dicere aliquid in hoc. continget ei quod contingit Empedocli. | Empedocles enim finxit quod lis est causa | corruptionis et principium eius. et existimat quod ista lis | generat omnia preter unum. et quod omnia | preter deum facta sunt ab hac lite. causa enim fingit in suo sermone. manifestus est quod ex lite est generatio omnium que fuerunt et [30] que sunt et que erunt et quod ex ea nascuntur arbores: | viri: et mulieres: et pisces quorum nutrimentum est in aqua | et dii quorum vita est longissima et alia. et fingunt quod [b1] si lis non esset in rebus omnia essent unum. | lis enim cum fuerit cum rebus disperget eas et non dimittet eas quiescere. |
2 - in secunda ... ei contradicit. Et illa pars dividitur in quattuor partes iuxta quattuor rationes quas ponit...

1 - prima ratio

contingit igitur ex hoc sermone ut | deus qui est perfectus in forma sit minoris scientie quam aliud. quia cum [5] nescit omnia elementa quia lis non est in eo. et | simile cogniscitur per simile. Verbi Gratia terra per terram: | et aqua per aquam: | et amicitia per amicitiam.
2 - secunda ratio

manifestum est quod [10] accidit in suo sermone ut lis sit causa corruptionis non | causa generationis.
3 - tertia ratio

et secundum hunc modum accidit ut amicitia non sit causa generationis. quoniam quando aliqua fuerint | congregata in unum corrumpentur alia.
4 - quarta ratio

et cum hoc Empedocles non narravit que est | causa transmutationis rerum sed finxit quod natura earum est ita. | et finxit quod cum lis que est maxima fuerit intercisa in membris et admista in eis erit [15] generans in fine temporis illud quod transmutatur et transmutat res | et abstrahit eas a termino. et secundum hunc sermonem apparet quod transmutentur res necessario. | et non dat nobis causam huius necessitatis sed | tantum dicit hunc modum sermonis quasi esset manifestus. et non fingit quod | quedam entia corrumpuntur et quedam non corrumpuntur. sed fingit quod omnia entia sunt [20] corruptibilia preter elementa. nostra autem perscrutatio et questio difficilis est. | quare quedam corrumpuntur et quedam non si sint ex eisdem principiis. |
4 - quarta pars: In quarta redit ad illam quaestionem ducens ibi quam illa data altera parte quaestionis

et hoc quod diximus sufficit in hoc quod principia rerum non sunt eadem. | si autem principia sunt diversa contingit etiam questio difficilis. utrum | ista principia corrumpantur aut non. manifestum est enim quod si corrumpantur [25] quod sunt ex aliis necessario. omnia enim | corrupta vadunt ad ea ex quibus sunt. et sic accidit ut principia | habeant alia principia quod est impossibile. | hoc enim procedit in infinitum. et etiam | si principia corrumpuntur et fundantur quomodo erit generatio rerum corruptibilium. et si principia non corrumpuntur. [30] quomodo ex quibusdam principiis non corruptibilibus fiunt corruptibilia. et ex | quibusdam incorruptibilia. hoc enim non est rectum: sed aut impossibile | est hoc esse: aut indiget multo sermone ad confirmandum hoc. et dicamus quod nullus dixit quod principia sunt [1001a1] diversa. sed omnes finxerunt quod principia omnium sunt eadem. | et voluerunt perscrutari de predicta questione ut illi | perscrutati sunt de hac questione. |
7 - Lectio septima

1 - In prima parte lectionis ... proponit vigesimam secundam quaestionem et eam disputat et una cum illa aliam quaestionem novam proponit quam etiam disputat.

1 - In prima parte istas quaestiones proponit et circa istas quaestiones opiniones diversorum antiquorum diversimode opinantium ostendit.

1 - quaestiones

1 - prima quaestio

[1001a4] Et nos videmus quod difficilior istarum questionum et [5] magis necessaria ad sciendum veritatem. est. Utrum ens et | unum sint substantie entium.
2 - secunda quaestio

et utrumque non attribuitur alii. | sed hoc est ens et hoc est unum. aut oportet querere quid est | ens et quid unum tali questione quasi alia natura esset eis subiecta.
2 - opiniones

1 - prima opinio

quidam enim homines | existimauerunt quod natura eorum est talis. et quidam aliter.
2 - secunda opinio

Plato [10] vero et Pythagorici non finxerunt ens et unum esse aliud. | sed finxerunt quod natura eorum hec est et substantia | eorum ut sint unum et ens.
3 - tertia opinio

naturalis autem sicut | Empedocles attribuit unum alii manifestiori et fingit quod unum est ens. | et forte dicit quod illud unum est amicitia. fingit enim [15] quod amicitia est causa per quam omnia sunt unum. alii vero finxerunt hoc unum et ens esse ignem et alii | aerem ex quo facta sunt omnia entia. | et etiam finxerunt dicentes | elementa esse plura. isti enim coacti sunt ad dicendum | quod unum et ens sunt plura secundum numerum principiorum que dicunt esse.
2 - Pars in qua disputat quae est secunda pars lectionis dividitur in tres partes iuxta tres rationes quas ponit.

1 - prima ratio

[20] et si aliquis finxerit quod unum et ens non sunt substantie | rei alicuius accidit ut nihil aliorum universalium sit substantia alicuius rei. | unum enim et ens sunt universalia magis quam alia.
2 - secunda ratio

si autem unum non est existens per se similiter | neque ens est existens per se. nullum enim aliud est existens per se nisi | particularia.
3 - tertia ratio

Et etiam si unum non sit substantia. [25] manifestum est quod non est numerus abstractus a numeris quasi aliqua natura separata | ab entibus. numerus enim est unitates. unum aut est | aliquod per se existens solitarium. si igitur aliquid est unum et ens necesse est ut | sit substantia. quoniam de eis non dicetur aliquid universale | sed illa dicentur de se.
3 - In tertia parte lectionis disputat tribus rationibus contra illos qui posuerunt ens et unum intentionem unam numero

1 - prima ratio

nec est possibile si aliquis dixerit [30] quod unum et ens sunt idem. multe enim sunt questiones difficiles que sunt contra illum. Quarum una est quomodo est possibile ut aliquid aliud | ab istis sit scilicet quomodo est possibile ut generationes sint plures una. | generatio enim non est nisi entis. et ideo | accidit ut entia sint unum necessario. sicut dixit Parmenides. et ut [b1] istud unum sit ens.
2 - secunda ratio

secundum igitur quemcumque istorum duorum modorum dicatur hoc difficile est et graue. quoniam si dixerimus | quod unum substantia non est. et si dixerimus quod unum est aliquid existens per se. impossibile erit ut numerus | sit substantia si unum non fuerit substantia.
3 - tertia ratio

si autem aliquis dixerit quod numerus est substantia in hoc quidem erit questio difficilis. | Et est questio querens de ente. utrum sit aliud [5] ab uno aut est unum. et necesse est ut ens non sit unum. et necesse est etiam ut sit. | et quia omnia: aut sunt unum: aut plura composita ex unis. |
4 - In quarta parte lectionis obviat Zenoni qui destruxit unumquodque principium numeri esse

1 - In prima ... ponit rationem Zenonis qua illud concludebat

et etiam si hoc unum est indivisibile erit secundum hoc. quod Zeno opinabatur | nihil esse omnino. fingit enim quod illud quod | augmentatur apud additionem neque diminuitur apud diminutionem ut est entium. [10] manifestum est igitur quod entia secundum figmentum eius sunt magnitudines. si igitur entia sunt magnitudines: | magnitudines sunt corporales. quoniam magnitudo corporalis est ens omnibus modis partibus. aliarum autem rerum quedam sunt que | quando componuntur fit ex eis magnitudo. et quedam sunt que quando componuntur ex quibus non fit magnitudo secundum quod dixit. finxit enim quod superficies | et linea quando componuntur faciunt magnitudinem. punctus autem et unum non faciunt magnitudinem.
2 - secundo ... dissolvit rationem Zenonis.

Quare igitur | iste Zeno errat in suo sermone et tenet opinionem tortuosam. et possibile est ut aliquid sit indivisibile. [15] oportet nos respondere isti sermoni aliquantulum.
3 - In tertia assimilat rationem Zenonis duobus erroribus, quorum primus incipit ibi "Et dicens hoc"

1 - error primus?

et dicamus | quod quando uni additur aliquid non magis erit sed plus. et ideo non erit magnitudo. | quoniam quomodo fit magnitudo ex tali uno et ex pluribus que non sunt unum. | et dicimus quod similis est dicenti lineam componi ex punctis. |
2 - error secundus

et si aliquis existimauerit hoc esse. [20] et quod numerus sit ex hoc uno. et ex | alio quod non est unum sicut quidam dicunt. queratur ab eo | quare hoc non est in numero in quibusdam generibus numeri et in quibusdam magnitudo. | si illud quod non est unum est equale uni et habeat eandem naturam. | non enim est manifestum quomodo numeri fiunt ex uno et ex alio quod est unum. neque quomodo est possibile ut magnitudines sint ex [25] aliquo numerorum et ex hoc quod videtur unum. |
8 - Lectio octava

1 - In prima autem parte lectionis proponit [quaestionem vigesimam octavam] et dat unam rationem ad unam eius partem.

1 - eam proponit

[1001b26] Et istam questionem consequitur alia difficilis. et est. Utrum numeri. et | corpora: et superficies: et linee: et puncta sunt substantie | aut non.
2 - ratio

quoniam si non fuerint substantie. tunc recedet a nobis cognitio que fit et que est | substantia entium. motus autem: et passiones: [30] et species relationis: et dispositionum: et dictionum existimantur non | significare substantiam alicuius. omnia enim dicuntur de | subiecto. et nihil dicitur quod est hic. illud autem quod existimatur in maiori parte | significare substantiam est aqua: et terra: et aer: et ignis. ex quibus [1002a1] constituuntur omnia composita corpora. caliditates vero et | frigiditates in istis rebus et sibi similia sunt passiones substantie. corpus vero est | illud quod determinat istas passiones solum. quia est ens aliquid et alia substantia. sed corpus est minus superficie. in substantialitate: [5] et superficies minus quam linea: et linea minus | quam punctum. et unum corpus definitur per ista. ista enim existimantur esse line | corpore et hoc possibile. corpus autem impossibile est ut sit sine istis. |
2 - In secunda parte lectionis et tertia et quarta tribus rationibus disputat ad propositam partem. Pars ubi ponit primam rationem dividitur in duas partes.

1 - In prima ponit opiniones antiquorum

unde antiqui philosophorum existimauerunt | substantiam et ens esse corpus. et quod alia sunt [10] passiones istius corporis. et ideo isti existimauerunt quod principia corporum sunt principia | entium. alii autem qui reputauerunt se sapientiores | illis existimauerunt quod substantia et ens est numerus.
2 - In secunda ponit illam rationem

sicut igitur diximus si ista que diximus non | sunt substantie: nulla est substantia omnino neque ens. quoniam rectum non | est ut accidentia que accidunt istis substantiis dicantur substantie et entia. [15] sed cum manifestum est quod | magnitudines et puncta que sunt corporis sunt maioris substantialitatis quam corpus. et non videmus ea. | ex quibus igitur corporis sunt substantie. et impossibile est ut sint ex corporibus insensibilibus. | aut forte nulla substantia omnino est.
3 - tertia pars lectionis: secunda ratio

et etiam videmus quod | omnia ista sunt divisiones corporis. quedam enim sunt latitudinis: [20] quedam spissitudinis: et quedam longitudinis. et cum hoc dicitur quod ista sunt | in corporibus sicut figure sunt in eis. corpus enim necesse est ut habeat aliquam figuram. si igitur possibile fuerit ut corpus non habeat figuram. possibile erit ut non habeat dimensionem. Verbi Gratia quoniam si fuerit possibile ut figura mercurii non sit | in idolo mercurii. possibile est ut figura semigrandinis?? sit in tota figura grandinis. |
4 - quarta pars lectionis: tertia ratio

et cum hoc quod diximus accidit istis error. cum perscrutari fuerimus de rebus quibus [29] contingit generatio et corruptio. [30] existimant enim quod substantia non primo fuit. deinde fuit aut fuit primo. | deinde corrumpitur. et quod passiones contingunt ei apud generationem et corruptionem. | puncta autem: et linee: et | superficies impossibile est ut habeant generationem et corruptionem. | aut ut sint quandoque et quandoque non. [b1] corpora enim continua discreta apud continuationem adunantur et apud discretionem | fiunt duo. et nihil corrumpitur nisi corruptio accidat ei. | et res que dividuntur non sunt sine generatione. | punctus autem si non dividitur non fit duo puncta. et si generatur et [5] corrumpitur necessario est ex aliquo. |
9 - Lectio nona

1 - In parte prima lectionis huius quaerit quaestionem unam et eam disputat ponens unam rationem ad unam eius partem.

[1002b12] Et rectum est querere de questione difficili quare querende sunt | alie substantie a sensibilibus et a mediis scilicet | forme que finguntur esse.
1 - ratio

si enim querimus istas substantias propter hoc. scilicet quod mathematica [15] distinguitur a sensibilibus per aliud | et non distinguitur ab eis per hoc quod sunt multe forme sicut iste forme. manifestum est quod | prima istorum non erunt terminata in numero. quemadmodum | principia qualitatis que sunt hic non sunt terminata in numero. principia enim cuiuslibet qualitatis non sunt terminata in numero | sed forma nisi principia littere composite ex duabus litteris aut principia [20] vocis composite ex duabus vocibus. principia enim istius littere sunt terminata forma et numero. | et similiter erit etiam in rebus mediis. | si igitur non fuerint alie substantie a substantiis sensibilibus et | a substantiis mathematicis sicut quidam dicunt. | manifestum est formam non esse. sed si concesserimus formas esse et principia [25] esse terminata numero non forma. iam narrauimus quod contingit ex hoc | necessario. quod est impossibile omnino. |
2 - In secunda parte lectionis ... proponit decimam quartam quaestionem.

1 - In prima quaerit eam

[1002b32] Et assimilatur istis questionibus dictis | ista questio. Utrum elementa sunt potentia aut alio | modo.
2 - in secunda disputat

1 - prima pars

si igitur alio modo quomodo est possibile ut [1003a1] aliquid sit ante elementa et sunt principia. potentia enim est ante illam non aliam causam. | illud enim quod non habet potentiam non est ante potentiam necessario.
2 - secunda pars

si autem | elementa sunt potentia tunc possibile erit ut elementa non sint aliquod entium. | illud enim quod habet potentiam ut sit nondum est. sed est illud quod non habet esse. [5] et nihil erit quod non habet potentiam ut sit. he | igitur questiones sunt difficiles de quibus perscrutandum est in cognitione principiorum. |
3 - in tertia parte proponit vigesimam tertiam quaestionem

1 - In prima ... eam quaerit

[1003a7] Et etiam perscrutandum est. utrum principia sint universalia aut particularia.
2 - in secunda parte illam disputat duabus rationibus

1 - prima ratio

si | universalia non sunt substantie. contraria enim non | dicuntur esse hec sed exemplaria huic. substantia autem dicitur esse hoc singulare. si igitur [10] predicabile de rebus dicitur modo communi quod est hoc. tunc | Socrates erit multa animalia. scilicet Socrates et homo et | animal. quoniam unumquodque eorum significat quod est hoc unum. ista igitur accidentia accidunt si | principia fuerint universalia.
2 - secunda ratio

si autem non fuerint universalia et | fuerint sicut principia exemplaria principiorum particularium. tunc scitum non habebit esse. [15] scientie enim omnium sunt universales. manifestum est igitur quod si | fuerit possibile ut ista principia cognoscantur. quod alia | principia sunt universalia aut particularia que predicantur de particularibus.
4 - Liber quartus

1 - Lectio prima

1 - In prima autem parte huius lectionis ostendit quod haec scientia considerat de ente secundum quod est ens

1 - in prima parte ponit quandam narrationem

[1003a21] 1. Unius quidem scientie scientiarum est consideratio de ente et de | rebus que sunt entis per se. Et ista scientia non est una earum que | dicuntur particulares, quoniam non est alicuius scientie particularis consideratio de accidentibus et | de ente universali, sed scientiarum particularium est consideratio de accidenti quod accidit alicui parti [25] partium entis diverse ab eo sicut | faciunt scientie mathematice.
2 - In secunda ... ponit suam rationem.

Si igitur quesitio principiorum et | causarum ultimarum est a nobis, manifestum est quod | necesse est ut ista principia sint sicut principia alicuius nature per se.
3 - In tertia ... ponit signum ad eandem conclusionem.

Et cum quaesiverint erint ista principia | illi qui querebant elementa entis, necesse est ut non sint [30] elementa entis modo accidentali sed sint | essentialiter. Et | ideo oportet nos querere causas que sunt in ente. |
2 - In secunda parte lectionis ostendit quod communitas in hoc nomine `ens' non est pure aequivoca nec pure univoca, sed analogice dicta.

1 - In prima inducit exemplum de aliquo nomine quod non dicitur aequivoce nec univoce sed analogice

[1003a33] 2. Ens igitur dicitur multipliciter, et non dicitur equivoce sed attribuitur uni rei et | uni nature, sicut [35] omne sanans attribuitur sanitati; quoddam enim dicitur sanum quod conservat sanitatem; quoddam autem sic, | quia facit sanitatem; et quoddam, quia significat; et quoddam, quia [b1] recipit.
2 - In secunda parte ... similiter ostendit de aliquo nomine.

Et similiter esse medicum medicinae; quoddam enim | dicitur medicum, quia acquirit medicinam; et quoddam, quia | convenit medicine; et quoddam, quia est actum medicine; | et secundum hunc modum possibile est nobis invenire res que attribuuntur uni rei sicut ista que diximus. [5]
3 - In tertia parte ... descendit ad hoc nomen ens

Et similiter etiam ens dicitur multis modis, sed omnes illi modi | attribuuntur uni rei; quedam enim dicuntur entia quia sunt substantie; | et quedam etiam, quia sunt passiones; et quedam accidentia; et quedam, quia sunt vie ad substantiam, | aut ad relationem, aut quia sunt non ens, aut quantitates, aut agentes, aut facientes | substantiam, aut aliud eorum que dicuntur esse in substantia, aut quia [10] negant aliquod istorum accidentium, aut substantiam. Et similiter dicimus etiam de eo quod non est ens unum quod non est ens. | Quemadmodum igitur scientia sanorum est una sicut scientia | aliorum similium; non enim est unius scientie consideratio de rebus | que dicuntur de uno tantum, sed etiam consideratio de rebus | que attribuuntur uni nature; ista enim dicuntur [15] de uno quoquomodo. Manifestum est igitur quod unius scientie est consideratio | de entibus universaliter. Et scientia que est scientia in rei veritate in omnibus rebus est scientia rei prioris per | quam continuantur alie res et propter quam vocantur et dicuntur. Si igitur hoc prius sit | substantia, manifestum est quod cognitio principiorum et causarum substantie debet esse | in philosopho. Et unumquodque genus habet unam [20] scientiam. Verbi gratia scientia vocis est una. et debet considerare in omnibus | vocibus. Et ideo dicimus quod consideratio de omnibus formis entis universaliter est unius | scientie secundum genus; forme autem sunt forme formarum. |
2 - Lectio secunda

1 - In prima parte lectionis ostendit quod haec scientia habet considerare de uno et de differentiis unius et proprietatibus eius.

1 - In prima parte dicit suam principalem intentionem

[1003b23] 3. Unum autem et ens cum sint idem et habent eandem naturam. consecutio utriusque | ad alterum est sicut consecutio primi et cause unius ad alterum. non quia eadem definitio significat utrumque. [25] nulla autem differentia est inter ea. et si existimantes fuerimus tali existimatione. |
2 - In secunda parte illud ostendit.

sermo enim dicentis homo unus: aut homo est: | aut homo iste. idem significat: et non diversa significat | apud iterationem. manifestum est quod sermo dicens homo iste: et homo unus et | homo est: non significat diversa. cum non sit differentia inter dicere homo iste et homo. neque in generatione et [30] corruptione. et similiter est etiam de uno. manifestum est igitur quod | additio in istis significat idem. et non significat unum | aliud ab ente. et etiam dicamus quod substantia est una in modo accidentali. | et ideo dicamus quod substantia cuiuslibet est ens. manifestum est igitur quod | forme sunt secundum numerum formarum entis. et [35] unius scientie est consideratio simplex de istis formis. scilicet quod unius scientie est consideratio de | conuenienti et simili et de aliis rebus similibus. et universaliter [1004a1] omnia contraria attribuuntur huic prime scientie. |
2 - In secunda parte lectionis ostendit quod haec scientia habet considerare de |V 20va| multo opposito uni et de omnibus modis contentis sub ipso

1 - in prima ponit quamdam assimulationem inter hanc scientiam et mathematicam

[1004a2] 4. Et nos perscrutabimur de hac opinione et distinguemus contraria: et | divisiones et partes philosophie secundum numerum substantiarum. | manifestum est igitur quod iste substantie habent unam substantiam priorem illis et alteriorem# [5] omnibus necessario cuius prima genera sunt unum et ens. et ideo | scientie consequuntur hec genera. physicus enim | assimilatur mathematico. scientia enim mathematica habet | partes. et istarum scientiarum mathematicarum hoc est primum et hoc est secundum. et | similiter de aliis secundum hunc modum.
2 - In secunda parte ... ostendit suum principale intentum in ista parte.

et cum una scientia debet [10] considerare de substantiis secundum opinionem equaliter. et equale oppositum uni in situ est multitudo. manifestum est quod | unius scientie una est consideratio de negatione et privatione. consideratio enim de utroque est | una et unius: aut erit negatio: aut erit privatio que dicitur simpliciter. | quod non est hoc: aut alicui genereri . inter igitur unum et negationem | est differentia. quia [15] negatio est ablatio unius. privatio autem habet | naturam subiectam sibi de qua dicitur. cum igitur | opponitur in situ multitudo uni. manifestum est quod opponitur in locum | diversum. et dissimile: et non equale: et | alia que dicuntur hoc modo: aut modo multitudinis. et cum [20] scientie quam diximus est cognitio unius. et contrarietas est unius istorum. | et unum dicitur multis modis. manifestum est quod | hec contraria dicuntur etiam de multis speciebus. et unius scientie est cognitio omnium sicut est cognitio unius. quoniam si ista dicuntur de multis speciebus. | tunc cognitio omnium non est plurium scientiarum. sed cognitio eorum est plurium scientiarum cum non fuerit proprium eis sicut diximus aliquid unum et non dicuntur [25] de uno. cum igitur | attribuantur omnia primo quod est primum eorum. Verbi Gratia quod omnia que dicuntur unum attribuuntur uni priori. | et similiter dicimus de illo quod dicitur idem et diversum et de contrariis. | oportet igitur determinare primo secundum quot modos dicitur unumquodque istorum et attributio eorum suis principiis. | et narrare quomodo attribuuntur eis omnia predicamenta. [30] quoddam enim dicitur primum quia habet primum quoquomodo. et quoddam dicitur primum quia agit aliquam actionem primi quoquomodo. | et quoddam dicitur primum alio modo istorum modorum. manifestum est | igitur quod oportet scire ista et declarare definitionem | eorum et definitionem substantie. et ista questio est una | earum de quibus perscrutari fuimus | in capitulo questionum.
3 - Lectio tertia

1 - prima pars lectionis

[1004a34] 5. Et oportet philosophum habere posse considerandi in [b1] omnibus istis
1 - In prima parte ponit unam rationem ad hoc ostendendum

quoniam si hoc non est philosophi. quis igitur | debet perscrutari vel considerare de sermone dicentis quod Sor. est sedens et de sermone dicentis quod Sor. est stans. sed isti duo sermones sunt idem. | et si unum est contrarium altero. quid est contrarium et secundum | quot modos dicitur. et similiter de aliis similibus. [5]
2 - secundo aliam

cum igitur ista et similia sint per se passiones unius solius. et | passiones entis simpliciter. et non sunt passiones unius et entis secundum quod sunt numerus aut linea aut ignis, manifestum | est quod scientia que notificat unum et ens debet scire quid sit unum et ens. et que sunt accidentia | que accidunt eis. |
3 - tertio increpationem contra quosdam subiungit

Perscrutantes igitur de talibus rebus non peccant, quia non perscrutantur de rebus etiam philosphie, sed peccant, quia non perscrutantur de substantiis [10] istarum rerum que sunt priores. quemadmodum enim numerus secundum quod numerus habet | accidentia propria. scilicet par et impar et equale et inequale | et addens et diminuens. Et ista sunt numeri per se et | sibi ad invicem. et similiter | substantia mobilis et immobilis: et grave et non grave [15] habent alia accidentia | propria. sic etiam ens habet simpliciter accidentia propria de quibus philosophum oportet perscrutari. |
4 - Quarto loco signum ponit ad istud idem ostendendum

et signum eius est quod logici Sophiste | laborant in hoc quod philosophus debet laborare. Scientia enim | Sophiste est scientia deceptoria tantum. Logici autem [20] loquuntur de omnibus rebus. et ens est scientia communis omnibus. | et manifestum est quod isti loquuntur de istis rebus quia | sunt proprie philosophie. Scientie enim | sophistice et logici reducuntur in unum genus, scilicet genus philosophie, sed | differt philosophia ab altera illarum modo virtutis, ab alia autem per [25] considerationem regiminis vite. Logicus enim scit illud quod scit | philosophus. Sophista autem existimat scire et nescit in rei veritate. |
2 - secunda pars lectionis

1 - In prima dat unam rationem

[1004b27] 6. Et etiam quia privatio est una divisionum contrariorum et omnium que | attribuuntur enti et non enti: et uni et multo sicut | quies attribuitur uni et motus multo. et omnes concedunt quod entia et [30] substantia componuntur ex contrariis. |
2 - In secunda ... ponit aliam rationem ad hoc quod universaliter contraria habet iste considerare

et omnes loquentes dicunt quod principia sunt contraria. quorum quidam dicunt quod principia sunt | par et impar: et quidam calidum et frigidum: et quidam finitum et | infinitum: et quidam litem et amicitiam. et in hoc apparet quod omnia ista et alia | attribuuntur uni et multo. et ideo sciendum est cui attribuuntur ista. [1005a1] principiorum autem | aliorum ab istis ista sunt quasi genera. et manifestum est ex | his quod unius scientie est consideratio de ente. Omnia enim | aut sunt contraria aut ex contrariis. Et principia contrariorum sunt unum [5] et multum. et unius scientie est consideratio de istis si dicuntur de uno | et si non dicuntur. Et videtur quod iste sermo convenit veritati. sed si unum | dicitur multis modis, tunc omnes modi eius attribuuntur uni primo. sicut alia contraria attribuuntur primo. Et iste sermo est possibilis. et si | ens et unum non fuerunt idem universale predicabile de omnibus etiam. [10] et si non differunt ab aliis, videtur quod non est sic. sed quedam attribuuntur uni et quedam ei quod | consequitur unum.
3 - Tertio ... quiddam per modum correlarii inducit de geometria

Et ideo geometria non habet quid est | contrarium: et quid est unum: et quid perfectum: et idem: et diversum | nisi secundum modum arocenix. manifestum est igitur quod una scientia habet considerationem de ente simpliciter. et quod [15] ista scientia habet considerare non de substantiis tantum sed de his que sunt substantiarum entium. | scilicet predicamentis: et ante et post: | et genere et forma: et universali et particulari: et aliis similibus. |
3 - In tertia parte lectionis ... proponit unam quaestionem prius enumeratam et eam disputat.

1 - In prima parte ... eam quaerit

[1005a19] 7. Querendum est igitur utrum una scientia habet considerare de [20] universalibus quibus utuntur scientie mathematice et de | substantiis. considerare autem scientia de primis propositionibus est alia a scientia substantiarum.
2 - in secunda ... unam rationem ad unam eius partem inducit

Manifestum est igitur quod | consideratio de istis est unius scientie, scilicet scientie philosophi. Ista enim sunt omnium | entium et non sunt unius generis proprii. et omnes scientie | utuntur istis. quia sunt entis simpliciter et genus cuiuslibet istorum est [25] ens et scientie utuntur istis secundum quantitatem sufficientem. et ista | quantitas est secundum modum eorum que continentur sub genere quod volunt demonstrare. | Manifestum est igitur quod iste dignitates universales sunt omnium scientiarum universaliter. et ens | communicat isti. scilicet quod illud quod notificat ens simpliciter notificat ista etiam. | cognitio eorum est una.
3 - in tertia parte ... de quibusdam specialibus artificibus quoddam inducit correlativum

et ideo nullus considerantium de particularibus [30] intromittit se ad dicendum in eis aliquid, neque vere neque non vere | neque geometer neque aspectivus.
4 - in quarta parte ... unam inducit increpationem contra naturales

sed quidam naturales dixerunt in hoc aliquid. | quia isti soli existimant se perscrutari de cognitione universalis | nature et entis. sed cum aliqua scientia est | magis alta naturali. natura enim est unum genus generum entis. [35] et considerandum est de istis ab eis qui perscrutantur [b1] de cognitione totius et de prima substantiarum. scientia enim naturalis est unius modorum scientiarum. | sed non est prima scientia.
4 - Lectio quarta

1 - Prima pars lectionis: in hac parte quae sequitur quis modus cognitionis sit possibilis et quis non declarat.

1 - In prima parte dicit hoc

[1005b3] 8. Quidam autem loquentes intromittunt se | ad declarandum veritatem et quomodo scienda est veritas. sed non possunt hoc quia | nesciunt analectica. Oportet enim [5] addiscentem verum primo scire ista et non querere ea cum quereretur ab eo de eis.
2 - in secunda unica ratione ostendit

Manifestum est igitur ex istis principiis quod | philosophus debet considerare de rebus que sunt magis alte omnibus substantiis in rei veritate. | et debet perscrutari de principiis syllogismi | et qui habet cognitionem | alicuius generis debet posse narrare que sunt principia illius [10] generis permanentia in rei veritate. et ideo oportet illum qui habet cognitionem entium simpliciter ut possit narrare que sint principia eorum in rei veritate. | Philosophus autem habet cognitionem entium simpliciter et ipse potest narrare principia vera. |
3 - in tertia parte ... ostendit inter principia prima quae sunt dignitates unum esse omnium primum maxime verum, maxime purum, maxime permanens.

et verum principium quod est magis permanens quam alia principia. et illud in quo deceptio non est possibilis. | necesse est enim ut istud principium sit valde manifestum et notum. | Homines enim non decipiuntur nisi in eo quod nesciunt. [15] et oportet illum qui habet cognitionem alicuius entis scire primum in rei veritate. si non avacorim . hoc enim primum non habet avacoirm . | sed de necessitate oportet concedere illud illum qui habet cognitionem entis. | hoc enim necessarium est ei. Manifestum est igitur quod primum in rei veritate | permanens magis quam alia principia est. quod narravimus et paulo post | narrabimus quod est primum.
1 - In prima specificat et nominat quod est illud principium maxime dignum inter alia


[1005b19] 9. Sed oportet nos distinguere primo quod [20] impossibile est ut unum sit in duobus in simul et omni modo et alia similia istis | que erunt distincta a nostra cognitione. indigentia in | questionibus logicis difficilibus. hoc igitur est primum magis firmum | quam omnia principia. in eo enim est definitio dicta. Nullus enim | hominum posset existimare quod affirmatio et negatio sunt idem, sicut [25] quidam existimant quod Heraclitus dicebat hoc. ut enim est necesse | quod illud quod aliquis dicit existimetur esse verum necessario.
2 - In secunda dat unam rationem contra sophistas negantes hoc principium.

quoniam, si hoc esset | possibile, possibile esset ut contraria essent in eodem. Et ideo oportet | nos primo distinguere in hac propositione etiam quod assueti sumus distinguere. quoniam si contradictoria | opponuntur sibi ad invicem, manifestum est quod impossibile est ut aliquis [30] existimet ut affirmatio et negatio sint in simul. | Contingit enim peccantibus hoc peccato opinari quod contrarietas est simul. | et ideo omnes qui utuntur demonstratione perveniunt ad hanc dignitatem per | ultimam. Ista enim dignitas est prior | omnibus dignitatibus universalibus communibus naturis. [35] Et quidam enim, sicut diximus, [1006a1] fingunt possibile esse existimare quod affirmatio et negatio sunt simul, | sicut narravimus, et dicunt hoc multi | naturales. Nos autem iam diximus quod impossibile est | ut affirmatio et negatio sint simul. Et ideo declaravimus quod hoc primum est [5] fortissimum omnium principiorum.
3 - In tertia increpat quosdam volentes et putantes se posse demonstrare hoc principium

Et quidam laborant ad declarandum hoc primum per | demonstrationem propter suam ignorantiam et paucitatem sue instructionis. Est enim male instructus | qui nescit in quibus oportet querere demonstrationem et in quibus non | oportet. impossibile enim est ut demonstratio sit in omnibus rebus universaliter. | quoniam, si hoc esset possibile, tunc res essent infinite. Et secundum hunc modum non erit demonstratio [10] etiam neque si ex rebus esset aliquid in quo non oporteret querere demonstrationem. neque potest etiam aliquis | dicere quod aliud principium est sicut istud principium. sed prius eo. et possibile est ut aliquis accipiat | demonstrationem secundum modum erroris. quod hoc est impossibile si | aliquis dicat a quo queritur in hoc. si autem nihil dicit, rectum est deridere illum querentem | sermonem hunc a quo nullum sermonem habet. quoniam qui est talis similis est [15] plantis in hac dispositione secundum quam est. et si | finxerit quod differentia est inter demonstrationem secundum hunc modum erroris: et demonstrationem simplicem. quia ille qui inducit demonstrationem | si existimaverit quod inducit eam ex primo noto | cuius causa est aliud hoc erit error et non erit demonstratio. | et omnia ista sunt concessio quod sermo aut affirmat aliquid aut negat aliquid.
5 - Lectio quinta

[1006a19] 10. Primum igitur omnium istorum est concedere quod sermo aut negat aliquid [20] aut affirmat aliquid. et dignum est opinari quodlibet hoc esse primum solum manifestum. |
1 - In prima parte lectionis ponit quattuor rationes contra sophistas probando suum principium, et quinto loco subiungit quandam cavillationem et eam removet.

1 - prima ratio

Et necesse est ut sermo loquentis sit signum de aliquo apud ipsum et apud alium | si aliquid dicit. quoniam si hoc non fuerit non | poterit disputare neque se cum neque cum | alio. Si igitur aliquis concesserit hoc erit demonstratio. concedet enim aliquid [25] esse terminatum finitum.
2 - secunda ratio

et causa essendi hoc est inducens demonstrationem. | immo ille cui contingit concedere. quia negat loquelam. et contingit ei concedere loquelam. | manifestum est igitur primo quod iste sermo est verus. [30]
3 - tertia ratio

nomen enim est signum ad affirmandum aliquid aut negandum. et si ita sit affirmatio alicuius et | negatio non est simul.
4 - quarta ratio

Et etiam si hoc nomen homo significat unum sit illud | unum animal bipedale. et dico quod hoc nomen unum significat hanc unam intentionem | si dicitur hoc esse hominem secundum quod est homo in rei veritate. |
5 - cavillatio

1 - in prima parte ponit cavillationem

et si aliquis dixerit quod nomen significat multa [b1]
2 - in secunda ... destruit ipsam.

1 - in prima destruit primum membrum

sed illa sunt terminata: non erit differentia inter sermonem eius et inter primum sermonem. impossibile enim est ponere multa nomina de unaquaque rerum | nomen conveniens definitioni rei. Verbi Gratia si aliquis dixerit quod hoc nomen homo non | significat unum sed multa. et quod unumquodque illorum multorum habet definitionem et habet rationem dicentem animal | bipes. et finxerit quod hoc nomen homo significat illud quod definitur per hanc rationem et alia multa que definiuntur per alias rationes. sed illa sunt terminata numero. [5] dicemus quod possibile est ponere nomen proprium unicuique istorum secundum quod contingit sue definitioni.
2 - in secunda ... destruit secundum membrum.

si autem | aliquis dixerit quod impossibile est ponere nomen proprium unicuique istorum secundum quod contingit definitioni eius. et finxerit quod unum nomen significat multa infinita. manifestum est quod | illud nomen non est definitio omnino. quod enim non significat unum nihil significat. | et si nomina nihil significant destruetur sermo et loquela | inter nos. et in rei veritate destruetur nostra consideratio. [10] qui enim non intelligit aliquid quod est unum impossibile est ut aliquid intelligat omnino. si autem intellexerit aliquid esse | unum possibile erit ut ponat unum nomen huic alicui intellecto.
2 - In secunda parte lectionis ... ponit duas rationes contra sophistas ad idem ostendendum quod prius.

[1006b11] 11. Sit igitur nomen significans aliquid sicut | diximus primo. et sit nomen alicui uni. et si ita sit. | impossibile est ut hoc nomen homo secundum quod est homo significet | non hominem: cum hoc nomen homo non significat unam intentionem tantum [15] sed significat etiam aliquod unum. non dico quod predicetur de uno. | quoniam secundum hunc modum significat musicus: et albus: | et homo idem. et sic efficiuntur hec nomina unum insimul. |
1 - prima ratio

et non erit unum nomen nisi rebus convenientibus nomine et definitione. et impossibile est ut unum sit et non sit simul | nisi secundum equivocationem. Verbi Gratia quia possibile est ut alii vocent non hominem illud quod nos [20] vocamus hominem. sed illud de quo nos perscrutamus modo | non est ut nomen hominis sit et non sit simul in eadem dispositione. | sed perscrutamur utrum sit possibile ut homo sit et non sit simul et in eadem dispositione. si igitur non fuerit ita et unum nomen | significet hominem et non hominem. manifestum est quod nomen | quod significat non hominem: significat hominem. et erit sermo dicentis [25] hominem significans non hominem.
2 - secunda ratio

et erunt isti duo | sermones unum. multa enim non sunt unum nisi quando definitiones et rationes eorum sunt unum: ut tunica et vestis. | si igitur isti duo sermones sunt unum. tunc dicere hominem et non hominem significat unum. | sed iam declaravimus quod isti duo sermones significant diversa. ergo necesse est | ut omne quod nominatur homo in rei veritate sit animal [30] bipes. quia hoc nomen homo significat hoc. et cum hoc est necessarium: | impossibile est ut sit aliud ab animali bipede. |
3 - In tertia parte lectionis ... ponit duas rationes ad eandem rationem terminandam:

[1006b32] 12. Si igitur aliquis dixerit quod necesse est ut dicere hoc nomen homo significat hoc quod impossibile est ut non sit | homo. si igitur ita sit impossibile est ut sit verum dicere quod | idem est homo et non homo insimul. et iste [1007a1] sermo possibilis est etiam in sermone dicentium non hominem.
1 - prima ratio

dicere enim hominem | significat aliud ab eo quod significat dicere non hominem. sicut dicere | album significat aliud ab eo quod significat homo. sed hec nomina homo et non homo | sunt contraria in situ valde magis quam hec nomina album et homo. manifestum est igitur quod utrumque eorum significat aliud. si igitur aliquis [5] dixerit quod hec nomina album et homo significant idem | dicemus ei etiam quod primo diximus. omnia enim secundum hunc sermonem sunt idem non | contraria tantum sed omnia.
2 - secunda ratio

si igitur non fuerit hoc sic accidit | quod diximus si loquens responderet de eo quod queritur ab eo. si autem | quereretur ab eo simpliciter de negativis: non responderet [10] ad quesitum. quoniam si possibile est ut idem sit | homo et album et alia multa. sed cum | quesitum fuerit ab aliquo utrum sit verum dicere hoc esse hominem aut non esse verum: | debet respondere per nomen quod significet unum eorum de quibus queritur. et non addere in suo sermone dicendo quod hoc dicitur homo et album | et magnum. impossibile enim est numerare omnia [15] accidentia cum sint infinita. et ideo oportet ipsum: aut numerare omnia infinita: aut non dicere aliquid eorum. | et similiter etiam si quesitum fuerit multotiens utrum aliquid unum sit homo et | non homo. oportet respondere si illud est homo | quod est homo: aut quod non est homo si non est homo. | et similiter cum hoc oportet respondere de aliis si sunt aut non sunt. quoniam qui [20] hoc facit non querit naturaliter.
6 - Lectio sexta

1 - In prima parte lectionis ponit unam rationem contra sophistas ad defendendum praedictum principium.

1 - In prima parte ponit ista inconvenientia

[1007a20] 13. Et universaliter | dicentes hunc sermonem negant substantiam quam declarat definitio manifeste definitionis que sit. et coguntur | ad dicendum quod omnia sunt accidentia. et dicere de homine quod est homo: et de | animali quod est animal et cetera. et quod non est etiam.
2 - in secunda ... ponit argumentum concludens primum impossibile.

1 - Facit enim quandam divisionem et destruit unum membrum divisionis

quoniam si aliquid fuerit hominis secundum quod est homo. | hoc non erit eius cum non fuerit homo: aut secundum quod est non est homo. [25] negationes enim istius sunt alia. quoniam si significat unum aliquid | et illud est substantia alicuius et | non est significans nisi aliquam substantiam. scilicet quod significat essentiam eius et non essentiam eius. si igitur habet quod habet essentiam. hominis ergo aliud ab | eo habet quod aliud ab homine aut quod habet essentiam eius quod | non est homo.
2 - Deinde sumitur aliud membrum, et ex hoc concludit impossibile quod intendit.

necessario igitur [30] dicitur et quod nulla est definitio talis sed omnia sunt | modi accidentali. per hoc enim differt substantia ab | accidente. quoniam albedo accidit homini quia | est album. non quia est illud quod est albedo.
2 - In secunda parte lectionis ... ex ultimo impossibili concluso deducit sophistam ad maius impossibile

1 - In prima concludit hoc impossibile

[1007a33] 14. Et si omnia | dicuntur modo accidentali nihil erit primum et universale. et si [35] accidens semper predicatur de aliquo subiecto [b1] necessario exibit hoc in infinitum. sed hoc est impossibile. non | igitur congregabuntur in uno.
2 - in secunda parte comparat istas duas praedicationes ad invicem

1 - Primo sub differentia

accidens enim non | per accidens. est accidens sed utrumque accidit | eidem. et hoc est sicut dico quod album est musicus et musicus album. [5] quia utrumque accidit homini. Socrates autem non est | musicus hoc modo. scilicet quia utrumque accidit eidem. cum | igitur quedam accidentia dicuntur secundum hunc modum et quedam secundum alium modum. | omnia enim que dicuntur sicut album in Socrate dicitur. impossibile est autem | ut sint infinita in superioribus. sicut accidens quod accidit Socrati de albedine est enim [10] aliud. et non erit unum ex omnibus. | et non erit aliud accidens ex eis que sunt alba: sicut musicus. |
2 - secundo sub convenientia

hoc enim per accidens non est magis quam illud neque illud quam istud | et habent differentiam. quedam enim accidunt secundum hunc modum. | et quedam accidunt sicut musicus Socrati. quod igitur est secundum hunc modum non est accidens [15] modo accidentali: sed quod est secundum illum modum. |
3 - Hoc habito redit ad suum principale propositum, scilicet quod suum principium est verum

non igitur omnia dicuntur modo accidentali sed aliquid est | quod significat significationem substantie. et cum ita sit manifestum est quod | impossibile est ut contradictoria predicentur de eodem.
3 - Tertia pars lectionis ... continet tres particulas

1 - In prima breviter per viam narrationis docet quod omnis negans hoc principium incidit in errorem in quem cecidit Anaxagoras, et est omnia esse unum.

[1007b18] 15. Et etiam | manifestum est quod secundum hunc sermonem [20] omnia erunt idem. sic hoc igitur navis: et longitudo: | et homo. et possibile est etiam ut affirmativa dicatur de omnibus rebus et similiter | negativa sicut cogetur ad dicendum qui | dicit sermonem Pythagore. isti enim dicunt quod homo non existimatur esse navis. | et manifestum est quod homo non est navis. et si duo extrema [25] contradictionis sunt vera est navis. unde contingit quod dixit Anaxagoras quod | omnia sunt simul et nihil est in rei veritate. et | isti videntur dicere sermonem sine termino. et existimant dicere quod est: et | dicunt quod non est. illud enim quod est in potentia et non est in actu | est sine termino.
2 - In secunda ... ostendit ratione una quod illud inconveniens accidit Protogore.

queramus igitur ab eis [30] utrum affirmativa et negativa dicantur in omnibus de eodem. non enim oportet in omnibus ut dicantur de eodem. sed affirmativa dicitur de aliquo et quod | non dicatur de alio. Verbi Gratia quod si dicere quod | homo non est homo fuerit verum. manifestum est etiam quod non est | navis. quoniam si affirmativa est. necesse est ut negativa sit etiam. [35] et si negativa non fuerit negativa quod est eius [1008a1] dignior est ut sit. si igitur illa fuerit erit etiam eius quod est | navis. et si ita fuerint erit etiam affirmativa. hoc enim | accidit dicentibus hunc sermonem.
3 - In tertia ... ostendit aliud impossibile quod sequitur Protagoram sic ponentem.

et accidit ut dicant quod non est necessarium | ut affirmativa et negativa sint de omnibus rebus. quoniam si verum fuerit quod homo et quod [5] non homo est. manifestum est quod est verum quod non est homo. et quod homo | non homo. ambo enim sunt negative. si igitur una est | illa duarum. ista etiam est una opposita in situ.
7 - Lectio septima

1 - In prima parte lectionis inducit auctor quandam divisionem bimembrem

1 - In prima ponit illam divisionem

[1008a8] 16. Et etiam | aut erit in omnibus secundum hanc dispositionem. et erit album et non | album: et ens et non ens. et secundum hunc modum in aliis affirmativis. [10] et non erit sed erit in quibusdam et | in quibusdam non. si autem non fuerit in omnibus hoc est | concessum
2 - In secunda ... subdivisionem.

1 - In prima ponit illam subdivisionem in se

1 - Primum membrum

si in omnibus. dicemus etiam aut negativa dicetur de omnibus de quibus affirmativa dicitur. | et affirmativa etiam dicetur de omnibus de quibus dicitur negativa.
2 - secundum membrum

aut in quibusdam rebus dicetur de omnibus de quibus affirmativa
3 - tertium membrum

et [15] non dicetur de omnibus de quibus dicitur negativa omnino.
2 - In secunda ... unumquodque membrum istius subdivisionis destruit.

1 - In prima parte destruit ultimum membrum unica ratione

et si fuerit secundum hanc dispositionem. tunc erit aliquid quod | non est ens. et ista opinio est fixa et firma. et si illud quod est per negativam est | aliquid firmum et notum. tunc sermo contrarius secundum situm erit manifestior | eo
2 - in secunda destruit secundum membrum una ratione

et si affirmativa dicitur de omnibus de quibus dicitur negativa etiam | necesse est ut sermo dividentis et dicentis. Verbi Gratia omne [20] album non est album erit verum aut non verum. et si | non fuerit verum quod dictum est per hanc divisionem non dicunt hoc et | non quod non sunt etiam et erit dictum et | nominatum idem. et sic omnia erunt idem sicut | diximus prius. et erunt idem homo: et navis: et deus: [25] et negative istorum.
3 - in tertia parte destruit primum membrum et hoc duabus rationibus

1 - prima ratio

et si sermo de unoquoque istorum fuerit idem. | tunc non differt aliquod eorum ab altero aliquo modo. | quoniam si differt erit illud in rei veritate. semper et | accidit hoc quod diximus si fuerit possibile ut divisio sit etiam vera.
2 - secunda ratio

et cum hoc accidit etiam ut omnes veridicent | et omnes falsent. et loquens concedit etiam super se quod [30] falsat. et manifestum est etiam cum hoc quod | disputatio cum isto est in eo quod non est. quoniam non dicit hoc esse et hoc | non esse sed dicit hoc et non hoc insimul. et | negat et omnia ista. et si | hoc non esset: esset sciens quod omnia habent aliquid terminatum.
2 - In secunda parte lectionis dat duas rationes contra sophistas ad probandum suum principium

1 - prima ratio

[1008a34] 17. Et etiam si affirmativa [35] fuerit vera negativa erit falsa. et cum ista fuerit vera et | affirmativa erit falsa tunc non est [b1] verum ut affimativa et negativa dicantur de eodem. insimul et rectum est dicere hoc esse | primum subiectum.
2 - secunda ratio

et etiam si ille qui existimat quomodo sunt res | et quomodo non sunt contingit ei falsum. et qui existimat utrumque veridicat. tunc primo | de hoc est quod natura entium est talis. [5] et si non veridicat: sed verificat magis quam ille | qui opinatur hac opinione ille qui existimat quomodo sunt entia. tunc hoc etiam | erit verum et non verum. et si | omnes falsant equaliter et non dicunt verum. tunc dicens | tale non habet sermonem. dicit enim aliquid et [10] non dicit aliquid insimul. et si non existimat aliquid sed si | existimatio eius et non existimatio idem est in quo igitur differt a plantis. |
3 - in tertia parte ponit quattuor rationes ad idem ostendendum

1 - prima ratio

[1008b12] 18. Et ex hoc declarabitur quod nullus opinatur | hoc neque de ceteris hominibus neque de eis qui hoc dicunt. | qui enim ambulat: ambulat et non stat. quod opinatur quia [15] ambulandum est et non vadit per unam viam ad | puteum stantem in via. manifestum quod evitabit ipsum. scit enim quod casus in puteo et non casus non est idem. et existimatio eius | non est eadem in malo et in bono istius. | declaratum est igitur quod ipse opinatur quod quoddam illius est bonum et quoddam non bonum. |
2 - secunda ratio

et cum ita sit. scit igitur quod quedam sunt homo et quedam non homo: [20] et quedam dulcia et quedam non dulcia. non enim existimat omnia esse idem. | neque equaliter querit in omnibus sed existimat | quod potus aque est melior et aspicem hominem | si hoc querit. et si idem esset necessario homo | et non homo sed sicut dictum fuit nihil [25] videret nisi ad conservandum se ab hoc et non ab hoc. cum igitur declaratum est quod | cognitio universaliter est in omnibus rebus. et si non fuerit in omnibus rebus | sed est in eo quod est bonum et quod est malum: est ens.
3 - tertia ratio

et si ista cognitio non fuerit per scientiam | sed per existimationem. tunc dignius est perscrutari | de veritate. quemadmodum apparet infirmum perscrutari de sanitate magis quam sanum. [30] existimans enim non est certus | in respectu scientis. et etiam si omnia in maiori parte sunt secundum hanc dispositionem | aut secundum aliam. sed maius et minus sunt | de natura entium. tunc non dicemus quod | duo et tria sunt consimilia impari et non est error [35] existimantis quattuor esse quinque. sicut error existimantis ipsum esse mille. | manifestum est igitur quod error alterius est minor.
4 - quarta ratio? (quarta ibi "Et est" etc. [1008b36])

ergo est maioris veritatis. et si [1009a1] illud quod est magis propinquum magis. tunc erit aliquid de veritate de quo appropinquatur | verum maius. et si non fuerit illud sed erit | magis firmum et magis verum et quiescemus ab hoc sermone | qui nihil determinat et impedit intellectum [5] ut terminet aliquid. |
8 - Lectio octava

1 - Prima pars lectionis continet sex particulas.

1 - In prima parte contradicit Amphira-re

[1009a6] 19. Et sermo Pythagore est de sermonibus eorum qui opinantur hoc | et coguntur ad dicendum res esse: aut quod nihil est.
2 - in secunda rationem quae movit Amphira-rus negare hoc principium inducit

quoniam si | omnes existimationes sunt vere. | necesse est ut omnia sint vera et falsa insimul. multi enim homines existimant [10] contrarium eorum que existimant alii. et opinantur quod qui non | opinantur illud quod illi opinantur peccant. necesse est igitur ut | idem sit et non sit. et cum ita sit. necesse est ut | omnes existimationes sint vere. errantes enim existimant contraria. et si [15] entia sunt huiusmodi dispositionis tunc verificantur omnes. |
3 - In tertia ... docet qualiter non uno modo removendi sunt omnes qui fuerint opinionis Amphiraticae

manifestum est igitur quod isti sermones et similes sunt ab una cognitione et | ars in disputatione cum omnibus istis non est una. sed quidam | indigent sufficientia et quidam ut cogantur in disputatione ad concedendum. qui enim existimant hoc propter difficultatem comprehensionis et suum errorem | in ea. tunc sua ignorantia habebit medicinam. disputatio enim cum eis non erit per [20] verificationem sermonis sed per verificationem rationis. qui | autem dicit per verificationem sermonis medium eorum erit per | verificationem sermonis vocis et nominum.
4 - in quarta ... inducit rationes quae moverunt alios ad negandum hoc principium ut Anaxagoras et Democritum.

1 - In prima parte ... tangit illos qui negant hoc principium

et | ista existimatio accidit de moventibus se a sensibilibus quibus contingit dicere | contradictoria esse et contraria esse insimul.
2 - In secunda parte ... ponit rationem moventem eos ad hoc ponendum

quia opinabantur quod [25] contraria erant ex uno.
3 - In tertia ... ponit aliam rationem.

et si impossibile est ut fiat illud quod non est necesse ut res | fuerit prius communis ex utroque sicut dixit | Anaxagoras. Dixit etiam quod omne sit admistum cum omni. et similiter dixit Democritus. | talem enim sermonem dixit in parte que est ex vacuo et pleno. | licet hoc sit ens et hoc [30] non ens.
5 - Quinta particula???

6 - Sexta particula???

2 - In secunda parte lectionis ... dissolvit istas duas rationes ultimo tactas

1 - prima pars

[1009a30] 20. Nos igitur dicamus cum istis qui existimant istas turpes existimationes | quod sermo eorum est verus aliquo modo et aliquo modo <*aliquo modo] Note on both words H> impossibilis. contrarietas | enim dicitur duobus modis. est igitur aliquo modo possibile | ut aliquid fiat ex nihilo. et possibile est ut non fiat aliquo modo.
2 - secunda pars

et possibile est ut insimul | ens et non ens dividantur duobus modis. non ens quod fit ens existens. scilicet quod homo fiat terra. neque ens sicut entia sed non sunt idem. [35] possibile enim est ut contraria sint in eodem insimul. potentia | actu aut non. et etiam dicetur eis ad opinandum quod entia habent | aliam substantiam etiam que non habent motum | neque corruptionem neque generationem omnino. |
1 - In prima parte parte ponit istas rationes quae moverunt quosdam negare hoc principium

1 - prima pars

[1009b1] 21. Et similiter non crediderunt quidam veritatem cognitionis in rebus manifestis sensibilibus. | et impossibile iudicare verum per multitudinem | aut paucitatem. idem enim sentitur a quibusdam dulce | et a quibusdam amarum. et si omnes homines essent infirmi [5] aut transmutati intellectus. sani autem essent duo vel tres: aut habentes intellectum essent duo aut tres. | tunc existimarentur isti esse infirmi et transmutati intellectus. et quod residuum non sunt ita. |
2 - secunda pars

et etiam pluribus animalibus apparent res e contrario illi secundum quod sunt | et nobis apparent ita. et unicuique in se | apparent aliqua in sensu e contrario illi quod existimatur et non sunt ita et non declaratur eis utrum sint vera [10] aut falsa. ista enim non redduntur contraria magis quam illa. | sed sunt consimilia in eo quod reddunt.
2 - nominat specialiter illos qui talibus rationibus ducti erant negare hoc principium.

1 - In prima istos nominat

1 - prima pars

et ideo dixit Democritus quod aut nihil est | verum omnino: aut non manifestatur nobis. et unversaliter cum existimaverunt: | quod intellectus est sensus et sensus est certitudo. dixerunt quod | verum necessario apparet per sensum. [15]
2 - secunda pars

et ex istis opinionibus crediderunt existimationes Empedocles et De(m)ocritus | et unusquisque aliorum. | Empedocles enim dixit quod ille cuius compositio transmutatur: | transmutabitur sensus et intellectus. [21]
3 - tertia pars

Parmenides etiam dixit | quod intellectus appropriatur homini secundum complexionem | membrorum [25] uniuscuiusque hominum. et quidam de nostris sociis dixerunt | sermonem Anaxagore in quo dicit | quod entia apud homines sunt secundum existimationem eorum. |
4 - quarta pars

et dicitur quod Homerus prius videbatur | opinari hoc. dixit enim in suis versibus Hectore(m). et dixit. quod cum fuit [30] percussus valde timuit et amisit intellectum proprium et intellexit alio intellectu. quasi vident quod | qui perdit suum intellectum intelligit etiam non esse ita et est manifestum quod si | in utraque dispositione habebat intellectum. tamen intelligebat quod entia sunt simul. et quod sunt in aliqua dispositione et | in suo contrario insimul.
2 - in secunda ... illudit eis.

et accidit ex utraque dispositione aliquid difficile. quoniam si | isti viderunt quod est possibile de veritate magis quam alii [35] sunt solliciti inquirendo eam. et si | existimationes istorum secundum hanc diversitatem et sermones eorum sunt tales in cognitione | veritatis. quomodo non oportet illum | qui vult incipere in philosophia quod quiescat sua voluntas. quoniam si ita fuerit. tunc querere [1010a1] veritatem est simile ad currere ad voluntatem.
9 - Lectio nona

1 - In prima parte lectionis causam erroris ipsorum declarat una destruendo rationes ipsorum.

1 - in ... prima narrat causam erroris

[1010a1] 22. Causa autem in existimationibus istorum est quia | querebant perscrutari de veritate entium. et existimabant quod entia | sunt sensibilia tantum. et nature istorum sensibilium non sunt terminate | et maximam habent diversitatem. et omnia entia que sunt eiusdem dispositionis etiam. [5] et ideo assimilantur dicere veritatem sed non dicunt veritatem. | oportet enim hoc dicere sicut dixerunt errantes in Xenocrate. | et etiam cum viderunt totam istam naturam moveri. | et quod nihil dicit in rei veritate de rebus que non transmutantur existimaverunt | impossibile esse aliquid dici in rei veritate aliquo modo de rebus que transmutantur secundum totum. [10]
2 - in secunda ... ostendit qualiter ex ista opinione et ex isto errore originem duxerunt quaedam opiniones Heracliti

et ex ista opinione ramificate sunt opiniones Heracliti. | Heraclitus enim in fine vite sue opinabatur quod non oportet aliquid dicere | sed tantum movebat digitum et reprehendebat Sticum in hoc quod | dixit. quod possibile est tangere aquam fluminis currentis bis. dicebat [15] enim quod nec semel hoc est possibile.
3 - in tertia et quarta parte dissolvit rationes ipsorum et primo rationem quae movebat Heraclitum

Nos autem | dicimus in hoc sermone etiam quod illud quod transmutatur habet apud transmutationem aliquem | sermonem qui vere dicetur de eo et existimatur quod non est et si in eo est | dubium. qui enim negat aliquid necesse est ut habeat aliquod esse quod possibile est negare. | et necesse est ut aliquod esse habeat illud quod est. et universaliter [20] si aliquid corrumpitur habet esse. et si generatur necesse est ut habeat esse illud ex quo | generatur illud quod ex eo generatur et illud per quod generatur. et quod hoc | non sit infinitum
4 - quarta pars

sed dimittamus ista. et dicamus | quod transmutatio secundum quantitatem non est eadem cum | transmutatione secundum qualitatem. et scientia non est tantum per quantitatem [25] sed omnia cognoscuntur per formas. |
2 - In secunda parte lectionis ... unica ratione contradicit eis.

[1010a26] 23. Et etiam contradicendi sunt existimantes istas existimationes. quoniam cum viderunt in rebus | sensibilibus quod pauciores sunt talis dispositionis iudicaverunt | de toto celo. | locus enim sensibilis in quo est generatio et corruptio est ille qui continet nos [30] tantum. et iste possibile est ut aliquis potest dicere ut non sit in respectu totius pars sensibilis. | melius est igitur negare a toto quod est in istis paucis | quam affirmare in toto quod affirmatur de eis. et manifestum est etiam quod | dicendum est de istis quod prius diximus in aliis | et demonstremus eis sufficienter naturam esse immobilem. [35] et si accidit quod dignius est dicentibus affirmare | et negare insimul dicere quod omnia sunt quiescentia: quam dicere mobilia. | non enim est aliquid in quo transmutetur aliquid. quoniam in quolibet est quodlibet. |
3 - In tertia parte lectionis ... unica ratione contradicit eis.

[1010b1] 24. Sermo autem eorum in sensus veritate non omne quod apparet est | verum. primo quia falsitas non | appropriatur sensui sed phantasie que non est eadem cum sensu. et cum | hoc mirandum est de eis qui ambigunt in istis rebus et querunt. utrum [5] magnitudines et colores sint in illa dispositione in qua videntur ex remoto: | aut in illa dispositione in qua videntur ex propinquo. et utrum sint secundum quod sani vident | aut infirmi. et in gravitate utrum sint secundum debiles | aut secundum fortes. et in veritate aut in falsitate utrum sint secundum quod sunt apud | dormientes aut apud vigilantes. et manifestum est quod impossibile est hoc. [10] nullus enim potest existimare modo album: | sicut Plato. | et consilium medici sapientis in rei veritate non est simile consilio nescientis in eo | quod sanat de infirmitate et in eo quod non sanat. |
4 - Quarta pars lectionis

1 - In prima contradicit eis una ratione

[1010b15] 25. Et etiam dicamus hoc in ipsis sensibus quoniam sensus proprius rei non est simul in rei veritate ei qui est alterius et non est simul sensus | propinquus rei proprie remote alterius. | Visus enim est colorum non saporum gustus autem est saporum non colorum. | et uterque eorum sentit aliquid in uno tempore. et numquam firmat aliquis sensus ut aliquid sit in sua dispositione et alia contraria | insimul neque in alia contraria etiam neque in alio [20] tempore etiam. rixa autem de passionibus. Verbi Gratia quoniam existimatur quod transmutatio est ex eodem sicut vinum in sapore. et existimatur | quod transmutatio est propter diversitatem complexionis corporis gustantis. et sic existimatur quod vinum quandoque | est dulce et quandoque non dulce.
2 - secunda pars? (in secunda quae incipit ibi "Et etiam rixa" etc. dissolvit quandam rationem ipsorum qua moti erant ponere hoc quod posuerunt)

et rixa non est in ipso dulci | cum fuerit dulce. nec quandoque transmutatur. sed si sermo verus [25] est in eo et erit necessario dulce illud quod erit | secundum hanc dispositionem.
3 - in tertia ... iterum unica ratione contradicit eis.

et si isti sermones negant secundum hec omnia. | et similiter negant ut non sit substantia etiam alicuius rei. et ut nihil sit necessario omnino. | quod enim est necessario impossibile est ut sit alio modo. | omne enim quod necessario est impossibile est ut sit in hac dispositione et in sua contraria
4 - in quarta parte ... una ratione ducente ad impossibile destruit rationem moventem eos ad ponendum quod posuerunt.

et [30] alio modo si sensibile est relativum tunc sensibile solum non | est alicuius si non est animatorum. | quoniam non erit sensibile et est verum quemadmodum non erunt sensibilia etiam. | sunt enim passiva sentientis. et impossibile est ut | subiecta facienta sensum sint [35] si sensus non fuerit. sensus enim nihil | aliud recipit nisi sensum est | prior sensu necessario. motor enim est [1011a1] prior moto natura. et si ista dicuntur relative: tunc neutrum eorum erit sine altero. |
10 - Lectio decima

1 - prima pars lectionis

1 - In prima innuit quamdam diversitatem inter istos opinantes.

[1011a3] 26. Et quidam contenti sunt per ista: | et dicunt istos sermones: et querunt [5] quis est ille qui querit: et veridicat: et scit omnia | secundum veritatem.
2 - In secunda ... ostendit quae est vis et causa et radix omnium istarum opinionum istorum antiquorum qui sic ponebant.

et iste questiones ambigue sunt similes | questionibus ambigentium in hoc tempore: in vigilia: et somno: | et istarum omnium questionum una est. | isti enim dicunt quod omnia habent causas. primo enim querunt quid. deinde querunt comprehendere hoc [10] per demonstrationem.
3 - In tertia ... declarat quorum inter istas est possibilis de facili meditatio et quorum non.

quoniam autem non sunt contenti | manifestum est ex suis operationibus. sed | infirmitas istorum est quia querunt terminum in quo non habet | terminum. non enim habent demonstrationem principium demonstrationis et facere | istos quiescere facile est et comprehendere hoc non est difficile. [15] qui enim perscrutantur sermonem tantum et querunt victoriam: querunt impossibile. | volunt enim dici sermones contrarios et illi in illa hora dicunt sermones contrarios. |
4 - In quarta ... et in quinta ... contradicit eis duabus contradictionibus.

si autem non omnia dicuntur relative sed quedam sunt | per se etiam: tunc non omnia que apparent sunt vera. quod enim | apparet aliquid apparet. qui ergo dicit quod omnia [20] apparentia sunt vera facit omnia entia relativa. | et ideo perseverare oportet nos ab eis qui querunt victoriam per disputationem. | et cum hoc dicunt quod illud quod apparet non apparet illud quod | est: sed apparet illud quod est secundum illud cui apparet: et in hora in qua apparet. |
5 - quinta pars

et existimant aliquid dicere sed non [25] est ita. accidit enim eis a propinquo dicere contrarium. possibile | enim est idem apparere visui esse mel et | gustum non mel. et similiter oculi duo cum fuerint | diversi non videbunt unum. | qui igitur dixerunt in istis que apparent causas [30] predictas. albedinem ista apparent et non apparent eadem | secundum unum apparere multotiens in eodem | tempore. tactus enim et sensus existimantur duo apud mutationem | digitorum. et visus idem et non illud quod invenitur terminatur. et quod est [35] per unum sensum et uno modo et secundum unam dispositionem et in eodem [b1] tempore. et hoc est verum. |
2 - In secunda parte lectionis eis contradicit decem contradictionibus.

1 - prima contradictio

[1011b2] 27. Et dignum est ut cogantur ad dicendum hoc qui non dicunt ambigendo sed disputando tantum | quod hoc non est verum sed est verum per hoc. | et sicut prius fuit dictum necesse est ut dicens hoc faciat [5] omnia relativa ad existimationem et sensum esse. ergo non fuit aliquid nec | erit si aliquis prius non existimaverit. et si res generate sunt aut erunt. | manifestum est quod non omnia referuntur ad existimationem.
2 - secunda contradictio

et etiam aut refertur unum ad | unum: et ad terminatum: et ad idem: et similiter duplum: et equale: | et non refertur equale ad duplum: et cum hoc [10] si refertur homo. et existimant per illum ad suam | existimationem ad illud quod existimatur. et finxerunt ambo idem. tunc | illud quod existimat non est homo sed existimatur per illum etiam.
3 - tertia contradictio

et si unaqueque rerum | refertur ad illud quod existimatur. tunc illud quod existimatur refertur etiam ad res infinitas in forma. | iste igitur est sermo noster in istis sermonibus suis. [15] et quare sermo eorum est huiusmodi.
4 - quarta contradictio

et si | est impossibile ut duo contradictoria vera insimul sint in | eodem. manifestum est quod est impossibile ut contraria sint insimul in | eodem etiam. alterum enim eorum est non esse et non esse non est | minus substantia. et non esse est negativum de [20] aliquo genere terminato. si igitur impossibile est dicere quod affirmativa et | negativa sunt insimul rectum videtur ut sit impossibile ut contraria sint insimul. sed | forte dicetur aliquid ex utroque. et forte dicetur alterum eorum modo simplici. | et etiam impossibile est ut aliquid sit inter duo contradictoria | sed necessario aut affirmativa aut negativa altera earum erit de aliquo uno postquam [25] verum et falsum prius determinantur. | dicere enim quod ens non est aut illud quod non est: est falsum. | et dicere quod illud quod non est: est verum. ergo | dicens quod hoc est et non est veridicat et falsat. et quod dicens hunc sermonem | non dicit quod ens non est neque illud quod non est.
5 - quinta contradictio

Et etiam [30] si aliquid est inter contraria. Verbi Gratia pallidum inter | album et nigrum: et hoc erit verum in homine: | non enim secundum hanc dispositionem erit transmutatio. et videtur quod illud quod non transmutatur in bonum aut hoc in eo quod non est bonum. et hoc non est manifestum modo. quoniam non | est transmutatio nisi ad res oppositas in situ. [35] et media etiam et si medium fuerit secundum hanc dispositionem. tunc erit aliquid quod transmutatur [1012a1] in album ex non albo et hoc non videtur modo. |
6 - sexta contradictio

et etiam omne cogitatum et intellectum aut affirmatur aut | negatur. et hoc manifestum est ex definitione utrum sit verum at falsum. | cum enim convenit aut affirmative aut negative erit verum. [5] cum autem non convenit erit falsum. et etiam oportet ut sit hoc in omnibus | contradictoriis si non fuerit dictus sermo tantum. si igitur continget ut | aliquis non veridicet neque credatur etiam et erit hoc in ente et non ente |
7 - septima contradictio

etiam et erit transmutatio nostra alia a generatione et transmutatione. | et etiam oportet ut hoc sit in omnibus generibus [10] in quibus accidit contrarium ex negativa. Verbi Gratia in numeris et ut in eis sit numerus neque par neque | impar quod est impossibile.
8 - octava contradictio

et manifestum est | quod de numero proceditur in infinitum. [15]
9 - nona contradictio

et erunt res neque totum neque medietas tantum album
10 - decima contradictio

cum queritur si est album. | et dicit quod non est aliud cum dicet negativam non quia est negativa | aut que non est.
11 - Lectio undecima

1 - prima pars lectionis

1 - In prima narrat ipse quandam diversitatem istorum opinantium aestimationes falsas

[1012a17] 28. Et contingit ista existimatio hominibus | sicut alie opiniones mirabiles. quia non | potuerunt dissolvere sermones adversariorum. et ideo dixerunt sermones illorum et [20] verificaverunt argumentationes illorum. quidam igitur dicunt istos sermones propter istam causam. | et quidam quia querunt rationem in omnibus rebus. et principium in | omnibus istis rebus erit ex definitione. et definitio est illa que | significat rem necessario. ratio enim quam | nomen significat est definitio.
2 - In secunda parte ... descendit specialiter ad quosdam illorum, scilicet Heraclitum et Anaxagoram et diversitatem in aestimationibus declarat.

et videtur quod sermo Heracliti [25] affirmat quod omnia sunt vera et quod non omnia sunt vera. | sermo autem Anaxagore affirmat aliquid esse inter duo extrema contradictoria. sunt igitur | omnia falsa. quoniam cum admiscentur mistum non erit bonum neque non bonum. | ergo impossibile est ut aliquid dicatur vere. | et cum igitur distincta sunt ista. declaratum est quod impossibile est ut res sint [30] illa que dicuntur eodem modo. et neque que dicuntur de omni. sicut | quidam dixerunt. quidam enim dixerunt quod nihil est verum et nullum album nigro in greco. | isti sermones sunt sicut sermones Heracliti. qui enim dicit [35] eos esse veros et falsos non dividit inter istos duos [b1] sermones et dicit utrumque esse. illa igitur impossibile est | ut sint ista. et manifestum est quod impossibile est et hoc declarabitur etiam ex hoc quod?? contradictoria sunt | illa que impossibile est ut sint insimul vera aut falsa omnia. | et si existimetur ex predicitis hoc esse impossibile. [5]
3 - In tertia parte ... declarat auctor modum secundum quem oportet nos disputare cum talibus sophistis, et modus est ponere pacta cum illis et sic condicionaliter disputare.

sed oportet ut sint contradictiones super omnes qui sunt sicut isti | secundum quod predictum fuit in sermonibus predictis aliquid esse et non | esse. sed significat aliquid. et tunc disputabimus cum eis ex definitione cum invenerimus | quod significat verum. |
2 - In secunda parte lectionis ... condicionibus positis sive pactis inter ipsum et sophistas eis contradicit

1 - prima contradictio

[1012b9] 29. Dicamus igitur quod non est verum aliud nisi quod cum affirmativa sit vera et negativa sit falsa. ergo impossibile [10] est ut omnia falsa. quoniam necesse est ut | alterum duorum extremorum et contradictionis sit verum. et etiam si affirmativa et negativa dicuntur de omnibus rebus | necessario. necesse est ut non omnia sint vera. quoniam | alterum duorum extremorum contradictorie est falsum ablatio in greco. et in alia translatione invenitur loco huius diminuti sic. [15] sed qui dicit contraria esse existimat quod omne quod dicit est verum. et que sunt | contrariorum omnia sunt falsa | et ipse veridicat se.
2 - secunda contradictio

si igitur destruunt sermones contrarios. necesse est sermonem non esse. | et ipse affirmat suum sermonem qui non est falsus. [20]
3 - tertia contradictio

et quod accidit non est diminutum si fuerit quesitum ab eis omnia infinita vera | et falsa. et qui dicit in sermone quod est verus illud quod dicit | est verum. et hoc procedit in infinitum.
4 - quarta contradictio

manifestum est igitur quod neque | qui dicit quod omnia sunt vera dicit verum. neque qui dicit quod omnia | moventur. quoniam si omnia moventur et semper sunt idem quia [25] videntur ab isto transmutari. et ille | qui dicit quod non. et impossibile est qui dicit quod omnia et | nihil est verum. omnia igitur sunt falsa. et iam |declaratum est hoc esse impossibile. necesse est enim ens transmutari et transmutatio est ex | aliquo. neque si etiam quiescant [30] et moventur et post album.
5 - Liber quintus

1. Capitulum primum, in quo distinguit hoc nomen initium.

1. Distinguit hoc nomen.

1. Ponit ignificationem primam.

[1012b34] 1. |I 63ra| Initium dicitur illud ex quo [35] prius movetur aliquid, verbi gratia principium longitudinis.
2. Ponit significationem secundam.

[1013a1] Et dicitur etiam illud ex quo melius est aliquid | fieri, verbi gratia doctrina, quoniam forte non recipitur de | principio rei, sed de illo de quo facilior est disciplina.
3. Ponit significationem tertiam.

| Et dicitur etiam illud ex quo prius fit res |I 63rb| et est in re, verbi gratia [5] fundamentum nauis et domus, et sicut quidam dicunt cor in animali | et quidam cerebrum et quidam aliud secundum existimationem uniuscuiusque.
4. Ponit significationem quartam.

| Et dicitur etiam illud ex quo fit res prius et non est in eo | ex quo fit initium motus et transmutationis, | verbi gratia filius a parentibus, et lis [10] ab odio.
5. Ponit significationem quintam.

Et dicitur etiam illud propter cuius voluntatem movetur quod | movetur et transmutatur quod transmutatur, verbi gratia | dominium in civitatibus et regnum; | que dicuntur esse principia, et similiter in artificialibus et | maxime in principiis artificiorum.
6. Ponit significationem sextam.

Et dicitur etiam illud ex quo res scitur [15] primo, verbi gratia | propositiones in demonstrationem.
7. Ponit significationem septimam.

Et similiter | dicuntur cause etiam; omnes enim cause sunt principia.
2. Ostendit hoc nomen, etsi multipliciter dicatur, non esse aequivocum.

1. Declarat hoc.

Et | omnia principia habent aliquid commune quod est primum, quod sciendum quomodo est et quomodo erit. |
2. Ostendit quaedam principia rei esse intrinseca et quaedam extrinseca.

Et quedam principia sunt in rebus et quedam [20] extra res. Et similiter natura est principium et elementum etiam et cogitatio | et voluntas et substantia et illud propter quid et bonum et largum est principium plurium | et cognitio et motus etiam. |
2. Capitulum secundum, in quo declarat hoc nomen causa.

1. Declarat hoc nomen causa penes partes eius essentiales.

1. Ostendit quattuor significationes huius nominis causa.

1. Ponit primam significationem.

[1013a24] 2. |I 64ra| Causa dicitur secundum unum modum illud ex quo fit aliquid et est in eo, [25] ut cuprum in ydolo et argentum | in anulo.
2. Ponit secundam signifcationem.

Et dicitur alio modo forma et | exemplar; et hoc est quod significat alicuius esse et | genera eius, sicut proportio duorum ad unum attribuitur ad diapason, et | similiter omnes numeri et partes definitionis.
3. Ponit tertiam significationem.

Et etiam dicitur alio modo secundum quod est [30] principium transmutationis et quietis primo; ut dicitur quod | ambulatio est causa sanitatis, et pater filii; et universaliter agens | acti et transmutans transmutati.
4. Ponit quarta significationem.

Et etiam dicitur alio modo | tamquam complementum; et hoc est propter quid fit aliquid, verbi gratia quod | sanitas est causa ambulationis. Si igitur quesitum fuerit a nobis quare ambulemus, dicemus ut sanemur, et [35] hoc dicto videmus nos reddere causam. Et similiter alia per que fit complementum | per motum alterius et est medium; sicut dicitur quod causa [b1] sanitatis est dieta et ieiunium aut medicine aut | instrumenta, omnia enim ista annumerantur ad querendum complementum, et differunt | quoniam quedam sunt tamquam instrumenta et quedam tamquam actiones. | Cause dicuntur igitur in maiori parte de istis modis.
2. Comparat istas significationes huius nominis causa inter se et etiam ad sua causata.

Quia igitur [5] cause dicuntur multis modis, accidit ut plures cause sunt eiusdem, sed | modo accidentali. Ars enim ydolorum est causa | et cuprum etiam, et non est aliud nisi per hoc quod est ydolum; | sed non eodem modo, sed alterum est aliud | ex quo fit motus. <*alterum ex quo est principium add. P> Et exercitium et sanitas <*sunt causae add. P> sui ipsius ad invicem; exercitium enim est causa [10] sanitatis et sanitas est causa exercitii, sed non eodem modo, | sed hoc tamquam complementum et hoc tamquam principium motus. Et etiam | eadem causa erit rerum contrariarum, verbi gratia illud quod cum fuerit presens causa alicuius, | et cum fuerit absens illud idem forte erit causa contrarii; verbi gratia quoniam absentia | gubernatoris nauis forte erit causa destructionis nauis, et presentia eius causa [15] salvationis illius. Et hec ambo, scilicet presentia et, absentia sunt cause | tamquam motus.
2. Declarat hoc nomen causa penes partes eius accidentales.

1. Ostendit secundum intentum in hoc capitulo.

1. Ponit suam conclusionem.

[1013b16] 3. |I 64vb| Omnes igitur cause que modo fuerunt dicte cadunt super quattuor | modos famosos valde.
2. Ipsam conclusionem probat inductive.

1. Inducit in causa materiali.

Littere enim | syllabarum, et materia artificialium, | et terra et omnia corpora similia, et [20] partes totius et propositiones conclusionis sunt tamquam | cause que sunt ex aliquo.
2. Inducit in causa formali.

Et quedam istorum sunt quasi subiectum, et quedam quasi | partes, et quedam quasi illud quod significat alicuius esse, sicut totum et compositio | et forma.
3. Inducit in causa efficiente.

Semen autem et medicus et ambulatio et | omne quod agit aliquam actionem |I 65ra| sunt secundum principium transmutationis [25] et quietis.
4. Inducit in causa finali.

Et quedam sunt tamquam complementum et largitas | aliis; illud enim propter quod fit largitas | aliis uult etiam esse complementum; et non est differentia inter dicere hoc esse largum | et hoc videri largum. Cause igitur sunt iste, et | numerus suarum formarum est iste numerus.
2. Ostendit tertio intentum.

1. Ponit primam divisionem causarum.

1. Ponit quiddam antecedens divisionem.

Et modi causarum [30] sunt plures, sed cum referuntur fiunt pauciores etiam. Dicuntur | enim cause multotiens ea que conveniunt in formam,
2. Ponit primam divisionem causarum.

et dicuntur quedam ante | et quedam post; sicut dicitur quod causa sanitatis est medicus peritus et ars; | et duplum est causa ad diapason et numerus etiam; et similiter etiam | illud quod continet aliquid particularium.
2. Ponit secundam divisionem causarum.

Et etiam tamquam accidens [35] et genera eius, verbi gratia idolum, causa enim est idoli artifex idolorum, scilicet Polycletus, | sed diversis modis, accidit enim ut nomen [1014a1] artificis esset Polycletus. Et similiter ea etiam que continent | accidens, sicut homo cum fuerit causa idoli, aut aliquod | aliud. Et quedam accidentia sunt remotiora quibusdam et [5] quedam propinquiora, verbi gratia cum dicimus quod album et musicum est causa | idoli, et non Polycletus tantum aut homo. |
3. Interponit auctor quandam divisionem quae non est computanda inter alias tres, sed per istam divisionem debet subdividi unumquodque membrum trium divisionum.

Et dicuntur cause aliter ab omnibus istis proprie et | universaliter, et potentia et actu, | verbi gratia edificator rei edificande aut edificator qui edificat. [10] Et dicuntur huiusmodi sermones in rebus quare cause habeant causas et etiam | sicut causa illius idoli quod est idolum aut quod est alia | forma, ut cuprum aut causa cupri est alia materia. Et similiter in | accidentibus.
4. Ponit tertiam divisionem.

Et etiam dicuntur | ista et alia secundum compositionem, verbi gratia non Polycletus neque [15] artifex idoli, sed Polycletus artifex idoli; sed | multitudo istorum omnium est senarius et dicuntur | duobus modis: aut tamquam genus aut | tamquam totum ablatio in romano.
5. Comparat quasdam causas ad sua causata.

Et differunt quod [21] agentia et particularia |I 65rb| sunt et non sunt insimul, | et que habent causas etiam, verbi gratia sanans | iste et edificator istius edificati, que autem sunt in | potentia non sunt semper insimul, domus enim et [25] edificator non corrumpuntur insimul. |
3. Capitulum tertium, in quo ostendit multiplicitatem huius nominis 'elementum'.

1. Ponit unam significationem propriam elementi et cui primo imponitur.

[1014a26] 4. |I 66ra| Elementum dicitur illud ex quo componitur res primo et est in ea, | et non dividitur secundum formam in aliam formam. Verbi gratia quoniam | elementa soni sunt ex quibus componitur sonus et ad que perueniunt | ultimo, et illa non dividuntur in alios sonos diversos ab eis secundum [30] formam. Sed si dividantur partes eorum, erunt consimiles secundum formam, sicut | aqua cuius pars est aqua, non sicut pars syllabe. | Et dicentes quod corpora habent talia elementa in que | dividuntur primo et que non dividuntur in alia corpora | diversa secundum formam, [35] dixerunt unum elementum et plura talia.
2. Ponit duos modos non proprios elementi.

1. Ponit primam significationem non propriam.

Et elementa | linearum dicuntur proprie secundum hunc modum,
2. Ponit secundam significationem non propriam.

et universaliter elementa omnium | demonstrationum; prime enim demonstrationes que sunt in pluribus [b1] demonstrationibus dicuntur elementa demonstrationum. | Et prime congregationes sunt similes istis que sunt ex | tribus terminis quorum unus est medius.
3. Ponit secundam significationem propriam 'elementi'.

Et etiam dicitur elementum | secundum minoritatem illud per <*per similitudinem ant. secundum HP> similitudinem quod est unum minimum et non dividitur et indigetur in pluribus rebus; [5] et ideo minimum simplex quod non dividitur | dicitur elementum. Unde fuit positum hoc nomen rebus que sunt elementa universalia magis quam alia; | quoniam unumquodque eorum, quia est unum simplex, invenitur in pluribus, | et in |I 66rb| omnibus rebus aut in multis. Et ideo existimaverunt quidam quod unum et punctus | sunt principia.
4. Ponit tertiam significationem elementi propriam.

Et quia illa que dicuntur genera [10] sunt universalia et non dividuntur, quia non habent definitionem, | dixerunt quidam quod genera sunt elementa et quod sunt magis in elementatione, quoniam | genus est maioris universalitatis. Quod enim habet differentiam, | habet genus etiam; et quod habet genus, non habet | differentiam necessario. Et elementum est commune omnibus rebus quod est primum cuiuslibet, [15] et in quolibet primum. |
4. Capitulum quartum, in quo declarat significationes huius nominis 'natura'.

1. Ponit primam significationem huius nominis 'natura'.

[1014b16] 5. |I 67ra| Et dicitur natura uno modo de omnibus pullulantibus. |
2. Ponit secundam significationem huius nominis 'natura'.

Et etiam dicitur natura illud cum quo pullulat | pullulans primo et est in eo.
3. Ponit tertiam significationem huius nominis 'natura'.

1. Ponit significationem.

etiam illud ex quo est | primus motus in unaquaque rerum naturalium, et est in eis sicut est in rei veritate.
2. Consignificat unam significationem huius nominis 'natura' quae non ponitur in littera, sed ex primis duabus significationibus relinquitur.

[20] Et dicitur pullulare omne quod habet crementum in alio secundum | contactum |I 67rb| aut secundum consolidationem, sicut | embriones. Et inter contactum et consolidationem hec est differentia: in contactis enim | non est necessarium quod aliud sit in <*in actu om. HP> actu a tactu, in consolidatis autem | aliquid est uterque commune quod facit ea esse consolidata in loco [25] contactus, et ut sint unum secundum continuationem et | quantitatem, non secundum qualitatem.
4. Ponit quartam significationem huius nominis 'natura'.

1. Ponit quartam significationem.

Et etiam dicitur natura illud | ex quo primo fit essentia rei naturalis et sua generatio, et | est immutabile et intransmutabile a sua virtute quam habet; | sicut dicitur quod cuprum est natura idoli et cyphi cuprei, [30] et lignum est natura cyphi lignei, et similiter | de aliis. Unumquodque enim rerum que sunt ex istis | prima materia est in eis salvata concessa.
2. Reprehendit quosdam errantes iuxta istam significationem.

Et per hunc modum | dixerunt quod elementa sunt natura rerum naturalium, et quidam dixerunt quod est definitio, et quidam quod terra, et quidam quod ignis, et quidam | quod aer, et quidam quod aqua, et quidam [35] aliud tale, et quidam omnia.
5. Ponit quintam significationem huius nominis 'natura'.

1. Ponit quintam significationem.

Et etiam dicitur | natura alio modo substantia rerum naturalium; sicut dicitur quod | natura est prima compositio, aut sicut dicit Empedocles: [1015a1] quod natura entium nihil aliud est nisi mixtum, | et secundum ista dicunt homines naturam. |
2. Signum ad hoc ostendit.

Et ideo que sunt per naturam aut est ex aliquo quod est ex eo, et | ex eo naturaliter est suum esse, non dicitur quod habet [5] naturam si non habuerit formam et exemplar eius. | Natura enim est illud quod est ex istis duobus, sicut animal | et membra animalis.
6. Ponit sextam significationem huius nominis 'natura'.

Et dicitur natura prima materia, et illa dicitur | duobus modis: dicitur enim primum in respectu alicuius et primum in rei veritate; sicut | res facte ex cupro, cuprum enim cum refertur ad ista est primum, et dignum est ut dicatur primum in rei veritate [10] si omnia liquabilia sunt aqua.
7. Ponit duas significationes huius nominis 'natura'.

1. Ponit septimam significationem.

Dicitur etiam natura forma et | substantia, et ista est finis generationis.
2. Ponit octavam significationem.

Forme | autem et omnes substantie |I 67va| dicuntur nature, quia hoc nomen imponitur eis, | natura autem est aliqua substantia.
8. Ostendit quis modus est famosus in hoc nomine 'natura'.

Manifestum est igitur ex dictis quod | prima natura que dicitur in rei veritate est substantia rerum que habent [15] principium motus in eis; et materia | dicitur natura quia recipit ista, et similiter est generatio et pullulatio | pullulantis quia sunt motus ex natura, et quia sunt idem principium motuum | rerum naturalium, et sunt in eis simpliciter aut potentia | aut actu. |
5. Declarat significationes huius nominis 'necessarium'.

1. Quintum capitulum, in quo declarat significationes huius nominis 'necessarium'.

1. Ponit prima significationem.

[1015a20] 6. |I 68rb| Et necessarium est illud quod impossibile est ut res sit nisi cum ipso et est | tamquam causa, sicut anhelitus et nutrimentum in animalibus que sunt necessaria, | et sine his impossibile est ut animal sit.
2. Ponit secundam significationem.

Et etiam necessarium est quod | impossibile est nisi per illud ut sit aut non sit bonum, aut negare bonum | aut privare ipsum, sicut dicitur quod accipere medicinam est bonum [25] ne ei accidat infirmitas, et nauigare ad Athenas est necessarium ut recipiatur | debitum.
3. Ponit tertiam significationem.

Et etiam dicitur necessarium de faciente violentiam et de violentia, et hoc est quod | impedit voluntatem. | Faciens enim violentiam dicitur necessarium, et ideo est contristans etiam, sicut | dixit Zenonus quod omne necessarium est contristans. [30] Et violentia est aliqua | necessitas, sicut dixit Sophocles quod violentia de necessitate cogit me ut hoc faciam. Et existimatur quod necessitas non facit opinantem aliquod verum reverti et mutari a sua opinione, quia est contrarium | motui qui fit per voluntatem et cogitationem etiam.
4. Ponit quartam significationem.

Et etiam | dicitur necessarium illud quod impossibile est ut sit alio modo.
2. Docet quis modus est famosus in hoc nomine et propter quam assimulationem aliorum trium ad ipsum accomodatur illud nomen aliis tribus.

[35] Et secundum huiusmodi necessarium dicuntur | omnia alia necessaria aliquo modo; dicitur enim [b1] actio necessaria vel passio necessaria vel illud quod impossibile est | ire propter faciens violentiam, et ita necessitas est illud | propter quod impossibile est ut sit aliquid alio modo. |I 68va| Et | similiter in causis vite et boni, quoniam cum impossibile est ut [5] bonum sit in quibusdam rebus neque est vita neque generatio sine aliquibus aliis, | illa igitur sunt necessaria, et causa est aliqua necessitas.
3. Declarat condiciones illius cui primo convenit hoc nomen 'necessarium'.

1. Ponit primam condicionem.

Hec igitur est | declaratio necessariorum quoniam cum impossibile est ut sint alio modo | ab eo quod demonstratum est modo simplici. Et causa eius prima est, | si fuerit possibile, ut sit alio modo, ut sit syllogismus congregatio. Quedam enim habent [10] aliam causam necessariam et quedam nihil, sed | alia erunt necessaria propter ista. Manifestum est igitur quod primum | necessarium in rei veritate est simplex,
2. Ponit secundam condicionem.

et impossibile est ut illud sit | multis modis; ergo nec alio modo; sed si non, | erit multis modis.
3. Ponit tertiam condicionem.

Ergo si fuerint res simplices et eterne et immobiles, [15] nulla earum erit violenta neque extra naturam. |
6. Incipit sextum capitulum in quo continentur significationes huius nominis 'unum'.

1. Dividit unum in per se et per accidens.

[1015b16] 7. |I 69ra| Unum dicitur aut per accidens aut | per se.
2. Ponit duos modos eius quod est unum per accidens.

1. Ponit primam significationem eius quod est unum per accidens.

Per accidens sicut nauigator et musicus; | dicere enim quod nauigator et musicus sunt unum, non est per differentiam essentie quia accidit nauigatori musicum.
2. Ponit secundam significationem eius quod est unum per accidens.

1. Ponit signifcationem.

[28] Et similiter dicitur accidens in genere etiam et in rebus universalibus, |
2. De illa exemplicat duobus modis.

1. Exemplificat duobus modis.

verbi gratia quod homo et [30] homo musicus sunt unum, aut quia | musicum accidit utrique homini qui est substantia una, aut quia uterque | accidit alicui particularium sicut nauigatori.
2. Inter illos modos exemplificandi differentiam assignat.

Sed esse utriusque non est eodem | modo, sed unum eorum debet esse quasi genus | in substantia etiam, et aliud |I 69rb| quasi habitus aut passio in substantia.
3. Recapitulat.

Omnia [35] igitur que dicuntur unum per accidens hoc modo dicuntur.
3. Ponit primam significationem eius quod est unum per se.

1. Ostendit quid est unum per se et est unum continuum.

1. Dicit quae est prima significatio eius quod est unum per se.

[1015b35] 8. |I 69va| Eorum autem que dicuntur unum per se quoddam dicitur unum [1016a1] per continuationem,
2. Subdividit unum per se secundum primam significationem.

1. Subdivisio prima.

ut lignum conglutinatum est aut illa que congregantur a ligamento; |
2. Subdivisio secunda.

et linea si fuerit curua dicitur etiam unum continuum | sicut dicitur unumquodque membrorum, et sicut crus et focile. | Et istorum etiam est magis unumquodque continuum per naturam quam illud quod est continuum per artificium. [5]
3. Manifestat sive describit quid est unum continuum per naturam.

1. Describit continuum per naturam.

Et dicitur continuum illud cuius motus est unus per se et non potest esse | alio modo; et dicitur unus motus ille qui non dividitur secundum tempus. | Et continua per se sunt illa que sentiuntur secundum tactum unum; | ligna enim continua ad <*ad invicem pos. unum HP> invicem non dicuntur unum cum tanguntur | neque corpus neque aliud continuum.
2. Ponit divisionem continui per naturam.

Illa autem que sunt perfecte continuationis [10] dicuntur unum etsi habeant tortuositatem.
3. Ponit comparationem continui per naturam uniforme et continui per naturam non uniforme.

et istorum est magis unum quod non habet | tortuositatem sicut crus aut coxa; impossibile enim est ut | motus cruris non sit unus. Et linea recta est | magis in unitate quam tortuosa. Et dicitur quod linea tortuosa que habet angulum etiam est | una et non una, possibile enim est ut [15] motus eius sit unus insimul et non sit insimul; linea autem recta oportet ut motus eius sit insimul, |I 69vb| et | nullum corpus habens rectitudinem vel magnitudinem quiescit in una parte et movetur secundum aliam | sicut partes linee tortuose.
4. Ponit secundam significationem eius quod est unum per se.

1. Ponit significationem.

[1016a17] 9. |I 70ra| Et dicitur etiam unum alio modo | quorum subiectum non dividitur secundum formam. Et illa | non dividuntur secundum formam quorum forme non dividuntur secundum situm et subiectum [20] aut primum aut ultimum, quod est prope complementum. Dicitur enim vinum | unum et aqua una, cum non dividantur secundum formam.
2. Ostendit quod quaedam conveniunt in forma ultima et quaedam in forma remota et communi.

1. Ostendit quaedam esse convenientia in forma ultima et quaedam in forma communi.

Et | dicuntur omnia liquabilia vinum sicut oleum et vinum et omnia liquida,
2. Ostendit quod similiter quaedam conveniunt in subiecto sive materia ultima, et quaedam conveniunt in materia communi.

quoniam subiectum omnium aliorum est unum, et | omnia sunt aut aqua aut aer.
5. Ponit tertiam significationem eius quod est unum per se.

1. Ponit tertiam significationem.

[1016a24] 10. |I 70rb| Et etiam dicuntur unum quorum genus est unum et [25] differunt per differentias subiectas eis; |
2. Exemplificat de ista significatione.

1. Ponit exemplum in rebus naturalibus.

sicut homo et equus et canis, et sicut dicitur omnia animalia sunt unum; et | prope istum modum est dicere quod materia est una. Et ista | igitur forte dicuntur unum secundum hunc modum,
2. Ponit exemplum in rebus mathematicis.

et forte dicuntur unum secundum genus superius, [30] cum sint postrema forma superioris generis, verbi gratia sicut | isocheles et isopleuros, quoniam dicuntur una figura eadem, | ambe enim sunt trianguli et non dicuntur idem triangulus.
6. Ponit quartam significationem eius quod est unum per se.

[1016a32] 11. |I 70va| Et etiam dicuntur unum | illa quorum definitio que significat que sunt non distinguitur a definitione alterius | significante quid est; [35] omnis enim definitio dividitur in se. Et secundum hunc modum augmentabile et diminutivum | sunt unum,
7. Ponit quintam significationem eius quod est unum per se.

et etiam definitio est una; sicut definitio |I 70vb| superficierum planarum [b1] est una.
8. Ponit sextam significationem eius quod est unum per se.

Et dicuntur unum modo simplici necessario | illa vero que non dividuntur secundum tempus neque secundum locum | neque secundum sermonem et maxime quod est ex eis substantia; illud enim est magis in unitate.
9. Ponit septimam significationem eius quod est unum per se.

Et dicitur etiam unum modo | universali illud quod non dividitur secundum speciem suam, [5] verbi gratia dicere unum hominem | et unum animal et unum ens. |
10. Ponit octavam significationem eius quod est unum per se.

Et multa dicuntur unum secundum materiam quamuis agant aliud aut | patiantur ab alio aut differant per alia aut referantur ad alia;
11. Ponit nonam significationem eius quod est unum per se.

1. Recapitulat primum modum et secundum eius quod est unum per se.

et illa que dicuntur unum primo modo sunt illa quorum | est substantia una; et sunt unum aut secundum continuationem aut secundum formam aut secundum definitionem. [10] Dicimus enim in numero plura illa que non sunt continua neque habent formam unam. | Quoddam enim non dicitur unum et si non | fuerit de quantitate et continuum etiam;
2. Ponit nonam significationem.

et quodammodo non dicitur unum si totalitas sua non fuerit perfecta. Quod igitur non est totum non dicitur unum universaliter; non enim dicimus | quod partes sotularis composite aliquo modo sunt unum [15] propter continuationem, nisi dicatur hoc modo, scilicet secundum quod | sunt sotular et secundum quod habent aliquam formam unam. Et secundum hunc modum dicitur quod linea circuli est una | magis quam alie linee; est enim linea completa in qua est totum. |
12. Ponit tres condiciones modi famosi eius quod est unum per se.

1. Ponit primam condicionem.

[1016b18] 12. |I 71va| Et essentia unius est aliquod principium numerorum; prima enim | mensura est principium, et illud quod primo scimus est apud nos prima mensura [20] in quolibet genere. Principium igitur cognitionis in unaquaque | rerum est unum.
2. Ponit secundam condicionem.

Et non unum in omnibus generibus est idem, in quibusdam enim | tonus est unum, in quibusdam vocale est unum, et in quibusdam est consonans unum; et unum gravitatis est aliud, et | quod est in motu est aliud.
3. Ponit tertiam condicionem.

1. Ponit istam condicionem in se.

Et in omnibus rebus est unum illud quod non dividitur, aut secundum quantitatem aut secundum | formam. Eorum aut que non dividuntur secundum quantitatem, est illud quod non dividitur [25] omnino neque habet situm, dicitur unum; et quod non dividitur omnino | |I 71vb| et habet situm punctus;
2. Ostendit ea quae habent oppositum huius condicionis.

et quod dividitur uno modo est linea; et duobus modis | est superficies; et omnibus tribus est corpus. | Et ista dicuntur e converso: quod autem dividitur duobus modis est superficies, | et quod uno modo est linea; et quod non dividitur aliquo modo [30] secundum quantitatem punctus est et unum etiam istorum quod non habet situm est unum, et quod habet situm est | punctus.
13. Ponit quandam divisionem quadrimembrem eius quod est unum per se.

1. Dividit unum divisione quadrimembri.

Et etiam istorum quoddam est unum numero et quoddam unum | forma et quoddam unum secundum equalitatem et quoddam unum secundum genus; et illa que sunt unum numero | sunt illa quorum materia est una; et que sunt in forma numeri sunt illa quorum totalitas est unum; et que sunt unum in genere sunt illa quorum | figura predicamenti est una; et illa que sunt unum secundum equalitatem sunt quorum proportio est una, sicut proportio [35] alicuius rei ad aliam rem.
2. Comparat ista membra ad invicem.

Et ista postrema semper consequuntur prima: | sicut dicimus quod omne quod est unum in numero est unum in forma et etiam quod est unum in forma non est unum numero necessario; [1017a1] sed quod est unum in forma est unum genere, sed non quod est unum | genere est necessario unum secundum formam; et non omne quod est unum secundum equalitatem est unum secundum genus. |
14. Declarat quod 'multum' quod opponitur 'uni' per se similiter habet multas significationes, scilicet tot quot unum.

Manifestum est igitur quod plura dicuntur de oppositione | unius. Quedam quia non sunt continua; et quedam quia [5] materia eorum adunata cum forma dividitur secundum formam; | et aliud cum oppositione quoniam definitiones que significant essentias sunt plures. |
7. Septimum capitulum in quo distinguit hoc nomen 'ens'.

1. Ostendit modos entis per accidens.

1. Ponit modos entis per accidens.

1. Ponit primum modum.

[1017a7] 13. |I 72va| Ens dicitur quodammodo accidentali. | Verbi Gratia quia iustus est musicus. |
2. Ponit secundum modum.

et quod homo est musicus. et similiter quod musicus est homo. [10] Verbi Gratia quod homo musicus | edificat. accidit enim edificatori ut sit musicus: aut | musico ut sit edificator. accidit hoc igitur quia est et quia | hoc accidit ei. et similiter accidit in rebus quas diximus. sicut | homo cum dixerimus quod est musicus. [15] et musicus quod est albus et quod est albus musicus aut musicus est albus.
2. Ostendit causas modorum entis per accidens.

1. Dat causas primi modi entis per accidens.

1. Dat causam primam.

ista enim dicuntur modo accidentali uno modo quia | utraque accidunt eidem enti.
2. Dat causam secundam.

alio modo quia accidit enti | ut esset illa.
2. Dat causas secundi modi.

1. Recapitulat modum primum et eius causas.

Scilicet entia que dicuntur modo accidentali [20] secundum hoc dicuntur: aut quia utraque sunt eiusdem entis: |
2. Causas secundi modi ponit.

1. Causam primam ponit.

aut quia est quidditas entis:
2. Causam secundam ponit.

aut quia est cum eo | cuius est et de quo dicitur idem.
2. Ostendit modos entis per se.

1. Primam significationem ponit.

[1017a22] 14. |I 72vb| Et dicuntur entia per se | omnia que significant figure predicamentorum. sunt enim secundum numerum | eorum que dicuntur etiam entia. quedam igitur [25] predicamenta significant quid: et quedam quale: et quedam | quantum: et quedam ad aliquid: et quedam agere: aut pati: et ubi: | et quando. et significatio uniuscuiusque istorum est unius entis. non | enim est differentia inter dicere quod homo est in sanitate. et dicere quod homo | est sanus aut quod homo ambulat [30] et est |I 73ra| in ambulatione. et similiter in aliis rebus. |
2. Secundam significationem ponit.

et etiam ens significat essentiam et veritatem rei. quoniam cum dixerimus aliquid esse demonstrabimus suam veritatem. et cum dixerimus aliquid non esse demonstrabimus ipsum esse | non verum sed falsum et similiter in affirmativa et | negativa. sicut dicimus quod Socrates est musicus. | hoc enim est verum. et dicimus quod Socrates non est albus et hoc non est verum. et sicut dicimus [35] quod diameter est equalis coste et est falsum.
3. Tertiam significationem ponit.

et etiam [b1] quedam entia sunt potentia et quedam actu. | quedam enim sunt entia per visum quia videntur et quedam quia habent virtutes que videntur. et | similiter est in scientia: in eis enim est qui habent virtutem ut [5] utantur scientia. et in eis est quod habet visum: et dicitur quiescens illud in quo est quies. | et illud quod habet potentiam ut quiescat etiam. et similiter in substantia etiam. | dicimus enim quod in lapide est idolum Mercurii et | semilinee. |
8. Incipit octavum capitulum, quod est de significationibus huius nominis 'substantia'.

1. Ponit significationes huius nominis 'substantia'.

1. Ponit veras significationes huius nominis 'substantia'.

1. Ponit primam significationem.

[1017b10] 15. |I 73va| Dicuntur substantia corpora simplicia sic ut terra et ignis | et similia. et universaliter omnia corpora et quod | ex eis constituitur ex animalibus et idolis et membris | istorum. omnia enim ista dicuntur substantie quia non | dicuntur de subiecto sed alia dicuntur de eis.
2. Ponit secundam significationem.

et etiam dicitur substantia alio [15] modo illud quod est causa essentie rerum | que dicuntur de subiecto sicut anima animalium. |
3. Ponit tertiam significationem.

et etiam dicuntur substantia omnia membra animalium:
4. Ponit quartam significationem.

et habentia terminos: | et significantia aliquid
2. Ponit significationes alias huius nominis 'substantia' aestimatas ab aliquibus, non tamen veras.

1. Ponit primam significationem.

et per quorum privationem privatur | totum. sicut corpus superficiei. et sicut quidam dicunt superficies [20] linee et omnes numeri. quidam enim existimant quod | istis privatis nihil erit.
2. Ponit secundam significationem.

et etiam dicitur substantia illud quod significat quid in omnibus rebus et | definitionem |I 73vb| earum. et hoc est substantia cuiuslibet rei. |
2. Recapitulat.

accidit igitur ut substantia dicatur duobus modis. quorum unus est | ultimum subiectum quod non dicitur de alio. alius autem quod significat hoc demonstratum [25] et est distinctum a rebus sicut forma cuiuslibet rei | et eius exemplar. |
9. Nonum capitulum, in quo declarat significationes huius dictionis 'ante'.

1. Declarat significationes eius quod est 'ante'.

1. Ponit significationes eius quod est 'ante' ab ipso aestimatas.

1. Ponit significationes eius quod est 'ante' secundum esse.

1. Ponit primum modum.

[1018b9] 16. |I 74vb| Dicuntur quedam ante et post tamquam [10] primum ens et principium in unoquoque genere
2. Ponit secundum modum.

1. Dividit istum modum secundum in quinque modos.

1. Ponit primum modum.

et quod est proximum | alicui principio terminato: aut modo simplici:
2. Ponit secundum modum.

aut naturaliter:
3. Ponit tertium modum.

aut modo relationis:
4. Ponit quartum modum.

aut ubi: |
5. Ponit quintum modum.

aut quando:
2. Exemplificat de unoquoque modorum.

1. Exemplificat de quarto modo.

aut quia sunt sicut dicimus. illa que dicuntur ante secundum locum qui est | proximus alicui loco terminato. Verbi Gratia loco medio: aut ultimo: aut naturaliter: | aut casu. et remotum dicitur post.
2. Exemplificat de quinto modo.

et etiam dicitur ante secundum [15] tempus aut in preterito. et est illud quod est remotius ab instanti | sicut bella troianorum fuerunt ante bella medorum et | in futuro. et est illud quod est propinquius | alio modo. sicut dicimus quod sicut Clitus ante Hirinum quia est | propinquior ad modo. et hoc utitur modo. quasi primo et principio.
3. Exemplificat de secundo modo.

et dicitur ante [20] secundum motum illud quod est propinquius ad motorem. | sicut puer qui est ante virum secundum motum. et ista sunt principia aliqua modo simplici. |
4. Exemplificat de primo modo.

et dicitur ante secundum potentiam vel virtutem. sicut dominus ante dominatum. dominus enim quia est | superior in potentia dicitur ante. et etiam illud quod est fortius dicitur ante et tale illud est quod | coget alterum sequi suam voluntatem ita quod si illud quod est ante non movetur |I 75ra| non movebitur [25] illud quod est post. et si movebitur: movebitur. et voluntas est | principium hic.
5. Exemplificat de tertio.

et dicuntur ante secundum ordinem illa que adunantur in se | secundum relationem ad aliquid unum: et dividuntur secundum definitionem. sicut dicimus quod stans | est secundus in propinquitate ante tertium: et neuma quod dicitur idest <*idest barbatica] barbita idest P> barbatica medium acutorum est ante medium discretorum. in illis enim est principium illud quod stat capite. in istis est | neuma quod medium. ista igitur dicuntur ante [30] secundum hunc modum.
2. Ponit significationes eius quod est 'ante' secundum cognitionem.

1. Ponit primum modum eius quod est 'ante' secundum cognitionem.

et dicitur ante alio modo illud quod est ante per scientiam. | et dicitur etiam ante modo simplici. et etiam dicitur ante secundum | definitionem
2. Ponit secundum modum.

et sensum. secundum autem | definitionem illud quod est ante modo universali. secundum vero sensum | res particulares et definitionem universaliter etiam accidens ante [35] totum sicut musicus ante hominem musicum. totum enim non | erit penitus sine parte. et cum hoc impossibile est ut | musicus sit si non fuerit aliquis musicus particularis.
3. Ponit significationes eius quod est 'ante' utroque modo.

et etiam dicuntur ante | passiva sicut res que sunt ante sicut rectitudo et levitas. unum [1019a1] enim istorum est passivum linee per se: et aliud superficiei.
2. Ponit unam significationem eius quod est 'ante' quam Plato invenit.

quedam | enim dicuntur ante et post secundum hos modos. et quedam dicuntur universaliter | et substantialiter. et sunt illa que possibile est ut sint et non alia. illa autem non erunt neque | ista. et ista divisione utebatur Plato.
2. Recapitulat de ente.

ens igitur dicitur [5] multis modis. dicitur enim primo secundum subiectum quod est ante et per quod | substantia erit ante. et dicitur etiam alio modo que sunt in potentia et in | actu sicut dicimus. | potentia autem sicut medietas est | de toto: et pars de toto: et materia de substantia. [10] actu ut sicut illud quod est post. erit enim postquam dissoluitur in actu quoquomodo. | igitur omnia que dicuntur ante et post | secundum |I 75rb| hos modos dicuntur. et quedam sunt possibilia | ut sint et non alia: sicut totum et partes. et quedam sunt possibilia ut | corrumpantur et non alia: sicut definitio totius et alia similiter. |
10. Decimum capitulum, in quo ponit auctor significationes huius nominis 'potentia'.

1. Ponit significationes 'potentiae'.

1. Ponit modos veros eius quod est potentia.

1. Ponit primum modum.

[1019a15] 17. |I 76rb| Potentia dicitur multis modis. dicitur enim potentia principium motus aut transmutationis | in alio secundum quod est aliud. sicut ars edificandi que est potentia et non | est in eo quod edificatur. sed ars medicine est potentia et | est in eo qui sanatur: sed non secundum quod sanatur. | principium igitur universale transmutationis et motus dicitur potentia [20] in alio secundum quod est aliud.
2. Ponit secundum modum.

et dicitur potentia illud per quod possibile est ut aliquid moveatur ab alio secundum quod est aliud.
3. Ponit tertium modum.

et etiam illud per quod | patitur aliquid in quo facta est aliqua <*aliqua actio pos. eo P> actio ab eo quod <*quod — ipso om. P> agit in ipso et habet potentiam | patiendi eius quod est bonum et convenientiam ad recipiendum.
4. Ponit quartum modum.

et etiam dicitur potentia per quod aliquid fit | melius et actio fit secundum quod oportet. | sicut dicuntur potentes homines qui possunt in bonitate sermonis. et illi qui sermocinantur [25] non secundum quod oportet non dicuntur esse potentes. | et similiter est in passione etiam.
5. Ponit quintum modum.

et etiam dicitur potentia in omnibus entibus | quibus res non patiuntur omnino non transmutantur: aut quibus | motus rerum non erunt ad priora. omne enim quod | frangitur et destruitur aut corrumpitur aliqua corruptione accidit ei hoc: non quia [30] habet potentiam: sed quia non habet potentiam: aut quia diminuitur ab eo aliqua potentia. | et dicuntur non tangibilia ista in quibus difficilis est tactus: aut quorum tactus est equalis propter | potentiam existentem in eis. et quia sunt potentia aliquo modo.
6. Ponit descriptionem duplicis potentis.

et cum | potentia dicitur |I 76va| his modis. potens etiam dicitur uno modo illud | quod habet principium motus aut transmutationis [35] in alio secundum quod est aliud. et alio modo dicitur potens illud quod habet [b1] potentiam talem que alicuius est quod est aliud.
7. Ponit sextum modum.

1. Ponit ipsam significationem in se.

et etiam illud quod habet | potentiam qua transmutatur in aliquid aut in peius aut in melius. | quod enim corrumpitur existimatur esse potens ad corrumpi. | et nisi hoc esset non corrumperetur. scilicet nisi haberet hanc potentiam: sed tamen habet aliquam [5] dispositionem et causam et principium ut recipiat talem passionem.
2. Contrarietatem quae videtur esse inter quintam et sextam significationem dissolvit.

et forte | existimatur esse secundum hanc dispositionem quia habet aliquid aut quia | forte habet privationem illius. et cum non esse igitur est esse aliquo modo. omnia igitur habentia aliquid ex quo dicitur modo | equivocationis et per quod dicuntur potentia. ergo non dicitur aliquid habere hanc privationem nisi in tempore in quo [10] possibile est ut sit illa privatio. et cum non | habuerit potentiam illius. tunc dicetur habere aliquid principium corrumpens aliud.
3. Quiddam commune quod sequitur illa quae continentur sub sexto modo declarat.

et etiam | in omnibus istis accidit: aut sola generatio: aut non generatio: | aut bonitas generationis. ista enim potentia est in rebus inanimatis. | scilicet in instrumentis. dicimus enim quod quedam instrumenta(.) Verbi Gratia illud quod [15] lutium loquitur. et quedam non loquuntur cum non fuerint boni soni. quia non potentia | est privatio potentie
4. Quia modus sextus propter sui communitatem non de facili nominatur, ipsum quodam nomine extraneo, convenienti tamen, nominat.

1. Ipsum nominat.

et initium quod est simile eius | quod dictum fuit:
2. Ipsum subdividit.

aut modo universali: aut illud quod habet naturam recipiendi generationem et in tempore in quo | habet naturam recipiendi. non enim sunt similes sermones dicentes quod in potentia est | puerum generare et castratum: et etiam utraque [20] potentiarum habet impotentiam oppositam in situ illi que movet tantum | et illa per que fit motus melior. et secundum istam | impotentiam dicuntur res non habere potentiam.
2. Ponit modum aestimatum et non verum.

1. Ponit ipsum modum in se.

|I 76vb| et alio modo dicitur res potens | et non potens. dicitur enim impotens illud cuius contrarium est | verum necessarium. Verbi Gratia quod diametrum esse simetrum coste [25] non habet potentiam quia hoc est falsum. suum autem contrarium non solummodo est verum | sed necessarium. ergo simetrum | non tantum est falsum sed falsum necessarium.
2. Istum modum non proprium diversificat ab aliis.

et | contrarium huic est potens et non est necessarium: sed contrarium huic | est falsum. quoniam si hominem sedere est potentia non est necessarium tantum. [30] ergo non sedere est falsum. potentia igitur | alio modo falsum significat quod non est necessarium. | et alio modo significat esse verum. et alio modo illud est possibile | ut sit verum. et modus transumptionis in geometria. | Potentia ista igitur dicuntur posse non impotentes.
2. Ostendit quis modus est famosus in hoc nomine 'potentia'.

[35] que autem dicuntur in potentia omnia dicuntur in [1020a1] respectu primi unius. scilicet principii transmutationis in alterum secundum | quod est alterum. altera enim dicuntur potentes quia quedam habent | talem potentiam et quedam non. et quedam | habent istam potentiam secundum quod oportet. et similiter ista que non habent potentiam. Erit igitur definitio que est [5] prime potentie est principium transmutationis in alterum | secundum quod est alterum. |
11. Undecimum capitulum, in quo declarantur significationes huius nominis 'quantitas'.

1. Describit quantitatem et ipsam dividit per primas eius differentias essentiales.

1. Ponit descriptionem.

[1020a7] 18. |I 77vb| Dicitur quantitas est illud quod dividitur in res que sunt in eo | quorum unumquodque aut unam habet naturam ut sit aliquid unum.
2. Ponit divisionem.

| et hec etiam dicitur multa quantitas illud quod numeratur: et magna quantitas illud quod mensuratur aliqua mensura. [10] et dicitur multum illud quod dividitur secundum numerum in rebus discretis. | magnum autem est illud quod dividitur in rebus continuis. et | magnitudo continua secundum unam partem est longitudo. et secundum duas latitudo. et secundum tres est profundum. | et multitudo ex istis rebus finitis est numerus. et longitudo etiam | linea |I 78ra| et latitudo in superficie. et profundum in corpore.
2. Dividit quantitatem per alias differentias.

et etiam [15] quantitatum quedam dicuntur per se et quedam per accidens. | Verbi Gratia linea est quantitas per se. musicus autem | per accidens.
3. Subdividit unam differentiam divisionis quam proximo posuit.

et quantitatum que dicuntur per se quedam | est substantia. sicut linea est enim aliqua quantitas. in definitione | que significat quid sit aliqua quantitas. et quedam sunt passiones et essentie [20] talis substantie. sicut multum: et paucum: et | longum: et breue: et latum: et strictum: et profundum: et | tenue: et leue: et graue et alia similia. | et etiam paruum: et magnum: et maius: et | minus. et dicuntur esse [25] passiones quantitatis per se et cetera secundum sermonem referantur. per se autem | ista sunt nomina que transmutantur et de aliis etiam. |
4. Subdividit aliud membrum eiusdem subdivisionis.

quantitatum vero que dicuntur per accidens quedam dicuntur sic. sicut dicitur quod musicus est | quantitas et album etiam. illud autem cuius sunt habet aliam quantitatem. et quedam dicuntur sicut | motus et tempus. ista enim dicta sunt quantitates [30] continue. quia illa quorum isti sunt passiones dividuntur. | et dico non motum sed quo movetur. quoniam quia illud est quantitas. | et motus etiam est quantitas. et tempus etiam propter motum. |
12. De multiplicitate huius nominis 'qualitas'.

1. Dat unam significationem huius nominis 'qualitas'.

[1020a33] 19. |I 78vb| Qualitas dicitur uno modo illud per quod differt substantia. | sicut dicimus quod homo est animal quale. et equus dicitur sic etiam. [35] et si quesitum fuerit a nobis que est qualitas figure circuli dicemus quod est figura sine angulo. et ista est [b1] qualitas per quam differt substantia. qualitas dicitur quoque uno modo | secundum quod narravimus de alietate substantie.
2. Dat secundam significationem huius nominis 'qualitas'.

et dicitur alio modo sicut res que non moventur. | et mathematica etiam sicut numeri. dicuntur enim qualitates alique | sicut compositi et qui non sunt secundum eandem dispositionem tantum. sed qui assimilantur superficiei [5] plane et corpori. et ista sunt qualitates in quantitatibus vel | quantitates in qualitatibus. et universaliter quod est in quantitate | de substantia. substantia enim cuiuslibet est semel. Verbi Gratia sex. | non est bis tres sed semel sex.
3. Dat tertiam significationem huius nominis 'qualitas'.

et etiam omnis | passiones mobiles sicut caliditas et frigiditas: [10] et albedo et nigredo: et levitas et gravitas: et | omnia de quibus dicuntur:
4. Dat quartam significationem huius nominis 'qualitas'.

et omnia per quorum transmutationem transmutantur corpora | et que attribuuntur studio et pravitati. et universaliter | bono et malo.
5. Recapitulat significationes qualitatis et reducit omnes ad duas.

qualitas igitur fere dicitur duobus modis | quorum unus est verus. prima igitur [15] qualitas differt a substantia. et qualitas que est in | hominibus est pars earum. est enim aliqua alietas substantiarum | immobilium secundum quod sunt immobiles. passiva igitur sunt res mobiles secundum quod sunt | mobiles. et modi motuum: et studium: et pravitas sunt | aliqua pars passivorum que significant differentias [20] motus et actionis: et per illa agunt aut patiuntur modo bono | aut malo illa que sunt in motu. quod enim eorum habet potentiam ut moveatur aliquo | motu aut ut agat alia actione est bonum. et quod eorum movetur e contrario est | malum. et in maiori parte bonum. et |I 79ra| malum significant | qualitatem in animatis. et istorum in maiori parte in eis que habent [25] voluntatem. |
13. Tredecimum capitulum, in quo manifestat multiplicitatem huius nominis 'relativum' sive 'relatio'.

1. Ponit modos sive significationes relativi.

1. Ponit istos modos in se et absolute.

1. Ponit tres modos relativorum.

1. Ponit istos tres modos in se.

1. Ponit primum modum.

[1020b26] 20. |I 79vb| Quedam dicuntur relativa sicut duplum ad dimidium: et | triplum ad subtriplum. et omne quod multiplicatur | multotiens ad alterum. et non omne quod multiplicatur multotiens. et est sicut quod est superius ad illud quod est magis superius.
2. Ponit secundum modum.

et quoddam dicitur sicut | calefaciens ad calefactum: et abscindens ad [30] abscissum. et omne agens ad patiens.
3. Ponit tertium modum.

et quedam | sicut mensuratum ad mensurans: et scitum ad scientiam: | et sensatum ad sensum.
2. Dividit secundum modum.

primum enim relativorum dicitur modo | numeri aut illud quod est |I 80ra| modo simplici: aut terminatur et per illud refertur ad illa: aut ad unum sicut | duplum ad unum quod est numerus terminatus. [35] numerus autem multiplex non est relativum ad unum terminatum sicut illud. et est terminatum de simplicibus ante duplum. multiplex autem superficiens non est terminatum. [1021a1] totum enim et dimidium ad totum et dimidium et numerus | ad numerum est terminatum. totum enim et pars ad diminutum in parte | non est terminatum. sicut multiplex ad unum | superius aut ad magis superius modo universali non est terminatum secundum numerum. [5] numerus enim est equalis. et ista dicuntur secundum numerum non equalem | et superius ad magis superius. | sicut illud ad illud non terminatum quia est unum duorum quod ex eis comprehenditur | aut equale aut non equale. omnia igitur ista relativa dicuntur per numerum et per accidentia numeri etiam.
2. Ponit alios tres modos distinctos a primis, et hoc insimul.

et dicitur [10] etiam alio modo equale et simile et idem. sunt igitur eadem. | omnia enim ista dicuntur secundum unum modum quia referuntur ad unum. sunt quedam igitur eadem quia | substantia eorum est una. et similia quorum qualitas est una. et equalia quorum quantitas est una. et unum est | principium numerorum et mensura eorum. omnia igitur ista | dicuntur relativa sed non eodem modo.
2. Comparat quosdam istorum modorum ad invicem.

1. Comparat duos primos modos ad invicem et quaedam secundi modi.

1. Ponit quandam differentiam inter primum modum et secundum.

[15] passiva autem et activa per potentiam activam | et passivam et actionem potentiarum. sicut calefaciens | quod calefacit quia potest etiam calefaciens | ad illud quod calefacit: et abscindens ad illud quod abscinditur. | que autem sunt secundum numerum non actiones habent nisi secundum [20] modum dictum in aliis. actiones enim que non sunt per motum | non habent.
2. Duas condiciones relativorum secundi modi ponit.

1. Ponit primam condicionem.

et dicuntur relativa illa que sunt secundum tempus: | ut agens ad patiens. | et illud quod aget ad illud quod patietur. et sic | dicitur pater est pater |I 80rb| filii.
2. Ponit secundam condicionem.

pater <*pater etiam om. P> etiam quoddam enim est agens et patiens est etiam. [25] et etiam quoddam dicitur de eo quod caret potentia. sicut illud quod non habet potentiam: | et omnia que dicuntur similia sicut non terminatum.
2. Ponit unam differentiam inter primos duos modos et tertium.

omnia igitur relativa que dicuntur modo | numeri et potentie sunt relativa. | quia essentia eorum dicuntur ad aliquid. et non quia illud | aliud dicitur ad illa. mensuratum autem et intellectum et [30] scitum dicitur relativum. quia ad illud dicitur aliud aliquid. | intellectum enim significat habere intellectum. et | intellectus non est relativus ad illud quod est intellectus. quoniam si hoc dicatur. tunc idem | dicetur bis. Verbi Gratia si visus est visus ad aliquid [b1] non est visus illius quod est. et si iste sermo est verus sed dicitur in respectu | coloris aut aliud aliquid tale. per illud autem | dicitur idem bis aut illud cuius est visus.
2. Ponit diversitatem inter modos relativorum.

1. Ponit unam divisionem, qua quidem habita habetur diversitas inter modos relativorum.

relativa igitur que | dicuntur per se. quedam dicuntur hoc modo et quedam dicuntur quia sunt [5] genera talia. sicut medicina que est relativa quia | suum genus quod est scientia existimatur esse relativum. et | etiam omnia que sunt in eis. et dicitur relativum sicut equalitas quia equale | et consimilia propter similitudinem.
2. Ponit aliam divisionem, qua quidem habita habetur alia diversitas inter eosdem modos.

et relativorum est quod dicitur modo accidentali. sicut | homo qui est relativus. quia accidit ei esse duplum alicuius rei. [10] et hoc est relativorum. et similiter album accidit eidem | ut sit duplum et album etiam. |
14. Decimum quartum capitulum, in quo declarat significationes huius nominis 'perfectum'.

1. Ponit significationes huius nominis 'perfectum'.

1. Ponit primam significationem.

[1021b12] 21. |I 81rb| Perfectum dicitur uno modo illud quod impossibile est habere | aliquam partem omnino extra illud. sicut tempus. tempus enim perfectum cuiuslibet rei est illud quod impossibile est ut extra illud sit | aliquod tempus quod sit pars istius temporis.
2. Ponit secundam significationem.

et similiter quod habet studiositatem. et quod dicitur modo [15] bonitatis. quando nullam dignitatem super genus. | sicut dicitur medicus perfectus et musicus perfectus cum | non habuerint diminutionem in modo studiositatis proprie. | et secundum hunc modum dicitur in omnibus fedis secundum transumptionem sermonis. dicimus enim mendacem perfectum et latronem | perfectum quia notamus eos nomine bonitatis. et etiam sicut dicimus quod iste est [20] bonus latro et bonus mendax. | unumquodque igitur omnium rerum perfectarum et omnes substantie dicuntur perfecta | quando non diminuitur in modo studiositatis sue | aliqua pars omnino.
3. Ponit tertiam significationem.

et etiam dicuntur perfecta illa que habent | perfectionem nobilem. sunt enim perfecta [25] per suam perfectionem. perfectio igitur est finis aliquis | per suam transumptionem a rebus malis. et dicitur quod aliquis corrumpitur per facta corruptione. | et destruitur perfecta destructione. quando de corruptione nihil diminuitur | sed est valde malum. et ideo corruptio | modo transumptionis dicitur perfectio quia utraque est finis. perfectio igitur [30] et illud propter quid sit aliquid sunt fines.
4. Ponit quartam significationem.

et que dicuntur | perfecta per se secundum hos modos dicuntur quedam. quia non | |I 81va| diminuitur ab eis de bonitate neque in eis est magis etiam. et nihil invenitur extra illa. et quedam | modo universali. ita quod non est in eis nobilitas in unoquoque generum et nihil [1022a1] est extra illa.
2. Recapitulat.

alii autem modi secundum hunc modum: aut quia agunt aliquid | tale: aut quia habent: aut quia equabuntur: aut quia dicuntur alia proportione que attribuitur | ad illa que dicuntur perfecta primo modo. |
15. Capitulum decimum quintum de distinctione multiplicitatis huius nominis 'finis'.

2. Distinguit hoc nomen 'finis'.

1. Ponit primam significationem.

[1022a4] 22. |I 81vb| Dicitur finis illud quod est ultimum uniuscuiusque rerum
2. Ponit secundam significationem.

et illud a quo nihil extra [5] invenitur ut sit primum.
3. Ponit tertiam signficationem.

et quod est primum. et omnes partes eius sunt intra. et illud quod est | forma magnitudinis aut habens magnitudinem.
4. Ponit quartam significationem.

et etiam perfectio cuiuslibet rei.
5. Ponit quintam significationem.

| et sicut illud ad quod est motus.
6. Ponit sextam significationem.

et non illud ex quo est motus. et forte | utrumque. et illud ex quo. |I 82ra| et illud ad quod.
7. Ponit septimam significationem.

et illud etiam propter quid. et substantia | uniuscuiusque rerum.
8. Ponit octavam significationem.

et etiam quod significat essentiam cuiuslibet. hec enim est [10] finis cognitionis. et quod est cognitionis est rei etiam.
2. Recapitulat.

| declaratum est igitur quod secundum numerum modorum principii dicitur etiam | finis et magis etiam. principium enim est aliquis finis. | et hoc in utroque non dicitur semper omnibus modis. |
16. Decimum sextum capitulum, in quo ponit significationes huius sermonis 'per se'.

1. Ponit duos modos eius quod est per se.

1. Ponit illos duos modos in se.

1. Ponit primum modum.

[1022a14] 23. |I 82rb| Quod est per se dicitur multis modis. uno modo dicitur forma [15] et substantia cuiuslibet rei. sicut dicitur per se bonum | illud quod est bonum.
2. Ponit secundum modum.

et alio modo illud in quo est aliquid primo naturaliter: ut | color in superficie.
2. Recapitulat de his.

1. Recapitulat.

illud igitur quod primo dicitur per se est illud | quod dicitur per formam. et dicitur secundo modo materia et | subiectum cuiuslibet.
2. Quiddam incidenter determinat.

et universaliter quod est per se. et [20] causa equalia sunt in essentia. dicitur enim ad quam essentiam facit hoc. et dicitur quare fecit hoc. | et hoc etiam dicitur ad quam essentiam non concludit veram conclusionem. | et dicitur que est causa vere conclusionis aut non vere.
2. Ponit alios duos modos.

1. Ponit tertium modum.

et etiam | dicitur per se illud quod est scitum per se. sicut stans aut ambulans. | omnia enim ista significant locum aut situm.
2. Ponit quartum modum.

1. Recapitulat omnes modos alios a quarto.

|I 82va| manifestum est igitur quod illud [25] quod est per se dicitur multis modis. primo enim dicitur | per se illud quod significat quiditatem cuiuslibet rei. | sicut dicitur quod chilus est per se. | in sua definitione enim est vivus et chilum est aliquod vivum. et etiam [30] alio modo est cum in aliquo apparuerit primo sicut | superficies que alba per se et homo est vivus per se. | quia anima est aliqua pars hominis et in ea est vita prima.
2. Ponit quartum modum.

et etiam | illud quod non habet aliam causam. cause enim hominis sunt multe | et vivus et bipes. sed causa eius per se secundum quod est homo [35] est homo. et etiam que sunt eiusdem. scilicet humanitas. est enim humanitas sicut | generans per se. |
17. Capitulum decimum septimum, in quo ponit significationes huius nominis 'situs'.

1. Ponit primum modum.

[1022b1] 24. |I 82vb| Situs autem dicitur in habente partes secundum ordinem partium: aut secundum locum:
2. Ponit secundum modum.

| aut secundum potentiam: aut secundum formam. debent enim habere situm aliquem | sicut sonat hoc nomen situatum. |
18. Decimum octavum capitulum, quod est de dispositione.

1. Ponit primum modum.

[1022b4] 25. |I 83ra| Dispositio dicitur uno modo quasi aliqua actio [5] eius cuius est. sicut aliqua ars aut motus. cum enim | aliquid agit et aliud patitur passio inter ea. et similiter | inter vestiens et vestitum est | dispositio. manifestum est enim quod impossibile est quod ista dispositio sit alterius.
2. Ponit secundum modum.

[10] et dicitur dispositio alio modo secundum positionem. et est secundum quam positio rei: aut est bona: | aut est mala: aut per se: aut in respectu | alicuius: ut sanitas. est enim aliqua dispositio quia talis secundum unam dispositionem.
3. Ponit tertium modum.

| et dicitur etiam dispositio cum fuerit pars alicuius quod dicitur secundum positionem tali modo. et ideo | bonitas partium est aliqua dispositio. |
19. Decimum nonum capitulum, quod est de passione.

1. Ponit primum modum passionis.

[1022b15] 26. |I 83rb| Passio dicitur uno modo qualitas qua | possibile est transmutari album et nigrum: et | dulce et amarum: et graue et leue: et alia | et cetera.
2. Ponit secundum modum passionis.

et alio modo transmutationes et actiones istorum. |
3. Ponit tertium modum passionis.

et etiam dicitur magis specierum nocentes transmutationes et motus [20] et maxime nocivi. et maxime | contristantes
4. Ponit quartum modum passionis.

occasiones autem maxime declarabilia et contristabilia dicuntur passiones. |
20. Vigesimum capitulum, in quo declarat modos sive significationes huius nominis 'privatio'.

1. Ponit primam significationem.

[1022b22] 27. |I 83va| Privatio dicitur uno modo cum aliquid non habuerit illud | in cuius natura est esse in aliquo: licet ipsum non habeat illam naturam. Verbi Gratia quoniam | dicitur plante carent sensu
2. Ponit secundam significationem.

et alio modo cum [25] non habuerit illud quod debet habere per suam |I 83vb| naturam: ut homo | cecus. modus enim carendi visu in homine alius est a modo carendi visu in talpa: hec enim est privatio secundum | genus. hoc autem per se. et etiam cum hoc fuerit in sua natura: et in tempore in quo debet | habere: aut non habere. cecitas enim est aliqua privatio. cecus enim non | est in omni sed in tempore in quo debet habere visum. [30] et similiter si fuerit per se aut refertur ad aliquid.
3. Ponit tertiam significationem.

| et etiam abstractio que fit violente in unaquaque rerum | dicitur privatio:
4. Innuit alias tres significationes, et hoc secundum modos nominum infinitorum.

1. Ponit ista nomina infinita.

secundum igitur numerum modorum qui fuerit per negationem | erit numerus modorum privationis etiam. dicitur enim non equale | illud in cuius natura non est. et dicitur non visibile [35] quod non habet colorem omnino. et dicitur non habens pedem | quia non habet pedem omnino. et quia est claudum. et etiam quia [1023a1] parum ambulat. sicut dicitur non habere potentiam illud quod est debile. | et etiam illud quod non facile aut illud quod non est aptabile: ut non abscindibile.
2. Significationes nominum infinitorum declarat.

non enim dicitur | illud quod omnino non abscinditur: sed illud quod non facile abscinditur: aut | illud quod non bene abscinditur. et etiam illud quod non habet omnino. non enim dicitur cecus [5] quia habet unum oculum sed illud quod non habet visum in utroque oculo. et ideo non | omne bonum: aut malum: aut iustum: aut iniustum sed | inter hec. |
21. Vigesimum primum capitulum, in quo ponit significationes huius nominis 'habere' sive 'habitus'.

1. Ponit primam significationem.

[1023a8] 28. |I 84ra| Habitus dicitur multis modis. uno modo dicitur quod potest acquirere aliquid | secundum suam naturam aut secundum suum studium. et ideo [10] dicitur quod homo habet castrum: et victores habent | civitates: et vestientes habent vestimentum:
2. Ponit secundam significationem.

et alio modo cum | aliquid fuerit in aliquo simili: recipienti ut cuprum quod habet formam | idoli. et corpus quod habet infirmitatem
3. Ponit tertiam significationem.

et alio modo. sicut continens | cum contento. continens enim dicitur habere aliquid contentum: [15] sicut cyphus qui dicitur habere aliquid humidum. | et civitatem habere homines. et naves habere nautas. et secundum hunc modum dicitur | totum habere partes.
4. Ponit quartam significationem.

et etiam dicitur habere illud quod prohibet | aliquid moveri aut agere aliquid | sicut dicimus quod domus habet res graues positas super se. et sicut versificatores dicunt [20] quod celum habet Atlantem astantem qui si non esset celum caderet | supra terram. sicut dicunt quidam loquentes in naturalibus. et secundum hunc | modum dicitur etiam continens cum rebus quas continet quod habet illas | quasi unaqueque earum esset separata ab alia. et | species que dicuntur in aliquo |I 84va| etiam sunt similes speciebus [25] habitus. |
22. Vigesimum secundum capitulum, in quo declarat significationes huius sermonis 'ex aliquo'.

1. Ponit primum modum.

[1023a26] 29. |I 84vb| Ex aliquo dicitur uno modo sicut dicitur aliquid esse ex | materia. et hoc dicitur duobus modis: aut secundum primum genus: aut secundum | ultimam formam. Verbi Gratia quoniam forte dicitur quod omnia liquabilia sunt ex | aqua. et forte dicitur sicut idolum est ex cupro. [31] hoc enim est initium contrarietatis.
2. Ponit secundum modum.

et alio modo illud quod est compositum | ex materia et forma: ut partes ex toto | aut metrum carminis sicut metrum versuum qui dicuntur Iliades. et sicut lapides ex domo. | forma enim est complementum. et completum est illud quod habet complementum.
3. Ponit tertium modum.

[35] et quedam dicuntur sicut forma ex parte. et sicut homo est ex | bipede.
4. Ponit quartum modum.

et etiam alio modo sicut [b1] idolum ex cupro quia est ex materia sensibili aut | substantia sensibili.
5. Ponit quintum modum.

et etiam sicut forma que est elementum forme. |
6. Ponit sextum modum.

quedam igitur istorum dicuntur his modis. et quedam quando quedam partes istorum | fuerint alicui istarum specierum: ut filius ex patre et matre [5] et terra et ex plantis. sunt enim ex quibusdam partibus. |I 85ra|
7. Ponit septimum modum.

et alio modo que sunt | post in tempore: ut nox ex die et pluuia ex sereno. | sunt enim post illa. et quedam istorum dicuntur hoc modo illa que habent potentiam transmutari | ad invicem. sicut ista modo dicta. et quedam que | sequuntur se ad invicem in tempore tantum. sicut dicimus quod ex meridie [10] fit occasus solis. id est post meridiem. et dicimus quod ex | motibus dionysiis fit dionysia. |
23. Vigesimum tertium capitulum, in quo declarat significationes huius nominis 'pars'.

1. Ponit primam significationem.

[1023b12] 30. |I 85rb| Pars dicitur uno modo illud in quo possibile est | quantitatem dividi quoquomodo. quod autem diminuitur ex quantitate secundum quod est quantitas semper | dicitur pars illius ex quo diminuitur. sicut dicitur quod duo sunt pars trium [15] quoquomodo.
2. Ponit secundam significationem.

et alio modo dicitur illud quod numerat |I 85va| ista | tantum. et ideo forte dicitur quod duo sunt pars trium | et forte non.
3. Ponit tertiam significationem.

et etiam illud in quo possibile est formam dividi absque quantitate | dicuntur etiam partes. et ideo dixerunt quod forme sunt | partes generis.
4. Ponit quartam significationem.

et sunt illa in que dividitur aliquid ex quibus componitur [20] totum aut forma aut habens formam. sicut spera | cupri. cuprum enim est pars illius. | et hec est materia in qua forma est. et angulus etiam est pars.
5. Ponit quintam significationem.

et etiam | illa que sunt in definitione que significant unamquamque rerum sunt etiam partes | totius. et ideo dicitur quod [25] genus est pars forme. |
24. Vigesimum quartum capitulum de significationibus huius nominis 'totum'.

1. Ponit primam significationem.

[1023b26] 31. |I 85vb| Totum dicitur illud a quo non diminuitur aliqua pars eorum quorum dicitur | totum.
2. Ponit secundam significationem.

et dicitur totum naturaliter continens ad contentum ita quod contenta sunt unum. | et hoc duobus modis: aut sicut unaqueque rerum est unum. aut sicut | unum istorum. universale enim et illud quod dicitur universaliter [30] esse universale |I 86ra| est universale sicut aliqua que continent plura et | predicantur de particularibus. et erunt omnia unum sicut pars. | sicut in homine et equo. ambo enim sunt animal
3. Ponit tertiam significationem.

continuum etiam. | et finitum est cum fuerit aliquod unum ex pluribus existentibus in eo | maxime in potentia. et si non aliquo actu etiam. et plura istorum [35] que sunt talia naturaliter aut artificialiter sicut diximus | de uno: et unitas est universalitas aliqua quantitatis.
4. Ponit differentiam inter totum et omne.

[1024a1] et cum habeat initium et medium et ultimum. omnia | in quorum situ non est diversitas dicuntur omnia. et omnia in quorum situ est diversitas dicuntur totum. | et omnia in quibus est possibilis utraque dispositio dicitur omne et totum. | ista igitur sunt omnia quorum natura in sua dispositione in mutatione. in [5] forma autem non sicut cera et pix que dicuntur totum et | universum quia habent utramque dispositionem. aqua autem et unumquodque humidorum | et numerus dicuntur omne. et non dicitur esse totus numerus et tota | aqua nisi transumptive. et dicuntur omne illa de | quibus dicitur omne. sicut congregatum dicitur de uno sicut dicitur in discretis collectio [10] istorum modorum et omnes iste unitates. |
25. Vigesimum quintum capitulum, in quo declarat intentionem huius sermonis 'diminutum membro'.

2. Declarat condiciones quibus habitis destruitur diminutum membro.

1. Manifestat dictas condiciones per affirmationem, destruentes intentionem huius sermonis 'diminutum membro'.

1. Ponit primam condicionem.

[1024a11] 32. |I 86va| Et quantum diminutum enim <*diminutum enim om. P> dicitur diminutum in membrum et non quolibet modo. sed | oportet ut illud sit aliquid non distinguibile.
2. Ponit secundam condicionem.

et dicere duo | quando ab eis diminuitur unum non dicitur diminutum membrum. diminutum enim membrum non est equale membro nec dicitur equale | in aliqua hora
3. Ponit tertiam condicionem.

neque aliqua partium numerorum omnino. [15] substantia autem oportet ut permaneat. quoniam si ab arca diminuitur membrum et arca permanet | numerus autem non est idem.
4. Ponit quartam condicionem.

et cum hoc quod narravimus et si | fuerint consimilium partium neque sunt omnia etiam. numerus enim permanet. ergo | habent partes non consimiles: ut duo tria et alia.
2. Condiciones dictas per negationem hoc idem facientes declarat.

1. Ponit primam condicionem.

et universaliter omnia ex quorum | situ non fit diversitas non fit ex eis aliquod diminutivum membrum: ut aqua et ignis.
2. Ponit secundam condicionem.

[20] sed debent ista esse sicut habentia situm in substantia. et etiam ut sint | continua. compositio enim est ex non consimilibus partibus et | habent situm etiam sed non est membri diminuti
3. Ponit tertiam condicionem.

et cum hoc. et non erunt omnia que sunt per suum universum | neque illa que carent aliqua parte sunt diminuta membris. non enim dicitur diminutum membrum quando diminuitur aliquid ex eis que sunt | substantie in rei veritate neque ubicumque fuerit ex locis. sicut [25] arca cum perforatur non dicitur diminuta a membro
2. Quasi in summa recolligit condiciones quae aggregant et salvant intentionem huius sermonis 'diminutum membro' .

scilicet cum diminuitur aut aure aut aliquo extremorum ab | homine non quando diminuitur caro aut splen. sed quando diminuitur | aliquod extremum. et hoc etiam non omne sed illud quod cum extrahitur totum non generatur | et similiter. caluicies non est diminutio membri. |
26. Vigesimum sextum capitulum in quo declarat modos huius nominis 'genus'.

1. Ponit modos huius nominis 'genus'.

1. Ponit primam significationem.

[1024a29] 33. |I 87ra| Dicitur genus quoddam quando generatio rerum [30] quarum forma est eadem continua: ut dicitur dum genus hominum | fuerit. id est dum generatio hominum fuerit continua.
2. Ponit secundam significationem.

et quoddam illud ex | quo sunt. et est primus motor in generatione eorum. et secundum hoc genus dicitur | quod quidam homines sunt Ellini et quidam Iocini. quoniam quidam sunt ex Ellino et quidem | ex Iocino primo patre: et denominantur a [35] patre magis quam a matre. genus dicitur de | femina etiam sicut qui nominatur a patre.
3. Ponit tertiam significationem.

et etiam ut superficies plana que est genus [b1] figurarum planarum et corpora corporalium. | omnis enim figura aut est plana superficies sicut hec | aut corporea sicut hec. et hoc est subiectum differentiarum. et etiam omne quod est in definitionibus primum |I 87rb| et est in eis. et [5] dicitur secundum quid est genus. et est illud cuius differentie sunt | qualitates.
2. Recapitulat istos modos.

1. Ponit recapitulationem.

genus igitur dicitur secundum istos modos. quoddam | secundum generationem eiusdem forme generatione continua. quoddam sicut primus | motor similis in forma. et quoddam sicut materia. habens enim differentiam et | qualitatem est subiectum quod dicitur materia.
2. Unum quiddam ponit incidenter.

et dicuntur diversa [10] genere quorum subiectum primum est diversum. et | non alteratur unum in alterum. neque utrumque in aliud idem. | sicut forma et materia que sunt unum in genere. et omnia que dicuntur | alio modo de predicamentis entis. quedam enim | entia significant quid et quedam quale et quedam quantum sicut [15] prius fuit determinatum que non alterantur ad idem neque | ad invicem. |
27. Vigesimum septimum capitulum, quod est de distinctione multiplicitatis huius nominis 'falsum'.

1. Ponit significationes huius nominis 'falsum'.

1. Ponit primam significationem.

[1024b17] 34. |I 87va| Falsum dicitur uno modo sicut aliquod | falsum quoddam quia non est compositum aut quia est impossibile | componi. sicut dicitur quod diameter est [20] simeter coste aut te sedere. illud enim | semper est falsum. hoc autem in aliquo tempore et ista non sunt idem.
2. Ponit secundam significationem.

et quedam sicut | illa que non apparent sicut sunt in natura aut apparent que non | sunt sicut |I 87vb| umbre apparentes et somnia. ista enim sunt | sed non sunt illa que imaginantur. res enim [25] dicuntur false secundum hunc modum aut quia non sunt aut quia | imaginatio non est alicuius.
3. Ponit tertiam significationem.

et dicitur sermo falsus | ille ex eis que non sunt secundum quod est falsum. et ideo omnis sermo quidem de alio est falsus | preter illum qui dicitur de eo cuius est numerus. sicut sermo circuli qui est falsus de triangulo: |
2. Inducit opiniones falsas quorundam virorum.

1. Ponit unam opinionem unius viri.

1. Ponit ipsam opinionem una cum sua adnihilatione.

1. Ponit opinionem.

et definitio cuiuslibet rei que significat essentiam rei forte est sicut unum et forte est sicut [30] plura. est enim cum passivis idem et sunt idem quoquomodo: ut Socrates | et Socrates musicus. sermo autem falsus non | est sermo alicuius. et ideo Antisthenes opinabatur quod non oportet aliquid | dicere omnino preter illud quod dicitur proprio sermone qui est unius ex uno.
2. Adnihilat opinionem.

et accidit ex hoc | ut sermo non sit omnino neque falsum etiam possibile. est enim [35] dicere quodlibet esse falsum omnino non secundum suam definitionem tantum sed secundum definitionem | alterius etiam aliquo modo. et alio modo possibile est ipsum dicere verum. et [1025a1] sicut octo qui est multiplicatio per definitionem duorum.
2. Recapitulat.

quedam igitur | sunt falsa hoc modo. [5] et sunt omnia que faciunt | imaginari falsa.
2. Ponit duas opiniones alterius viri.

1. Ponit primam opinionem.

et ideo dictum est in quodam sermone | quod falsidicus et veridicus sunt idem. | accepit enim falsidicum illud quod potest falsificare. et est intelligens apud quem est cognitio. |
2. Ponit secundam opinionem.

et etiam accepit quod faciens malum sponte est melior. et hoc est falsum. et ipse [10] accepit hoc ex sermone sequenti. et est. quod qui humiliatur sponte est | melior quam ille qui humiliatur vi. et dico hoc modo similitudinis. et | si non ille qui humiliatur sponte est peior sicut illa que dicuntur in moribus. |
28. Vigesimum octavum capitulum, in quo ponit significationes huius nominis 'accidens'.

1. Ponit primam significationem.

[1025a14] 35. |I 88va| Et accidens etiam dicitur illud quod est alicuius. et dicitur de eo vere [15] sed non necessario neque in maiori parte: ut | si aliquis foderit foveam ad aliquam intentionem et invenit thesaurum. non | enim est necessarium ut hoc sit ex illo neque in | maiori parte. scilicet invenire thesaurum post fossuram fovee.
2. Ponit secundam significationem.

et similiter ut aliquis musicus [20] sit non albus. dicitur enim quod accidit hoc. non enim est hoc necessarium neque ut sit in | maiori parte. ergo quia | est aliquid alicuius et quia quedam sunt in loco et in aliquo tempore | secundum quod sunt non secundum causam que est hic primo modo. nunc autem | hic est accidens. et accidens non habet causam terminatam [25] omnino nisi casu. et secundum hoc non est terminatum: ut dicitur quod accidit | ire athenas casu. id <*id est om. P> est sed non intendebatur ire illic | sed subito venit ventus fortis aut latrones occupantes et ducentes eos illic. | et hoc est accidens. et non est quod est | sed aliud. ventus enim est causa eundi [30] ad illum locum qui non intendebatur.
3. Ponit tertiam significationem.

et dicitur accidens alio modo: | ut omnia que sunt alicuius per se et non in substantia: | ut triangulus habet rectum. ista autem | possibile est ut sint eterna. etiam ex illis autem nullum. et sermones de hoc sunt | in aliis. |
6 - Liber sextus

1. Determinat quaedam communia quae determinanda sunt in hac scientia et antecedentia quodammodo suum principale intentum in isto libro.

1. Capitulum primum, in quo intendit ostendere istam conclusionem quod haec philosophia perscrutatur causas simplicis entis simpliciter.

1. Praemittit suam conclusionem.

[1025b3] 1. |I 89ra| |M 75va| Manifestum est quod principia et causae entium sunt quaesita secundum | quod sunt entia simpliciter.
2. maiorem principalis syllogismi inductive probat.

Aliqua enim est |I 89rb| causa sanitatis et infirmitatis. Et res [5] exercitabiles habent principia et elementa et causas. Et universaliter | omnis scientia cogitativa habet | principium aut secundum finem |M 75vb| perscrutationis aut secundum perscrutationem simplicem.
3. unam propositionem universalem negativam alterius syllogismi ostendit.

Et quia | unaquaeque istarum continet aliquod ens et aliquod genus, ideo utitur illo et non utitur et quaerit ens universale [10] neque secundum quod est ens neque aliqua earum perscrutatur per <*per quod est omnino sed om. M> quod est omnino. Sed | quaedam secundum hanc intentionem affirmat quod est sensu. Et quaedam affirmat secundum positionem. | Et secundum hunc modum demonstrant et declarant quae sunt per se generis | sub quo continetur aut necessario aut facilius. |
4. quoddam corollarium subtile inducit.

Et ideo manifestum est ex sequentibus quod substantia non habet demonstrationem: et si non cuius est: [15] sed aliam significationem quoquomodo. | Et similiter etiam non narratur omnino si genus quo utitur est aut si non est. | In una enim cogitatione declaratur quid sit et utrum sit.
5. duo declarat.

1. declarat quod scientia naturalis non considerat causas simplices entis simpliciter.

Et cum | scientia <*scientia naturalis inv. M> naturalis est etiam alicuius generis entis continet [20] substantiam in qua est principium motus et | quietis.
2. Declarat quod diversificat scientiam naturalem a scientiis operativis.

Manifestum est quod non est activa neque artificialis. | Principium enim rerum activarum est in agente aut intellectus aut ars aut | aliqua virtus. Et principium artis est in artibus, scilicet | voluntas. Artificiatum enim et voluntatum sunt idem. [25] Omnis ergo cogitatio agens et speculans | habet aliquam considerationem. |M 76ra| Et ista | speculatur de ente quod impossibile est moveri et de substantia | quae in maiori parte est quasi definitio non abstracta. |
2. Capitulum secundum, in quo intendit numerum scientiarum speculativarum declarare et etiam ipsas ab invicem diversificare penes diversitatem scibilium et penes diversitatem modorum definiendi apud illas.

1. Penes modos definiendi distinguit scientias speculativas ab invicem.

[1025b29] 2. |I 90ra| |M 76rb| Et oportet non ignorare illud quod |M 76va| significat aliquid quid sit secundum essentiam et definitionem. qualiter est quasi [30] quaerere absque hoc est facere nihil. | Eorum autem quae determinant et significant quid quaedam sunt sicut simus et quaedam sicut profundum. | Et differunt quia quaedam accipitur | cum materia, profundum autem non. Simus enim est profundum in naso. Profunditas autem <*autem non] vero M> non est | sine materia sensibili. Et omnia naturalia dicuntur modo simili illi quo [1026a1] dicitur simus, ut manus et oculus et nasus et caro et os et | totum animal et folia et radices et tota planta. | Definitio enim non fit in aliquo istorum sine motu. | Manifestum est igitur quod in rebus naturalibus quaeritur quid sit materia et determinatur. [5] Et quare sic etiam. Naturalis enim scientia habet considerare de aliqua forma, | scilicet illa quae non est sine materia. | Manifestum igitur ex hoc quod scientia naturalis est aliqua scientiarum | speculativarum. Et etiam scientia mathematica est scientiarum speculativarum. Sed manifestum <*manifestum enim] nihil est ??? materia non est vel manifestum non est sed materia M> enim non est si scientia rerum(.) quae non moventur est abstracta etiam. | Et si sit manifestum quod |M 76vb| quaedam mathematica |I 90rb| non moventur et sunt abstracta,
2. Intendit numerum scientiarum speculativarum declarare et una cum hoc diversitatem istarum penes res scibiles in illis ostendere.

[10] et si <*si aliquid rep. M> aliquid sit sempiternum non mobile et | abstractum etiam, manifestum et etiam quod cognitio eius erit in aliqua scientia speculativa alia a naturali. | Scientia enim naturalis est rerum mobilium neque mathematica, | sed illa quae est ante omnes istas. Scientia enim naturalis est rerum | inseparabilium, sed non immobilium. Et mathematicarum quaedam [15] sunt rerum immobilium, sed non videntur abstractae sed quasi in materia. | Prima autem scientia erit rerum etiam immobilium separabilium. Unde necesse est ut omnia | sint aeterna et maxime ista, quoniam ista sunt | causae rerum apparentium ex divinis. Modi igitur philosophiae essentiales sunt tres: | mathematicus, naturalis et divinus. Nullus enim [20] ignorat quod si divinus est quod est in tali natura. |
3. Nobilitatem istius scientiae respectu mathematicae et scientiae naturalis declarat.

Et scientia nobilis debet esse nobilis generis. | Aliae enim scientiae speculativae sunt valde bonae. | Sed ista scientia est melior omnibus scientiis speculativis.
3. Capitulum tertium, in quo movet auctor quandam quaestionem et eam solvit.

1. Movet illam quaestionem.

[1026a23] 3. |I 90vb| |M 77ra| Et dignum est quaerere | utrum prima philosophia sit universalis aut alicuius generis [25] aut unius naturae. Non enim est una species neque in | scientiis mathematicis etiam. Sed geometria aut astrologia | sunt alicuius naturae. Et scientia naturalis est communis omnibus.
2. Aliam quaestionem ab ista quae ei posset fieri solvit, in cuius quaestionis solutione intendit dissolutionem quaestionis quam quaerit in littera.

Si | igitur non fuerit substantia aliqua alia aut <*aut a om. M> a substantiis existentibus a natura, | tunc prima scientia est naturalis. Et si aliqua substantia immobilis fuerit, [30] illa erit primum. Et scientia eius erit prima philosophia universalis etiam. |
2. Incipit suum principale intentum in hoc libro.

4. Capitulum quartum.

1. Praemittit suam intentionem.

[1026a31] 4. |I 91ra| |M 77va| Et quia habet considerationem de ente secundum | quod est ens et quid sit. | Sed ens quod dicitur simpliciter dicitur multis modis. | Quorum unus ut diximus dicitur per accidens et unus dicitur [35] quasi verum et non ens quasi falsum. Et aliis modis ab istis modis | figurarum praedicamentorum, verbi Gratia hoc | et quantum et ubi et quando [b1] et etiam praeter omnia ista quod dicitur potentia | et actu. Et cum ens dicitur multis modis, dicamus | primo de illo quod dicitur per accidens.
2. Rationem suae intentionis declarat.

Nulla | enim scientia speculativa utitur tali modo et huius <*huius est signum] signum eius est M> est signum [5] quod nulla scientia perscrutatur de hoc, neque activa neque artificialis. | Aedificator enim non facit omnia quae accidunt cum artificio domus, | quae sunt infinita. Non enim facit ut domus | adiuvet uni et noceat alii. Et universaliter ut sit | aliis modis qui non [10] sunt facti a nobis. Et similiter | geometria etiam non considerat de rebus quae accidunt figuris
tali modo. Neque si | triangulus |I 91rb| alius et <*et triangulus om. M> triangulus habet |M 77vb| duos rectos angulos alios. et | si non conveniant in definitione. Accidens enim est et quasi aliquod nomen tantum. |
3. tamquam sequens incidenter quandam opinionem Platonis commendat.

Et ideo non male fecit Plato quoquomodo, quando ordinavit sophisticum [15] sub eo quod non est. Sermones enim sophistici in maiori parte | sunt in eo quod conveniunt accidenti, sicut illud quod dicitur quod est omnia et non est. | Musicus enim et grammaticus sunt idem et nauta et musicus sunt idem, | et omne quod est non secundum quod dicitur de eo | sicut ille qui fuit musicus fit et grammaticus, aut ille qui fuit grammaticus et fit [20] musicus. Et omnes alii sermones similes istis. Accidens enim videtur prope illud quod non est quoquomodo. | Et hoc manifestum est ex sermonibus exemplaribus. Res enim quae sunt alio | modo habent generationem et corruptionem, quae autem sunt modo accidentali | non habent hoc.
5. Capitulum quintum, in quo ggreditur suum principale intentum.

1. Dividit ens quadam divisione, ut per illam inducat unam causam illius entis per accidens de quo intendit in hoc libro.

[1026b24] 5. |I 91vb| |M 78rb| Sed tamen loquamur de accidente [25] secundum quod possibile est in sua natura, et qua de | causa sit. Et videtur quod cum hoc declarabitur quare non habet scientiam | fixam, cum in rebus sunt quaedam quae semper sunt in | eadem dispositione et sunt necessariae etiam non illa quae dicuntur violentae. | Sed quae dicuntur de illis quae impossibile est ut sint alio modo. Et quaedam [30] non sunt necessaria neque semper, sed sunt in |I 92ra| maiori parte et hoc est | initium et causa essendi per accidens. | Quod enim est non semper neque in maiori parte vocetur accidens, |
2. Exemplificat de isto ente per accidens, et exempla in terminis notificat.

sicut pluvia apud ascensum canis. | Hoc enim accidit quia [35] numquam fuit neque in maiori parte. Et accidit ut homo sit | albus, sed non semper neque in maiori parte. [1027a1] Et aedificator | et medicus currat non in eo quod aedificator, sed per accidens. | Et cocus potest facere |M 78va| ferculum utile, | sed non est scientiae coquendi. Et ideo dicitur quod accidit [5] hoc.
3. Aliam causam istius entis, scilicet agentem, parum tangit, et in eadem parte ostendit quid accideret si illud ens non esset.

6. Capitulum sextum, in quo ostendit quod istud ens a casu scientiam fixam non habet.

1. Ponit suam conclusionem.

[1027a20] 6. |I 92rb| |M 78vb| Quoniam autem accidens non habet scientiam permanentem manifestum est. |
2. Maiorem suae conclusionis ponit.

1. Ponit ipsam maiorem.

Omnis enim scientia permanens aut est illius quod est semper aut illius quod est in maiori parte.
2. Manifestationem illius maioris ponit.

Quomodo enim | potest doceri aut addisci quod non est ita. Quoniam quod determinatur oportet aut |M 79ra| ut sit est per aut | in maiori parte, verbi gratia quod sirupus talis adiuvat | febricitantes in maiori parte. Et impossibile est ut aliud [25] |I 92va| dicatur in alio tempore, ut novitas mensis quae est semper aut in maiori parte. |
7. Capitulum septimum, in quo declarat qualem causam habet istud ens, scilicet an essentiale an accidentale.

1. Ostendit causas aliquas non essentiales in rebus generabilibus et corruptibilibus esse.

1. recapitulat ea quae prius dixit.

[1027a26] 7. |I 92vb| Dictum est igitur quid | est accidens et quid causa accidentis et quod | nullam habet scientiam permanentem. |
2. Incipit ratio.

Quoniam autem principia et causae sunt generabilia et corruptibilia <*corruptibilia etiam om. M> [30] etiam absque eo quod generetur aut corrumpatur, manifestum est quod si | hoc non fuerit tunc omnia erunt necessaria. Quoniam si illa quae generantur et corrumpuntur | non habuerint aliquam causam modo acci|M 79rb|dentali, tunc erunt necessario
2. Exemplificat et declarat impossibilitatem conclusionis impossibilis quam includit ex hypothesi data in rebus futuris.

sicut dicimus. Utrum | erit hoc aut non erit. Hoc <*Hoc erit enim si erit hoc] enim hoc si erit erit hoc M> erit enim si erit hoc. Et si non, non. | Et hoc si fuerit aliquid et secundum hanc dispositionem. Et manifestum est quod semper diminuitur tempus [b1] ex tempore finito. Et similiter pervenit ad illud quod est in instanti, sicut dicimus quod si Sor exierit | morietur. aut infirmitate aut violentia. | Et hoc erit si aliud fuerit. Et sic pervenietur ad illud quod est instans aut ad aliquid | eorum quae fuerint, ut tale comestum inducit sitim: et hoc si comederit calida. [5] Et hoc aut erit aut non. Ergo morietur necessario.
3. Simili modo impossibilitatem istius conclusionis declarat in praeteritis..

Et similiter si aliquis ordinaverit et dixerit | illa quae iam facta sunt. Sermo de eis erit talis. Et habent existentem essentiam. | Dico illa quae iam fuerint essentia eorum et <*et cognitio eorum et generatio eorum om. M> cognitio eorum et generatio eorum. Ergo erunt necessario omnia | generabilia, sicut mors vivi, quia iam praecessit et fit idem, [10] sicut contraria sunt eadem, quia sunt eiusdem, sed non sine infirmitate aut violentia | nisi hoc sit. Manifestum est igitur quod accepit ad aliquid | principium. Et hoc non accepit |M 79va| ad aliud. Et accepit ad illud quod | comprehenditur casu. Et non est causa motus omnino | sed finis quae est talis erit ad principium habens qualitatem et causam habentem qualitatem. |
8. Capitulum octavum.

1. Tangit quaestionem quandam de ente per accidens sive de eius causa, quam non dissolvit hic.

[1027b15] 8. |I 93va| |M 79vb| Et <*Et...motus om. M> oportet nos perscrutari multum utrum sit quasi perveniens ad materiam, aut ad aliud propter quid, aut ad | illud cuius est motus. |
2. Agit de alio ente diminuto quod est ens verum.

1. Tangit istius entis condicionem et naturam.

Dimittamus igitur loqui de ente <*ente accidentali inv. M> accidentali. | Nam sufficit quod determinatum est de eis. Et loquamur de vero ente quod non est sicut | falsum. Est enim in compositione et divisione et universaliter [20] in divisione |M 80ra| contradictoriorum, quia habet | affirmativam secundum quod est verum. Et secundum quod est compositum habet negationem aliquam. Et secundum | quod est divisum habet falsitatem istius divisionis quae est contradictoria. <*contradictoria quomodo autem] contradictorium quoquomodo aut M> |
2. Quaerit quandam quaestionem et eam dissolvit, ex cuius dissolutione plenius et perfectius habetur natura et condicio istius entis.

1. Quaerit illam quaestionem.

Quomodo autem contingit intelligi simul: et prius: habet alium | sermonem. Et dico simul et prius ne aliquid sit post aliquid, [25] sed ut sit idem.
2. Ponit eius dissolutionem.

Falsum enim et verum sunt | in rebus, sicut bonum et malum, ut verum sit sicut bonum, et | falsum sicut malum, sed sunt in cogitatione. | Et nulla cogitatio <*cogitatio est] est cognitio M> est de simplicibus aut de illo quod est. Omnia igitur quae perscrutanda sunt de ente | quod est huiusmodi et de <*de eo] dico M> eo quod non est dicenda sunt post. Et cum in cognitione est <*est aut inv. M> aut [30] compositio aut divisio non in | rebus quod est aliud secundum hunc modum. Ex rebus enim quae sunt in rei veritate est illud quod significat aut | quid aut quale aut quantum aut quod copulatur cum alio et | cognitio dividit illud.
3. Continuat se ad processum suum, et in illa continuatione ad perfectionem et completionem addit causam huius entis.

Dimittamus igitur ens quod est quasi accidens et quod est quasi verum. | Causa enim unius |M 80rb| eorum non habet definitionem et causa alterius est [1028a1] cognitio et utrumque est in genere diminuto generum | entis. Et non sunt ex eis quae significant esse entis. Et ideo | dimittatur et perscrutetur album. Iam declaravimus <*declaravimus ubi] determinavimus ut M> ubi diximus [5] quod unaquaeque rerum dicitur multis modis. Quoddam <*Quoddam enim significat] Quaedam significant M> enim significat quid album.