Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Scriptum in Metaphysicam Aristot.
Divisio textus librorum 7–11

Richard Rufus of Cornwall

1 - Introducit quinque libros subsequentes

1 - Liber Septimus

1 - Capitulum primum

1 - dividit ens per se divisione trimembri.

1 - quoddam ens significat quid est aliquid.

[1028a10] Ens dicitur multis modis ut prius diximus | in sermone in quo diximus quot modis dicitur aliquid. quoddam enim significat | quid est aliquid.

2 - quoddam ens significat quod hoc est.

et quod hoc est.

3 - quoddam ens significat quod hoc est quale aut quantum.

et quiddam significat quod hoc est quale aut quantum aut aliud | eorum que predicantur in sermone secundum hunc modum.

2 - duplici ratione intendit convincere primam conclusionem.

1 - primo ponit conclusionem quam intendit probare.

[1028a13] 2. Et cum ens dicitur multis modis | manifestum est quod primum ens istorum est illud quod significat quid. et hoc est illud quod significat. [15] substantiam.

2 - secundo ponit duas rationes ad illam conclusionem.

1 - prima ratio.

quando enim dicimus de aliquo quale est | dicimus. aut bonum: aut malum: et non dicimus homo. et cum interrogatur | quid est: non dicimus album aut tricubitum, sed homo | aut deus.

2 - secunda ratio.

et alia dicuntur entia quia sunt entis quod est huiusmodi. quedam igitur | sunt quantitates et quedam qualitates et quedam passiva et quedam [20] aliud tale.

3 - ponit dubium quorumdam.

1 - primo ponit dubitationem

[1028a20] 3. Et ideo queret aliquis forte utrum ambulatio et | sanitas et sessio quelibet significat ens aut non ens. | et similiter in unoquoque talium. | quoniam nullum eorum est existens per se. nec | potest separari a substantia. sed si ambulans fuerit [25] de entibus: et sedens et sanus. ista sunt digniora. ut sint | entia ut videtur. quoniam subiectum eorum est aliquod | terminatum et hoc est de substantiis que sunt uniuscuiusque particularium. et hec | significant cathegorice que sunt tales. | sedens enim et stans non dicuntur sine hoc

2 - resumit suam solutionem.

manifestum est igitur quod [30] hec est causa essentie cuiuslibet illorum. et illa sunt propter illud.

4 - ostendit quibus et quot modis praecedit substantia accidentia.

1 - ratio prima.

[1028a30] 4. Ens igitur quod est principale non illud quod est aliquod | ens sed ens quod est simpliciter est substantia. et | principalis dicitur multis modis: sed substantia est prima omnium rerum definitione | et cognitione et tempore. nullum enim aliorum predicabilium | est separabile et istud solum est separabile

2 - ratio secunda.

et est etiam prima secundum definitionem. [35] necessarium est enim ut definitio substantie accipiatur in definitione cuiuslibet rei. |

3- ratio tertia.

et videmus etiam quod nos scimus quodlibet magis quando scimus ipsum quid sit. Verbi gratia quando | scimus hominem esse ignem magis quam cum scimus ipsum esse qualem: aut [b1] quantum: aut ubi.

4 - ratio quarta.

et etiam unumquodque istorum non scitur nisi | quando scitur quid est: aut quale: aut quantum. |

2 - capitulum secundum

1 - numerat opiniones antiquorum circa substantiam.

1 - ponit id quod intendit principaliter in septimo libro

[1028b3] 5. Et etiam illud quod semper fuit quesitum a longo tempore. et modo est quesitum et semper faciet errorem | in quiditate entis hoc est

2 - numerat opiniones antiquorum circa hoc.

1 - quidam dixerunt substantiam esse unam, quidam plures.

quoniam substantia quidam [5] dixerunt ipsam esse unam: et quidam plures:

2 - quidam dixerunt substantias esse finitas, quidam infinitas.

et quidam finitas: et quidam | infinitas. et ideo nos primo considerabimus ex eo quod est | huiusmodi magis et est primum et unum: et dicemus quid sit. |

3 - esse substantiae est in corporibus

existimatur igitur quod esse substantie est manifestum in corporibus. | unde dicimus quod animalia et vegetabilia [10] sunt substantie et corpora naturalia, verbi gratia ignis et | aqua et terra et aer: et omnes partes istorum et que sunt ex eis. aut ex | suis partibus aut ex suis universalibus. Verbi gratia celum | et partes eius et corpora stellarum et luna et sol perscrutemur igitur de istis | utrum sint substantie tantum aut sint alie substantie quam ista. aut quedam ista [15] aut quedam alia. aut nullum istorum sed alia.

4 - quidam existimaverunt quod ultima corporis sunt magis substantiae quam corpus et magis quam sensibilia.

| quidam enim existimaverunt quod ultima corporis: ut superficies et linea | et punctus. et unum sunt magis substantie quam solidum et corpus | et etiam magis quam sensibilia. et quidam non opinabantur quod tale sit omnino.

5 - quidam dicebant plura entia esse aeterna.

| et dicebant quidam plura entia esse eterna. ut Pl(at)o qui dicebat [20] quod forme et mathematica sunt due substantie et quod tertie | substantie sunt corporum sensibilium.

6 - Leucippus dicebat plures substantias esse...

Leucippus autem dicebat | plures substantias esse. et incepit ex uno et plura principia esse. et | unaqueque substantiarum habet primum et quod substantia et primum numerorum est aliud. et magnitudinum aliud. et postea anima. | secundum hunc modum multiplicantur substantie. et quidam [25] dixerunt quod forme et numeri habent eandem naturam | et quod alie res sequuntur ea sicut linee et superficies quousque perueniant ad | substantiam celi. et similiter sensibilia.

2 - numerat opiniones considerandas de substantia in hac philosophia.

[1028b27] 6. Perscrutemur igitur de istis et qui sermones | fuerunt dicti bene et qui e contrario: et que substantia est. et utrum | substantie alique alie a sensibilibus sint aut non. et iste quomodo [30] sint et utrum substantia aliqua sit separabilis. et quare: et quomodo | aut nulla est preter sensibilia. |

3 - dividit substantiam secundum modos famosos istius nominis et sunt quattuor.

1 - dividit substantiam secundum modos famosos.

1 - dicit quod oportet distinguere substantiam

[1028b32] 7. Et oportet ante distinguere substantiam. | substantia enim et si dicitur multis modis | tamen quattuor.

2 - numerat modos penes quod distinguitur

1 - existimatur quod est essentia

existimatur enim quod est essentia: et universalis etiam: [35] et genus existimatur esse substantie cuiuslibet

2 - primum subiectum existimatur esse substantia. et dicitur tale quoquomodo materia

et quartum istorum est | primum subiectum. et subiectum est illud de quo dicitur aliud. | ipsum autem non dicitur de alio. et ideo [1029a1] perscrutandum est primo de hoc. primum enim subiectum existimatur esse substantia magis quam aliud | et dicitur tale quoquomodo materia

3 - quoquomodo forma

et | alio modo forma.

4 - quoquomodo illud quod est ex materia et forma.

et tertio modo illud quod est ex eis. et dico ut | cuprum materiam: et formam. ut figuram [5] statue et quod est ex eis statuam.

2 - concludit unam conclusionem de forma in comparatione ad materiam et ad compositum.

si igitur | forma est ante materiam. et magis ens erit etiam ante illud quod est ex utroque | propter hunc sermonem distinctum est igitur modo | quid sit substantia: et quod est non illud quod est de subiecto. sed | illud de quo est aliud.

4 - rationibus logicis construit et destruit formam esse substantiam, postmodum autem rationibus demonstrativis construit formam esse substantiam.

1 - primo rationes ad destruendam formam esse substantiam.

1 - ostendit quod materia est substantia.

[1029a9] 8. Et oportet quod distinctio non sit tali modo tantum. non enim sufficit [10] quoniam hoc non est manifestum. et etiam materia est substantia. | quoniam si non fuerit substantia. substantia non erit aliud. et si non substantia erit ignorata a nobis.

2 - ostendit formam non esse substantiam.

1 - ratio prima.

quoniam | cum alia fuerint abstracta nihil videmus permanere | et alia passiva corporum. et attiones et virtutes. | et etiam longitudo: et latitudo: et profundum sunt quantitates et [15] non substantie. quantitas enim non est substantia: sed illud cuius sunt | ista primo modo est substantia.

2 - ratio secunda.

et cum | longitudo: et latitudo: et profundum fuerit abstracta nihil videtur permanere | preter illud. si fuerit aliquid quod est per suam definitionem. | necesse est igitur ut solam materiam videant esse substantiam illi qui perscrutantur hac perscrutatione. [20] et dico materiam illud quod per se non dicitur quale est: nec quantum: nec | aliquid eorum per que terminatur ens. est enim aliud de quo dicitur | unumquodque istorum et essentia illius est alia ab essentia cuiuslibet predicabilis. | alia enim dicuntur de substantia et hec | de materia ergo subiectum ultimum quod est per se non est illud quod dicitur quale: aut quantum: [25] aut aliud omnino: neque negatio. ista enim sunt | accidentaliter. ex istis igitur | accidit ut substantia sit materia.

2 - ponit rationem ad hoc construendum.

sed hoc est impossibile. existimatur enim quod | separabilia et que significant essentiam secundum rationem istius rei sint substantie magis. | et ideo existimatur quod forma et illud quod est ex utroque sint substantie magis quam [30] materia.

3 - capitulum tertium

1 - ostendit in quo modo substantiae intendit primo considerare.

1 - narrat ea de quibus non intendit primo perscrutari.

[1029a30] 9. Dimittamus igitur nunc loqui de substantia que est ex ambobus. scilicet | ex materia et exemplari quia est ultima substantia. | et manifesta etiam et materia quoquomodo

2 - narrat de illo modo substantiae de quo primo intendit perscrutari.

et perscrutemur. de tertia | est enim in ea maximus error. et concessum est aliquas substantias | esse sensibiles. queramus ergo de istis.

2 - ostendit rationem ordinis.

1 - narrat illud de quo intendit agere.

[1029b1] 10. Et cum prius distinxerimus secundum quot modos definitur substantia invenimus substantiam. | et existimatur quod una illarum est illud quod significat essentiam rei: consideremus primo de illa una |

2 - narrat quod sic debeat incipere hoc; quod probat a simili.

1 - primum medium

ex principiis enim operationum transfertur ad illa que sunt manifestiora.

2 - secundum medium

et | similiter est doctrina in unaquaque rerum que sunt minoris cognitionis [5] ad illa que sunt maioris cognitionis.

3 - tertium medium

et similiter est in | operatione etiam. operationes enim non sunt nisi ad agendum ex illo quod est aliquod bonum et bonum singulis rebus ad aliquod quod est bonum universale et | bonum cuilibet et similiter ex eis que sunt cognita singulis rebus ad universalia que sunt | cognita per naturam et cognita cuilibet. et que sunt cognita cuilibet | in maiori parte sunt pauce cognitionis: aut parve: aut [10] nihil est in eo de cognitione entis. sed tamen necesse est ut sciamus ex istis que sunt male cognitionis | sed habent cognitionem particularem illa que cognoscuntur modo universali | transferendo ut dictum est de istis eisdem. |

3 - intendit ostendere secundam conclusionem intentam in isto VII et est quod nullum accidens est quidditas substantiae sensibilis demonstratae.

1 - ostendit conclusionem.

1 - ponit duas rationes ad suam conclusionem ostendendam.

[1029b13] 11. Et iam diximus prius hoc in quibusdam nostris sermonibus sermone logico | quid est illud quod significatur per essentiam rei. et est illud quod dicitur per se. aliquid enim [15] esse in loco non est ipsum esse musicum. musicus enim et ubi non sunt idem | per se nec hoc est universale

2 - ostendit quod per se accidens non potest esse definitio sive quidditas sui subiecti.

nec illud quod est per se secundum hunc modum: | ut album superficiei. essentia enim superficiei non est | essentia albedinis.

2 - ostendit quod aggregatum ex per se subiecto et per se accidente non potest esse quidditas vel definitio substantiae nec alterius omnino.

et etiam non est illud quod est ex utroque. id est superficies | alba et hoc propter additionem que est in definitione eius: definitio igitur [20] in qua dicens non habet quid est definitio que est rei per suam essentiam. | in quolibet ergo si essentia superficiei albe est essentia superficiei | levis. tunc albedo et levitas sunt idem. |

4 - tertiam conclusionem intentam in hoc septimo declarat et est illa conclusio quod accidentium vere et proprie definitiones non sunt, sed substantiarum tantum.

1 - proponit primam trium propositionum praedictarum per modum quaestionis et eam determinat negative.

[1029b23] 12. Et cum sint composita ex aliis predicamentis. etiam | aliquid est subiectum cuilibet. Verbi gratia quantitati: et qualitati: et [25] quando: et ubi: et motus. perscrutemur igitur utrum sit definitio | cuiuslibet istorum. erit igitur istis etiam illud | quod significat essentiam rei: ut homo albus. sit?? igitur ita quod habeat | hoc igitur nomen vestis. si igitur dicatur quid est: dicetur vestis sed | non ex eo quod est per se: nec hoc est aliquid ex eo quod est per se. sed [30] modo simplici et quoddam ex additione et quoddam non: | quoddam enim definitur per definitionem alterius | sicut qui definit essentiam albedinis et dicit | definitionem hominis albi. et quoddam per aliam definitionem. ut | vestis si significat hominem album. et ipse definit vestem tamquam album. [1030a1] homo enim albus est albus. sed definitio eius non est definitio | albi. et quia est vestis habet definitionem que significat essentiam eius quod est. |

2 - explanat eam negative determinatam.

et definitio rei est illud quod significat quid est essentia rei

3 - ??

et cum | aliud dicitur de alio non est illud quod est istud. Verbi gratia [5] homo albus quoniam non est. hoc enim non est nisi | substantiarum tantum.

4 - capitulum quartum

1 - removet quamdam cavillationem

1 - removet illam cavillationem

[1030a6] 13. Ergo quid est per essentiam est idem omnibus rebus quarum | sermo est definitio. et definitio non est eius cuius nomen et sermo | significant eadem. et si non: tunc omnes sermones erunt definitiones. | omnis enim sermo habet nomen. ergo metrum albatum erit definitio. [10] sed cum fuerit alicuius primo tale omnia que dicuntur | non per illud quod dicitur aliud.

2 - redit ad suam conclusionem quam ultimo conclusit heri et eam inducit consequenter.

illud igitur quod est secundum essentiam non est aliqua | formarum carentium genere sed illarum | tantum. existimatur enim quod non dicuntur modo communi et | passivo neque sicut per accidens.

2 - intendit declarare quod accidentia habent definitiones et quod habent illas sicut habent quidditates.

1 - ostendit quod veram et propriam definitionem non habent.

[1030a14] 14. Erit igitur sermo cuiuslibet [15] aliorum qui significant quid sit. aut nomen si fuerit quod significat quod hoc est. | huius autem sermo simpliciter significat sermonem magis perscrutatum. definitionem autem non | habet nec illud quod est per essentiam.

2 - ostendit quod accidentia habent definitionem per extensionem.

definitio enim | dicitur multis modis. sicut dicitur quiditas. quiditas enim quoquomodo | significat substantiam et hoc: et alio modo unumquodque [20] predicamentorum. Verbi gratia et quantitatem: et qualitatem: et alia talia. | quemadmodum enim de substantia interogatur per quid similiter de quantitate. quantitas igitur et quale sunt eorum que dicuntur per quid sed [25] non ut modo simplici sed ut | quidam dixerunt modo logico in eo quod est non modo simplici. sed illud quod non est tale et qualitas etiam. |

3 - ostendit qualiter habent accidentia quidditatem, et hoc sicut habent entitatem.

1 - declarat quomodo est extensio in nomine definitionis.

[1030a27] 15. Oportet igitur ut latitudo sermonis in unaquaque rerum | sit secundum quod oportet et ut sit in sermone magis et ideo si | iste sermo quem modo diximus fuerit manifestus erit illud quod est in essentia tale. etiam et erit primo modo [30] et simplici substantie. deinde alterius etiam sicut | est non illud quod est per essentiam modo simplici.

2 - dividit ens, ut ostendat qualiter accidentia sint entia et habeant entitatem, et per hoc (ut pateat) qualiter habeant quidditatem et definitionem.

| oportet igitur ut entia non dicantur eodem modo equivocationis. | sed sicut magis et minus: sicut illud quod non est notum | etiam de noto et ignoto. sermo enim verus qui non est modo equivoco [35] sed secundum similitudinem sicut medicina que attribuitur alicui ita quod sit idem [b1] non ita quod sit cum eo idem nec modo equivoco etiam. | quoniam corpus medicinabile et actio medicinabilis non dicuntur | equivoce nec uno modo sed respectu unius. ista igitur sint | dicta a dicente quocumque modo voluerit. quoniam inter ea non est differentia in sermone omnino. |

4 - recapitulat ea quae dixit de definitione accidentium et redit super medium illius rationis per quam ostendebat tertiam conclusionem et obtemperat illud et ostendit quantum conclusit illa ratio.

1 - recapitulat.

[1030b5] 16. Et hoc est manifestum quod definitio primo modo et simpliciter et quid est per essentiam est | substantie et est aliorum similiter etiam: sed | non primo modo. non enim est necesse si nos posuerimus aliquod subiectum | esse ut sua definitio que significat ipsum sic sicut si ergo sermonis. sed aliquis sermo

2 - redit super medium et vult concedere quod aggregatum ex substantia et accidente aliquo modo habeat defintionem et aliquo modo sit unum.

et illud etiam | quoniam fuerit unum non ita quod sit continuum sicut dictamen abah. et omnia que [10] copulantur per aliquod ligamentum. sed cum fuerit unum ex eis modum | secundum quos dicitur unum. ens igitur quoddam significat hanc substantiam: et quoddam quantitatem: et quoddam | qualitatem. et ideo homo albus habebit sermonem et | definitionem. sed alio modo et substantia alio modo. |

5 - capitulum quintum

1 - conclusit prius accidentia non habere definitionem. Declarat quid conclusit et quomodo sit sua conclusio intelligenda.

1 - declarat quomodo accidentia habent definitionem.

[1030b14] 17. Si igitur aliquis dixerit sermo qui recipit [15] additionem non est definitio erit in hoc error. quoniam si non fuerit. quid igitur est definitio eorum que non sunt simplicia sed | congregata insimul. necesse est igitur ut significentur ita quod recipiant additamentum. | Verbi gratia nasus et concavitas et simitas | que dicitur ex utroque. hoc enim est in hoc | et concavitas non est passio nasi modo accidentali. neque simitas sed [20] per se et non sicut callie: aut hominis qui est callias | albus. quoniam accidit ei quod sit homo. sed sicut masculinum | in animalibus et equale in quantitate et omnia que dicuntur per | se sunt rerum

2 - ostendit quod accidentia non habent definitionem simpliciter, sed vel nullo modo habent definitionemm, vel, si habeant, non eo modo quo et substantiae.

et ista omnia que sunt in eis aut definitio aut | nomen cuius est ista passio et non potest significare [25] sine ipso alio modo sicut album potest sine homine. sed | femina sine animali. non potest ergo aut non est habitum ab istis illud quod est per essentiam. et | definitio etiam: aut si fuerit erit alio modo sicut diximus. |

2 - movet dubitationem quamdam ex qua ostendit quod impossibile est accidentia habere definitionem modo definitionis substantiae.

1 - movet dubitationem.

[1030b28] 18. Et in istis rebus est alia dubitatio

2 - ponit rationes ad utramque partem dubitationis.

1 - ratio prima.

quoniam si | idem est nasus simus: et nasus concavus idem est simum et [30] concavorum crurium et si non impossibile est ut dicatur simus per se | sine illo cuius est passio. et si simus est | concavitas in naso aut impossibile est ut dicatur nasus simus. aut | idem dicetur bis: aut | erit nasus: aut simus. et ideo talia non debent habere [35] quod est per essentiam.

2 - ratio secunda.

et si non proceditur in infinitum nasus. nasus itaque post non [1031a1] erit aliud.

3 - ponit recapitulationes.

1 - ponit recapitulationes in se.

1 - recapitulatio prima.

manifestum est igitur quod definitio est substantiarum tantum. |

2 - recapitulatio secunda.

[1031a2] 19. Et si est aliorum predicamentorum necesse est ut | sit ex additione ut definitio quantitatis et numeri. quoniam non est sine numero: | nec illa que est femine est sine animali.

3 - recapitulatio tertia.

et sermo qui est ex additione que [5] accidit ex eis est dicere bis idem sicut est in istis

4 - recapitulatio quarta.

et si est | verum non erit incongregatus insimul ut numerus nuper | sed latet quod definitiones non dicuntur perfecte. si igitur | iste habent definitiones sunt alio modo sicut | dictum est.

2 - ponit differentiam inter definitionem et inter istud quod est quid per essentiam.

dicamus igitur quod definitio et illud quod est per essentiam dicitur multis modis. [10] ergo quoquomodo nihil omnino habet definitionem: | aut illud quod est per essentiam nisi substantie et quoquomodo habent. quoniam aut | definitio est sermo eius quod est per essentiam et illud quod est per essentiam | solummodo substantiarum aut magis primo modo et simpliciter | manifestum est. |

6 - capitulum sextum.

1 - movet quaestionem utrum quidditas substantiae singularis sit eadem ipsi substantiae singulari, aut non sed alia in actu.

1 - quaerit quaestionem.

[1031a15] 20. Sed perscrutemur utrum quod est per essentiam et | singulare sint idem antequam perscrutemur de | substantia singulare enim non existimatur esse aliud quam | substantia in qua est et dicitur per quodquidem per essentiam est substantia singularis

2 - ostendit quod hoc quod intendit non habet veritatem in quacumque materia.

in eis. | aut que dicuntur per accidens rectum est existimare [20] esse aliunde. Verbi gratia homo albus est aliud et quid est albi | hominis per essentiam est aliud: quoniam si fuerint idem. tunc essentia hominis et | homo albus idem erunt. homo enim et | homo albus ut dicunt sunt idem. ergo homo albus et | homo. etiam aut non erit necesse ut sint idem omnia que sunt per accidens. [25] quoniam non erunt eadem extrema. sed | rectum est existimare hoc accidere eis | ut essentia albi et musici. | sed hoc non videtur.

2 - ostendit suam conclusionem quam intendit in hoc capitulo, scilicet quod quidditas substantiae singularis est eadem ipsi substantiae et non alia.

1 - ostendit suam conclusionem rationibus ostensivis.

1 - ratio prima.

in eis autem que dicuntur per se rectum est ut | sint idem necessario sicut dicimus

2 - ratio secunda.

si alique substantie [30] sint prime et non sint substantie aliorum nec nature aliorum sicut | quidam dicunt de formis.

2 - ponit rationes ad impossibile.

1 - ratio prima.

quoniam si bonum est | illud quod bonum erit et essentia boni etiam. et animal et essentia animalis: et essentia entis et [b1] ens et alie substantie et nature et forme et alie ab eis | que dicuntur. et ille substantie sunt priores si quid est per essentiam | sit substantia: et si sint absoluta ab invicem | quedam non scientur per scientiam

2 - ratio secunda.

et quedam non erunt entia. et dicimus ea esse [5] absoluta si bonum per se non habet essentiam boni | neque illud quod dicitur hoc. habet enim essentiam boni. scire enim cuiuslibet rei hoc est. | scilicet scire quid est per essentiam. et | similiter in bono et de aliis similiter.

3 - ratio tertia.

si ergo bonum non habet essentiam boni. | ergo ens non habet esse neque unum unum. et similiter omnia aut habebunt [10] quid est per essentiam: aut non habebunt. et si ens non habet. ergo neque omnino aliud et | etiam illud quod non habet boni essentiam etiam est bonum. ergo necesse est | ut bonum et essentia boni sint idem. et studium essentia studii sint idem. | et omnia que dicuntur non de aliis sed sunt prima per se | etiam quoniam in istis est sufficientia si sint forme et si non sint. [15] sed dignum est etiam si sint forme et non est manifestum si sint insimul. |

7 - capitulum septimum.

1 - ostendit suam conclusionem quam intendit principaliter in hoc capitulo.

1 - declarat conclusionem.

1 - ponit medium ad suam conclusionem et unam brevem recapitulationem.

1 - ponit illud medium in se.

[1031b16] 21. Et forme si sint sicut dicunt quidam tunc subiectum non erit | substantia. quoniam necesse est ut ille substantie non sint de | subiecto et si non sint modo communicationis.

2 - ponit recapitulationem.

1 - ponit illam recapitulationem.

ex hoc igitur | sermone quodlibet quod est et quid est per essentia idem et non modo accidentali. [20] et quia scientia cuiuslibet rei est ista. | scilicet scire quid est per essentia per hanc igitur positionem | necesse est ut ambo sint idem.

2 - ostendit quomodo accidentia quae praedicantur de subiecto sunt unum cum subiecto.

que autem dicuntur per accidens | ut musicum: aut album quia significant duo. ideo non | verum est dicere quod sint idem per essentiam illud et [25] enim cui accidit musicum et album et accidens | secundum unum modum idem. et quid est per essentiam et secundum aliam non est idem. | secundum autem quod sunt hominis: et hominis albi non sunt idem. | secundum autem quod sunt passiones sunt idem.

2 - quamdam cavillationem destruentem suam conclusionem improbat.

1 - ponit cavillationem.

et si aliquis existimaverit quod quodlibet | nomen habet quid per essentiam apparebit contrarium.

2 - tribus rationibus illam improbat.

1 - ratio prima.

erit enim apud ipsum quid est per essentiam [30] aliud etiam. Verbi gratia equs est aliud. et quid est per essentiam equi est aliud. |

2 - ratio secunda.

et quid prohibebit in quibusdam rebus ut sit quid est per essentiam statim ut modo sit si | quid est per essentiam est substantia. et etiam non erit unum tantum. sed [1032a1] definitio eius erit etiam idem: sicut manifestum est de dictis etiam. | essentia enim unius et unum non sunt idem modo accidentali.

3 - ratio tertia.

et si etiam fuerit aliud: | procedatur in infinitum. quoddam enim quid est per essentiam est unum: et quoddam | quod est unum. iste igitur sermo dicitur de illis etiam.

2 - ostendit dissolutionem quaestionis sophistarum quam faciebant contra suam conclusionem.

1 - ponit recapitulationem quamdam quae antecedit illam dissolutionem.

manifestum est igitur quod [5] de primis rebus que dicuntur per se. et quelibet rerum singularium | et quodlibet singule idem et aliquod unum:

2 - ponit illam dissolutionem.

et est manifestum quod | redargutio Sophistarum dissolvitur hac solutione. [10] et quod Sor. et essentia fortis sunt idem. non enim est differentia inter ea non ex illo quod rectum est queri ab aliquo nec ex illo cuius definitio est difficile. dictum est igitur quomodo quid est per essentiam est singulare: | et quomodo non. |

2 - intendit quod formae Platonicae ad generationem nihil prosunt.

1 - dividit ea quae fiunt et ea quae generantur.

[1032a12] 22. Que autem fiunt quedam fiunt natura: et quedam | artificio: et quedam ex illo quod est per se. et omne quod generatur | est aliquid et ab aliquo per aliquid. et dico aliquid [15] quodlibet predicabile. aut hoc: aut quantum: aut ubi: aut quale. Factibilium autem quedam sunt quorum | generatio est a natura et quoddam est illud ex quo est generatio quod est materia. et quoddam illud | per quod fit aliud quod fit a natura. aut hoc: aut domus: | aut illud tale de quibus dicimus eas esse substantias [20]

2 - ostendit hoc quod intendit.

1 - conclusio est quaedam copulativa. ostendit unam partem illius copulativae.

et omnia que sunt. aut a natura: aut artificio habent materiam. | quodlibet enim habet potentiam ad esse et non esse et hoc | in quolibet est materia

2 - alteram partem copulativae probat.

1 - proponit illam partem

et quod habet materiam et est generatum habet naturam

2 - illam ostendit.

1 - probat exemplificando.

ut domus. animal. | et illud per quod est illa natura est illud quod dicitur per formam. aut simile forme. [25] et est in alio.

2 - probat ratiocinando.

homo enim generat. | illa enim que sunt per naturam secundum hoc generantur. alia autem generabilia | dicuntur actiones. et omnes actiones aut sunt a | potentia: aut arte: aut cogitatione: aut casu: aut ex se. |

8 - lectio octava.

1 - manifestat hanc propositionem quod omne generatum habet formam convenientem formae sui agentis.

1 - ostendit quod forma artificialis generatur a forma sibi simili.

1 - ponit rationem ad ostendendum quod intendit.

[1032b5] 23. Sanitas vero est definitio que est in anima. et scientia etiam et | erit sanitas eius qui infirmatur secundum hunc modum cum sit | sanitas.

2 - modum qualiter forma artificialis quae est extra animam generatur a forma sibi simili quae est in anima artificis declarat.

necesse est igitur. si hec sanitas ut habuerit naturam diversam et | si hec fiunt erit calor et secundum hunc modum dicemus unum post aliud donec | perveniamus in hoc quod impossibile est ut post ipsum sit aliud. Deinde?? [10] motus qui est ex hoc est actio eius quod precedit ad sanitatem | ita quod accidit quoquomodo ut sanitas sit ex sanitate: | domus ex domo que est ex non materia illa que habet materiam. | ars enim medicine | et ars edificatoria sunt forma sanitatis et forma domus. et dico substantiam.

2 - ostendit quod forma artificialis fit a forma sibi simili quae est naturalis.

[20] et hoc est talia et | est talis in potentia: et est talis causa agens. | et illud ex quo est principium motus. sanitas enim si est ab | artificio: est a forma que est in anima. et si est ex illo | quod est per se erit illud quod est ex hoc et cum principium actionis est agens. ex [25] artificio ut operari per medicinam rectum est ut principium sit ex calefactione. | et erit hoc per confricationem. calor igitur qui est in | corpore: aut est pars sanitatis: aut aliquid tale sequitur ipsum et | est pars sanitatis aut erit per plura quorum unum | est agens et est secundum hunc modum etiam pars sanitatis et domus. |

2 - intendit monstrare quod materia non est quod generatur per se neque quod forma sola generatur, sed compositum est illud quod generatur per se.

1 - ostendit quod materia non est illud quod generatur per se.

1 - dicit quae sunt illa quae ponuntur in definitione, et sunt materia et forma, et quod materia non praedicatur de generato nisi denominative solum.

[1033a1] 24. Et dicitur in | sermone duobus modis quod in eo sunt plures circuli. | et dictur quod materia est cuprum. et dicitur quod forma est | talis figura. et hoc est genus in quo ponitur primum subiectum. [5] cuprum autem in suo sermone est materia. illa autem que sunt ex aliquo sicut illa que sunt ex | materia quadam dicuntur cum fuerint non illud quod dicitur illa materia. sed secundum | respectum ad illud. Verbi gratia quod statua non dicitur lapis: sed lapidea. homo autem | sanus non dicitur esse illud ex quo fit.

2 - causam huius ostendit.

[1033a8] 25. Et causa eius est quoniam fit | ex privatione et subiecto quod dicitur [10] materia. Verbi gratia quoniam homo et infirmus erit sanus. | et generatio dicitur ex privatione magis. ut sanitas ex | infirmo aut ex homine. et ideo non dicitur sanabile infirmum: sed | dicitur homo et sanabilis homo etiam. illa autem que dicuntur quorum privatio | non est manifesta: nec habet nomen: ut aliqua figura nuncupatur: aut domus in [15] lateribus. et lignis existimatur quod ex istis fit secundum quod dictum est | illic ex infirmo. et iam quemadmodum non | dicitur illic a nomine eius ex quo est ita. hoc etiam non dicetur idolum esse lignum: sed | ligneum. et cupreum non cuprum: et lapideum | non lapis: et domus laterea. et non lateres.

2 - ostendit quod forma sola non generatur.

[1033a19] 26. Cum igitur sit sic idolum fit [20] ex ligno aut domus ex lateribus. si aliquis | bene consideret non dicet modo simplici ipsum esse unum. quod est enim fit ex aliquo debet esse ex aliquo quod | transmutatur non ex aliquo quod remanet in eadem dispositione. et ideo | Dixit hoc modo et | cum illud quod fit per aliquid [25] dicitur hoc ex quo est principium generationis est ex aliquo etiam et fit hoc. ergo | non privatio sed materia.

9 - lectio nona.

1 - ponit duas rationes adhuc ad ostendendum quod forma sola non generatur neque materia.

1 - ratio prima.

1 - dicit quamdam narrationem quae antecedit suam primam rationem.

iam ergo | distinximus superius quomodo dicitur hoc et quod est. ex hoc autem spera: | aut circulus: aut aliud quod comprehenditur ex aliis. quoniam quemadmodum | cuprum non facit subiectum similiter etiam neque spera nisi [30] per accidens. spera enim cupri est spera et ideo | facit illam. dicimus enim quod hoc facit hoc ex universali subiecto. | scilicet cuprum rotundum et speram et non est hoc | aliud sicut illa forma in anima.

2 - ponit primam rationem ad hoc ostendendum.

quoniam si facit ex [b1] alio facit. et hoc est subiectum sicut fractura | spere cupri. et hoc est secundum hunc modum.

2 - ratio secunda.

quoniam ex hoc quod est cuprum | facit hoc quod est spera. manifestum est igitur | quod illud facit etiam similiter. et sic procedunt generationes secundum hoc in infinitum. |

2 - ponit duas rationes ad hoc idem ostendendum.

1 - ponit illas rationes.

1 - ponit quamdam recapitulationem in qua consistit contradictio contra Platonem.

[1033b5] 27. Declaratum est igitur quod forma et vocatio debet dici | exemplar et quod est in sensato non erit etiam nec habet generationem: | neque habet istud quod est per essentiam.

2 - ponit rationes illas.

1 - ratio prima.

hoc enim est illud quod est in alio: | aut per artificium: aut per naturam: aut per potentiam. et ipse agens | facit speram cupri faciendo ex cupro speram. [10] et ipse ponit istam formam in hoc. et hec est spera cupri. |

2 - ratio secunda.

si autem est generatio essentie spere modo universali tunc aliquid erit ex nihilo. | et tunc necesse ut sit divisibile et quod erit hic et quoddam erit | hoc et quoddam hoc. dico quoddam erunt forma: et quoddam materia. | et forma que est spera si fuerit per figuram que est ex medio [15] in quo est quoddam huius. et est illud quod facit ex hoc: et quoddam in hoc: et quoddam totum generatum. | Verbi gratia spera cupri.

2 - recapitulat.

manifestum est igitur ex dictis | quod substantia que dicitur tamquam forma non generatur: congregatio vero | per quod dicitur generatur: et quod in omni | generato est materia que est in eo et quoddam est hoc. |

3 - ponit duas rationes ad ostendendum quod formae platonicae sunt inutiles ad generationem.

1 - ratio prima.

1 - ponit quiddam quod antecedit suam rationem.

[1033b20] 28. Questio autem querentis utrum aliqua spera sit alia ab ista: aut aliqua domus sit alia a lateribus |

2 - ponit rationem.

et si ita esset numquam esset generatio. quoniam si esset secundum hunc modum hec non esset generatio:

2 - ratio secunda.

sed | significat aliquod tale et non est aliquod terminatum: sed facit | et generat ex hoc tale. et generatio istius est | talis et universalitas istius est Sortes et Callias et sicut [25] spera cuprea hoc: et hoc: et animalis sicut | spera cuprea modo universali. manifestum est igitur | quod quidam homines assueti sunt dicere quod forme sunt cause formarum et si ista sunt alia a | particularibus nihil prosunt omnino ad generationem in substantiis | nec substantie erunt per se propter hoc. quoniam in [30] quibusdam est manifestum. quoniam si pater similis est filio | non sunt idem: aut idem numero. sed unum | forma sicut est in rebus naturalibus homo enim generat hominem | si non fuerit aliquid extra naturam: ut equua generans mulum. et | hoc est simile etiam. nominatur enim per illud quod est commune equuo et asino [1034a1] quia sunt propinqua in genere. rectum est igitur ut ambo sint equaliter | ut mulus. manifestum est igitur quod non oportet ut aliqua forma sit quasi exemplar. | et si non querendum est hoc magis in istis rebus. | quoniam hec magis sunt substantie sed ut pater possit agere [5] et ut sit causa forme in materia. | id est ut generet formam que est in istis carnibus et in istis ossibus et ut generet Sor. et Calliam | et non generet aliud propter materiam: et ut sit | idem secundum formam quoniam forma non dividitur. |

10 - lectio decima.

1 - movet quaestionem quamdam super istam propositionem 'omne quod fit, fit ex sibi convenienti' et eam dissolvit.

1 - movet istam quaestionem.

[1034a9] 29. Et forte queret aliquis quare quedam fiunt artificio [10] et ex se etiam: ut sanitas. et quedam non ut domus.

2 - solvit istam quaestionem.

1 - causam primi quaesiti assignat.

et causa istius est. | quoniam materia quarundam rerum que est principium generationum suarum: |

2 - causam secundi quaesiti assignat.

aut in generatione alicuius ex ea

3 - causam tertii quaesiti assignat.

ex artificio in quo est aliqua pars | rei eius: quedam pars est sicut istud potest moveri ex se. | et quidam non et quoddam potest secundum quod oportet. multa [15] enim sunt que possunt moveri per se. sed non secundum quod oportet ut | saltatio. omnia igitur quorum materia est talis: ut lapides non possunt | moveri in eo quod oportet nisi per aliud et per speciem motam. et ideo | ignis non generat quoddam sine illo cuius est artificium | et generat quoddam. movebuntur enim ex istis illa que non habent [20] artificium: sed possunt moveri: aut ex aliis | que non habent officium nisi particulare.

2 - ponit recapitulationem.

1 - ponit istam recapitulationem in se.

[1034a21] 30. Manifestum est igitur ex | dictis quidem quoquomodo omne quod fit. fit a convenienti in nomine | sicut illud quod est per naturam:

2 - veritatem eius ostendit et universaliter.

aut a parte eius quod est conveniens in nomine. ut domus ex | domo: aut per actionem quoniam artificium est forma: aut ex parte [25] que habet partem si non fuerit generatio per accidens. | agens enim est aut per se pars. quoniam calor | permotum facit calorem in corpore. et hec | est sanitas principium aut pars. sequitur enim ipsum aliqua pars | sanitatis per se. et ideo dicitur quod [30] agit quia sanitatem per illud quod sequitur ipsum et accidit ei calor. |

3 - redit et per simile in naturalibus verificat istam propositionem 'omne quod fit' etc.

1 - ponit illud simile.

[1034a31] 31. Ergo sicut dictum est quod in syllogismis est principium | cuiuslibet substantia syllogismi enim sunt ex eis que sunt ita hic generationes | et illa per que constituuntur natura similiter. | semen enim facit sicut illa que sunt ex artificio quoniam in eo est [b1] forma in potentia. et istud ex quo est semen conveniens in nomine sicut illa quoquomodo.

2 - ostendit quod ista propositio 'quod fit' etc. non habet aequalem veritatem in omnibus rebus, sed diversificatur eius veritas.

1 - in quibusdam rebus est manifesta convenientia.

non | enim oportet querere omnia in ista eadem dispositione in qua generatur homo ex homine. |

2 - in quibusdam rebus haec propositio habet minorem veritatem.

mulier enim est ex viro.

3 - in quibusdam adhuc minorem habet veritatem.

et ideo mulus non est | ex mulo nisi sit quidam.

4 - adhuc minorem veritatem habet in animalibus quae generantur ex se.

omnia enim que generantur ex se sunt sicut illic. [5] omnia quorum materia habet potentiam ut moveantur ex se | hoc motu quo movet semen. et omnia quorum materia non potest | hec sunt alio modo non ex istis. |

11 - lectio undecima.

1 - intendit auctor declarare magis has propositiones 'quod generatur non est forma tantum' et 'quod fit, fit a sibi convenienti'..

1 - magis declarat veritatem huius propositionis 'forma non generatur tantum'.

[1034b8] 32. Et iste sermo non significat substantiam tantum quod forma non generatur: sed | est sermo communis omnibus primis rebus. Verbi gratia quantitati et [10] qualitati et aliis predicamentorum: ut | spera cuprea: sed non est spera nec cuprum sed si est ex | cupro oportet semper ut materia sit ante formam per essentiam | et forma etiam. et similiter istud quod est per qualitatem etiam et | quantitatem et alia predicamenta. [15] qualitas enim non erit ante lignum habens qualitatem: nec quantitas sed | lignum quantum: aut animal.

2 - magis declarat aliam propositionem, scilicet 'quod fit' etc.

sed inuuntur?? ex istis quod substantie proprie | habent semper necessario aliam substantiam que est aut in actu: | ut animal si est animal. quantitatem autem esse: aut qualitatem | non est necessarium nisi in potentia tantum. |

2 - redit ad definitionem et quidditatem magis determinando de eis.

1 - movet quaestionem.

1 - ponit istam quaestionem.

[1034b20] 33. Ergo definitio est sermo. et omnis sermo habet partes. | et quemadmodum est sermo ad rem ita est pars sermonis ad | partem rei. dubitatur ergo in hoc utrum sermo partium | debeat collocari in sermone totius: | aut non.

2 - ponit duas rationes.

1 - ratio prima ad unam partem.

videmus igitur quod quedam collocantur et quedam non. In sermone [25] enim circuli non est ille qui est partium.

2 - ratio secunda ad oppositam partem.

In sermone autem | syllabe est sermo litterarum. et si | circulus dividitur in suas partes sicut syllaba in litteras |

2 - ponit aliam quaestionem.

1 - ponit ipsam quaestionem.

et etiam si pars est ante totum

2 - ponit duas rationes.

1 - ponit unam rationem ad unam partem.

et acutum est pars recti: | et digitus est pars animalis. ergo acutus est ante [30] rectum: et digitus ante hominem.

2 - ponit aliam ad oppositam partem.

sed existimantur illa esse | priora que dicuntur per sermonem. quoniam sunt ex illis. et quia sunt ex aliis | ab illis sunt ante etiam. aut dicamus quod pars dicitur multis modis | quorum unus est qui enumeratur per qualitatem: et alius per quantitatem. |

12 - lectio duodecima.

1 - movit duas quaestiones; primam illarum quaestionum intendit solvere, ex cuius solutione habetur quinta conclusio huius septimi.

1 - dividit ea quae definiuntur.

[1034b34] 34. Et dimittamus hoc et perscrutemur de eis ex quibus est substantia et sunt tamquam partes [1035a1] si igitur quedam est materia: et quedam forma. et quedam illud quod est ex istis. | substantia autem: et materia: et forma: et illud quod est ex istis | forte dicitur pars rei?? sicut dicitur materia etiam. et forte non dicitur: sed ex quibus | est definitio forme. [5] ut caro que non est pars profundi.

2 - ostendit quod definibilium quorumdam est materia pars et quorumdam non.

est enim materia in qua est profundum et est | pars sanitatis et cuprum pars totius idoli et non est pars | idoli quod dicitur forma. | forma igitur dicitur de illo quecumque rerum habet formam. materia autem non dicitur esse omnino | per se.

3 - innuit quamdam divisionem partium accidentis, ut ista divisione habita ostendit quae partes ingrediuntur definitionem et quae non.

et ideo in definitione circuli non dicitur definitio [10] partium. et in definitione syllabe sunt littere. | littere enim sunt partes forme et non sunt materia. | partes vero circuli sunt partes tamquam materia super quam sunt | et sunt propinquiores forme cupri cum | circulus est in cupro. et forte est possibile ut non sint omnes littere [15] syllabe in sermone. ut iste audibiles: | aut que sunt in aere. ista enim etiam sunt partes syllabe | quia sunt sensibiles per naturam.

4 - ostendit quae sunt congregata cum materia et quae non, ut ex his pateat quae sint partes verae definitionis.

linea enim non | corrumpitur quia semper dividitur in media: aut homo in ossa: | et neruos: et carnem et ideo sunt ex istis secdundum hunc modum [20] tamquam partes substantie. sed quasi ex materia. | totius vero non sunt partes. forme autem et illius quod habet definitionem non sunt partes et similiter | in definitionibus etiam.

5 - ostendit quae sunt illa in quorum definitione accipitur materia et quae non.

In quibusdam vero non sunt neque aliqua definitionum partium que sunt tales. | et in quibusdam non oportet ut sit unum nisi sit illud quod est congregatum. | Ista enim quedam sunt ex istis que sunt principia et in ea [25] corrumpuntur et quedam non. omnia igitur quorum | materia et forme sunt congregate: ut simus et circulus cupri | corrumpuntur in ista. et materia est pars eorum et | omnia que non congregantur cum materia. sed | definitiones forme sunt sine materia: aut corrumpuntur omnino: aut [30] non corrumpuntur sicut illa corrumpuntur. ergo in illis vero illa que sunt sub eis sunt principium et partes earum. | forma vero non est iste partes: nec principia earum. et ideo | corrumpitur idolum terestre in terram: et spera | in cuprum et Callias in carnes et ossa. et etiam | circulus in partes. quodcumque igitur congregatur cum [b1] materia

6 - ostendit quod res congregatae cum materia et non congregatae aliquando nomine uno significantur, sed hoc aequivoce.

et dicitur equivoce circulus qui dicitur modo simplici. | et ille qui dicitur particularis. particularia enim non habent proprium nomen. |

2 - intendit solvere secundam quaestionem.

1 - narrat quod partes quantitativae non definiunt suum totum, sed definiuntur ab eo.

[1035b3] 35. Iam igitur diximus sermonem latentem modo. sed tamen | dicamus magis manifestum. sed prius reuertamur ad quot sunt partes sermonis. [5] et in quot dividitur sermo. ista enim sunt ante: | aut omnia aut quedam. definitio autem recti non dividitur in | definitionem acuti: sed que est acuti in rectum. qui enim | definit acutum utitur recto. acutus enim est minor recto et circulus. | et semicirculus sunt similia istis. [10] semicirculus enim definitur per circulum. et digitus | per totum. digitus enim est pars talium partium hominis. omnes igitur | partes que sunt tamquam materia: et que dividuntur sicut ista que sunt in materia ultima.

2 - inducit quiddam ad maiorem declarationem primae solutionis.

| et omnes que sunt definitionum substantie quam significat definitio: | aut omnia: aut quedam et etiam animalis anima. [15] hec enim est substantia animalis animati per substantiam que est tamquam definitio et | forma et quod est per essentia talis.

3 - duas dat rationes ad ostendendum quod partes quantitativae non definiunt suum totum.

1 - ratio prima.

unaqueque | igitur partium si definitur bene non definitur sine definitione | que est cum genere. ergo partes eius sunt | ante: aut omnes: aut quedam magis quam partes animalis congregati. et [20] similiter in omnibus particularibus. corpus vero et sue partes sunt post | hanc substantiam: et ista dividuntur sicut illa que dividuntur in materia: | non ita quod sint substantie sed quia sunt universum. | ista igitur sunt ante universum:

2 - ratio secunda.

et forte non. quoniam non possunt | dividi et non erit illud quod est aliquo modo in aliqua dispositione digitus animalis nisi [25] equivoce: ut mortuus et imagines eorum que sunt in rei veritate. et in quo est | definitio primo et substantia: ut cor. aut cerebrum aut illud quod est ex eis. | et non est in hoc diversitas. homo vero. | et equus: et que sunt huiusmodi in particularibus non sunt modo universali: | sed aliquid totale congregatum ex hac definitione et [30] materia: sicut due partes totius ultimi et est sermo. | et similiter in aliis rebus. | et forma etiam habet partem. dico formam istud quod est per essentiam et totum congregatum etiam | ex materia et forma. sed | partes definitionis sunt forme tantum. definitio vero est [1036a1] totius. essentia enim circuli et circulus: et essentia anime | et anima sunt idem.

13 - lectio decima tertia.

1 - ostendit quod individuum aggregatum non habet definitionem, et hoc sive fuerit sensibile sive intelligibile.

1 - narrat hoc.

1 - narrat hoc.

res autem totalis congregata. Verbi gratia ille circulus est aliquod | particularium: aut sensibile: aut intelligibile.

2 - explanat istam narrationem.

et dico intelligibilia: | ut mathematica: et sensibilia ut cuprea [5] et lignea non habent definitionem sed cognoscuntur cum | cognitione: aut sensu. et cum recedunt ab | intellectu non manifestantur utrum sint: aut non sint. idem vero | dicitur et cognoscitur sermone universali.

2 - illud idem ostendit.

1 - hoc ostendit.

materia vero | per se non cognoscitur:

2 - dividit materiam per sensibilem et intelligibilem, et utrumque dividentium declarat.

et quedam materia est sensibilis et quedam [10] intelligibilis. sensibilis ut cuprum et lignum et omnia que moventur. | materia intelligibilis est istud quod est in sensibilibus non secundum quod sunt sensibilia. | ut mathematica.

2 - recapitulat in summa modum respondendi ad quaestionem secundam.

1 - ostendit in generali qualiter sit respondendum ad illam quaestionem.

1 - tangit responsionem praedictae quaestionis.

[1036a12] 36. Dictum est igitur quomodo est: de toto: et parte: | et de ante: et post. sed necesse est ut | responsio sit secundum interrogationem quando aliquis quesiverit utrum rectus [15] et circulus universaliter sint ante: aut partes in quas dividuntur. |

2 - ostendit quod forma uno modo vere praedicatur de eo cuius est forma, et alio modo non.

quoniam essentia non est recti simpliciter: neque | anima simpliciter est animal: aut animatum. neque unusquisque circulorum et quod habet quilibet | circulus est circulus et rectus. et essentia recti est rectus et | substantia que est recti

2 - illud idem magis manifeste ostendit.

quod autem dicitur post et post non sicut [20] illa que sunt in definitione sunt ante et post. id est rectus. rectus enim qui est cum | materia cuprea est rectus et qui est in lineis | particularibus. qui autem est sine materia est post partes que sunt in definitione. et | ante partes que sunt in particularibus. et non dicitur simpliciter | si unum fuerit: aut fuerint non sicut anima si fuerit animal. secundum igitur hunc modum [25] dicitur quiddam esse et quiddam non dicitur sicut dictum est. |

3 - distinguit inter partes formae et materiae.

1 - quaerit quae est distinctio inter partes formales et materiales.

1 - quaerit illam quaestionem.

[1036a27] 37. Et rectum est ut querat aliquis que sunt partes forme. et | que non sunt partes eius sed congregati.

2 - rationem quaestionis ostendit.

quoniam si hoc non fuerit manifestum | impossibile erit definire quodcumque. definitio enim est totius | et forme que igitur materia est partium. et que etiam cum fuerit non erit res. [30] et sic non erit definitio que est | rei manifesta etiam.

2 - ostendit in quibus est facile videre distinctionem et in quibus non.

1 - ostendit in quibus est facile.

omnia igitur que videntur esse | per formam in aliquo: ut circulus in cupro: et ligno: et lapide existimantur esse. cuprum enim non est aliquid de substantia circuli: | neque lapis quia separatur ab eis. omnia vero que [35] non videntur separari nihil prohibet ut sint sicut ista [b1] quemadmodum omnis circulus si videtur cupreus. | quoniam si ita esset cuprum non esset sine forma omnino

2 - ostendit in quibus est difficile.

1 - hoc ostendit in quodam exemplo.

sed difficile est | ut hoc sit separabile in intellectu: ut forma hominis que | semper videtur et in carnibus et ossibus et in partibus similibus istis. [5] utrum igitur etiam ista sint partes forme et definitionis:

2 - distinctionem inter partes formales et materiales in illo exemplo ostendit.

aut non. | sed sunt materia sed quia non separantur in aliquo: etiam | non possumus cognoscere ea quia hoc existimatur esse possibile: | sed non manifestatur in hac hora.

4 - inducit dubitationem quorumdam qui putaverunt lineam et universaliter magnitudinem continuas esse materias figurarum et circulorum et numeros esse formas.

1 - ponit opiniones aliquorum circa formas et partes materiales rerum.

1 - opinio prima.

[1036b8] 38. Et quidam dubitant in circulo | et in triangulo. quoniam non debent definiri quod sunt lince et [10] continui. sed dicere quod omnia ista sunt sicut | caro hominis dicitur et ossa eius et cuprum et lapis circuli sunt quasi membra circuli | et attribuuntur omnia ista numeris. et dicunt quod diffnitio linee | est definitio duorum.

2 - opinio secunda.

et quidam eorum qui dicunt | formam dicunt quod est linea. quoniam linea est prima dimensio et duo est prima dimensio duorum.

3 - opinio tertia.

et quidam quod est [15] forma linee. et quod quedam sunt res eadem forma | et habens formam: ut duo: et forma duorum. et | hoc non est in linea:

2 - improbat illas opiniones.

unde accidit ut una forma | sit plurium quorum forma videtur esse partes et | accidit hoc Pythagoricis et quod est possibile ut istud sit forma omnium. [20] et ut aliud non sit forma. et secundum hunc modum omnia erunt unum. |

14 - lectio decima quarta.

1 - declarat quintam et sextam conclusionem huius septimi et earum opposita removere.

1 - ponit quoddam corollarium sequens ex praedictis, et est quod positio Platonis in definitionibus et definitis non est vera.

1 - ponit quaedam ex quibus declaratur qualiter hoc corollarium sequitur ex praedictis.

[1036b21] 39. Dictum est igitur quod in definitionibus est dubitatio | et quod est hoc. quia omnia non sunt eiusdem dubitationis. et | quia materia est materia totius. rectum est igitur ut quoddam sit tale in hoc: | sicut homo in hoc: aut sicut oportet ut sint illa que sunt semper.

2 - illud corollarium ponit.

[25] et cum idee quas sermo non minus est assuetus dicere in animalibus non est bonum. | procedit enim a veritate et existimatur quasi | esset possibile ut homo sit sine alio: sicut | circulus sine cupro: et hoc non est simile. rectum est igitur ut | animal sit aliquod habens sensum et non est sine motu. et ideo [30] non est sine partibus et sunt quoquomodo. | manus enim non est pars hominis omni modo. sed quando potest complere actionem. | ergo quando fuerit animatus et cum non est: non est pars.

2 - movet quamdam dubitationem et eam solvit.

1 - movet ipsam dubitationem in se.

1 - dubitatio.

in | mathematicis vero quare non sunt definitiones partium definitionum: | ut semicirculorum. quoniam ista non sunt sensibilia:

2 - solutio.

[35] aut non est hec differentia. ergo erit materia etiam quibusdam rebus non. sensibilibus [1037a1] et cuiuslibet quod non est | illud quod est per essentiam circuli vero | universalis non erunt partes. particularium autem erunt iste partes | sicut dictum fuit prius. quoniam materia: alia sensibilis: alia [5] intelligibilis.

2 - tangit aliquid de nominibus idividuorum.

manifestum est igitur quod anima est prima substantia. | corpus vero materia: homo vero aut animal: aut illud quod ex utroque | sicut totale. Sor. vero et Remus si fuerit. et corpus et anima est | dupliciter. quidam enim est sicut anima et quidam sicut totum et congregatum. | et si fuerit modo simplici: tunc ista anima et illud corpus erit sicut [10] universale et particulare. |
2 - recapitulat.

1 - recapitulatio prima.

[1037a18] 40. Et cum partes que sunt in sermone sunt quoquomodo partes definitionum etiam. et | definitio est unus sermo quia res est una. et hoc manifestum est. quoniam [20] res vero quoquomodo est una et habet partes: perscrutandum est post.

2 - recapitulatio secunda.

| dictum est igitur quid est per esse materia. et quomodo est per | se quoniam est universale de omni et quare de quibusdam rebus | sermo qui est quid est per esse materia. et in eo sunt partes definiti. et in quibusdam | non et quod partes que sunt [25] sicut materia non sunt in definitione substantie. quoniam illa substantia non habet partes: | sed partes sunt substantie congregate.

3 - distinguit inter congregata ex rebus substantialibus et congregata ex substantia et accidente.

1 - dicit naturam congregati ex rebus subsantialibus.

et ista etiam quoquomodo habent sermonem et non habent etiam. | quoniam cum fuerit cum materia non habebit quia non est definitum | per primam substantiam: ut sermo anime hominis. | substantia enim est forma que est in homine et ex eo etiam [30] dicitur congregatio materie substantie etiam: ut concavitas. quoniam ex | ea et ex naso est simus et simitas et | nasus bis est in istis.

2 - dicit naturam congregati ex subiecto et accidente per se.

[1037a32] 41. In substantia vero congregata: ut nasus | ablatio in greco non est materia. et quod illud quod est per essentiam [b1] et singularia. in quibusdam vero sunt rerum que sunt: eedem sicut sunt in | prima substantia: ut reflexio et essentia reflexionis. si igitur | fuerit primum et dico primum illud per quod non dicitur aliud esse in | alio: ut in subiecto.

3 - dicit naturam aggregati ex substantia et accidente per accidens.

omnia autem que sunt sicut materia: aut [5] sicut congregata ex materia non sunt idem: neque sunt unum nisi per accidens. | ut Sor. et musicus quoniam omnia ista sunt | per accidens. |

15 - lectio decima quinta.

1 - movet quaestionem et eam aliquantulum disputat.

1 - quaerit istam quaestionem.

[1037b8] 42. Dicamus igitur nunc primo de definitione cum non sit dictum in | analecticis. questio enim difficilis dicta in illis [10] precedit sermonem de substantia. et dico de | hac questione qua de causa est unum illud de quo dicimus quod sermo eius | est definitio: ut sermo hominis: animal bipes. | et sit hic sermo eius. quare est unum et | non multa. scilicet animal et bipes. \

2 - ostendit quomodo aggregatum ex aliquibus partibus non est unum sed multum.

1 - ostendit hoc.

quoniam in homine [15] et albo est multum. quoniam | alterum non sit reliquum ablatio in greco cum subiectum fuerit | homo. tunc enim fit unum et est. albus?? homo:

2 - ostendit quod differentia non est in genere sicut accidens in subiecto.

| hoc vero alterum non est in reliquo. quoniam | genus non existimatur congregare differentias et si non tunc [20] idem congregaret contraria insimul. differentie igitur in quibus | genus dividitur sunt contrarie. et etiam si unus sermo congregat differentias | et differentie sunt multe. Verbi gratia ambulans bipes non pennatum. | quia ista sunt unum et non plura. non enim sunt unum quia sunt in uno | quoniam secundum hoc erit unum ex omnibus rebus. et non oportet ut sit unum nisi omnia que sunt unum [25] numero. quoniam definitio est | unus sermo de substantia. ergo debet esse sermo unus. | substantia enim est una et significat rem sicut diximus. |

2 - solvit istam quaestionem.

1 - ostendit quae et qualia ingrediuntur quaestionem et quae est affinitas generis ad differentiam et quae est unitas et quae est diversitas istorum ad invicem.

1 - ostendit quae et qualia ingrediuntur definitionem.

[1037b28] 43. Sed oportet ut perscrutatio post sit de definitionibus que sunt secundum divisionem. | nihil enim est aliud in divisione preter [30] genus quod dicitur primum et differentia: alia autem | sunt genera: ut primum. et differentie que existunt cum eo | ut primum animal quod recipit | animal bipes et etiam animal bipes ut pennatum. et similiter etiam [1038a1] et si dicitur per plura et universaliter non est differentia sive dicatur per | multa. sive per pauca. ergo non est diversitas in illis que dicuntur per pauca: aut | per duo. cum dicuntur per duo genus. aut sicut | est illud quod est animal. et animal est genus et illud differentia albedo et nigredo:

2 - ostendit affinitatem generis et differentiae.

[5] aut genus non erit modo simplici aliud a forma que est sicut forma generis: | aut erit?? hoc est sicut materia: quoniam sonus est genus et | materia. differentie vero faciunt formas et litteras a sono. | manifestum est igitur quoniam definitio est sermo ex differentiis |

2 - ostendit naturam propriae divisionis et eam rectificat et errores qui contingunt in ea docet vitare.

1 - naturam propriae divisionis declarat.

sed oportet dividere differentias [10] differentie. Verbi gratia bipes ergo | non oportet dicere quod bipes quoddam est pennatum et quoddam non pennatum. sed | intendit bonus sermo. quoniam hoc non sit?? nisi impossibile divisionis sed | divisio bipedis esse debet talis bipedis. aliud est scissorum pedum: et aliud non scissorum. iste [15] enim sunt differentie pedum quoniam fissura pedum est aliqua dispositio propria. | et ita procedit semper donec perveniatur ad diversa: | et tunc erit forma pedis secundum differentiarum numerum. | et erunt animalia bipedia equalia numero differentis. | ergo manifestum est quod ultima differentia erit substantia: solius [20] rei.

2 - docet vitare errores incidentes circa veram divisionem.

et si non: oportet | dicere hos sermones in definitionibus multotiens. quoniam hoc est superfluum in operatione. et hoc accidit. | quoniam cum dicitur animal bipes de quo predicantur duo pedes nullus | dicitur animal preter animal habens duos pedes. et si dividitur | hac divisione proprie: tunc dicet multotiens secundum numerum [25] differentiarum aut si differentia fuerit differentie: tunc | ultimum additum erit forma et substantia. et si dividitur accidentaliter. | Verbi gratia si bipes quoddam est album et quoddam | nigrum: tunc erit secundum numerum divisionum et cum fuerit declaratum quod | definitio est sermo qui est ex differentiis et ex suis partibus etiam. [30] tunc erit manifestum quod si aliquis mutaverit | definitiones tales: ut est definitio hominis et dixit ipsum esse animal | bipes de quo predicantur duo pedes. quoniam hoc verbum de quo predicantur duo pedes est superfluum. quoniam cum dicitur pes | non erit ordo in substantia. quoniam quomodo est intelligendum quod | quedam est ante: et quedam post. iste igitur [35] primus sermo in definitionibus que sunt secundum divisionem. |

16 - lectio decima sexta.

1 - continuat se et ostendit quid acturus sit in sequenti capitulo.

[1038b1] 44. Et cum perscrutatio sit de substantia. revertamur etiam | quoniam quemadmodum subiectum dicitur esse substantia. et | quid est per essentiam. etiam ita et istud quod est ex eis et eorum et | dictum est de duobus. dictum est enim quid est per essentiam et dictum est de [5] subiecto. quoniam est subiectum duobus modis: aut est hoc: sicut | animal est subiectum passionum: aut sicut materia.

2 - ponit duas rationes ostendentes universale non esse substantiam particularium nec aliquam partem substantiae particularium.

1 - ponit rationem ostensivam.

[1038b6] 45. Et existimatur | etiam quod universale est causa etiam rerum et quod magis. quoniam | universalia sunt prime cause magis rerum. revertamur ergo ad hoc dicendum. quoniam videtur quod impossibile est | ut substantia alicuius sit que dicuntur universalia. [10] substantia enim prima que est cuiuslibet est propria cuiuslibet: et non est alterius. | universale autem est commune. non enim dicitur universale nisi illud quod universaliter est plurium rerum

13 - ponit rationem quae ducit ad impossibile.

quorum igitur erit ista substantia. quoniam autem erit omnium | rerum: aut si fuerit unius rei erunt | alia illius rei. quoniam illa quorum substantia est una et quid est per essentiam [15] eis erit eis unum cum sit unum per substantiam. |

3 - intendit ponere quamdam cavillationem et eam removere.

1 - ponit cavillationem.

[1038b16] 46. {Fa0|i+\Universale autem dicitur de aliquo subiecto et | si ita sit impossibile est ut non sit sicut illud quod est per essentiam.

2 - removet cavillationem et per remotionem illius magis intendit firmare rationes praecedentes.

sed est in hoc | ut animal in equo et homine. ergo | manifestum est quod habet aliquem sermonem. et in hoc non est diversitas. et si non [20] fuerit sermo omnium eorum que sunt in substantia etiam et si non fuerit hec est aliqua substantia non minus: | ut homo hominis. etiam in quo | est. ergo accidit hoc idem | ut animal in quo est dispositio quasi proprium.

4 - duas ponit rationes ducentes ad impossibile, quae ostendunt universale non esse aliquam partem substantiae particularium, hoc est universale non esse formam inquantum ex ea cum materia componitur individuum signatum.

1 - ratio prima.

[1038b23] 47. Et etiam ex rebus que sunt | impossibile et non bonum ut sit substantia et si est ex rebus [25] ut non sit ex substantiis: neque ex isto quod est hoc demonstratum: sed ex qualitate. | erit enim ex non substantia: substantia.

2 - ratio secunda.

et qualitas ante substantiam | quod est impossibile. impossibile enim est neque secundum definitionem: neque secundum tempus neque | secundum generationem passiones esse ante substantiam. |

5 - ponit duas rationes quae ostendunt universale non esse substantiam.

1 - ratio prima.

[1038b29] 48. Et etiam in sorte est substantia cum sit substantia. [30] ergo erit substantia duobus: et universaliter accidit ablatio in greco. | homo est substantia et omnia que dicuntur hoc modo: ut | nullum eorum sit aliud separatum. | Verbi gratia ut non sit animal aliquod aliud a particularibus: nec | aliud ex illis que sunt ex universalibus omnino. ex istis igitur [35] declarabitur consideranti quod nullum eorum que sunt universalia est substantia. et [1039a1] quia nullum eorum que predicantur communiter significat hoc: sed | tale:

2 - ratio secunda.

et si non: acciderent plura alia et tertius | homo.

6 - unam rationem ponit quae ostendit universale nullam esse partem substantiae alicuius particularis.

1 - ponit illam rationem in se.

[1039a3] 49. Et etiam hoc est manifestum hoc modo impossibile enim est ut substantia | sit ex substantiis cum sit unum sicut illa que sunt in actu. duo enim [5] que sunt in actu secundum hunc modum non erunt in aliqua hora unum in actu sed si | fuerint duo in potentia erunt unum sicut est duplex ex duobus in potentia:

2 - unam propositionem istius rationis ostendit.

1 - ostendit per rationem.

| actus enim dividit substantiam. igitur non est unum | ex substantiis que sunt idem in actu.

2 - per testimonium idem ostendit.

et secundum hunc modum | dixit Democritus sermonem verum. dixit enim quod impossibile est unum esse ex duobus et duo esse ex uno. tunc enim essent [10] substantie magnitudinum indivisibilium. | et est manifestum quod similiter erit in numero: | et si ista sunt unitates sicut dicunt quidam duo: | aut illa in quibus non est unitas in | actu.

17 - lectio decima septima.

1 - inducit dubitationem quorumdam contra hoc quod ultimo supposuit.

[1039a14] 50. Et in hoc quod accidit ex hoc est error. quoniam si [15] est impossibile ut sit substantia omnino | de substantiis | in actu. ergo nulla compositio | est alicuius substantie. sed omnes existimant ex predictis. quoniam definitio: aut [20] est substantia tantum: aut est ei magis. et secundum quod dictum est: | tunc definitio non est substantie: nec alterius rei omnino: ut dicat ex quodam modo est definitio: | et quodam modo non: et iste sermo erit de definitionibus dictis post. |

2 - revertitur super illos qui ponunt ideas et duabus rationibus eis contradicit.

1 - quasi ex praedictis innuit quid accidit ponentibus ideas.

[1039a24] 51. Et ex hoc apparet quid accidit [25] dicentibus formas. scilicet ideas esse substantias et separatas et dicentibus cum hoc | quod forma est ex genere et differentiis.

2 - eis rationibus contradicit.

1 - ratio prima.

quoniam si | forma et animal est in homine et equo. | tunc aut sunt unum numero: aut diversa. et est | manifestum quod ambo sunt unum per definitionem.

2 - ratio secunda.

[30] et si aliquid fuerit homo et est per se | hoc et est separatum etiam. necesse est et illa ex quibus est animal: | ut significent hoc. et ut separatum per substantiam. | ergo et animal etiam si est idem in | equo sicut non est idem quodam modo: [b1] quomodo possunt ponere ipsum separatum et ut sit unum et quare non est separatum ab eo | ipsum animal.

3 - eis iterum contradicit quattuor rationibus.

1 - ratio prima.

[1039b2] 52. Et etiam si per communicationem sunt bipes et | multipes etiam necesse est ut in eis sint contraria insimul | in eodem cum hoc etiam et si non. quomodo igitur [5] dixit aliquis quod animal est ambulans: aut bipes: et rectum est ut sint | composita: aut contracta: aut mista. sed omnia sunt individua que non separantur: | sed unumquodque eorum habet aliud unum.

2 - ratio secunda.

ergo erit sicut sermo dicentis | quod illa quorum substantie est animal sunt infinita. homo enim ex animali non accidentaliter. | et?? etiam ipsum animal erit plura. substantia enim est [10] animal quod est in quolibet: et non dicitur ad aliud

3 - ratio tertia.

si non erit | homo ex illo et hoc est genus eius. et etiam | omnia ex quibus est homo sunt exemplaria. ergo non erit exemplar dictum de alio | et de alia substantia. hoc enim est impossibile. ergo erit illud quod est animal | unumquodque eorum que sunt animalia.

4 - ratio quarta.

et etiam ex quo erit ex hoc et [15] quomodo ex illo quod est animal: aut quomodo impossibile est ut animal quod est substantia | sit aliud ab eo quod est animal et etiam | accidunt ista in sensibilibus et magis inopinabilia. et si est | impossibile ut sint huiusmodi. manifestum est quod non sunt exemplaria secundum modum | quem dicunt quidam. |

4 - una ratione eis contradicit.

1 - ponit quamdam divisionem.

[1039b20] 53. Et cum substantia totalis et definitio aliud. | et aliud scilicet quod quedam substantie hoc modo quod | definitio congregat materiam. et quedam est unitas definitionis

2 - ponit suam rationem.

omnia que dicuntur secundum hoc | habent generationem et corruptionem etiam. definitio | autem que est hoc modo habet corruptionem. quoniam possibile est generari. [25] essentia enim domus non generatur: sed generatur essentia cuius est domus. | ista igitur sunt et non sunt sine generatione et corruptione. et declaratum est | quod ista neque generant: neque aliud faciunt. et ideo | neque definitio: neque demonstratio est substantiarum sensibilium particularium. | habent enim materiam que quidem habet naturam que [30] potest esse et non esse. et ideo corrumpuntur omnia | particularia: et si demonstratio est ex rebus necessariis: et | definitio est vera quemadmodum est impossibile | scire: aut ignorare illud quod non potest esse tale sed est secundum existimationem. | ita non erit demonstratio: nec definitio eius quod [1040a1] potest esse alio modo. sed est secundum existimationem. manifestum est igitur quod | non habent definitionem: nec demonstrationem. que enim corrumpuntur non sunt manifesta | apud habentes cognitionem quando recedunt a sensu: | et sermo est conservatus in anima. [5] et ideo oportet | definientes scire quod cum aliquis definiverit aliquod particularium | quod est ut remaneat istud semper. | impossibile enim est ut definiat et non definiat etiam ut unum exemplarium. | exemplar enim est ex particularibus sicut dicunt et est separatum.

18 - lectio decima octava.

1 - duabus contradictionibus adhuc contradicit ponentibus ideas.

1 - contradictio prima.

[1040a9] 54. Et necesse est ut sermo sit ex [10] nominibus et qui non definit non ponit nomen. | quoniam non erit notum si fecerit. nomina autem posita sunt communia omnibus rebus. | ergo necesse est ut hoc si aliud etiam. et si aliquis definierit aliquid | dicet ipsum esse animal aut macrum: aut aliud quod est alterius etiam.

2 - contradicio secunda.

| et si aliquis dixerit quod nihil prohibet ut omnia sint separata in rebus multis [15] et ut sint insimul istius solius. tunc primo vero erit | duobus: ut animal bipes: animali et | bipedi: et hec necesse est ut sint in eternis | que sunt ante et sunt partes compositi et ut sint etiam | separata si homo est separatus: aut nullum erit: aut utrumque. [20] si igitur nullum fuerit non erit genus aliud a forma. et si | fuerit differentia erit etiam ante essentiam et ista. et hec vocabula | non destruunt se ad invicem.

2 - intendit contradicere ponentibus ideas .

1 - ponit unam contradictionem contra ponentes ideas.

[1040a22] 55. Et etiam exemplaria sunt ex exemplaribus. | quoniam que sunt ex eis sunt maioris compositionis. et etiam oportet | predicari per sermonem illa ex quibus est exemplar etiam de pluribus. Verbi gratia animal et [25] bicubitum et si non quomodo erit. et etiam scietur sicut illud | quod impossibile est predicari per sermonem de pluribus: sed de uno et hoc non existimatur: | sed existimatur quod omne exemplar est acquisitum.

2 - redit super quendam sermonem quem tetigit prius, in quo increpat quosdam qui quasdam res aeternas definierunt non secundum modum debitum. intendit contradicere unica ratione ponentibus ideas.

quemadmodum igitur dictum est | latet quod est impossibile ut definitio sit rerum eternarum et maxime | illud quod est eternum: ut sol et luna. non enim [30] peccant in hoc solo sed quia nituntur in talia que cum recedunt | erit sol. et ut in nocte latet sub terra. quoniam si | apparet et si occidit erit sol: sed hoc non sentitur. | sol enim significat suam substantiam. et etiam: omnia que possunt esse in alia | sicut erit si fuerit aliud tale. manifestum est quod erit sol. ergo sol est contrarius. [b1] sed iam fuit ex rebus particularibus ut | Sor. et Pla(to) et si non quare non apparet definitio | exemplaris illius. quoniam si declaratur quod illud quod dictum est hoc est verum | eis qui hoc nituntur. |

3 - duo intendit.

1 - destruit formas rerum sensibilium esse separatas.

[1040b5] 56. Et manifestum est etiam quod plures substantie que existimantur | potentie. et similiter partes animalis quoniam | ex eis non est distinctum unum: sed quasi generata sunt antequam adiungantur et fiat ex eis [10] unum.

2 - quamdam cavillationem qua possent aliqui duci in positionem idearum destruit et annihilat.

et potest aliquis existimare quod partes rerum animatarum. | et partes anime magis quam aliud appropinquans sibi ad invicem | in esse: et in actu: et in potentia. quoniam habent principia | motus ex aliquo in oppositionis. et ideo quoddam animal postquam | dividitur vivit. tamen erit omnis potentia cum sit unum et [15] continuum per naturam non per glutinum et applicationem. | quod non est tale diminutio nature.

4 - redit ad suum principale intentum in hoc capitulo, et est ostendere universalia substantias non esse.

1 - ponit suam conclusionem principalem.

[1040b16] 57. Et cum unum dicitur sicut dicitur ens etiam | et substantia unius est unum et substantia entis est unum numero. | et manifestum est quod impossibile est ut substantia | rerum sit unum: aut ens. sicut est impossibile ut principium sit essentia elementorum: sed [20] queritur quid est principium ad sciendum duo et substantia que est istorum | magis quam aliud est ens. et unum et | principium: et elementum: et causa.

2 - illam probat.

1 - ratio prima.

sed non videntur ista esse substantia | cum nullum aliud commune omnino sit substantia. | substantia enim non est alterius nisi sui ipsius: et illius cuius est et est substantia illius rei

2 - ratio secunda.

[25] et etiam in pluribus non erit insimul et commune insimul | erit plurimum. manifestum est igitur quod nullum universalium | est separatum a particularibus. |

19 - lectio undevicesima.

1 - notificat et declarat quantum veritatis et quantum falsitatis dicebant ponentes ideas.

1 - ostendit hoc.

[104028] 58. Sed illi qui dicunt formas esse quoquomodo possunt dicere verum cum faciunt esse separatas cum | sint substantie. et quodammodo non est verum. dicunt enim quod eadem forma est in pluribus

2 - causam sui erroris ostendit.

[30] et causa in hoc est quod non possunt narrare que sunt | substantie que sunt ex talibus. utrum sint substantie que non corrumpuntur alie a substantiis particularibus | sensibilibus. et illi faciunt eas esse easdem per formam que corrumpitur. et dicunt. | nos scimus ista esse hominem et addunt | in sensibilibus verbum quod dicitur est: et si est. et si nos non [1041a1] videmus stellas tamen earum esse natura non diminueretur: et essent substantie | eterne. ergo modo rectum est ut sint necessario licet non sit scientia apud nos | quid sint. | ergo manifestum est quod nullum eorum que dicuntur universalia est substantia [5] nec aliqua substantia. |

2 - intendit declarare causam quae est forma et quidditas, declaratione quae fit per interrogationem factam per quare.

1 - dicit suam intentionem in hoc capitulo et quasi significat quamdam rationem suae intentionis.

[1041a6] 59. Et etiam incipiamus alio modo et dicamus quod oportet dici substantiam | et sicut quid rectum est. igitur ut ex istis sermonibus | declararetur sermo de illa substantia etiam que est separata | a substantiis sensibilibus.

2 - ingreditur suum principale intentum.

1 - docet in quibus rebus debet fieri interrogatio per quare et in quibus non.

1 - docet in quibus rebus debet fieri interrogatio per quare et in quibus non.

et cum substantia habeat principium et [10] causam aliquam accipiamus ab eo viam et queramus quare secundum hanc dispositionem | semper queritur aliud et est alterius. querere enim | quare musicus est ab homine: | aut querere quid est: aut querere homo est ex musico: | aut est postremo non querere quare est: est querere cuius. [15] oportet enim ut esse et essentia declarentur. | Verbi gratia quoniam luna eclipsatur. | sermo enim de istis rebus est unus. et causa in omnibus est una. quare homo est | homo et musicus musicus:

2 - movet quamdam dubitationem et eam solvit.

1 - dubitatio.

nisi aliquis dicat quod | omne unum ex se non dividitur. et hec est essentia unius:

2 - solutio.

sed hoc est [20] commune et dicitur de omnibus rebus vere. et forte queret aliquis | quare homo est animal sicut hic. | manifestum est enim quod non querit quare est homo. | et aliud quod est homo quod queritur sicut quidam dicunt. quoniam | hoc manifestum est: si igitur questio non fuerit huiusmodi nihil querit sicut quare [25] est tonitruus quia est tinnitus in nubibus | quoniam secundum hoc quesitum erit de alio.

2 - docet in quibus rebus potest quaeri interrogatione per quare causa, quae est forma et quidditas.

et quare hoc sicut | lapides: et latens domus. manifestum est enim quod querit | causam. et ista sunt quiditas domus: sicut est modo logico quoniam | in quibusdam rebus potest inveniri a quibusdam eam sicut forte invenitur in domo: aut scamno.

3 - docet in quibus rebus potest quaeri interrogatione quare alia causa, utpote causa efficiens.

[30] et queritur in quibusdam quid est motio primus. hec enim est causa: | sed causa que est talis queritur apud generationem: et | corruptionem

4 - docet quod in quibusdam rebus potest quaeri interrogatione per quid causa, quae est forma et quidditas.

et est forma in essentia.

5 - docet quod quando quaeritur haec causa quae est forma sive quidditas in substantiis, difficilior est quaestio quam quando quaeritur in accidentibus.

et latet | questio multum in eis que non dicuntur de aliis: [b1] ut queritur quid est hoc est enim modo simplici | et non distinguitur esse in hoc. |

20 - lectio vicesima.

1 - declarat auctor qualiter interrogatione quaere interrogatur aliquando causa materialis et aliquando causa formalis. Et in fine concludit quod in simplicibus non interrogatur per quare nec per quid.

[1041b4] 60. Et cum oportet ut habeat essentiam aut erit essentia. [5] et manifestum est quod materia queritur quare est. Verbi gratia | quare est hec domus quia tale est et tale cum fuerit essentia domus. et | quare est homo quia habet hoc: et hoc est corpus. manifestum est igitur quod | queritur causa materie. et ista est forma eius quod habet aliquid: | et est substantia. manifestum est igitur quod in simplicibus non queritur: [10] nec consideratur. sed queritur tale alio modo.

2 - intendit perscrutari utrum in compositis possit quaeri causa quae est forma.

1 - ostendit quod in significato huius nominis 'caro' sive cuiusvis nominis consimilis est aliquid cum ipsis elementis.

| compositum est igitur aliquid quod est secundum hunc modum ita quod totum sit unum | non ita quod sit sicut coaceruatio quemadmodum syllaba | non est littera et et b. et a. neque | caro est ignis: et terra. quoniam ista cum dissoluuntur quedam non sunt [15] sicut caro et syllaba. littere vero non sunt sicut | ignis: et terra. et etiam syllaba est aliud quod est littere. scilicet littere | vocales et consonantes. sed est aliud etiam. | et caro non est ignis: et terra: et callidum et fugidum. | et tamen sicut aliud etiam. significatur autem necesse ut illud sit etiam elementum: [20] aut ex elementis si fuerit elementum. | sermo de eo etiam est sicut dictum est idem. caro enim est huiusmodi: et ignis: et terre. et | etiam alterius ita quod proceditur in infinitum.

2 - ostendit quod illud aliquid nullum elementorum est nec compositum ex elementis.

et si fuerit ex elementis | manifestum est quod non est ex uno: sed ex pluribus. et si non erit illud idem. | et etiam iterabimus istum sermonem quem dicimus de [25] carne et syllaba.

3 - declarat quid sit illud aliquid quod neque est elementum neque ex elementis.

et apparebit quod est ex | elemento et causa eius quid est per essentiam: et quid est per alicuius caro: et alicuius | syllaba. et similiter aliud etiam et hoc est quod licet. | quoniam hec est causa prime essentie.

4 - ostendit quod cum illud aliquid aliqua causa sit mixti, quo nomine significante causam proprie nominetur.

et quedam | non sunt substantie rerum: sed constituuntur insimul. [30] rectum est ut ista natura appareat in aliqua substantia | que est ut elementum sed principium. elementum enim est illud in quod | dividitur res. et est in re quasi materia ut a. | et b. in syllaba. |

1 - Liber Octavus

1 - Lectio prima

1 - dat intentionem

[1042a4] 1. Oportet nos congregare dicta et determinare sermonem | et post complere. Dictum est enim quod [5] quaerendae sunt causae substantiarum et principia et elementa. | Quaedam enim substantiae sunt concessae ab omnibus, | et de quibusdam dicunt quidam sermones proprios. Concessae enim sunt substantiae | naturales, ut ignis et terra et aqua et aer et alia | corpora simplicia, deinde plantae et partes earum, et [10] animalia et partes animalium, et caelum et | partes caeli. Et quidam dicunt substantiam propriam esse | formas et mathematica.

2 - recapitulat quaedam quae dicta sunt

1 - recapitulat quaedam quae dicta sunt

[1042a12] 2. Et accidit ex | sermonibus ut sint substantiae eius quod est per essentiam et subiectum eius, et | genus magis quam formae et universale magis quam [15] particulare. Et exemplaria etiam coniunguntur cum universalibus per genus; | aestimantur enim esse substantiae quia recipiunt unum sermonem. |

2 - reddit causam quare locutus est de definitione

Ergo quid est per essentiam est substantia et sermo eius est definitio, et ideo | dictum est quod dictum est in definitione et in illo quod est per se. Et cum | definitio est sermo, et omnis sermo habet partes, considerandum est etiam necessario [20] de parte et cognitio est quae sunt partes substantiarum et quae non sunt, et | si sint partes definitionis etiam. Non est substantia neque universale | neque genus. De exemplaribus vero et de mathematicis | perscrutandum est post; quidam enim dicunt ipsa esse substantias alias ab ipsis substantiis sensibilibus. |

2 - Lectio secunda

1 - ostendit materiam substantiam esse

1 - esse materiae supponit per viam narrationis et in quibus sit ostendit

[1042a25] 3. Et omnes substantiae sensibiles | habent materiam. Et substantia est subiectum, | et alio modo est materia (et dico materiam illud quia hoc non est hoc | in actu et est hoc in potentia), et alio modo est definitio et | forma quae est principium rei et est per definitionem separata, et tertio modo illud quod est [30] ex istis, cuius solius est generatio et corruptio, et est separatum | modo simplici. Substantiae enim quae sunt substantiae per definitionem quaedam sunt ista et quaedam non. |

2 - ostendit materiam esse et ipsam esse substantiam

1 - ostendit hoc demonstrative

[1042a32] 4. Manifestum est igitur quod materia est substantia, quoniam omnes | transmutationes oppositae in situ habent subiectum fixum, | sicut illud quod est in loco suo.

2 - inductive

Quod enim est nunc fiet etiam [35] alius locus, et in re etiam quae est nunc secundum hanc quantitatem fiet etiam | minor aut maior, et in transmutatione est aliquid quod modo est sanum quod [b1] fiet etiam aegrum. Et similiter etiam in substantia quae est nunc in | generatione fiet etiam in corruptione, et erit materia subiectum sicut | hoc, et fiet etiam sicut illud quod est per privationem. Et aliae transmutationes | sequuntur istam. Ista autem non sequitur [5] unam aut duas aliarum. Non enim est necesse ut illud quod | habet materiam localem etiam habeat materiam quae generatur et corrumpitur. | Dictum igitur est in naturalibus | quae est differentia inter esse simpliciter et non simpliciter. |

2 - ostendit formam substantiam esse

1 - narrat differentias aestimatas formarum

1 - dicit opinionem cuiusdam circa differentias formae substantialis

[1042b9] 5. Et cum quaedam substantiae sint concessae ut subiectum et materia etiam, et est [10] illud quod est in potentia, remanet dicere quae est | substantia sensibilium quae est in actu. Democritus vero | videtur aestimare quod differentiae eorum sunt tres. | Materia vero quae est substantia subiecta est eadem etiam et differunt aut | secundum ordinem, qui est figura, aut secundum transmutationem, quae est situs, aut secundum contactum, qui est [15] compositio.

2 - illam opinionem improbat

Et ipse videt multas differentias, ut dicitur. Quaedam est enim | per compositionem materiae, ut omnia quae admiscuntur, | verbi gratia mel et aqua, et quaedam per ligamentum, ut lectus, et quaedam per glutinum, | ut liber, et quaedam per clavos, ut arca, et quaedam per plura | istorum, et quaedam per situm, ut via et limes (ista enim [20] differunt secundum motum situalem), et quaedam secundum tempus, ut mane | et sero, et quaedam secundum locum, ut venti; et quaedam | per passiones quae sunt sensibilium, ut durities et mollities, et | spissitudo et raritas, et siccitas et humiditas, et | quaedam per quaedam, et quaedam per omnia, et universaliter quaedam [25] magis et quaedam minus. Et ideo cum limes ponitur superius non est limes.

2 - principaliter intentum ostendit

1 - improbat illam opinionem per alias differentias

Manifestum est igitur quod ens | dicitur secundum numerum istorum modorum. Dicitur enim ens via quae est secundum hunc situm, et | hoc etiam significat quod est secundum hunc situm, et ipsum | esse frigus etiam significat quod inspissatum est illud secundum hunc modum. Et essentia quarumdam rerum | determinatur per omnia ista; quaedam enim sunt [30] mixta, et quaedam complexa, et quaedam ligata, et quaedam | secundum alias differentias, ut manus et pes.

2 - reducit illas differentias ... ad aliqua prima duo

Accipiantur | igitur genera differentiarum (ista enim erunt principia | essentiae), sicut quod est maioris et minoris et spissum et | rarum et partes similes istis. Omnia enim ista [35] sunt in additione et diminutione. Et si sunt alicuius figurae, ut lenitas | aut asperitas, omnia sunt in recto aut tortuoso. Et quaedam sunt [1043a1] quorum essentia est mixtio, et modo opposito in situ qui est non essentia. | Manifestum est igitur ex istis quod, si substantia sit causa essentiae | cuiuslibet istorum, quod quaerundum est in istis quae est causa essentiae istorum. Nihil enim istorum omnino est substantia neque quando congregantur cum aliis, sed tamen indiget [5] quolibet istorum conveniente.

3 - Lectio tertia

1 - intendit ostendere definitiones perfectas

1 - exempla praedicta inducit

[1043a5] 6. Et quemadmodum in substantiis eadem | actio praedicatur de materia, similiter in aliis | definitionibus magis. Verbi gratia si volumus definire viam aut | lapidem, dicemus quod est illud cuius pars est tale et tale, et domus quae est ligna et lateres quorum | situs est talis. Et etiam in quibusdam definitionibus consideramus illud propter quod. Verbi gratia quod grando est [10] aqua congelata et spissa aliqua spissitudine et commutatio vocis in exitu est mixtio vocis acutae | cum gravi alia mixtione, et secundum hunc modum in | aliis rebus. Et iam apparuit ex istis rebus quod omnis materiae actio est ab alia actione alterius | materiae, et sermo etiam. Actio enim cuiusdam est compositio, et cuiusdam mixtio, | et cuiusdam aliud dictum.

2 - tangit quosdam qui non definiebant rem nisi per sua principia materialia

Et ideo illi qui definiunt et [15] dicunt quod domus est lateres et lapides et ligna, | dicunt domum in potentia; ista enim sunt materia.

3 - tangit quosdam qui solum definiebant rem per sua principia formalia

Et qui dicunt quod domus est quod tegit | divitias et corpora, | dicunt actionem.

4 - docet qui sunt bene definientes rem

1 - docet hoc

Qui autem congregant omnia ista et componunt ea, dicunt tertiam | substantiam quae est ex istis. Videtur enim quod [20] sermo differentiarum sit formae et actionis, et illud ex istis | rebus in quo est sit materia magis.

2 - assimulat istas definitiones

Et istae assimulantur definitionibus quas Archytas | accipiebat, quae congregatur ex ambobus, ut dicitur "quid est serenitas?", | et dicetur "quies in multitudine aeris". Aer igitur est materia, et quies actio | et substantia. Et etiam "quid est tranquilitas?", et dicitur "levitas maris". [25] Subiectum igitur quod est quasi materia est mare, actio vero et | forma est levitas. Declaratum est igitur ex dictis quid est | substantia sensibilis et quomodo. Quaedam enim est quasi materia | et quaedam est quasi in actu, et tertia quae est ex istis. |

2 - quandam quaestionem utilem et necessariam movet

1 - movet illam

[1043a29] 7. Et oportet nos non ignorare quoniam forte latet quid est istud quod significat nomen, utrum [30] significat substantiam compositam aut actum et | formam, verbi gratia domus, utrum significat communiter quod est cooperimentum | ex lateribus et lapidibus compositum tali modo aut significat actum | et formam, scilicet cooperimentum, et linea, utrum significat | duo puncta, et animal, utrum animam et [35] corpus aut animam. Ista enim est substantia et actus corporalis. |

2 - illam solvit

Et forte animal significat utrumque, non sicut istud quod dicitur secundum unam | eandem definitionem, sed sicut illud quod attribuitur eidem.

3 - ostendit formam inquantum est natura in se

1 - praemittit quandam narrationem

[1043a38] 8. Sed ista in | alio non diversantur, in quirere vero substantiam [b1] sensibilem non diversatur omnino. Illud enim quod est per essentiam est per formam et per actum, | quoniam anima et animae est idem, | homo vero et hominis non, nisi dicatur quod anima est | homo etiam. Et similiter in aliquo est et in aliquo non est. Et non apparet [5] quaerentibus quod syllaba est ex litteris et | compositione, neque quod domus est lateres et compositio et hoc modo videtur. | Compositio enim et mixtio est ex eis | et non alteri secundum hunc modum et | ut via, quoniam non est ex situ, neque situs ex via, sed [10] hoc est ex illo. eque homo animal bipes, | sed oportet ut sit aliquod aliud a rebus multis. Et etiam materia non est elementum | neque ex elemento, sed est substantia quam dicunt esse illi qui | negant materiam.

2 - format suam demonstrationem

1 - ponit suam demonstrationem

Et si hoc est causa essentiae, et est substantia, | ergo non dicunt substantiam esse ipsam.

2 - ponit quaedam corollaria

Necesse est ergo ut ista [15] sint aut aeterna aut corruptibilia absque eo quod corrumpatur et quod sint | sine generatione. Et declaratum est et demonstratum alibi | quod forma ex nihilo facta est et non generatur, sed sit hoc | et generatur illud quod est ex istis. Et nondum est declaratum si substantiae rerum quae corrumpuntur sint | separatae, sed tamen declaratum est quod hoc impossibile in quibusdam, et sunt [20] omnia quae non possunt esse sine aliis, ut domus et | vas. [1043b21] 9. Et rectum est ut ista sint neque substantiae etiam neque | aliquid omnium partium quae non constituuntur per naturam. Rectum est igitur ut | aliquis ponat naturam tantum esse substantiam in rebus quae corrumpuntur.

4 - Lectio quarta

1 - proponit quaestionem cuiusdam antiqui et eam solvit

1 - movet eam

Et est | quaestio difficilis quam interrogabat Antisthenes [25] in aliqua hora non secundum curialitatem.

2 - eam solvit

Impossibile enim est ut sciatur ut sit definitio entis quid sit | (definitio enim est sermo longus), sed impossibile est definire aliquid quale sit et quale | scitur per qualitatem, ut cyphus, quoniam impossibile est ut sciatur quid, | sed est quasi vas. Ergo in substantiis est quaedam substantia quam possibile est | ut habeat definitionem et sermonem, ut substantia composita, sive fuerit sensibilis [30] sive intelligibilis. Illa autem ex quibus est ista substantia prima impossibile est ut habeant hoc, cum | sermo definitionis significet aliquid de aliquo et debet esse quaedam | quasi materia et quaedam quasi forma.

2 - redit super positionem ponentium entia componi ex numeris

1 - ponit unam convenientiam inter definitionem et numerum

[1034b32] 10. Et manifestum est quod | si substantiae sint etiam numeri, quod sunt huiusmodi. Non sunt igitur | sicut quidam dixerunt ex unitatibus. Definitio enim est aliquis numerus, [35] quia dividitur in res indivisibiles

2 - ponit unam differentiam inter definitionem et numerum

( sermones enim non sunt infiniti), | et numerus est tale.

3 - iterum ponit unam convenientiam

Et quemadmodum quando ab aliquo | numero diminuitur aliquid aut ei etiam additur aliquid eorum ex quibus | est numerus, tunc primus numerus non remanebit idem, sed fiet alius numerus, licet [1044a1] diminutum vel additum sit valde modicum, similiter non remanebit definitio neque illud quod | est per essentiam, postquam diminuitur ab eo aliquid aut ei additur.

4 - ponit aliam differentiam inter ista

Et | oportet ut numerus sit aliquid quasi illud quod est nunc non possunt dicere per quod est unum, et si est unum, aut erit aut non erit, sed est sicut, aut [5] si fuerit, si dicatur quid facit unum ex pluribus. Et | definitio etiam si est una, oportet eos dicere in ea simile dicto, sed non possunt dicere etiam. Et | recte accidit hoc; unum enim definitionis unius secundum quod est unum per substantiam. | Secundum igitur hunc modum est unum, et non sicut quidam dicunt quasi aliqua unitas aut aliquis punctus, | sed est actio et est aliqua natura simplex.

5 - ponit tertiam conventientiam inter ista

Et quemadmodum [10] in numero non est magis et minus, similiter neque in substantia quae est quasi forma, | nisi sit substantia quae est cum materia. Sit igitur ista distinctio in generatione | et corruptione substantiarum quae dicuntur et quomodo est possibile et | quomodo non et in attributione earum numero. |

3 - quintam conclusionem huius octavi demonstrat

1 - ostendit inductive in rebus naturalibus materiam esse diversam

[1044a15] 11. In substantia vero materiali oportet nos non ignorare, quoniam etsi | omnes sunt ex eodem, tamen est | proprius unicuique, ut phlegma et colera. Phlegmatis enim sunt calida | et unctuosa, colera autem amara et alia talia. Et rectum est ut [20] ista sint ex eodem. Et erunt plures materiae ex eodem, | cum materia unius fuerit ex altero, ut materia phlegmatis ex unctuoso, et unctuosum ex dulci, | si unctuosum est ex dulci, et calida autem colera solvitur | in primam materiam. Duobus enim modis erit hoc | ex hoc, aut ut praecedat ad ipsum aut ut solvatur et veniat [25] ad primum principium.

2 - ostendit quod in rebus artificiatis quandoque est materia propria diversa, quandoque eadem

Et possibile est ut materia sit una et ut res diversae sint | causae moventes, verbi gratia ut ex lignis fiat arca aut | scamnum. Et in quibusdam rebus materia est diversa et necesse est ut sit diversa etiam. | Serra enim non sit ex lignis et non est ad causam moventem. | Non enim potest facere serram ex lana aut ex ligno. [30] Illud enim est quod potest facere hoc ex alia materia. [1044a31] 12. Manifestum est igitur quod artificium est principium quod movet, quoniam si materia fuerit | alia et motor et factum etiam.

5 - Lectio quinta

1 - intendit sextam conclusionem huius octavi

1 - ostendit quod cum quaeritur causa alicuius

Cum igitur quaesierit aliquis | quae est causa, cum dicitur multipliciter, oportet | dicere omnia quae possunt esse causae, ut causa hominis quae est quasi [35] materia, scilicet menstruum, et causa quae est quasi motor, sperma, [b1] et causa quae est quasi forma, est istud quod est per essentiam, et causa quae est sicut illud propter quid est | complementum. Et forte haec duo sunt idem. Et oportet | dicere causas propinquas, scilicet materiales, non ut ignem et terram, sed materiam | propriam.

2 - ex hoc concludit sextam conclusionem

1 - ponit illam conclusionem

Necesse est igitur in substantiis naturalibus generabilibus | etiam ire hac via, si aliquis voluerit dare definitionem sanitatis, cum istae [5] causae sint hae numero et oportet scire causas. | In substantiis vero naturalibus sed aeternis est alius sermo. | Rectum est igitur ut quaedam non habeant, et ut non sit tale, sed erit | motum in loco tantum.

2 - exemplis eam declarat

Neque illa quae sunt per naturam et | non habent aliquam materiam, sed substantia eorum est subiectum, ut [10] causa eclipsis. Non enim est aliqua materia, sed luna quae | patitur est aliqua causa, sicut causa motus. Causa autem amittendi lumen est | terra.

2 - ostendit quod in definitione perfecta passionis quae est accidens non sufficit ponere formam

1 - dicit hoc

[1044b12] 13. Et rectum est ut non sit causa quae est propter quid. Et causa quae est quasi forma etiam et definitio, | sed definitio, si non fuerit cum causa, non erit manifesta.

2 - hoc declarat per exempla

Verbi gratia quod | eclipsis est privatio luminis. Et si addidimus esse ex terra quia sit in [15] medio, hoc erit sermo causae. Et similiter in somno | non erit manifestum quid sit primum patiens, sed est manifestum ipsum esse animal, | sed quare hoc et quid sit primum, utrum cor aut aliud, | deinde per quod, deinde quae sit passio quae accidit ei et non est | totius? Somnus enim est aliqua quies talis, sed hoc erit [20] primo passio in aliquo. |

3 - ostendit diversitates inter materiam

1 - ostendit hoc

[1044b21] 14. Cum igitur quaedam res sunt et non sunt sine generatione et corruptione, | ut puncta, si fuerint, et modo universali forma, | quoniam non est album, sed lignum album, si | omne generatum est ex aliquo et erit aliquod album, non igitur erunt omnia [25] contraria ad invicem, sed alio modo, ut | homo albus ex homine nigro et album ex nigro, | neque materia uniuscuiusque rerum quae habent generationem et transmutationem transmutantur | ad invicem. Omnia autem quae sunt absque eo quod transmutantur nunc nulla quaestio dicetur de eis, et est

2 - ostendit diversitatem modorum generationis

1 - movet quaestionem

quasi [30] materia cuiuslibet rei ad contraria, ut dicimus si corpus in potentia est sanum, | et infirmitas est contrarium sanitati. Est igitur utrumque in potentia? Et | aqua in potentia acetum et vinum? Et materia est in quibusdam secundum habitum et | formam etiam, et in quibusdam secundum privationem et corruptionem | naturalem. Quaestio vero est cuius sit, et quare vinum non est [35] materia aceti neque est acetum in potentia, etsi ex eo fiat | acetum, et est vivum in potentia mortuum in primo, [1045a1] sed corruptio erit accidentaliter,

2 - solvit

materia vero animalis est modo corruptionis | potentia mortui et materia eius. Et similiter vinum; acetum enim est | ex eo sicut nox ex die. Et omnia quae transmutantur | ad invicem sunt secundum hunc modum. Oportet igitur reverti ad materiam, verbi gratia ut [5] ex mortuo fiat vivum, oportet primo pervenire ad materiam, deinde ad vivum; et | acetum primo ad aquam et post ad vinum. |

6 - Lectio sexta

1 - istas quaestiones movet et aliquantulum disputat

1 - proponit istas quaestiones

[1045a7] 15. In quaestione vero dicta de definitionibus | et in numeris quae est causa in hoc quod sit unum? omnia | enim quae habent plures partes quorum universum non est sicut cumulus, [10] sed sicut aliquid quod habet partes, habet causam, | quoniam in corporibus etiam quaedam habent causam cuius essentia est tactus et quaedam | viscositas aut alia passio talis. Corpus vero | est una definitio non secundum ligationem, ut liber Ilias, scilicet liber Homeri primi, sed quia | est eidem. Quid igitur facit hominem unum et quare [15] est unum et non plura, ut animal et bipes, et etiam alio modo | si fuerit sicut quidam dicunt aliquid quod est animal et | bipes? Quare illa non sunt homo, et | sicut homines secundum modum acquisitionis erunt non ex homine | uno, sed ex duobus, et similiter ex animali bipedi, et universaliter cum [20] homo non sit unum, sed magis animal et bipes? Etiam manifestum est | quod, si hac via procedatur sicut est consuetudo eorum in definitionibus, | quod im possibile est dissolvere hanc quaestionem difficilem. |

2 - solvit eas

Si autem fuerit sicut dicitur quod quaedam est materia et quaedam forma et | quaedam potentia et quaedam actus, rectum est ut non aestimetur error [25] in quaesito. Ista enim quaestio erit eadem, et | si definitio sphaerae esset cuprum rotundum, quoniam cum fuerit erit | signum definitionis hoc nomen. Cum igitur fuerit quaesitum quid erit | causa ut sit rotundum et cuprum. | Tunc enim non apparebit quaestio. Alterum enim est materia, et reliquum est forma. [30] Et causa illius unitatis est, scilicet ut illud quod est in potentia in actu sit | ab agente in omnibus in quibus est generatio. Non enim est | aliud causatum, sed erit illud quod est in potentia sphaera in actu sphaera. | sed hoc fuit illud quod fuit per [35] essentiam cuiuslibet et est circulus qui est figura plana. |

2 - istis quaestionibus motis et solutis redit ad quaedam determinanda

1 - tangit breviter de causa unitatis rerum simplicium

1 - tangit causam unitatis rerum simplicium

[1045a36] 16. Omnia autem quae non habent materiam, neque intelligibilem neque sensibilem, unumquodque eorum statim [b1] est unum illud quod est per essentiam sicut illud quod est etiam. |

2 - corollarium inducit

Et ideo in definitionibus | non est ens neque unum et illud quod est per essentiam est unum, | sicut aliquod ens etiam. Et ideo non est alia causa neque alicuius istorum ut sit [5] unum neque ut sit ens etiam. Unumquodque enim eorum statim | est aliquod ens et quod unum, non quia sunt in ente et in uno sicut illa quae sunt in genere, | neque sunt quasi separata et alia a particularibus.

2 - narrat qualiter antiqui variis erroribus ducebantur

Et propter hanc | difficultatem dixerunt quidam acquisitionem et dubitaverunt in causa | acquisitionis et quid sit acquisitio. Et quidam dixerunt congregationem [10] animae, ut aliquis. Dixit enim quod cognitio quae est per veram scientiam est | per animam etiam. Et quidam dixerunt compositionem et ligamentum | corporis et animae est per vitam, sed sermo in omnibus istis est unus. | Sanitas enim in omnibus est una aut congregatio aut ligamentum aut compositio | animae et sanitatis. Et etiam cuprum erit triangulare per [15] compositionem cupri et trium angulorum, et essentia albi est compositio | superficiei et albedinis.

3 - causam deceptionis eorum ostendit

Et causa in hoc est quia | quaerunt unum quod est in potentia in actu quasi diversum etiam. | Et sicut dictum est, quoniam quemadmodum materia ultima et forma est idem et [20] unum, ergo non habent aliquam causam omnino | praeter motorem quoquomodo de potentia in actum. | Omnia vero quae non habent materiam, modo simplici essentia eorum per quam sunt entia non fertur in quibusdam rebus. |

3 - Liber nonus

1 - Lectio prima

1 - epilogat

1 - dicit de quo agit in VII

[1045b27] 1. Dictum est de ente cui attribuuntur | alia praedicamenta entis, ubi dictum est | de substantia; dicuntur enim entia multa secundum quod recipiunt definitionem substantiae, [30] ut quantitas et qualitas et alia quae dicuntur hoc modo. | Omnia enim habent definitionem substantiae, sicut | diximus in primis sermonibus.

2 - dat suam intentionem in isto nono

Et cum ens dicitur aut quia est hoc | aut quantum aut quale, aut quia est in potentia aut | complemento et actu etiam, distinguemus et loquemur de potentia etiam [35] et complemento. De potentia primo et quod dicitur | magis vere, non illud quod non est utile in hoc [1046a1] quod volumus nunc. Potentia enim et actus dicuntur multipliciter magis quam illa | quae dicuntur secundum modum motus tantum. Sed cum dixerimus | de differentiis in actu, tunc declarabitur ultima differentia. |

2 - quattuor intendit

1 - facit rememorationem de distinctione multiplicitatis in hoc nomine `potentia'

[1046a5] 2. Quoniam autem potentia et agere per potentiam dicuntur multis modis, ut determinatum est in | aliis locis, et quae istarum potentiarum dicitur aequivoce, | dimittatur; quaedam enim dicitur per aliquam similitudinem, sicut dicitur | in geometria potentia et non potentia quoquomodo aut aliqua attributione. | Omnia autem quae dicuntur per attributionem ad eandem formam sunt alia principia et attribuuntur potentia [10] ad unum principium. Et illud est | principium transmutationis in aliud secundum quod est aliud; | potentia enim passionis est in ipso passivo principium transmutationis | passivi ab illo secundum quod est aliud.

2 - ponit primam conclusionem huius noni

Habitus vero est potentia quae non patitur ad | illud quod est peius aut ad corruptionem ex alio secundum quod est aliud ex primo [15] transmutante; omnes enim istae definitiones habent definitionem | primae potentiae. Et etiam istae dicuntur potentiae, | aut quia agunt tantum aut quia patiuntur aut modo bonitatis, ita quod | in definitionibus istarum etiam sunt definitiones primarum | potentiarum quoquomodo.

3 - ponit secundam conclusionem huius noni

Manifestum est igitur quod forte possibile est [20] ut actio et passio sint una potentia; dicitur enim quod potentia est eius | cuius est potentia passionis, et alterius per illud. Et forte erit | sicut alia; quaedam enim est in passivo. Passivum enim patitur, quia | habet aliquod principium et quia materia est principium etiam, | et illud habet aliud ex alio. Unctuosum autem [25] comburitur; oboediens enim quoquomodo dissolvitur, | et alia similiter. Et quaedam sunt in agente, ut carpentario et | aedificatore; quaedam enim sunt in carpentaria, et alia in aedificatore. | Et ideo sunt insimul.

4 - ponit tertiam conclusionem huius noni

Et nihil patitur per se, quia est | unum et non est aliud; quod enim non est potentia et non habet potentiam et quod est contrarium [30] tali potentiae est privatio. Ergo potentia est | eiusdem, et idem non potest. |

3 - tria intendit

1 - dividit potentiam passivam, et hoc sub nomine `privationis'

[1046a32] 3. Privatio autem dicitur multipliciter; dicitur enim illius quod non habet, et istius quod | habet naturam habendi, aut universaliter aut in tempore determinato in quo habet, et secundum quod oportet, | ut illud quod non est omnino aut erit quoquomodo. In quibusdam vero rebus quae habent naturam [35] habendi, si non habent, dicimus quod ista carent violente.

2 - dividit potentiam activam

Sed | cum quaedam ista principia sint in carentibus anima, | et quaedam in animatis, et anima est [b1] in habentibus definitionem animae, etiam manifestum est quod | quaedam potentiae etiam non habent definitionem, et quaedam sunt cum definitione. Et ideo omnia | artificia et scientiae sunt potentiae, quia sunt principia | transmutantia in aliud secundum quod est aliud.

3 - inducit quartam conclusionem huius noni

Et omnia quae [5] sunt cum definitione sunt contrariorum, sed non sicut | unum unius, ut calidum calefacere. | Physica vero est sanitatis et infirmitatis. Et causa in hoc est quia habet rationem. | Scientia vero idem sermo significat rem et suam privationem, | sed non eodem modo. Et forte erit possibile ut sit duorum, et forte erit [10] illius quod est magis. Ergo necesse est ut sint | illa quae sunt alia contrariorum, et ut sint quorundam per se | et quorundam non per se; ratio enim est quorundam | per se et quorundam quoquomodo. | Per accidens igitur significat contrarium per negationem et per remotionem; [15] primo enim privatio est contrarium, et hoc est remotio alterius. | Contraria enim non appropinquant eidem ex eodem. |

2 - Lectio secunda

1 - ostendit quod in anima dupliciter est potentia activa

[1046b17] 4. Et scientia est potentia secundum quod habet dispositionem. Et anima habet principium motus etiam, | quoniam sanans facit sanitatem, et calefaciens | calorem, et infrigidans frigus. Scientia autem facit [20] utrumque, quia utrumque habet definitionem, sed non eodem modo, et | habet in anima etiam principium motus. Ergo movebit utrumque ex | uno principio et congregabit ea in idem, quia | agit contraria, quando agit possibilia sine definitione possibilia per definitionem; | determinat enim principium unum per definitionem. Et hoc etiam est manifestum, [25] quoniam sequitur bonitatem potentiae quae est actionis tantum aut | passionis. Illa autem non sequitur ista in omni tempore; necesse est enim | ut illud quod est bonae actionis sit agens etiam. Agens vero tantum non de necessitate erit | bonae actionis. |

2 - incipit contradicere negantibus potentiam activam in entibus

1 - ponit primam contradictionem

[1046b29] 5. Et quidam, ut Garicon, dicunt quod potentia [30] est apud actionem tantum, | ut aedificator, cum non aedificat, non habet potentiam aedificatoriae, sed qui aedificat, | quando aedificat, et similiter in aliis rebus. Et | non est difficile scire quid accidit istis de impossibili; manifestum est enim quod | non erit aedificator quando non fuerit aedificans. Essentia enim aedificatoriae [35] est essentia impossibilitatis aedificatoriae, et similiter in | aliis artificiis, quoniam si est illud impossibile ut ista | artificia sint in aliquo tempore in eo, quod non ignorat in aliquo tempore [1047a1] aut per oblivionem aut per occasionem aut per tempus, | non recedet artificium quando destruitur apud finem rei, sed est semper, | et si accipiatur in eo aliquo modo, quod est statim.

2 - ponit secundam contradictionem

Et simile huic sermoni est in rebus inanimatis; non enim [5] est calidum aut frigidum aut dulce aut universaliter sensibile | sine habentibus sensus. Accidet enim eis | dicere sermonem Protagorae. Et etiam nihil | habebit sensum omnino, nisi sentiat aut intelligat.

3 - ponit tertiam contradictionem

Si igitur caecum est illud quod non habet | visum in tempore in quo debet habere visum et habet etiam naturam et esse, tunc illi ipsi [10] erunt caeci multotiens in una die, et surdi etiam.

3 - ponit alias tres contradictiones

1 - ponit primam contradictionem

[1047a11] 6. Et etiam si illud quod caret potentia non habet potentiam, illud quod non erit | non habet potentiam ut sit. Et qui dicit quod illud quod non habet potentiam | ut sit est aut erit, mentitur, quoniam `non habere potentiam' significat hoc. |

2 - ponit secundam contradictionem

Isti igitur sermones negant moveri etiam et generari. [15]

3 - ponit tertiam contradictionem

Et stans semper erit stans, et sedens semper erit sedens, | quoniam si fuerit sedens, non surget, quia non habet potentiam | ut moveatur. Et si est impossibile | dicere hos sermones, manifestum est potentiam esse aliud ab actu. Illi vero sermones [20] faciunt potentiam et actum esse idem, et sic volunt | aliquid negare non parvum. |

4 - ponit unam contradictionem, et etiam declarat causam latentiae propter quam hoc nomen `ens' absolute non dicitur apud vulgus de potentia et de eo quod est in potentia

1 - ponit unam contradictionem

[1047a21] 7. Ergo possibile est ut aliquid habeat potentiam ad esse sed non est, et ut non sit illud quod habet potentiam ad non | esse. Et similiter in aliis praedicamentis. | Illud quod non habet potentiam ad ambulare non ambulabit, et quod non ambulat | non habet potentiam ad ambulare; potens enim est illud quod, cum habet, [25] agit illud in quod dicitur posse. Nihil igitur erit ad quod non potest. | Verbi gratia, si potest sedere, cum venerit ad hoc | sedere, nihil erit ad quod non potest, | et si moveatur aut movebit aut erigatur aut erigat | aliud aut est aut erit aut non est aut non erit.

2 - declarat causam latentiae propter quam hoc nomen `ens' absolute non dicitur apud vulgus de potentia et de eo quod est in potentia

Similiter [30] etiam magis et hoc nomen `actus' non venit nisi illius quod componitur cum | complemento, et cum aliis etiam magis ex motibus; | aestimatur enim magis quod actio est motus. Et similiter non attribuunt motum | eis quae non sunt, sed attribuunt illum | praedicamentis aliis, ut dicuntur quae non sunt esse cogitabilia aut appetibilia, [35] mobilia vero non. Et hoc est ne sint in actu, cum non sint in actu; [b1] quaedam enim non sunt in potentia et non sunt, | quia non sunt in complemento. |

3 - Lectio tertia

1 - ponit duas contradictiones contra positionem praedictam

1 - ponit primam contradictionem

[1047b3] 8. Si igitur hoc quod dictum est sit possibile aut necessarium, manifestum est | quod sermo dicens quod impossibile est ut sit verus sermo dicens [5] hoc esse possibile ut sit, sed non erit, ita quod sequitur hunc sermonem, ut sint res quae impossibile est ut sint. | Verbi gratia, si aliquis dixerit quod diameter | mensurat quod impossibile est mensurare; non enim cogitat hoc | esse impossibile. Nihil enim prohibet, cum fuerit aliquid quod possibile est ut sit | aut ut generetur, ut non sit neque generetur. Sed hoc est necessarium [10] ex positis, si fuerit, et posuerimus ipsum esse aut fuisse illud quod non | est, sed impossibile est ut sit.

2 - ponit secundam contradictionem

Et accidet | ut aliquid quod non habet potentiam ex dicere, quod non habeat potentiam secundum mensuram. Nam | falsum et non habere potentiam est idem; sermo enim dicentis te esse modo surgentem est | falsus, sed non habet impotentiam, cum sit possibile.

2 - ponit unam contradictionem

[1047b14] 9. Et cum hoc manifestum est quod, si [15] A fuerit, necesse erit B. Et similiter si possibile fuerit ut sit | A possibile, necesse est ut B etiam sit possibile, quoniam si non fuerit necesse | ut sit possibile, nihil prohibet ut non sit possibile. Si igitur | A possibile, ergo cum fuerit possibile, si | positum fuerit A, accidet ut sit alicuius impossibilis. Et si A fuerit positum, [20] necessario erit B, sed non est possibile. [...] Cum igitur | fuerit A, et B erit possibile, cum fuerit in hac dispositione, ita quod | sicut A, necesse est ut sit B. Si autem [25] A et B fuerint in hac dispositione, et si non fuerit B possibile in hac dispositione, neque A et B erunt, | sicut est positum. Et si A fuerit possibile, necesse est ut sit B possibile. | Et si A fuerit, etiam necessario erit B; | possibilitas enim essendi B est necessarium esse, cum sit impossibile aliquid loco istius, scilicet si A fuerit. | Et cum fuerit illud quod est possibile ut sit, [30] ergo et illa necesse est ut sint, cum fuerint, et ut sint in hac dispositione. |

3 - principaliter intendit conclusionem quintam huius noni declarare

1 - conclusionem illam inducit

[1047b31] 10. Et cum fuerint omnes potentiae, et quaedam habent unum genus, | ut sensus, et quaedam per additamentum, ut musica, et quaedam | per doctrinam, ut artificiorum, necesse est ut quaedam sint in eis | quorum actio praecedit, ut sunt omnia quae sunt per consuetudinem et locutionem. Quae autem non sunt talia, quae sunt [35] ista quae sunt per passionem, non est necesse ut sint sic. Et cum possibile est [1048a1] aliquod, possibile est in aliquo tempore et quodammodo et per omnia quae debent | distingui necessario.

2 - ponit duas differentias inter potentiam activam rationabilem et activam irrationabilem

1 - ponit primam differentiam

Et illa quae possunt ad motum sunt secundum rationem, | et potentiae eorum etiam sunt cum ratione etiam. Ergo | quae non habent rationem, potentiae eorum non habent rationem etiam. Et est necesse illa esse in animato, [5] ista vero in utroque.

2 - ponit secundam differentiam

Potentiae vero tales, | quando appropinquantur secundum quod est possibile eis de activo et passivo, necesse est | ut quaedam agant et quaedam patiantur. Alia vero non est | necesse; unaquaeque enim omnium istarum agit aliam.

3 - quandam dubitationem brevem super potentias activas rationabiles movet et eam solvit

1 - dubitationem movet

Illa vero agunt | contraria. Agit igitur contraria insimul -- quod est [10] impossibile.

2 - eam solvit

Ergo necesse est ut dominus verus sit aliud. Et dico | quod hoc est appetitus aut voluntas, quoniam non agit nisi illud quod appetit | in rei veritate, cum fuerit secundum suam potentiam et fuerit propinquum | passivo. Ergo omne quod habet potentiam secundum rationem | necesse est, cum fuerit appetens illud quod habet potentiam, ut [15] agat illud. Et secundum quod habet de appetitu etiam semper erit, quando passivum fuerit propinquum et habuerit potentiam actionis in hac dispositione. |

4 - declarat in qua potentia excipiuntur sive datur intelligi quod excluduntur impedimenta extrinseca, et in qua non, et etiam declarat quod in illa potentia in qua datur intelligi exclusio impedimentorum extrinsecorum non omnino datur intelligi illa exclusio sed uno modo sic et alio modo non

Et si actio potest ad hoc, et non indigetur addere in sermone, | `et si non fuerit aliquod extrinsecum', quia | potentia est in eo, et quasi hoc in potentia actionis est additamentum. Et hoc non est omni modo | nisi in eis quae sunt quodammodo. Et in hoc erit divisio et additio, et per res extrinsecas prohibentes; [20] ista enim diminuunt quaedam in divisione. | Et ideo si voluerit et appetierit agere | contraria insimul, non aget, quia non habet | potentiam ad illa secundum hanc dispositionem, et etiam non habet aliquam potentiam qua agat cum illo quod potest | agere hoc modo. |

4 - Lectio quarta

1 - dat intentionem et describit actum

1 - dat suam intentionem

[1048a25] 11. Et cum dictum est de potentia quae est secundum modum motus, distinguemus actum. | Et quaestio est quid sit actus, | quoniam hoc distincto manifestabitur etiam possibile; | non enim dicimus hoc tantum esse possibile movere | aliud aut moveri ab alio simpliciter aut alio modo etiam, sed [30] et secundum alium modum etiam. Et ideo apud nostram quaestionem dicemus.

2 - describit actum

1 - ponit illam descriptionem

Ista enim | quod est igitur in actu est ut sit res non in dispositione in qua | dicitur esse in potentia. [...] [35] Et hoc quod intendimus dicere declarabitur per sermonem et rationem sequentem in rebus simplicibus. | Et non oportet quaerere definitionem, | sed considerare de rebus quae dicuntur secundum convenientiam.

2 - exemplificat

Quoniam sicut proportio aedificatoris [b1] ad aedificatum et vigilantis ad dormientem | et videntis ad clausum oculos quod habet visum et | abstracti a materia ad materiam et | artificiati ad artificium, et etiam sit [5] alterius duarum partium istius definitionis vel distinctionis actus per se, et alterius | potentia.

2 - actum et potentiam dividit divisione bimembri

Et non dicuntur de omnibus quae dicuntur in potentia eodem modo, sed dicuntur | aut secundum convenientiam, ut sic et ad hoc, etiam in | hoc aut ad hoc; quaedam enim sunt sicut motus ad potentiam, | et quaedam sicut substantia ad aliquam materiam. Et alio modo dicitur quod infinitum [10] et vacuum etiam.

3 - distinguit illa duo membra ab invicem sive illos duos modos potentiae

Et omnia quae sunt talia in actu et | potentia plurium praedicamentorum, ut dicitur in visu et aedificato et | inspecto, quoniam in istis possibile est ut actus sit verus et simpliciter etiam. Aspectum | vero quia videtur, et aliud quod habet | potentiam ut videat. Infinitum autem non est in potentia aliquo modo sicut [15] illud quod est separatum in actu, sed secundum cognitionem est; necesse est enim | ut iste actus sit in potentia ne divisio finiatur, | et non ut sit separatum. | [...]

5 - Lectio quinta

1 - dat suam intentionem, et etiam docet quando non est proprie particulare in potentia

1 - dat suam intentionem

[1048b35] 12. Declaratum est igitur quid sit actus | et qualis ex istis sermonibus et similibus. | Distinguemus igitur in unoquoque particularium rerum quando est in potentia et quando non, [1049a1] quoniam non semper erit neque simile; non enim homo est in potentia illud ex quo est, | sed sperma, quando perficitur sua generatio, et non fuerit | talis.

2 - docet quando non est proprie particulare in potentia

Et rectum est ut sit sicut non sunt illa quae sunt omnium quae sunt in medicina, neque | casus etiam, sed aliquid est quod habet potentiam, et hoc est [5] virtus vel potentia sanans.

2 - docet in eis quae fiunt ab arte quando unumquodque particularium est proprie in potentia

Et definitio eius quod est in actu est secundum perfectionem | ex illo quod est in potentia, quando voluerit ut sit | et nullum prohiberet extrinsecum. Illud autem in eo agit sanitatem | quoniam non prohibet aliquid in eo. Et similiter etiam | domus in potentia, si non prohiberet aliquid ex quibus est [10] ut sit domus. Illud autem quod possibile est ut sit additio talis et | diminutio, et transmutatio est in eo, hoc est igitur domus in potentia. Et similiter in | aliis rebus quarum principium generationis est ab extrinseco.

3 - docet hoc idem in eis quae fiunt a natura

1 - quantum ad principium movens rei generandae

Et etiam omnia quorum principium generationis | est in illo cuius est, omnia per quae nullum erit eorum quae sequuntur ex extrinseco, | ut sperma, quoniam quando non fuerit [15] in alio, transmutatur, sed quando fuerit sicut hoc | principium quod habet, tunc erit in potentia.

2 - quantum ad principium materiale

Illud autem indiget alio principio, | ut terra, quae non adhuc est idolum in potentia, et si | transmutatur, erit cuprum.

4 - quadam distinctione speciali distinguit illud quod proprie est in potentia aliquid ab eo quod non est proprie in potentia illud idem, et etiam docet quae est materia prima in generatione et ultima in resolutione

1 - quadam distinctione speciali distinguit illud quod proprie est in potentia aliquid ab eo quod non est proprie in potentia illud idem

Et videtur quod illud quod dicitur non sit | `hoc', sed `de quo'. Verbi gratia, arca quae non est lignum sed lignea, [20] neque lignum terra sed terrestreum. Et etiam terra si dicitur hoc modo, | non `alterius', sed `de quo' semper. Et est illud quod est in potentia simpliciter, et est aliud, | ut arca, et aliud quod non est terrestreum neque terra, sed ligneum. | Et ideo hoc est in potentia arca et est materia arcae, simpliciter | autem illud quod est simpliciter, istius vero istud lignum.

2 - docet quae est materia prima in generatione et ultima in resolutione

Et si aliquod [25] primum non dicitur de alio solo, hoc est prima | materia. Verbi gratia, si terra est aerea, et aer non est ignis sed igneus, | ignis erit prima materia, cum non sit hoc.

5 - quasi incidenter diversificat praedicationem passionis de subiecto et universalis de particulari

Differentia est | enim inter universale et subiectum passionum, ut homo et [30] corpus et anima et passio et musicus et albus; | illud enim in quo est musica non dicitur musica sed | musicus. Neque homo dicitur albedo sed albus. Neque | ambulatio neque motus, sed ambulans et motum, sicut dicitur `de quo'. | Omnia igitur quae sunt secundum hunc modum, ultimum eorum est substantia. Et omnia quae non sunt [35] talia, sed sunt aliqua forma et hoc praedicabile, | ultimum eorum est materia et substantia materialis.

6 - narrat breviter quod res quae dicuntur secundum nomina denominativa non definiuntur sicut nec accidentia absque additione

Et accidit superfluum [b1] inde quod cum dicitur de materia et de passionibus, quoniam utrumque eorum est | indefinitum.

6 - Lectio sexta

1 - sextam conclusionem et septimam huius noni intendit ostendere

1 - recapitulat quod dictum est ultimo

[1049b2] 13. Dictum est igitur quando oportet dicere potentiam et quando non. | Et cum distinctum est secundum quot modos dicitur actus, [5] manifestum est quod actus est ante potentiam. Et dico | potentiam non definitum tantum, scilicet quod est principium transmutationis | in aliud secundum quod est aliud, sed universaliter omne principium habens motum | aut quietem; natura enim est in | genere quod est potentiae, quia est principium habens motum, sed [10] non est in alio, sed in se secundum quod est ipsum.

2 - ostendit conclusiones

1 - ostendit sextam conclusionem

1 - ponit ipsam sextam conclusionem

Et | actus est ante omnia quae sunt talia secundum definitionem et substantiam. Tempore | vero forte est et forte non. Manifestum est igitur quod est ante sicut diximus. |

2 - ponit duas rationes ad istam conclusionem

1 - ponit primam rationem

Primum enim in potentia est illud quod habet potentiam in possibilitate actus. | Verbi gratia, aedificator quoniam est illud quod potest aedificare, [15] et visus est illud quod habet potentiam ut videat, et visum est istud quod habet potentiam ut videatur. | Et iste sermo de aliis etiam.

2 - ponit secundam rationem

Ergo necesse est | ut definitione sit ante non esse.

2 - ostendit septimam conclusionem

1 - ponit ipsam conclusionem

Et ut sit ante tempus | tempore illud quod agit rem, | numero autem non.

2 - ponit unam rationem ad ipsam

Verbi gratia, quoniam in hoc homine qui [20] est in actu et triticum et videns, materia est ante | secundum tempus, et semen et visum, quod est | in potentia homo et triticum et videns. In actu autem non sunt ante, sed quia sunt ante secundum tempus per alium actum, | et ex eo generantur; ista enim est semper. Ex illo quod est in potentia [25] erit istud quod est in actu, ut homo ex | homine, et musicus ex musico, semper ex alio primo motore. | Et motor est in actu ante.

2 - quattuor intendit

1 - ponit rationem communem ad utramque conclusionem firmandam

[1049b27] 14. Et dictum est in sermonibus de | substantia quod omne quod generatur est ex aliquo | et per aliquod, et quod hoc est secundum formam idem. [30]

2 - inducit corollarium ex prima conclusione

Et ideo impossibile est ut sit aedificator qui non aedificat omnino, | et ut sit citharista qui non citharizat omnino; qui enim addiscit citharizare | citharizat et addiscit, et similiter de aliis etiam. |

3 - ex isto corollario quandam dubitationem movet

Et ex hoc fuit causa sermonis sophistarum quod possibile est ut | cognitio non sit in uno et ut agat illud quod dominus cognitionis habet.

4 - illam dubitationem dissolvit

Addiscens enim non habet, [35] nisi ut sit aliquid ex eo quod habet generatum et ut moveatur aliquo motu | eis quae universaliter habet motor. Et est manifestum in sermonibus de motu, [1050a1] quoniam est necesse ut hoc addiscens habeat aliquid de cognitione; non enim movetur aliquid ad aliud nisi habeat aliquid de illo in se ad quod movetur. |

3 - duas rationes ponit

1 - ponit rationem ostendentem quod actus est prior potentia secundum formam vel substantiam, et hoc sive considerentur actus et potentia in eodem sive in diversis

[1050a2] 15. Et etiam rectum est ut sit manifestum quod actus | hoc modo etiam est ante potentiam secundum generationem et tempus | et substantiam etiam. Primo vero quia quod in generatione est post est [5] ante secundum formam et substantiam etiam. Verbi gratia, vir qui est ante puer, | et homo ante utrumque; in quibusdam enim forma praecedit, | et in quibusdam non.

2 - ponit rationem ostendentem quod actus est prior potentia causalitate et prout considerantur in diversis et prout in eodem

Et si aliquid generatur, ivit ad principium | et complementum per quod est. Et generatio est propter | complementum, actus vero est via, et propter istum invenitur potentia; [10] animal enim non videt ut habeat visum, sed | quomodo videat illud quod non habet. Et similiter scientia aedificatoriae est ut | aedificet, et scientia considerationis ut consideret. Sed non | considerant quando generatio est in eis. Praeter illos qui consulunt, et isti | non quia considerant, sed quia hoc fuit, quia non indigent considerare aliquid omnino. |

7 - Lectio septima

1 - ponit quattuor rationes ad probandum actum praecedere potentiam

1 - ponit illas rationes

1 - ponit primam rationem

[1050a15] 16. Et etiam quod materia est in potentia, impossibile est ut veniat ad formam. Et cum materia | fuerit in actu, tunc erit in forma. Et similiter de aliis, etiam et in | aliis in quorum complemento est motus.

2 - ponit secundam rationem

Et ideo quemadmodum, | quando scient et faciunt addiscentem agentem, vident quod iam veniunt ad perfectionem, | similiter est de natura etiam.

3 - ponit tertiam rationem

Quoniam si non fuerit in hac dispositione. Tunc [20] Hirmus et Honosius. Et erit scientia non manifesta si | fuerit intrinsecum et si fuerit extrinsecum, sicut Hirmus.

4 - ponit quartam rationem

Operatio enim est complementum, et | actio est operatio. Et ideo hoc nomen `actus' etiam dicitur de | operatione in Graeco et habet se quasi complementum.

2 - quia in quarta ratione tactum est quod operatio sit finis, ostendit hoc multipliciter esse in diversis rebus

Ergo erit in | usu rerum quae sunt magis propriae, ut consideratio visus, et non [25] erit alia operatio considerationis praeter hoc omnino. Et erit operatio ex quibusdam rebus | aliquid, sicut est domus ex arte aedificatoriae et est aliud ab | arte aedificatoriae. Sed est | potentiae quasi aliquod complementum in aliquo, aut est in aliquo non complementum; aedificatoria enim est in | illo quod aedificatur, [...] et textoria in | eo quod texitur, et similiter in aliis rebus, et universaliter | motus in moto. Omnia vero quae non habent aliam operationem [35] praeter actum, actus est in eis ut consideratio in considerante et [b1] vita in anima. Et ideo fortuna est in anima, quia est qualitas alicuius vitae. |

2 - intendit octavam conclusionem huius noni demonstrare

1 - recapitular quae dicta sunt

[1050b2] 17. Manifestum est igitur quod substantia et forma est actus. | Et secundum hunc sermonem manifestum est quod substantia et actus sunt ante | potentiam, et sicut diximus, semper praecedit tempore. [5]

2 - inducit illam conclusionem

1 - ponit illam conclusionem

Ergo praecedit actus qui est ante | illud quod semper movetur primo modo. Et alio modo etiam principium verum; | aeterna enim sunt secundum substantiam ante illa quae corrumpuntur. Et nihil est | aeternum in potentia. Et omne verbum et omnis potentia est | contradictoriorum insimul; quod enim non habet potentiam ut sit, non erit, quia non [10] est aliquid. Et omne quod habet potentiam possibile est ut non agat. | Ergo quod habet potentiam ut sit, possibile est ut sit et ut non sit. Ergo idem | habet potentiam ut sit et ut non sit. Et istud | quod habet potentiam ut non sit, possibile est ut non sit. Et quod possibile est | ut non sit, corrumpetur aut modo simplici aut hoc modo. Quod igitur dicitur [15] quod est possibile ut non sit, aut quantitate aut qualitate | et modo simplici per substantiam. Ergo nullum eorum quae non corrumpuntur modo simplici | est in potentia modo simplici. Aliquo vero modo nihil prohibet, ut qualitas | aut ubi. Ergo omnia sunt in actu.

2 - ostendit quomodo in corporibus caelestibus sit potentia et quomodo non

Et non sunt ex eis quae sunt necessario, | quoniam si ista prima fuerint ita, ergo nihil omnino est in potentia, neque si motus fuerit aeternus [20] neque si aliquid motum aeternum; | non est enim motum in potentia nisi sit de ubi in ubi. | Et nihil prohibet ut hoc sit materia. Et ideo sol semper agit, et | stellae, et totum caelum. Et non est timendum quod quiescunt in aliqua hora, sicut est | timendum de duabus materiis ne habeant fatigationem de hac actione, [25] quoniam non est in eis magis quam potentia contradictoriae, sicut est motus in | eis quae corrumpuntur, ut motus continuus sit compositus. | Quoniam si sit materia et sit in potentia, non in actu, hoc est | causa eius.

8 - Lectio octava

1 - facit quandam assimilationem inter corpora caelestia in agendo et elementa, ex qua assimilatione dissolvit quandam dubitationem quae posset esse ex iam dictis

1 - facit hoc

[1050b28] 18. Et illa quae transmutantur assimilantur illis quae non corrumpuntur, | ut terra et ignis; ista enim sunt agentia [30] quae habent motum per se et in eis. | Aliae vero potentiae ex quibus aguntur omnes sunt contradictoriorum; | illud enim quod habet potentiam movere hoc, habet potentiam movere non hoc etiam, ut omnia quae | habent verbum erunt. Illa autem quae non habent verbum non | erunt contradictoriorum, cum sint praesentes primo.

2 - contradicit ponentibus ideas per naturam actus et potentiae

Si igitur ista fuerint naturae [35] aliquae aut ut substantiae, tales sicut illa quae dicunt qui faciunt exemplaria in verbis, | tunc erunt illa quae sunt cognitio magis multum alia cognitione, [1051a1] et motus etiam motu, quia ista sunt magis in actu, et | illa sunt potentiae istorum. Manifestum est igitur quod actus est ante | potentiam et ante omne principium transmutationis. |

2 - duas conclusiones huius noni, scilicet nonam et decimam, intendit demonstrare

1 - istas conclusiones demonstrat

1 - ponit nonam conclusionem et deinde unam rationem ad illam

1 - ponit conclusionem

[1051a4] 19. Quoniam autem actus est melior et nobilior [5] potentia nobili, manifestum est ex istis sermonibus.

2 - ponit rationem

Unumquodque enim eorum quae | dicuntur in potentia est in potentia contraria. Verbi gratia, illud | quod dicitur habere potentiam sanitatis est infirmum etiam, | et erit insimul; potentia enim sanitatis et infirmitatis est idem, | similiter et potentia quietis et motus et moveri [10] et aedificare et diruere et aedificari et dirui. | Contraria igitur secundum quod sunt in potentia sunt insimul. Secundum autem quod sunt contraria est | impossibile. Et actiones etiam impossibile est ut sint insimul, ut | sanare et debilitare. Ergo necesse est ut alterum sit | bonum, potentia vero similiter aut neutrum. [15] Ergo actus est melior.

2 - ponit decimam conclusionem et deinde ponit rationem ad illam

1 - ponit conclusionem

Et necesse est in rebus malis ut | actus et complementum sit peius potentia. |

2 - ponit rationem

Idem enim quod potest esse utrumque contrarium.

2 - duo corollaria inducit

1 - ponit primum corollarium et causam eius

1 - ponit ipsum corollarium

Manifestum est quod non | sit malum absolutum a rebus.

2 - ponit causam eius

Malum enim naturaliter est post | potentiam.

2 - ponit secundum corollarium

Ergo in rebus quae sunt ex rebus in principio [20] et quae sunt aeternae, non est aliquid malum omnino neque error neque | corruptio; corruptio enim est ex rebus malis. |

3 - ponit unam rationem ad ostendendum quod actus nobilior potentia

[1051a22] 20. Et figurae linearum inveniuntur in actu; cum enim dividunt, | inveniunt eas. Sed sunt divisae manifestae, sed modo | est in eis in potentia. Quare `triangulus habet duos rectos', hoc est manifestum, [25] quia duo anguli qui sunt in lateribus unius puncti sunt aequales duobus rectis. Ergo si extrahatur | unum laterum trianguli, declaratur quod duo anguli qui sunt ex duabus partibus lateris tangentis erunt aequales duobus rectis. | Et similiter quare in quolibet semicirculo est unus rectus in circumferentia, sive crura sunt aequalia aut non, et | cum basis fuerit diametri, sive ceciderit in medio circumferentiae aut | in alio. Manifestum est igitur quod illa quae sunt in potentia, cum sunt [30] in actu, sunt exsistentia. Et causa in hoc est quod actus erit per intelligere | in eo quod potentia erit ex actu. Et propter hoc, cum agunt, | sciunt; actus enim | numero est per generationem. |

9 - Lectio nona

1 - dat materiam ex qua extrahetur ratio qua probat actum simpliciter esse nobiliorem simpliciter potentia

1 - dividit ens et similiter movens per decem genera

[1051a34] 21. Cum igitur dicitur ens et non ens, alterum vero secundum [35] figuras praedicamentorum.

2 - dividit utrumque istorum divisim per actum et potentiam

Et alterum secundum potentiam et actum quae sunt [b1] istorum, aut secundum contraria.

3 - ostendit quae compositio est falsa et quae vera, et quae recipit quandoque veritatem et quandoque falsitatem

1 - dicit hoc in generali

Et dicuntur in rei veritate aut modo vero aut | modo falso, et hoc est in rebus aut per compositionem aut | per divisionem. Ergo qui vidit quod divisum dividitur, verum dicit, | et qui videt quod congregatum congregatur. [...] Aliquid album in Graeco. Sermo falsus etiam; oportet enim ponere aliquid, cum dicitur quod illud quod aestimatur est malum. Qui igitur dicit hoc, dicit verum. Et in alia translatione loco istius: "Et illud quod est valde verum, aut verum dicit aut fallax. Et hoc est in rebus componi aut dividi. Et ideo qui aestimat quod illud quod est divisum est divisum, verum, et qui aestimat compositum esse divisum, aestimat falsum." Deinde sequitur in duabus translationibus hoc quod dicit modo: |

2 - hoc magis in speciali manifestat

Si igitur quaedam sunt semper composita et non possunt [10] dividi, et quaedam semper divisa et non possunt componi, et in quibusdam | possunt esse contraria, essentia igitur est compositio et | essentia unius, et non essentia est non compositum, sed ut sint plura. | In rebus igitur possibilibus erit una aestimatio quae est falsa | et vera; sermo enim idem est, et potest [15] esse verus in aliquo tempore et falsus in alio. In illis autem quae non habent potentiam | ut sint alio modo, non erit hoc, et non erunt quandoque vera, quandoque falsa, sed | semper erunt vera aut falsa.

2 - dividit et distinguit inter veritatem et falsitatem complexorum et incomplexorum, et etiam distinguit inter deceptionem quae accidit in comprehensione rerum simplicium et deceptionem quae accidit in comprehensione rerum complexarum

1 - manifestat quid est verum complexum sive verum in complexis et etiam falsum, et similiter quid est verum incomplexum

1 - manifestat quid est verum complexum

[1051b17] 22. Quae autem non habent compositionem ut aliquid | sit aut non sit, verum et falsum non est ita, quoniam non | est compositum ut sit si fuerit compositum et non sit [20] si fuerit divisum, ut album lignum aut symmetrum | diametrum. Et non essentia veri et falsi in hoc est sicut | in illis etiam, quoniam quemadmodum verum in istis | non est idem, similiter essentia. Sed est aut verum aut falsum, | et quoddam est verum, non quia dicitur, quia affirmativa [25] et terminus non sunt idem.

2 - manifestat quid est verum incomplexum

Et ignorantia est, quia non tangit rem.

2 - ostendit in quibus rebus non accidit deceptio ex natura rei et in quibus accidit

1 - declarat hoc

1 - ostendit in quibus rebus non accidit deceptio ex parte rei et in quibus accidit

1 - declarat in quibus non accidit deceptio ex parte rei

1 - declarat quod in rebus simplicibus non accidit deceptio ex parte rei

Non enim est deceptio | in eo quod est nisi per accidens.

2 - ostendit quod in quibusdam substantiis compositis non accidit deceptio ex parte rei

1 - dicit hoc

Et similiter | in substantiis compositis, quoniam in eis non est deceptio, | et sunt omnes in actu, non in potentia.

2 - probat hoc

Et si non, generentur | et corrumpentur; ens enim per se non generatur neque corrumpitur, [30] et si non, esset aliquid ex nihilo. Omnia igitur quae sunt in suis essentiis aliquid | et sunt in actu etiam, non est in eis deceptio nisi | per intelligere.

2 - ostendit in quibus accidit deceptio ex parte rei

Sed quaeritur in eis quid sint, | utrum sint hoc aut non. Aut erit sicut verum, aut non | erit sicut falsum; unum enim, si fuerit compositum, est verum, et [35] si non fuerit compositum, est falsum.

2 - ostendit quid est falsum sive ignorantia quae opponitur vero incomplexo et falsum sive ignorantia quae opponitur vero complexo

1 - ostendit quid est falsum oppositum vero incomplexo

Unum autem, si fuerit secundum quod est in hac dispositione, [1052a1] et si non fuerit secundum hanc dispositionem, tunc intelligere non erit verum. | Et hoc non est falsum neque deceptio, sed ignorantia sicut | caecitas.

2 - ostendit quid est falsum oppositum vero complexo

Ista enim ignorantia est sicut caecitas intellectus, cum nullus eorum | habuerit intellectum omnino.

2 - concludit ex hoc quod in rebus in quibus non est transmutatio omnino nisi ad ubi non accidit deceptio ex parte rei

1 - concludit hoc

Manifestum est igitur quod in rebus quae non moventur, [5] non est deceptio etiam quae attribuatur alicui tempore. |

2 - ostendit hoc per exempla

1 - ponit primum exemplum

Ut si quis aestimet quod triangulus est non verum, quia non transmutatur, non nunquam aestimet semper quod possibile est ut | in aliquo tempore habeat duos angulos rectos et in alio non, quoniam si fuerit, transmutabitur. | Sed aut per aliquid erit, aut per aliquid non erit.

2 - ponit secundum exemplum

Verbi gratia, ut non sit neque unus numerorum numerus perfectus aut non, aut quidam sit | et quidam non. Ut autem sit numero in uno non, quoniam non est hoc aliquid et aliquid non est. [10] Et non est in hoc aestimatio, sed aut est verum | aut falsum, quia semper est in hac dispositione. |

4 - Liber decimus

1 - Lectio prima

1 - modos unius per se vult reducere in numerum quaternarium

1 - reducit modos unius per se in numerum quaternarium

1 - dicit quod unum per se divisum est in quinto libro et quod reducendi sunt modi eius quod est unum per se in quattuor modos

[1052a15] 1. Dictum est prius quod unum dicitur multipliciter, in | distinctionibus in quibus narratur secundum quem modum dicitur res; dicitur enim multis modis, | qui cum copulantur fiunt quattuor modi rerum. |

2 - manifestat illos quattuor modos eius quod est unum per se

1 - manifestat primum modum

Primus est quae dicuntur per se unum, non per | accidens; est enim continuum aut simpliciter aut magis illud quod est [20] naturaliter, non per contactum neque per ligamentum. Et magis quam hoc unum | et est ante, et magis quod non dividitur motus actionis et est magis simpliciter. |

2 - manifestat secundum modum

Et etiam tale aut magis est totum quod habet aliquam naturam et | formam. Et maxime quod est tale naturaliter, non violente, ut | illud quod est unum per glutinum aut per clavos aut per ligamenta, sed habet aliquid in se quod est [25] causa suae continuationis. Et tale est ut motus sit unus | et non dividatur secundum locum et tempus. Et hoc est manifestum, | si aliquod primum habet principium primi motus naturaliter, | ut motus circularis ut motus simplex, quoniam hoc est prima magnitudo. | Quaedam igitur sunt unum et secundum hunc modum, aut quia sunt continua aut quia sunt totum. [30]

3 - manifestat tertium modum

Et quaedam sunt talia per convenientiam, sicut ista quorum intelligere est unum, et sicut ista | quae non dividuntur neque dividuntur in divisibilia, ut definitiones indivisibilium, sicut definitio puncti, quae non dividitur. Si autem fuerit | numero singulare, non dividitur numero.

4 - manifestat quartum modum

Unum autem secundum formam est illud quod non habet | divisionem secundum cognitionem. Unum igitur primum est illud quod est substantiarum | causa unius. Unum igitur dicitur secundum numerum istorum modorum, sicut illud quod est [35] continuum naturaliter et totum et singulare et | universale.

2 - reducit istum quaternarium in binarium

Omnia enim ista sunt unum quia non dividuntur. Quaedam vero [b1] secundum motum, et quaedam secundum intellectum et rationem. |

2 - ostendit quis modus est famosus sub hoc nomine `unum'

1 - docet artem inveniendi primum modum famosum sub nomine analogo

1 - insinuat unum dici de multis analogice

[1052b2] 2. Et oportet aestimare per cognitionem, quoniam non oportet aestimare quod dicitur eodem modo illud quod dicitur unum per quale | et quod est per essentiam unum. Unum vero dicitur | secundum numerum istorum modorum, et quodlibet istorum erit [5] unum quando habuerit aliquem istorum modorum.

2 - artem praedictam docet

Quoniam autem est unum, et forte | erit alterius istorum et forte erit aliud quod est propinquum | secundum nomen magis quam ista, illa autem in potentia. Ut si esset necesse loqui de elemento | et causa et distinguere ea a rebus | et inducere definitionem nominis; ignis enim est sicut [10] elementum. Et rectum est ut sit et infinitum per se aut | per aliud tale, et quod non est ita; essentia enim ignis et elementi non sunt idem, | sed ignis est elementum sicut natura alicuius. | Et hoc nomen autem accidit sicut accidit | ei per complementum, quia est aliquid ex hoc sicut est ex primo quod est in re. Et similiter [15] etiam essentia et unum et omnia quae sunt in talibus istis.

2 - secundum istam artem operatur et docet quis modus est famosus sub hoc nomine `unum'

Et ideo | essentia unius est ut non dividatur, et est quia ista res est, et est non | separata per locum aut formam aut cognitionem, et est totum et terminatum. |

3 - primam conclusionem huius decimi inducit

Et ideo est magis quam aliud prima mensura cuiuslibet generi. | Et quantitates valde dominae, et ex hoc est in aliis rebus; [20] mensura enim est illud per quod cognoscitur quantitas. Et quantitas | cognoscitur secundum quod est quantitas aut per unum aut per numerum. Et omnes numeri cognoscuntur | per unum. Ergo omnis quantitas secundum quod est quantitas cognoscitur per unum, | et illud per quod primo cognoscitur est unum. Et ideo unum est | principium numeri, non numerus. |

2 - Lectio secunda

1 - ostendit quod in quantitatibus continuis et etiam in aliis generibus rerum inveniuntur unum et mensura, et hoc per aliquam assimilationem quam habent ad numerum et ad unitatem numeralem, et etiam causam transsumptionis ostendit

1 - hoc facit exemplificando in multis rebus

[1052b25] 3. Et ex hoc dicitur mensura in aliis rebus per quam scitur primo quaelibet earum. Et | actio cuiuslibet earum est una in longitudine et latitudine et profundo | et velocitate; gravitas enim et velocitas sunt communes in contrariis, | et utraque earum est duplex, ut grave, quod est illud quod ex | declinatione est in re et etiam illud quod habet additionem declinationis. Et velocitatem [30] quae habet aliquem motum eius quod habet per quantitatem et quod habet additionem motus etiam; | grave enim habet velocitatem, et leve tarditatem. In omnibus | igitur istis est mensura et principium quod non dividitur; | in lineis enim aliis utuntur mensura aequali mensurae sicut illud quod non dividitur, | quia quaerunt mensuram in omnibus rebus aliquod indivisibile. Et hoc est [35] simplex, aut qualitatis aut quantitatis. Ubi igitur aestimatur | quod non est diminutio aut additio, illud est mensura vera, quia [1053a1] numeri sunt certi. Et positio eorum est quod unum | non dividitur.

2 - secundam conclusionem huius decimi inducit

Et in aliis rebus assimilat ei quod est tale; est | enim ex linea et tali, quod est centum librae. Et semper a maiori magis latet si diminuitur | aut additur in eo aliquod quod latet in minori. Igitur illud [5] in quo impossibile est ut hoc sit in eo sensibile accipitur ab | omnibus pro mensura in rebus humidis et in gravitate | et in magnitudine. Et tunc aestimant quod sciunt quantitatem quando sciunt illam | per hanc mensuram.

2 - descendit specialiter ad continua mota et ostendit quid est unum minimum et mensura in illis

1 - hoc ostendit in motibus et etiam in musica et in voce

[1053a8] 4. Et utuntur hoc motu simplici | et veloci propter paucitatem temporis. Et [10] ideo in computatione stellarum unum quod est tale est principium in mensura; | positum enim est apud eos quod motus caeli est eodem modo et valde velox etiam, | et per illum iudicant de aliis motibus. Et in musica diasis, quod est neuma duorum punctorum quod non dividitur, quia est | valde brevis. Et in voce littera; unum enim in omnibus istis est | hoc modo, quia unum non est commune, sed sicut dictum est. Et non semper [15] mensura est unum numero, sed forte magis est, ut diasis, quoniam sunt | duo quae non sunt auditus, sed in sermone. Et | vocibus per quas mensurat sunt multae. Et diameter mensuratur per duo, | et latus etiam. Et sunt aliquae magnitudines et habent omnes magnitudines. Non igitur | unum est mensura omnium rerum neque omnium magnitudinum quae cognoscuntur. Et ex istis est substantia, quae cum dividimus eam, [20] aut per quantitatem aut per formam. Et ideo unum non dividitur, quia est primum omnium rerum quae non dividuntur. Et non | omne unum est indivisibile eodem modo, ut pes et unitas. Sed quaedam non dividuntur | omnino, et quaedam volumus ut sint indivisibilia per sensum, ut | dictum est.

2 - tertiam conclusionem huius decimi concludit

1 - illam conclusionem inducit

Omne igitur continuum est divisibile, et [25] mensura semper est unigenea.

2 - illam conclusionem per exempla manifestat

Verbi gratia, quoniam mensura magnitudinum est magnitudo, et similiter in unoquoque simplicium. | Longitudinis ergo longitudo, et latitudinis latitudo, et vocis vox, et gravitatis | gravitas, et unitatum unitas, quoniam sic oportet accipi | ut numerorum numerus. Et si oportet ut sit ita, sed non | est necesse ut sit sicut hoc, sed est necesse [30] mensura unitatum unitates. Numerus autem est multitudo unitatum. |

3 - Lectio tertia

1 - ponit opiniones quorundam falso opinantium circa mensuram et mensuratum et circa definitionem unius

1 - ponit opinionem falso opinantium circa mensuram

1 - ponit opinionem eorum in communi

1 - ponit eorum opinionem

[1053a31] 5. Dicimus etiam quod scientia est mensura rerum, et | sensus propter eandem causam; scimus enim per ista aliquid.

2 - quasi destruit illam opinionem et innuit causam erroris

Et si non, | magis dignum est ut mensurentur quam ut mensurent. Sed accidit nobis | quasi, si aliquis mensuraret nos, sciremus cuius mensurae sumus per mensuram [35] cubiti positi super nos.

2 - tangit quemdam ipsorum

Et Affratagoras | dicebat quod homo est mensura omnium rerum, scilicet [b1] sciens et sentiens, quia alter istorum habet | sensum, et alter scientiam. Et ideo dicimus quod sunt mensurae | rerum positarum.

2 - redarguit illos qui male senserunt circa definitionem unius, simul innuendo illorum opinionem

Et quia nihil dicebant distinctum, | ut aliquid dixissent, manifestum est quod essentia unius magis, et est nomen [5] quod ponunt perfectis. Est principaliter quantitatis, deinde qualitatis, | et erit tale. Alterum vero si fuerit indivisibile secundum | quantitatem, et alterum si fuerit secundum qualitatem. Et ideo unum est indivisibile, aut | modo simplici aut quia est unum. |

2 - intendit ostendere quid non potest esse illud primum quod est mensura in substantia

1 - dicit quod oportet perscrutari de isto uno quid sit in substantia

[1053b9] 6. Secundum autem substantiam et naturam perscrutemur quomodo [10] est, quemadmodum perscrutati sumus de quaestionibus difficilibus, quid | sit unum.

2 - perscrutatur

1 - ponit opinionem Pythagoricorum et Platonis et etiam naturalium circa illud unum

Et utrum oportet aestimare ipsum esse unum sicut | substantia alicuius, sicut dixerunt Pythagorici, | et Plato post, aut est aliqua natura posita. | Et oportet cum hoc dicere sermonem magis clarum, ut [15] dixerunt naturales; quidam enim dixerunt quod unum est amicitia, | et quidam finitum, et quidam infinitum.

2 - ostendit quod nullum universale in genere substantiae potest esse hoc unum

Sed si sit impossibile ut aliquod universalium | sit substantia, sicut dictum est in sermonibus de substantia et qui dicti sunt de | ente, ergo hoc non est substantia etiam, quoniam impossibile est ut aliquid sit praeter | multitudinem quia est commune, sed quia est dictum [20] tantum. Ergo manifestum est quod non est substantia, sicut unum non est etiam; unum enim et ens sunt praedicamenta universalia | magis, et dicuntur de omnibus. Ergo neque genera naturaliter, | neque substantiae abstractae ab aliis. Et impossibile est etiam ut unum sit genus | propter illas causas, neque ens, neque substantiae sunt genera. Et etiam necesse est ut omnia sint similiter. |

3 - docet quod illud unum quod est mensura in substantia est aliqua substantia

1 - dicit quod ens et unum habent modos aequales et quod oportet quaerere quid sit unum in quolibet genere et scire quid ipsum sit

[1053b25] 7. Et ens dicitur modis aequalibus modis unius. Cum igitur unum est in | qualitatibus, et est aliqua natura, et hoc est in | quantitatibus etiam, manifestum est quod oportet universaliter quaerere quid sit unum, sicut | ens etiam, cum in cognitione quod est hoc non est sufficientia.

2 - ostendit inductive in aliis rebus a substantia quod est aliquid unum quod sit mensura earum et quod est unigeneum cum eis

1 - inducit hoc in pluribus rebus

Sed | in coloribus unus color, ut albus. [30] Alii vero videntur generari ex hoc et ex nigro, | et nigrum est privatio albi, sicut obscuritas privatio lucis. Hoc | igitur privatio est lucis. Ergo si entia essent colores, tunc | entia haberent numerum, sed aliquorum. Manifestum est igitur quod essent colores, | et unum etiam secundum quod est unum, si fuerit unum, ut album. Et similiter etiam [35] si entia essent neumata, tunc diasis esset numerus. Sed non componit ea substantia et unum. Ergo quodlibet est aliquid habens substantiam non [1054a1] unum, sed diasis, et similiter in neumatibus. Etiam si entia essent litterae, | numerus eorum esset una littera vocalis. | Et si essent figurae rectarum linearum, tunc numerus figurarum esset figurae, | et unum triangulus. Et idem sermo est de aliis [5] generibus etiam.

2 - concludit quod similiter debet esse in substantia

Ergo si in passionibus et in qualitatibus | et in quantitatibus et in motu est numerus, | et in omnibus unum aliquod, et numerus est aliquorum, est alicuius unius etiam, et | non est hoc in substantia, necesse est ut similiter sit in substantia etiam; hoc enim | est consimile in omnibus. Manifestum est igitur quod unum in [10] quolibet genere est natura, et non est hoc unum natura alicuius eorum. | Sed sicut in coloribus quaerere unum colorem | est unum, similiter in substantia etiam quaerere unam substantiam est unum. |

4 - quartam conclusionem huius decimi ostendit

1 - ponit illam conclusionem

[1054a13] 8. Quoniam autem intentio unius est eadem quoquomodo cum intentione entis manifestum est. |

2 - ponit tres rationes ad illam

1 - ponit primam rationem

Quoniam modi consecutionis eorum ad praedicamenta sunt aequales.

2 - ponit secundam rationem

Et quia essentia eorum non est [15] una, neque alterum solum. Verbi gratia, quod unum in praedicamento quod dicitur quid et in qualitate non est unum, sed | simile sicut ens.

3 - ponit tertiam rationem

Et quia non additur | praedicamento aliud, ut unus homo hominum, sicut neque per essentiam, | praeter quale aut ubi aut quantum aut illud quod est essentia unius etiam, non | essentia cuiuslibet. |

4 - Lectio quarta

1 - declarat oppositionem unam sive unum genus oppositionis quod est inter unum et multa, et intendit quintam conclusionem huius decimi

1 - ponit illam conclusionem

[1054a20] 9. Et etiam unum et multum opponuntur sibi secundum situm multis modis. | Et unus eorum est unum et plura et divisio et non divisio. |

2 - ponit medium ad eam

1 - ponit ipsum medium

Unum enim eorum secundum quod dividitur dicitur multum; | illud enim quod non dividitur dicitur unum secundum quod non dividitur. Opposita | igitur in situ sunt quattuor modis, et unus eorum dicitur secundum privationem. [25] Sunt igitur contraria, et non dicitur de contrario esse sicut contradictoria, neque sicut relativa | etiam.

2 - ostendit cum unum et multum opponuntur, et hoc privative, quid istorum est quasi privatio respectu alterius

Et scitur unum quod non dividitur per unum | quod dividitur; multitudo enim est magis sensibilis, | et quod dividitur est magis quam illud quod non dividitur. Ergo sermo | de multo est ante sermonem de indivisibili propter sensum. |

2 - dividit unum per suas differentias

1 - dividit unum et etiam multum quod ei opponitur, et utrumque istorum per tres differentias

[1054a30] 10. Et sicut descripsimus in divisione contrariorum, unum habet | idem et simile et aequale, et multum habet | diversum et dissimile et inaequale.

2 - primam differentiarum huius nominis `unum' subdividit per tres differentias

1 - subdividit per primam differentiam

Cum igitur dicitur idem | multis modis, quorum unus est numerus, quem forte dicimus | idem.

2 - subdividit per secundam differentiam

Et etiam si fuerit unum per definitionem et numerum, aut sicut [35] illud quod dicitur idem secundum formam et materiam.

3 - subdividit per tertiam differentiam

Et etiam si definitio [b1] quae est substantiae fuerit una, aut sicut dicitur quod lineae aequales | sunt lineae rectae idem. Et similiter figurae quadrangulae aequales, quoniam anguli earum sunt aequales, quoniam et si sint plures, | sed tamen aequalitas in istis est una.

3 - dividit secundam differentiam eius quod est unum

1 - ponit divisionem illius differentiae secundae, quae trimembris ist

1 - ponit primum membrum

[1054b3] 11. Et dicuntur consimilia cum non fuerint | idem simpliciter et non fuerint non diversa per lineam [5] compositam secundum formam, et fuerint idem. Verbi gratia, quod quadrangulus maior est consimilis quadrangulo | minori, et lineae quae sunt non aequales etiam sunt consimiles.

2 - ponit secundum membrum

Illa autem | quae sunt idem non simpliciter non habent | formam quae est eadem, et est in eis magis et minus, et cum non | fuerit magis et minus.

3 - ponit tertium membrum

Et quaedam cum fuerit passio eadem [10] in forma, ut album valde et minus, dicuntur consimilia quia formae eorum est una. Et quaedam cum in eis fuerit idem magis quam | diversa, aut simpliciter aut facilis esse, aut stannum argento | et cuprum auro, quia est ruffum et igneum.

2 - dividit oppositam differentiam primae differentiae eius quod est unum per tres differentias

1 - dividit per primam differentiam

Ergo manifestum est | quod diversum etiam et dissimile dicuntur multis modis, et quod [15] aliud et idem dicuntur secundum oppositionem in situ. Et ideo omne dicitur | aut idem aut aliud.

2 - dividit per secundam differentiam

Et quidam quoniam materia et | definitio non fuerint unum. Et ideo oppositum etiam est diversum.

3 - dividit per tertiam differentiam

Et tertium sicut | illud quod est in mathematicis. Diversum enim aut idem propter hoc dicitur | utrumque in respectu uniuscuiusque aliorum. Et sunt omnia quae dicuntur unum et ens; non enim [20] contradictoria est idem. Et ideo non dicitur in eis quae non sunt. | Non autem idem dicitur. In omnibus vero entibus dicitur. | Unum enim aut erit unum naturaliter aut non erit; unum enim dicitur de ente naturaliter et de ente per accidens, id est, unum artificiatum sicut scamnum. Et erit unum naturaliter, aut non erit et ens unum. Et diversum | et idem secundum hoc opponuntur sibi in situ.

4 - distinguit inter diversum et differens sive inter istas duas oppositiones, idem-diversum, differens-conveniens

1 - ponit primam differentiam

[1054b23] 12. Diversitas autem et alietas alio modo, | quoniam diversum et illud cuius est diversum non est necesse ut sit diversum a re. [25]

2 - ponit secundam differentiam

Omne enim ens aut est diversum aut idem. Quod autem differt | ab aliquo per aliquid differt. Ergo necesse est ut sit aliquid idem per quod differunt. | Et hoc est genus aut forma; omne enim differens | differt per genus aut per formam. Per genus autem illa quae non habent medium materiam communem | neque generantur ex invicem, ut omnia quorum figura praedicamenti est aliud. [30] Per formam vero illa quorum est genus idem. Et dicitur genus illud | quod est idem per substantiam omnia diversa. |

5 - Lectio quinta

1 - intendit demonstrare definitionem contrarietatis, et est haec conclusio sexta huius decimi

1 - proponit hanc propositionem, `Contrarietas est aliqua diversitas', et etiam eam probat

1 - proponit hanc propositionem

[1054b32] 13. Quoniam autem contrarietas est aliqua diversitas, manifestum est ex sequentibus quod | bene fuit hoc positum.

2 - eam probat

Omnia | enim videntur esse differentia, et non illa quae sunt diversa tantum. [35] Sed quaedam sunt diversa secundum genus, et quaedam per ordinem [1055a1] unius praedicamenti. Ergo sunt in eodem genere et sunt eadem | secundum genus. Et determinatum est in aliis locis quae sunt secundum genus idem aut diversa. |

2 - maiorem sui argumenti ponit, et etiam probat minorem

1 - maiorem sui argumenti ponit

Et cum possibile est ut differunt ab invicem differentia | maiori et minori, [5] manifestum est quod aliqua differentia magna est. |

2 - probat minorem

Quoniam illa quae differunt secundum genus impossibile est ut sint | ex invicem, sed distant magis et non conveniunt. | Illa autem quae differunt secundum formam generantur ex contrariis, | quia sunt maiora.

3 - ostendit quod distantia in contrariis est maxima distantia

Et distantia aliarum rerum est maxima distantia. Ergo [10] distantia contrariorum etiam. Sed maximus in quolibet | genere est perfectum; magnum enim est illud cui non est additio. | Perfectum vero extra quod nihil est; | diversitas enim habet perfectionem, sicut aliqua etiam dicuntur perfecta quia habent complementum. | Et nihil est extra perfectionem ultimum sicut ens, [15] et est continens. Et ideo nihil est extra perfectionem, et perfectio nullo indiget omnino. |

2 - septimam conclusionem huius decimi demonstrat

1 - recapitulat sextam conclusionem

[1055a16] 14. Quoniam autem contrarietas est differentia completa, | manifestum est ex istis. Et cum contraria dicuntur multis modis, | accidit eis ut sint completa hoc modo secundum quod est eis essentia ut sint contraria etiam. |

2 - ostendit conclusionem septimam

1 - istam septimam conclusionem demonstrat

1 - ponit ipsam conclusionem in se

Et cum omnia ista sint, manifestum est quod impossibile est [20] ut unum habeat multa contraria.

2 - illam conclusionem probat tribus argumentis

1 - probat primo argumento

Nullum enim est magis posterius quam postremum. |

2 - probat secundo argumento

Et una dimensio non habet plus quam duo ultima. |

3 - probat tertio argumento

Et universaliter si diversitas est differentia, et diversitas est duorum, | ergo complementum etiam.

2 - redit super sextam conclusionem et ipsam pro parte magis confirmat

1 - ponit primam rationem

Et necesse est etiam ut definitiones | contrariorum postremi sint verae; diversitas enim completa habet [25] diversitatem maximam. Impossibile enim est ut aliquid sit magis distans in diversis secundum genus | et formam. Declaratum est igitur quod diversitas non est in eis quae sunt extra | genus, et quod hoc in eis est maximum, et quod maxime [30] diversa in uno genere sunt contraria; diversitas enim maxima in istis est diversitas completa.

2 - ponit secundam rationem

Et etiam diversa maxima diversitate quae sunt in eodem genere, quoniam est materia eadem contrariorum. | Et quae sunt in eadem potentia sunt diversa maxima diversitate; | eadem enim scientia est in eodem genere. Et in eis est completa diversitas et | maxima.

3 - tria intendit

1 - significat ordinem inter opposita privative et contraria, et etiam innuit quandam divisionem privationis

1 - significat ordinem inter opposita privative et contraria

[1055a33] 15. Et prima contrarietas est habitus et privatio. | Et non omnis privatio, quoniam privatio dicitur multis modis, [35] sed illa quae est perfecta.

2 - innuit quandam divisionem privationis

Alia vero contraria | dicuntur de talibus istis; quaedam enim quia habent, et quaedam quia agunt et quia habent agentia, | et quaedam quia sunt diminutio.

2 - comparat opposita contradictorie ad alia opposita, et hoc secundum unam differentiam quae consistit in ordine, et etiam ponit differentiam specialem contradictoriorum ad contraria

1 - comparat opposita contradictorie ad alia opposita, et hoc secundum unam differentiam quae consistit in ordine

Et etiam ista et alia | contraria. Et si opponuntur secundum oppositionem, contradictoria et contraria et privativa et [b1] relativa. Et contradictoria sunt prima illorum. |

2 - ponit differentiam specialem contradictoriorum ad contraria

Et nullum medium est contradictoriorum. Contraria vero possunt habere medium. | Manifestum est quod contradictoria et contraria non sunt idem.

3 - distinguit privative opposita a contradictorie oppositis

1 - ponit primam differentiam

1 - distinguit privationem

Privatio autem | est contradictoriorum quoquomodo, quoniam si illud quod non habet potentiam ut omnino sit [5] et illud quod non habet illud quod naturaliter debet habere est privatio, aut universaliter aut aliquo modo | singulari, quoniam hoc dicitur multis modis, sicut | distinximus in aliis locis.

2 - concludit definitionem privationis

Ergo privatio est contradictoria quae | distincta est sine potentia accepta cum recipiente.

2 - ponit secundam differentiam

Et ideo | non est medium inter contradictoria. Aliqua autem privatio habet medium. Aequale [10] vero illud quod non aequale. Aequale vero totum aequale non totum, sed si | fuerit solum in recepto aequalis.

6 - Lectio sexta

1 - comparat privative opposita ad contraria

1 - ostendit quod omnia contraria sunt privative opposita sed non e converso

1 - ostendit omnia contraria esse privative opposita

[1055b11] 16. Et si generationes in materia sunt ex | contrariis, et generantur aut ex forma et ex | habitu formae, aut ex aliqua privatione formae, manifestum est | quod contraria omnia erunt privatio. Privatio vero non erit [15] neque omnia contraria.

2 - causam huius ponit

Et causa in hoc est quia possibile | est privatum privari multis modis. Ista enim contraria sunt postremo ex aliis ex quibus sunt transmutationes. | Et hoc manifestum est etiam ex sermone sequenti; | omnia enim contraria habent privationem alterum contrariorum. | Sed non est simile in omnibus, quoniam inaequalitatis est aequalitas, [20] et dissimilitudinis similitudo, et pravitas studiositatis. Et diversantur sicut | dictum est.

2 - declarat quod privative opposita quaedam habent medium et quaedam non

Unum vero quando fuerit privatum tantum, et aliud quando | in aliquo tempore fuerit alicuius, sicut est alicuius in aliquo tempore aetatis, aut modo dominanti vero totius. | Et ideo quaedam habent medium, et est homo non bonus aut | malus. Et in quibusdam non est, sed impar aut [25] par. Et etiam in quibusdam est subiectum terminatum, et in quibusdam | non. Ergo manifestum est quod semper alterum contrariorum est | modo privativo, et quod hoc necesse est.

2 - contra septimam conclusionem inducit oppositionem

1 - inducit illam oppositionem

[1055b27] 17. Et si principia contrariorum et genera | eorum sunt sicut unum et multum, et unum | attribuitur istis. [30] Sed cum unum est contrarium uni, rectum est ut aliquis quaerat quaestionem difficilem, quomodo | opponuntur secundum oppositionem unum et multum et aequale magno | et parvo.

2 - narrat qualiter per hanc particulam `utrum' fiat quaestio et in quibus non fit quaestio per hanc particulam `utrum'

Quoniam si opposita secundum positionem dicuntur semper per utrum, | scilicet utrum album aut nigrum, et utrum album aut non-album, | et non dicimus utrum homo aut non-album nisi per [35] accidens. Et quaestio est `Ille veniens est Meleon aut Socrates?', | quoniam hoc non est necesse in aliquo genere omnino, sed iste etiam | deinde fuit deceptus. Quoniam opposita secundum oppositionem non possunt | exsistere insimul, et ipse utitur hoc hic etiam cum dicit, "Utrum veniens est alter?," [1056a1] quoniam si essent insimul, tunc quaestio esset derisibilis. Et cum fuerint | hoc modo etiam, tamen cadent sub oppositione in uno aut multo, | sicut utrum veniunt ambo aut unum.

3 - iterum redit ad dubitationem factam circam septimam conclusionem et illam disputat unica ratione

[1056a4] 18. Si igitur semper in oppositis est interrogatio per utrum, et dicitur utrum est magis [5] aut minus aut aequale, quid igitur opponitur secundum oppositionem | aequali? Quoniam non est contrarium neque alteri tantum neque utrique, quoniam erit | maius minori. Et etiam aequale est contrarium non-aequali. Ergo erit | aut multitudinis aut unitatis. Et si non-aequale | significat idem utrique, ergo erit oppositum in positione utrique. |

4 - istam dubitationem completius disputat et in disputando solutionem quaestionis tangit

1 - istam quaestionem completius disputat

1 - disputat dubitationem praedictam

[1056a10] 19. Et quaestio difficilis accidit dicentibus quod inaequale solum est inter. | Sed accidit ut unum contrarium sit duorum -- quod est impossibile. | Et erit aequale, videtur, inter magnum et parvum. | Contrarium enim non videtur inter. Et impossibile est hoc de definitione etiam, | quoniam non est completa si fuerit inter, [15] sed habet semper aliquid inter. Remanet igitur ut opponantur secundum positionem sicut negationem | aut sicut privationem. Sed impossibile est alteri; non enim est aequale negatio | magni magis quam parvi. Ergo est utrique negativa privativa. | Et ideo dicitur utrum de utroque, et non dicitur de | altero utrum est maius aut aequale aut utrum est aequale aut [20] minus. Ergo sunt tria. Privatio autem est de necessitate.

2 - solutionem dubitationis inducit

Quoniam non | omne quod non est maius aut minus est aequale, sed in eis quae sunt | illa; aequale enim est illud quod non est magnum aut parvum et naturaliter | est magnum aut parvum. Et opponitur ambobus | secundum positionem, [26] quoniam utrumque dicitur multis modis. Et non habet nomen. Et recipiens non est unum, | sed plura, et non album aut nigrum. | Neque hoc est unum, sed terminatum aliquo modo illud de quo dicitur | haec negativa modo privativo, quoniam necesse est ut sit aut rubei [30] coloris aut alterius.

2 - ex solutione dubitationis infert contradictionem quibusdam opinantibus falsa circa negationes rerum diversarum

Non igitur est verus sermo | aestimantium quod sermones omnium rerum sunt consimiles. Ergo erit | inter manum et vestimenta manus quod est neque vestimentum aut | manus, cum non sit bonum aut malum etiam inter bonum | et malum; est enim medium inter omnia. [35] Et non accidit ut hoc sit de necessitate, quoniam negativa congregata quae opponitur | secundum positionem est medium, et habet naturam ut sit aliqua distantia. [b1] Quaedam autem non habent diversitatem quorum negativa congregata sunt in eodem genere. | Ergo subiectum non est unum. |

7 - Lectio septima

1 - movet aliam dubitationem circa oppositionem unius et multi

1 - movet eam

1 - movet ipsam dubitationem

[1056b3] 20. Quaerenda est haec quaestio de uno etiam et multo, | quoniam si multum opponitur uni modo simplici, [5] accidunt uni impossibilia.

2 - tribus rationibus illam disputat

1 - prima ratione disputat

Tunc enim erit unum paucum aut pauca; multa enim opponuntur paucis.

2 - secunda ratione disputat

Et etiam duo | erunt multa, cum duplum est de magnis multiplicibus, et unum opponitur | duobus etiam. Ergo unum est paucum. Et si non fuerit ita, cui igitur opponantur duo, et erunt multa, | nisi uni aut pauco? Nihil enim est minus de numero. [10]

3 - tertia ratione disputat

Et etiam si est sicut in longitudine longum et breve, ita in multitudine | multum et paucum, ergo quod est multum est multa, et | quod multitudo est multum, nisi differat aliquo modo in continuo facilis determinationis. | Tunc igitur erit paucum aliqua multitudo. Ergo unum erit multitudo, | et si sit paucum etiam. Et similiter necesse est ut duo sint multitudo.

2 - illam solvit

Sed [15] rectum est ut quaedam multitudo dicatur multitudo etiam, sed quia est | diversum, ut aqua est multum, non multitudo. Sed sicut illa quae non dividuntur | in ista, quoniam ista dicuntur uno modo, si fuerit multitudo quae habet partes quaedam, | id est, et sua quaedam sunt sicut numerus. Et opponuntur uni tantum, [20] et similiter opponitur unum multitudini, sicut cum aliquis dicit | unum et unum semper, et album et album, et mensurata in respectu | mensurae. Et mensuratum est unum, | et omne unum est mensuratum | ab uno. Et quemadmodum oppositum est unum, non paucum, [25] similiter duo sunt multa etiam aut | addita, aut alicui aut simpliciter. | Sed duo sunt pauca simpliciter, quia est | prima multitudo quae habet quaedam. Et ideo non bene dixit Anaxagoras in hoc | quod dixit quod omnia erant insimul infinita in multitudine et parvitate. [30] Et etiam deberet dicere in loco parvitatis paucitatem, | quoniam non sunt finita in paucitate unius, sicut dixerunt quidam, | sed propter duo.

2 - ad maiorem declarationem solutionis tangit quattuor perutilia

1 - tangit primum

[1056b32] 21. Unum opponitur | multo ut mensura mensurato. Ista autem quae opponuntur | secundum relationem sunt omnia quae non sunt per se de capitulo relationis. [35] Et iam distinximus in alio libro quod relativum dicitur multis modis. Uno modo vero sicut | contraria. Et alio sicut scientia ad scitum; dicitur [1057a1] enim aliud in respectu illius.

2 - tangit secundum

Unum autem nihil prohibet ut sit minus aliquo. Verbi gratia, | duobus, quoniam si non est minus, est paucum etiam. | Multitudo vero est tamquam genus numerorum. Numerus vero est multitudo | mensurata per unum. Et opponuntur unum et numerus quoquomodo, non sicut [5] contrarium, sed sicut dictum est in quibusdam relativis quae opponuntur sicut opponuntur mensura | et mensuratum. Et ideo non omne quod est | unum est numerus, sicut omne quod non dividitur.

3 - tangit tertium

Et | scientia dicitur tali modo in respectu sciti, sed non convertitur. Scientia igitur videtur mensura, et scitum [10] mensuratum. Sed accidit quod omnis scientia sit scitum, | sed non omne scitum sit scientia; scientia enim quoquomodo | mensuratur per scitum.

4 - tangit quartum

Multitudo vero non est | contraria pauco etiam, sed hoc multum quod est sicut multitudo | una addita multitudini ei est contraria. Et multitudo non est contraria uni omni modo, sed cuidam, [15] sicut dictum est, quia dividitur. Illud autem quod non dividitur est sicut illud quod est | relativum sicut scientia, sicut numerus sciti. Unum vero | mensura. |

3 - octavam conclusionem huius decimi demonstrat

1 - ponit ipsam conclusionem

[1057a18] 22. Contraria vero possunt esse mediata, et | in quibusdam est necesse ut sit medium inter contraria.

2 - medium ponit ad illam

1 - ponit primam propositionem argumenti

1 - ponit primam propositionem

Omnia [20] enim media sunt in eodem genere, et illa quae habent medium etiam. |

2 - ponit definitionem medii

Et dico media omnia ista ad quae primo transmutabile transmutatur | necessario. Verbi gratia, quod si motus fuerit de neumate ad | acutum, primo veniet in neumatibus minus convenientibus quae sunt | inter. Et similiter in coloribus si fuerit motus de albo [25] in nigrum, primo veniet ad rubeum et glaucum. | Et similiter de aliis.

3 - ponit unam propositionem generalem ex quibus manifestatur prima propositio et secunda argumenti

Transmutatio vero | de uno genere in aliud non est nisi per accidens, | ut de colore in figuram. Ergo de necessitate | media et illa quae habent media sunt in eodem genere. [30]

2 - ponit secundam propositionem argumenti

Sed omnia sunt media rerum oppositarum, | quoniam ex istis solummodo est transmutatio per se. | Et ideo non possunt transmutari illa quae non opponuntur. | Ergo transmutatio et non-transmutatio erit de oppositis.

3 - ponit tertiam propositionem argumenti

Et oppositorum contradictoria vero | non habent medium. [35] Contradictoria sunt opposita quorum altera pars semper est et nullum habet | medium omnino. Alia vero opposita quaedam sunt relativa, et quaedam privativa. | Relativorum vero omnia quae non sunt contraria non habent | medium. Et causa in hoc est quia non sunt in eodem genere. Et non est [b1] medium inter scientiam et scitum, sed inter magnum et parvum. |

8 - Lectio octava

1 - ostendit nonam conclusionem huius decimi per ordinem

1 - demonstrat illam conclusionem

1 - ponit ipsam conclusionem

[1057b2] 23. Si igitur media sunt in eodem genere, sicut declaratum est, et | contraria habent media, necesse est ut sint composita ex istis | contrariis.

2 - ponit tres rationes ad illam

1 - ponit primam rationem

Quoniam autem habebunt aliquod genus, aut non habebunt. Si [5] habebunt, ergo erunt secundum hunc modum quasi aliquod recipiens aut contraria. Et erunt contraria | ante differentias quae fecerunt contraria; | formae enim sunt ex genere et differentiis, | ut album et nigrum sunt contraria, et alterum | color segregans, et alterum color congregans. Istae igitur differentiae, [10] segregans et congregans, sunt ante. Ergo ista sunt contraria | ante. Sed illa quae differunt secundum contrarietatem sunt | magis contraria. Ergo erunt ista media ex | genere et differentiis, ut omnes colores qui | sunt inter album et nigrum. Oportet igitur ut ista dicantur de differentiis, [15] et genus est color, et quod ista sunt ex aliquibus differentiis, | sed non erunt contraria prima. Et si non, tunc | quodlibet aut erit album aut nigrum aut aliud medium. Ergo ista | erunt inter prima contraria et primas differentias | quae sunt tales et quae continent. Ergo quaerenda sunt ista primo et [20] omnia contraria quae non sunt ex aliquo medio in genere.

2 - ponit secundam rationem

Necesse est | enim ut illa quae sunt in uno genere sunt composita ex illis quae non sunt composita secundum genus | aut sunt non composita. Quoniam contraria non sunt composita ex | invicem, ergo sunt principia.

3 - ponit tertiam rationem

Media vero aut omnia | aut nulla erit aliquod ex contrariis. Ergo transmutatio erit in hoc [25] antequam perveniat ad ista, quoniam erit in quolibet eorum minus aut maius. | Et hoc etiam est inter contraria.

2 - demonstrat conversam conclusionis

Et etiam | omnes partes compositae sunt mediae; composita enim ex altero magis et ex altero | minus dicitur quoquomodo quod est ex altero | magis et ex alio minus.

2 - recapitulat

Et cum nulla alia sunt diversa [30] ut omnia contraria, ergo media sunt ex contrariis. | Ergo omnia quae sunt sub, et contraria et media, erunt | ex primis contrariis.

9 - Lectio nona

1 - recapitulat ea quae dicta sunt de contrariis

[1057b32] 24. Declaratum est igitur quod omnia media sunt in | eodem genere, et quod sunt inter contraria, et quod omnia sunt composita | ex contrariis. [35]

2 - de tertio membro divisionis contrariorum prius habitae intendit

1 - decimam conclusionem huius decimi per ordinem demonstrat

1 - ponit primam rationem

Quod autem est aliud per formam est aliud alicuius. Et hoc debet | esse utrique, quoniam si animal est aliud secundum formam, necesse est ut utrumque sit animal, | et ut illud quod est aliud secundum formam sit in eodem; illud | enim quod est tale bene dicitur quod ambo sunt ex eodem, cum differunt non [1058a1] per accidens, sive secundum naturam sive alio modo. | Oportet enim habere illud quod est commune tantum, ut animal utrique, | sed ut quodlibet eorum habeat aliud, et etiam idem animal. [6] Verbi gratia, ut sit equus, et aliud homo. Necesse est igitur ut | ista diversitas sit alietas in genere; dico enim quod diversitas generis | est alietas, et alietas est illud quod facit hoc aliud. Contrarietas | igitur quae est in re est eadem. Et hoc manifestum est ex sermone sequenti; omnia [10] enim dividuntur secundum oppositionem.

2 - ponit secundam rationem

Et iam declaravimus quod contraria sunt in eodem | genere; contrarietas enim est perfecta diversitas | et diversitas quae est secundum formam. Omne enim aliquid alicuius generis hoc quod est idem. | Et genus etiam dicitur de utroque. Et ideo omnia | contraria conveniunt in eodem praedicamento quae differunt secundum formam, non secundum genus. [15] Et sunt quaedam ex quibusdam aliis magis; diversitas enim completa et | non est insimul utrique. Ergo diversitas est contrarietas. |

2 - ostendit quod non sunt diversa secundum formam

Et dicuntur idem secundum formam | omnia quae non habent contrarietatem. Et sunt illa quae non dividuntur; contraria enim sunt in divisione et [20] in eis quae sunt media antequam perveniant ad illa quae non dividuntur. | Ergo manifestum est quod nihil est in rei veritate apud illud quod dicitur genus neque | idem neque aliud in forma omnino in illa quae est sicut forma generis; | materia enim cognoscitur per negativam. Genus vero est | materia illius cuius dicitur genus, non sicut genus Herculeorum, sed sicut dicitur [25] in illis quae sunt naturaliter. Neque in illis quae non sunt in eodem genere, sed differunt | ab illis secundum genus, et differunt secundum formam ab illis quae sunt in eodem genere; contrarietas | enim est diversitas eius quod differt secundum formam, et ista | est in illis quae sunt in eodem genere tantum. |

10 - Lectio decima

1 - super duo genera contrariorum iam dicta movet dubitationem quandam

1 - movet istam quaestionem specialiter

[1058a29] 25. Et quaerendum est quare mulier non differt a viro secundum formam, [30] cum masculus sit contrarius feminae, et diversitas est | contrarietas, et quare animal masculum non est aliud a femina | secundum formam; ista enim diversitas est per se animalis, et non sicut | albedo et nigredo, sed feminitas et masculinitas sunt secundum quod animal. |

2 - quaerit quandam quaestionem universaliorem quae istam continet

Ista enim quaestio appropinquat quaestioni dicenti [35] quare quaedam contraria faciunt alia secundum formam et quaedam non, | ut ambulans et pennatum, albedo vero et nigredo non. |

3 - solvit quaestionem universaliorem

Quaedam enim sunt passiones propriae generi, et quaedam non. Ergo [b1] quaedam definitio, et quaedam materia. Omnia igitur contraria quae sunt in definitione | faciunt diversitatem secundum formam, et omnia quae sunt in re | cum materia non faciunt. Et ideo albedo non facit homines, neque | nigredo, neque homo albus differt secundum formam in respectu [5] hominis nigri, neque si fuerit positum unum nomen; homo enim est sicut materia, | et materia non facit diversitatem. | Homines enim non sunt formae hominis. Et ideo si carnes et | ossa sunt alia et alia ex quibus sunt hoc et hoc, sed tamen totum congregatum est aliud. Secundum vero formam | non est aliud quando in verbo non est contrarietas. Et hoc [10] est postremum quod non dividitur. Callias autem est sermo cum | materia, et album est homo quoniam Callias est albus, | et homo est albus per accidens. Neque circulus cupri et ligni neque triangulus cupreus et circulus ligneus et | non differunt secundum formam propter materiam, sed quia in verbo [15] est contrarietas.

4 - movet quandam dubitationem breviter ex illa solutione orientem et eam solvit

1 - movet dubitationem

Sed utrum materia non facit aliud secundum formam, | cum sit aliquo modo? Et forte possibile est ut faciat. Et quare equus est | aliud secundum formam ab hoc homine, cum | verba eorum sunt cum materia?

2 - eam solvit

Aut quia in verbo est contrarietas, ut est | hominis albi et equi nigri; habent enim [20] formas, sed non quia alter albus et alter niger, quoniam si uterque esset | albus, tunc formae eorum essent in alia dispositione.

5 - primam quaestionem quam principaliter intendebat specialiter dissolvit

Masculus autem et femina et si sint passiones propriae animali, tamen non sunt secundum substantiam, sed sunt in | materia et corpore. Et ideo idem sperma erit aut femina aut masculus | postquam patitur aliqua passione.

2 - de primo genere contrariorum iam dictorum intendit, specialiter de duobus talibus, et demonstrat de eis ut ponat unam conclusionem quae dicenda esset undecima nisi esset falsa catholice loquendo

1 - recapitulat quae dicta sunt

[1058b24] 26. Dictum est igitur quare sunt alia in forma, [25] et quare quaedam sunt diversa in forma et quaedam non. |

2 - istam conclusionem demonstrat

1 - dat unam rationem ad probandam ultimam partem suae conclusionis

Et cum contraria fuerunt talia in forma, et corruptibile | et incorruptibile sunt contraria alia magis, est | necessarium ut non sit generis corruptibilis et | incorruptibilis ex privatione per differentiam sine potentia. Et ideo diximus modo in eis per [30] nomina.

2 - ostendit primam partem suae conclusionis

Ergo possibile est aestimare quod non est necesse ut corruptibile | et incorruptibile sint talia in forma, quemadmodum neque album neque nigrum; quaedam enim possunt esse idem insimul cum fuerint | ex universalitate, ut homo quoniam potest esse albus et niger. | Et potest esse in rebus simplicibus ut sit unum non [35] insimul album et nigrum, et si album est contrarium nigro. |

3 - redit ad secundam partem suae conclusionis et eam expresse concludit

Sed quaedam contraria in quibusdam rebus sunt per accidens, | ut dicta nunc et alia multa. Et quaedam [1059a1] non possunt esse alicuius. Et similiter corruptibilia et ea quae non corrumpuntur, quoniam nihil corrumpitur per accidens; accidens enim | possibile est ut non sit. Corruptibile autem et incorruptibile sunt rerum quae sunt necessario | in his in quibus sunt, quando idem fuerit corruptibile, etiam [5] et si fuerit possibile ut non habeat corruptionem similiter. | Ergo necesse est ut corruptio sit aut substantia aut in substantia | cuiuslibet eorum quae corrumpuntur. Et iste sermo est possibilis etiam | in eis quae non corrumpuntur; utrumque enim est ex illis quae sunt necessario secundum quod sunt superius et | primo modo per quem sunt opposita. Alterum enim est corruptibile, et alterum incorruptibile. [10] Ergo necesse est ut sint alia secundum genus.

4 - ex conclusione habita quasi corollarie obviat positioni Platonis ponentis ideas

Et est manifestum | quod impossibile est ut sint formae tales ut quidam dicunt. | Et si non, tunc hominum quidam corrumpuntur et quidam non, | et si illae formae dicantur quod secundum formam sunt eaedem cum singularibus | non aequivoce. Quae autem aliae secundum genus magis distant quam alia quae sunt talia secundum formam. |

5 - Liber undecimus

1 - considerat de principiis substantiae mobilis generabilis

1 - Lectio prima

1 - primam conclusionem huius undecimi demonstrat

1 - ponit ipsam conclusionem

[1069a18] 1. Consideratio quidem est de substantia.

2 - duabus rationibus et uno testimonio hanc confirmat

1 - prima ratione confirmat

Quaesita enim sunt causae et principia substantiae. | [1069a19] 2. Quoniam si hoc totum fuerit quasi aliquod universum, [20] substantia est pars primi. Et si est secundum quod aliquid consequitur aliquid successive, tunc etiam | substantia hoc modo est prima, et post hoc quale et quantum.

2 - secunda ratione confirmat

[1069a21] 3. Et cum haec non sunt entia | simpliciter praeter illa, sed qualitates et motus, | quia neque album neque rectum dicitur vere quod sunt entia etiam, | similiter invenitur non-album. Et etiam nullum aliorum est abstractum. [25]

3 - testimonio confirmat

Et antiqui etiam testantur per hoc quod faciunt; illi enim quaerunt | elementa et causas substantiae.

2 - docet quod principia substantiae sunt res singulares, non res universales sicut posuit Plato

[1069a26] 4. Qui vero modo sunt | ponunt substantiam esse universalia; universalia enim de quibus dicunt | esse proprie principia substantiae sunt genera, quia reputatio eorum fuit secundum logicam. | Antiqui autem particularia, ut ignem et terram, sed [30] corpus universale.

3 - dividit substantiam in tres modos

[1069a30] 5. Substantiae autem sunt tres, quarum una est sensibilis, | et istius quaedam est | aeterna, et quaedam corruptibilis, quam omnes concedunt, ut | plantae et animalia, cuius elementa necesse est | accipere aut unum aut plura. Alia autem est immobilis, et ideo | dicunt quidam quod est abstracta. Et quidam eorum dividunt eam in duo, [35] et quidam eorum posuerunt formas mathematicas in eadem natura, | et quidam mathematicas tantum ex istis.

4 - ostendit quod de duabus substantiis mobilibus est propria consideratio physici, de tertia autem quae est immobilis habet philosophus primus considerare

[1069a36] 6. Et sermo de istis duobus est [b1] naturalis, quoniam sunt cum motu, et ista alterius est, cum non habeant unum | principium commune. |

2 - Lectio secunda

1 - secundam conclusionem huius undecimi per ordinem demonstrat

1 - istam conclusionem unica ratione demonstrat

Substantia autem sensibilis est transmutabilis. Si igitur transmutatio est | ex oppositis in situ aut ex medio, non ex [5] omnibus oppositis in situ (vox enim non-album), sed ex contrario, | necesse est ut subiectum sit ei quod transmutatur ad contrarietatem; | contraria enim non transmutantur. Hoc autem permanet, contrarium autem permanet; materia enim tertia est a contrariis. |

2 - ostendit quod transmutationes sunt quattuor et quod non inveniuntur nisi in quattuor generibus

[1069b9] 7. Si igitur transmutationes sunt quattuor, aut in quid [10] aut in quale aut in quantum aut in ubi, generatio autem simpliciter est | in hoc, augmentum vero | in quantum, alteratio autem in passiones, translatio autem | in locum, videtur quod transmutationes non inveniantur nisi in eis quae sunt in unoquoque, | et necesse est ut materia transmutetur, quia potest utrumque. |

2 - ponit quandam quaestionem et eius dissolutionem, ex cuius dissolutione debemus extrahere tertiam conclusionem huius undecimi

[1069b15] 8. Et quia ens est duobus modis, omne transmutabile transmutatur ex | eo quod est in potentia ad illud quod est in actu ens. Verbi gratia, ex albo in potentia ad | album in actu, et similiter in generatione et corruptione. | Ergo non tantum est possibile ut sit accidentaliter | ex non-ente, sed ex ente, id est ut sint omnia ex ente [20] in potentia et non-ente in actu. |

3 - narrat qualiter antiqui volentes hanc quaestionem dissolvere defecerunt

[1069b21] 9. Et hoc est unum quod Anaxagoras ignoravit, et est melius quam quod omnia sint insimul, et est etiam | mixtio Empedoclis, et hoc Anaximandri. Et sicut | dixit Democritus, omnia fuerunt nobis in potentia, in actu autem non, | quousque invenientur admisceri cum materia.

4 - dividit materiam in eam quae est mobilium generabilium et in eam quae est mobilium non generabilium

[1069b24] 10. Et omnia quae transmutantur habent materiam, [25] sed diversam. Omnia igitur aeterna, scilicet omnia quae sunt ingenerabilia | et moventur secundum translationem, habent materiam, sed non generatam, sed ex ubi ad ubi. |

5 - quartam conclusionem huius undecimi per ordinem demonstrat

[1069b27] 11. Et dubitandum est in hoc, et dicendum ex quo non-ente fit generatio; | non-ens enim tripliciter dicitur. Si igitur fuerit in potentia, sed non ex qualibet potentia, | sed alterum ex altero. Et non sufficit etiam ut omnia sint insimul, [30] quia differunt in materia. Et si non, qua de causa sunt infinita, non unum? Intelligentia enim una est. Si autem materia etiam fuerit una, | et illud erit in actu quod materia fuit in potentia. |

3 - Lectio tertia

1 - facit recapitulationem brevem quorundam quae habita sunt in praecedenti lectione et quandam rememorationem de his quae determinavit in septimo, et debet illud esse quinta conclusio huius undecimi

1 - facit recapitulationem brevem quorundam quae habita sunt in praecedenti lectione

[1069b33] 12. Causae igitur sunt tres, et principia tria, quorum duo sunt contraria, | quorum unum est forma, et alterum privatio, et tertium materia. [35]

2 - facit quandam rememorationem de his quae determinavit in septimo, et debet illud esse quinta conclusio huius undecimi

1 - ponit quintam conclusionem huius undecimi

Et post ista neque materia fit neque forma, | sed illa duo alia.

2 - ponit unam demonstrationem ad illam

Omne enim quod transmutatur transmutatur ex [1070a1] aliquo in aliquid. Illud autem a quo transmutatur est motor. Transmutabile autem est | materia. Illud autem ad quod transmutatur est forma. Et processus est in infinitum, si | cuprum non tantum fuerit rotundum, sed etiam | cuprum et rotundum necesse est ut praecedat.

2 - de principiis agentibus substantiae mobilis facit rememorationem

[1070a4] 13. Et post ista quia unumquodque substantiarum fit [5] ex eo quod est conveniens ei in natura; naturalia enim sunt substantiae, et | illa alia residua aut sunt artificialiter aut naturaliter aut casu. | Ars igitur est principium in altero, natura vero | est principium per se; homo enim generat hominem. | Causae autem residuae sunt privationes alterorum istorum.

3 - facit rememorationem de principiis substantiae et de ipsis substantiis et de numero earum, et novum esse materiae quod declarat est conclusio sexta huius undecimi

[1070a9] 14. Sunt autem substantiae tres. Una est materia, [10] et est hoc secundum quod videtur, quoniam illud quod est secundum contactum et non secundum ordinem est | materia et subiectum. Natura autem est hoc, et | etiam tertium istorum quod est uniuscuiusque, | ut Socratis et Scalibei, quoniam in unoquoque intentio huius rei | non est nisi substantia composita, ut forma domus nisi [15] ars esset. Non esset etiam generatio et corruptio istorum nisi alio | modo sunt entia et non-entia sine materia et | sanitate et omne quod est per artificium, sed est per causam in eo quod est per naturam. |

4 - inducit corollarium super eos qui posuerunt formas

[1070a18] 15. Et ideo non fecerunt male illi qui posuerunt formas, | quia si fuerint alio modo, sunt omnia quae exsistunt secundum naturam. Sed ex istis, ignis, caro, os, caput, [20] omnia sunt materia. Et haec substantia est illud quod est maius valde, et illud postremum et indivisibile. |

4 - Lectio quarta

1 - comparat causam agentem ad materialem et formalem

[1070a21] 16. Et causae moventes sunt quae praecedunt tantum. | Haec autem quasi universalia sunt insimul; si enim homo est sanus, tunc | sanitas et homo sunt insimul, et figura sphaerae cupri et | sphaera cupri sunt insimul.

2 - breviter tangit quandam quaestionem et eam solvit

1 - tangit quaestionem

[1070a24] 17. Si autem aliquid remanet in postremo, quaerendum est de hoc. [25]

2 - eam solvit

In quibusdam enim non est impossibile. Verbi gratia, si anima est talis dispositionis, non | tota, sed intellectus; tota enim forte impossibile. |

3 - septimam conclusionem huius undecimi per ordinem inducit

[1070a27] 18. Manifestum est igitur quod nullo modo indigemus propter hoc ut formae sint; homo | enim generat hominem quod est unum. Unde homo ex hominibus, et secundum hoc | in artificiis; ars enim medicinae est ratio sanitatis. |

5 - Lectio quinta

1 - movet quaestionem philosophicam quae est an principia substantiarum et accidentium sint eadem aut non

1 - movet ipsam

1 - quasi innuit solutionem huius quaestionis in generali

[1070a31] 19. Et principia sunt rerum diversarum et causae, et sunt | sicut homo debet dicere universaliter omnia eadem proportionaliter. |

2 - proponit illam quaestionem

Et debet homo dubitare utrum | materia et elementa substantiarum et relationum et [35] omnium praedicamentorum sint similiter eadem.

2 - disputat ipsam

1 - ponit primam rationem

Sed est inconveniens si principia sunt eadem, | substantia autem et relatio erunt ex eisdem, ex eo [b1] quod hoc non erit ens, quoniam invenitur extra substantiam | et illa alia aliud universale et elementum quam illud quod est | elementum eis. Et etiam neque substantia est elementum rerum relativarum, | neque istae etiam substantiae.

2 - ponit secundam rationem

[1070b4] 20. Et etiam quomodo est possibile ut omnia [5] elementa sunt eadem? Nullum enim elementorum possibile est ut sit | et illud quod est compositum ex elementis unum. Verbi gratia, ut A sit B quoddam. |

3 - ponit tertiam rationem

[1070b7] 21. Neque etiam ex elementis intellectis, ut de uno aut de ente; | haec enim duo exsistunt in omni composito, et nullum | eorum est substantia aut relatio, sed necessarium. |

2 - dat solutionem huius quaestionis, ex qua solutione habetur octava conclusio huius undecimi

[1070b10] 22. Elementa igitur omnium non sunt eadem. Et sunt, sicut dicimus, eadem uno modo, | et non sunt alio modo. Ut elementa corporum, quod est autem sicut forma | calidum, alio autem modo frigidum privatio, materia autem | illud quod est in potentia haec duo primum per se. Substantia vero est ista et | quae sunt ex istis, quorum sunt haec principia, et si aliquid sit unum ex calido et frigido, [15] ut caro et os; quod enim fit necesse est ut sit aliud ab illis. | Istorum autem haec sunt elementa et principia, aliorum autem alia. Ut autem dicatur sic in omnibus non est eis, sed aequare oportet | comparationem, ut si aliquis diceret quod principia sunt tria, scilicet forma et | privatio et materia, sed quodlibet istorum est diversum [20] in unoquoque generum. In colore album, nigrum, superficiem planitiem. | Obscuritas, lumen, aer, et ex istis dies et nox. |

3 - distinguit inter hoc nomen `principium' et hoc nomen `elementum' et hoc nomen `causa'

[1070b22] 23. Et quia causae non tantum sunt in eis quae fiunt, sed ea quae sunt | extrinsecus, manifestum est quod principium et elementum diversa sunt. [25] Quod autem movet aut sistit est quasi aliquod principium. Elementa igitur secundum aequalitatem comparationis quae est | secundum convenientiam tria sunt, causae autem et principia sunt quattuor. | Et aliud alii est causa prima etiam secundum quod est movens aliud. | Sanitas, infirmitas, corpus; quod movet medicina. Forma non ordinatur | sicut illud; quod movet artem aedificator. |

6 - Lectio sexta

1 - declarat qualiter modo aliquo dicitur hoc nomen `causa' de tribus tantum, et quod tantum sint tres causae, et ita quattuor causae possunt reduci in tres

[1070b30] 24. Movens autem in rebus naturalibus | homo hominis. In eis autem quae sunt ex cognitione forma est aut suum | contrarium. Quapropter causae aliquo modo sunt tres, sicut et quattuor; | medicina enim est aliquo modo sanitas, et ars aedificandi forma domus, | et homo generat hominem. Et quod est extrinsecum ab istis, [35] quod est principium omnium. |

2 - quia substantiam solutionis quaestionis ultimo positae ab ipso pertractavit supponendo quaedam in ipsa solutione, illam solutionem per causam demonstrativam ostendit, et ex illa parte extrahitur nona conclusio huius undecimi

[1070b36] 25. Et quia quaedam res sunt abstractae, et quaedam non abstractae, illae sunt substantiae. [1071a1] Propter hoc inveniuntur istae causae; praeter enim substantias | non inveniuntur passiones et motus eorum. Et post hoc erunt ista | anima forte et corpus aut intellectus aut desiderium in corpore. |

3 - ostendit quod eadem sunt principia et causae secundum proportionem decem praedicamentorum, et ita substantiarum et accidentium, et erit haec decima conclusio

1 - ostendit hoc

[1071a4] 26. Et etiam alio modo principia proportionaliter sunt eadem, ut [5] potentia et actus. Sed haec sunt rerum diversarum diversa et | modis diversis; in quolibet enim invenitur idem quandoque in actu, | quandoque in potentia, ut vinum aut caro aut homo cadunt. |

2 - cum actus et potentia sint duo principia decem praedicamentorum, et dictum est prius quod substantiarum et accidentium sunt tria principia, reducit istum ternarium in binarium vel e converso

Ista etiam in causis praedictis; forma enim est in actu | cum fuerit abstracta, et quod ex utroque est et privatio, ut [10] obscuritas aut infirmus. Et in potentia materia, et hoc est | possibile ut recipiat utrumque.

3 - diversificat quasdam causas moventes ab aliis causis moventibus et etiam a passivis

Et alio modo diversum in actu et in potentia, | in qua non est materia una et cuius | forma non est eadem, sed diversa, ut sunt elementa causae hominis, scilicet | ignis et terra sicut materia, et forma propria, etiam [15] aliud extrinseco, ut pater, et extra ista sol et | orbis declivis, cum non sit materia neque forma neque privatio neque | aequale in specie etiam, sed motor.

4 - ostendit quod respectus particularis principiorum ad principiata verior est et certior quam respectus universalis, et in illa parte habetur undecima conclusio huius undecimi

[1071a17] 27. Et etiam considerandum est quod quaedam | sunt quae possumus dicere universaliter, et quaedam quae possumus dicere particulariter. Et prima principia | habent materiam quae est in actu, hoc est prius, et aliud in potentia. Et illa [20] universalia non sunt, quoniam quod est individui est istius individui; | homo enim est hominis universaliter, sed | nullus Chilus neque filius, et ideo te pater | tuus. Et hoc B ad hoc B, universaliter autem B ad B simpliciter; | formae et enim substantiarum aliae sunt [25] causae aliorum. Et elementa, sicut dictum est, ea quae non sunt in eodem genere | ex coloribus et contrariis et substantiis et quantitate praeter ea quae conveniunt, | et quae sunt in eadem forma et differunt secundum formas. Sed | quodlibet singularium est aliud, et materia et forma et illud quod movet, | quamvis non sint idem universaliter. |

5 - summam totius declaravit et in hoc capitulo recolligit et breviter ibi recapitulat

[1071a30] 28. Quoniam autem quaestio nostra quae sunt principia et elementa substantiae et relationis et quantitatis, | utrum sint eadem aut diversa, manifestum est quod sunt quae dicuntur multis modis | in quolibet. Et cum dividantur, non sunt eadem, sed diversa, | praeter illud quod est sic in omnibus etiam. Sic autem sunt eadem secundum aequalitatem comparationis | forma, movens. Et sic etiam [35] causae substantiarum sunt sicut similia eorum omnium, quae auferuntur cum illa auferuntur, et | etiam primum in perfectione. Et sic aliud prima omnia quae sunt | contraria, quoniam ista non sicut genera dicuntur neque multis modis, [b1] et etiam materia eorum.

2 - considerat de principiis substantiae mobilis ingenerabilis

1 - agit de primo principio inquantum ipsum est causa in genere causae efficientis

7 - Lectio septima

1 - intendit tres conclusiones per ordinem demonstrare

1 - recapitulat ea quae dicta sunt

[1071b1] 29. Quae autem sunt principia sensibilium | et quot et quomodo sunt eadem et diversa dictum est. | Et quia substantiae sunt tres, quarum duae sunt naturales, et una | est immobilis, loquendum est de ista.

2 - primam conclusionem huius distinctionis demonstrat, quae duodecima conclusio est huius undecimi

1 - demonstrat istam conclusionem

1 - ponit conclusionem et suam probationem

1 - ponit conclusionem

Et narrandum est quod necesse est [5] aliquam substantiam aeternam non mobilem esse.

2 - ponit suam probationem

Substantiae enim praecedunt omnia entia. | Si igitur omnes substantiae fuerint corruptae, omnia entia erunt corrupta. Sed est impossibile ut | motus fiat aut corrumpatur; semper enim fuit. Neque tempus etiam, | cum sit impossibile prius et posterius esse si tempus non fuerit. [10] Motus ergo secundum hunc modum continuus est sicut tempus; aut enim erit idem, aut passio motus. | Sed motus continuus non invenitur nisi in loco, et ex istis, circularis. | [1071b12] 30. Sed si fuerit substantia movens aut agens et nihil agit, | non erit motio; possibile enim est quod illud quod est in potentia non | agat.

2 - ex ista conclusione redarguit Platonem

Et si non, nihil prodest ponere substantias aeternas, [15] ut dicentes formas, nisi in eis sit principium quod potest | transire. Sed hoc non sufficit, neque aliud etiam | extra formam; si enim non sit, motus non fuerit. | Neque si egerit, et substantia eius fuerit potentia; non enim erit | motio aeterna, quoniam quod est in potentia possibile est ut non sit ens. [20]

2 - ex hac conclusione concludit secundam conclusionem huius partis, quae est tertiadecima huius undecimi

Necesse est igitur ut tale principium sit substantia quae est actio.

3 - ponit tertiam conclusionem huius partis, quae quartadecima est huius undecimi

Et etiam oportet ut | illae substantiae sint entes extra materiam, cum necesse est ut sint aeternae. | Si etiam aliud fuerit aeternum, actio est.

2 - inducit quandam dubitationem contra secundam conclusionem et tertiam

1 - inducit istam dubitationem et illam solvit

1 - inducit istam dubitationem

Quamvis hic sit quaestio; | aestimandum enim est quod omne agens habet potentiam qua potest, et | non omne quod potest per potentiam agit. Unde potentia videtur prior. [25]

2 - illam solvit

Sed tamen quamvis sit sic, nullum quidem entium erit ens, cum sit possibile | ut sit et non sit ens.

2 - recitat opiniones quorundam et illas improbat

Quamvis secundum loquentes in divinis | generantes mundum ex nocte dicunt, et naturales dicentes quod | omnia fuerunt insimul, impossibile est ut sint eadem omnibus. | Et si non, quomodo moventur, si non habent in actu causam? [30] Materia enim substantia carpentarii impossibile est ut moveatur per se, sed carpentarietas. Neque sanguis menstruus | neque terra, sed semina et sperma. Et ideo | quidam ponunt separationem, ut Plato et Leucippus; | dicunt enim motum esse aliquid. Sed quare | non dicunt neque causam; nihil [35] enim movetur, sed oportet ut semper sit aliquid sicut modo est. Aut naturaliter fit | aut violente aut ex alio. Et post qui est primus? Multum enim differt. | [1071b37] 31. Neque etiam possibile est Platoni [1072a1] dicere, qui multotiens aestimabat quod principium est illud | quod movet se; anima enim, sicut dixit, est in postremo cum caelo. |

3 - quoddam incidens demonstrat

[1072a3] 32. Quoniam autem potentia prior est actu in aestimatione | quodammodo recta et quodammodo non recta, dictum est quomodo. Quoniam vero [5] actus est prior testatur Anaxagoras; intellectus enim est actus. | Et etiam Empedocles ponit amicitiam et litem. Et etiam ponentes | motum esse semper, ut Leucippus; | fovea enim et nox sunt infinita. Sed eadem semper sunt, aut secundum reciprocationem aut alio modo, | si actus est prior potentia.

4 - quartam conclusionem huius partis per ordinem, quae est quintadecima huius undecimi, demonstrat

[1072a9] 33. Si igitur idem est semper et circulariter, necesse est ut agat sic per se et sic per alterum. Caelum igitur primum est aeternum. | [1072a10] 34. Si igitur idem semper fuerit circulariter, oportet aliquid semper esse permanens quod agat unam actionem consimilem. Et si | generatio et corruptio sit, oportet aliud esse quod agat | multis modis. Ergo necesse est | ut agat per se secundum hunc modum, et alio modo secundum alium modum. Et necesse est ut illud sit aut alio modo aut | primo modo, et illud etiam est [15] causa sui ipsius aut alterius. Primum igitur et melius; illud | enim fuit causa ut semper sit secundum eandem dispositionem consimilem. Causa autem ut sint plures modi iam fuit alia. | Semper autem est et plures modi utrumque. Et manifestum est quod | motus non sunt sic. Quomodo igitur quaerenda sunt principia, | et si non secundum hunc modum? Secundum alium modum possibile est ut omnia sint ex [20] nocte, et ut etiam sint insimul et ex non-ente. Et | ista igitur non deficiunt; aliquid enim semper movetur motu non-quiescenti, scilicet | quod secundum circulationem. Et hoc manifestum est non tantum potestate, sed et actu. | Primum igitur caelum est aeternum.

8 - Lectio octava

1 - ponit unam rationem brevem ad conclusionem primam huius distinctionis

1 - ponit medium ad illam conclusionem

[1072a23] 35. Est quidem igitur quod movet cum non movetur. | Et quia etiam est motum et etiam motor, et medium. [25]

2 - ponit ipsam conclusionem

Aliquod est movens cum non movetur. |

2 - quintam conclusionem huius partis, quae est sextadecima huius undecimi, demonstrat

1 - demonstrat istam conclusionem

[1072a26] 36. Et movet sicut movet desideratum et intellectum, cum non movetur. | Et principia istorum eadem sunt.

2 - ponit differentiam inter desiderium sensus et intellectus sive desiderium in animalibus et desiderium in corporibus supracaelestibus

Et desideratum est | sensus qui distinguit. Et primum affectatum quod est sensus et desideratum magis, | quia aestimatur proprie esse magis, et non aestimatur quod desideramus. |

3 - intendit notificare quaedam ad maiorem explanationem quintae conclusionis huius partis

1 - notificat quid est terminus ex quo est iste motus primo in ipso mobili, et etiam notificat terminum ad quem est iste motus

[1072a30] 37. Principium autem est imaginatio per intellectum. Intellectus vero est ex intellecto.

2 - manifestat de quo genere intellectorum est illud intellectum ad quod est ille motus

Et intellecta sunt | allastogia ultima per se et singulariter, et ex istis substantia est prima, | et ex hoc simpliciter quod est in actu.

3 - distinguit inter haec duo vocabula, `unum', `simpliciter'

Unum autem et | simpliciter non sunt idem; hoc enim significat mensuram, simpliciter | autem significat quomodo.

4 - describit illud principium quod est movens primum

Et etiam illud [35] quod eligitur per se in unitate elementorum et est valde nobile, [b1] cum primo acquiritur.

5 - quaestionem subtilem breviter innuit et eius dissolutionem

Quoniam autem in | non mobilibus invenitur propter quid, hoc demonstrat divisio; propter quid enim invenitur alicui et huic, | et hoc quidem ex eis est ens, hoc autem non-ens.

6 - concludit iterum conclusionem quintam tamquam magis manifestam ex praehabitis in ista tertia parte huius lectionis

Movet igitur sicut amatum. | Per motum autem movet illa alia.

9 - Lectio nona

1 - declarat modum colligationis entium corruptibilium transmutabilium cum isto principio aeterno

1 - docet modum colligationis

[1072b4] 38. Si igitur aliquid movetur, possibile est [5] ut sit diversarum dispositionum. Igitur si allatio et prima actio qua | movetur fuerit, possibile est ut locus sit diversis dispositionibus, | et quod in substantia non est diversitas. Et quia illud quod movet ipsum est immobile, | cum est ens in actu, impossibile est omnino ut sit secundum aliam dispositionem. Et allatio | est prima transmutationum, et est quae est secundum circularitatem, [10] et hoc est motor istorum. De necessitate igitur invenitur principium. Etiam quod est de necessitate | sit principium.

2 - distinguit necessitatem respectu causae primae, et hoc inquantum ipsa est causa rerum corruptibilium

Necessitas autem dicitur secundum hos modos. | Quaedam igitur est violente, quia est extra naturam, | et quaedam impossibile est ut sit simpliciter alio modo quam sit. | Caelum igitur et natura continua sunt sic per principium. |

2 - demonstrat de isto principio nobili aeterno tres conclusiones, scilicet sextam, septimam, et octavam huius partis, huius autem undecimi septimamdecimam, duodevicensimam, et undevicensimam

1 - ponit sextam conclusionem

1 - ponit primam rationem

[1072b16] 39. Voluptas enim est actio illius etiam. | Et ideo vigilia et sensus et intellectus sunt voluptuosa. Spes | autem et rememoratio sunt propter ista.

2 - ponit secundam rationem

Intelligere autem quod est per se est | illius quod est nobilius per se, et quod est maius est illius quod est maius.

3 - ponit tertiam rationem

Et quod [20] intelligit se. Est intellectus per acquisitionem intellecti; sit enim intellectum | quando intelligit. Intellectus igitur et intellectum idem; | recipiens enim intellectum et substantiam est intellectus, et non intelligitur nisi | cum habet. Aestimatur igitur quod intellectus est illud divinum magis quam hoc. |

4 - ponit quartam rationem

Desideratum autem est aliquid valde nobile et voluptuosum. Si igitur [25] deus semper est sicut nos in aliqua hora, hoc est mirum. Et si magis, | magis mirum. Est quidem sic.

2 - ponit septimam conclusionem

1 - ponit ipsam conclusionem

Et est vita.

2 - illam unica ratione demonstrat

Quia actio | intellectus est vita, et illud est intellectus | per se, et habet vitam nobilem et semper aeternam. |

3 - ponit octavam conclusionem

Deus igitur est unus aeternus in fine nobilitatis. Ergo est vita et est continuum [30] aeternum. Hoc quidem est deus. |

3 - removet cavillationem quorundam quam inducebant contra istas conclusiones inductas de hoc nobili principio

[1072b31] 40. Omnes autem qui aestimabant aestimationem Pythagoricorum et Achilli | quod bonum et nobile non est in primo, quia | causae plantarum et animalium sunt principia, | et quod bonum et perfectum sunt in eis quae sunt ex istis, non verum reputant; [35] semina enim sunt ex aliis praecedentibus perfectis. [1073a1] Primum autem non est semen, sed aliquid perfectum. Verbi gratia, quod | hominem oportet esse ante sperma, non illud quod fit ex hoc, | sed alius ex quo fit semen.

10 - Lectio decima

1 - resumit conclusionem primam huius distinctionis et illi addit quod de primo principio monstravit in fine VIII Physicorum

1 - ponit istam conclusionem et illud quod demonstravit in fine VIII Physicorum de primo principio

[1073a3] 41. Quoniam autem aliam substantiam aeternam non mobilem abstractam a sensibilibus esse [5] manifestum est hoc modo. Et iam declaratum est | hanc substantiam non habere aliquam magnitudinem, sed neque partem | neque divisionem habet.

2 - repetit demonstrationem ibi positam

Movet enim in tempore infinito. Nullum autem | finitum habet potentiam infinitam. Omnis igitur magnitudo | aut finita aut infinita. Et ideo non erit in magnitudine finita neque infinita, quia [10] magnitudo infinita nulla est. | Et etiam manifestum est quod non patitur neque transmutatur; omnis enim motus post locales sunt. | Haec igitur manifesta sunt esse talia. |

2 - incipit novum capitulum in quo intendit perscrutari an sit una substantia aeterna, non mota, separata, impartibilis, nullam habens magnitudinem, neque corpus neque virtus in corpore, an plures sint tales, praemittens suam intentionem et causam suae intentionis

[1073a14] 42. Utrum autem ponenda est substantia talis una aut plures, [15] et quot sunt? Et non debemus occultare sermones aliorum, sed dicere | iudicia eorum; nihil enim manifeste dixerunt in multitudine. | Sententia enim de exemplaribus | non habet perscrutationem propriam omnino; | dicentes enim exemplaria dicunt ea esse numeros. De numeris autem quandoque [20] dicunt eos esse infinitos, et quandoque usque ad decem. | Quare autem multitudo numerorum est sic | nihil dixerunt demonstrationum. |

3 - demonstrat suam conclusionem, et est nona praedictae distinctionis, huius autem undecimi vicesima

[1073a23] 43. Nos autem dicamus de substantiis divinis; principium enim et | primum entium non movetur neque essentialiter neque [25] accidentaliter, et movet et facit primum motum aeternum etiam. | Cum igitur motum necesse est ut moveatur per aliquid, | primus autem motor non movetur per se, et motus aeternus fit | per motorem aeternum, et unus per unum, et nos videmus quod | praeter motum totius simplicem, de quo dicimus moveri [30] a substantia non-mobili, alios motus | aeternos qui sunt erraticorum (corpus enim circulare est aeternum sine quiete; | hoc quidem declaratum est in naturalibus), necesse est | igitur ut unusquisque istorum motuum fiat per aliquid quod non movetur per | se et per substantiam aeternam; natura enim stellarum est aeterna etiam. [35] Et cum motor est aeternus etiam et ante motum, | necesse est ut illud quod est ante substantiam sit etiam substantia. | Manifestum est igitur quod necesse est ut substantiae sint secundum numerum illorum, | et quod sint aeternae naturaliter et immobiles per se, et quod sint sine magnitudine [b1] propter causam praedictam.

11 - Lectio undecima

1 - significat ordinem motorum corporum supracaelestium, et hoc iuxta et secundum ordinem motuum

1 - facit hoc

[1073b1] 44. Quoniam autem substantias esse, | et earum haec est prima, haec autem secunda secundum ordinem | motuum stellarum, manifestum est.

2 - docet ex qua scientia oportet philosophum accipere numerum certum istorum motuum

Multitudo autem | motuum scienda est a propria philosophia mathematicorum; [5] ista enim utitur scientia de | substantia mobili sensibili, sed aeterna. | Illa autem non utitur scientia de substantia omnino, sicut de numeris et de | mensura omnino. Quoniam autem motus erraticarum plures sunt, | manifestum est et eis etiam qui parum considerant; unaquaeque enim [10] stellarum erraticarum videtur moveri plus uno motu. |

2 - ponit numerum motuum solis et etiam lunae, et hoc secundum opinionem Oditii, qui erat vir famosus suo tempore in astronomia

[1073b11] 45. Quot autem sunt dicamus secundum quod dixerunt | quidam mathematicorum, ut aliquo modo imaginetur | aliquam multitudinem terminatam. Et quod relinquitur | quaerendum est a nobis aut ab eis qui inquisierunt de hoc, [15] si aliud apparuerit ab eo quod dictum est modo, | quamvis sit perscrutandum de duabus sectis, et concedendum sermones illius qui magis perfecte perscrutatus est. | Oditius vero ponit motum utriusque solis et lunae | in tribus sphaeris, quarum prima | est stellarum non erraticarum. Secunda quae est [20] in medio signorum. Tertia autem quae declinat | in latitudine signorum, et illa in qua luna movetur magis | declinat in latitudine quam in qua exsistit sol. |

3 - docet numerum motuum septem planetarum, et hoc secundum ipsum Oditium

[1073b23] 46. Stellarum autem erraticarum unaquaeque est in quattuor sphaeris, et | earum prima et secunda sunt illa eadem. [25] Illa autem quae non est erraticarum et defert omnes per suum motum | et illa quae est ordinata sub ista, cuius motus est in | medio signorum, communes sunt omnibus. | Tertia autem, quae est omnibus, poli eius sunt in illa quae est medii | signorum sphaera. Motus autem quartus movetur [30] ad medium istorum. Et poli tertiae sphaerae | aliarum quidem stellarum est propria, Veneris autem | et Mercurii una.

12 - Lectio duodecima

1 - inducit modum Kilonii in positione motuum stellarum, et manifestat numerum motuum stellarum secundum positionem eius

[1073b32] 47. Kilonius autem in positione quidem | sphaerarum convenit cum Oditio. | In multitudine autem in Iove quidem et [35] Saturno convenit. In sole autem et | luna videtur ponere duas sphaeras | additas, si aliquis voluerit dare apparentia, erraticarum | autem uniuscuiusque una. Necesse est igitur, quoniam stella non movetur per suum corpus, sed movetur in sphaera, si [1074a1] omnes congregentur secundum quod dant apparentiam in unaquaque erraticarum, ut sint | aliae sphaerae pauciores eis quae revolvuntur gyrative | et revertunt primam | sphaeram ad suum situm semper eundem, quae est stellae ordinatae sub ea; haec enim [5] tantummodo possunt esse motus erraticarum. | Sphaerae igitur in quibus movetur quaedam sunt octo, | et quaedam vigintiquinque. Et ex istis non oportet | gyrative in eis moveri quae moventur in eis faciliores earum tantum. Quae autem moventur motu | gyrativo duarum primarum sunt [10] sex et quattuor. Postremarum erunt sexdecim. Numerus igitur omnium | quae moventur et quae movent istas motu gyrativo sunt quinquaginta | et quinque. Si autem nullus addat quae diximus lunae et soli, | omnes sphaerae erunt quadraginta et septem. [15] Multitudo igitur motuum | sit tanta. |

2 - redit ad conclusionem ultimo habitam et ostendit quod haec est via numerandi substantias separatas, scilicet per numerationem motuum corporum caelestium

[1074a15] 48. Necesse est igitur reputare quod principia immobilia | et sensibilia sunt huius numeri. Quod autem est | necessarium dimittendum est fortioribus. Si autem non | aestimant quod motus omnino non est conveniens motui stellae, | et ratio etiam dat quod aestimandum quod omnis natura et omnis substantia in qua passio non exsistit et est per [20] se invenit dispositionem meliorem, non | erit igitur alia natura omnino nisi ista. Immo necesse est quod | numerus substantiarum sit iste, quoniam si alia fuerint, movebunt | igitur, quia sunt perfectio motus, sed | impossibile est ut alii motus sint a praedictis. Et aestimandum est hoc de [25] motis, quoniam si omnis motus est propter rem motam, | et omnis motus est per aliquem motorem, nullus | motus est omnino propter se neque propter alium motum, sed | propter stellas, quoniam si motus esset propter motum, necesse est ut ille | sit propter alium. Et cum impossibile est ut illud quod est [30] in perfectione sit infinitum, et omnis motus est corporis divini corporum | quae moventur in caelo.

3 - iterum redit ad conclusionem ultimo habitam et ostendit quod haec est via numerandi substantias separatas, scilicet per numerationem motuum corporum caelestium

[1074a31] 49. Quoniam autem caelum est unum manifestum est, | quoniam si plures caeli fuerint, erunt sicut homines. Si autem | principium unius omnis est unum, et fuerit numero unum plura et aliud. Numero | multum habet materiam; sermo enim unus qui est idem est etiam plures, ut sermo [35] hominis, Socratis autem unus. Quod autem est essentia prima non habet | materiam, quia est perfectio. Primus igitur motor qui non movetur est unus ratione et numero. Motor igitur motus | continui oportet semper ut sit unus tantum. Ergo unum est caelum tantum. |

4 - quosdam apologos quos quidam antiqui dicebant de corporibus caelestibus narrat et rememorat

[1074b1] 50. Et accepta sunt ab antiquis valde aliqua quae sunt | in posterioribus sicut fabulae, quoniam ista sunt dii, | et quod deus continet omnia naturalia. Alia autem similia sunt | fabulis [5] propter usum legum et illud quod est bonum hominibus. | Et ideo dicunt quod ista sunt similia quibusdam aliis animalibus, | et alia similia istis non convenientia | dictis. Si igitur aliquis distinxerit ex istis, et accepit primum tantum; | opinabantur enim quod primae substantiae sunt dii, [10] et secundum quod oportet, cum iam dictum sit multotiens in | eo quod est possibile cuilibet artificio et philosophiae, et etiam | corrumpuntur. Et istae sententiae eorum remanent usque modo quasi reliquiae. |

2 - agit de primo principio prout est causa in genere causae formalis

13 - Lectio tertiadecima

1 - demonstrat primam conclusionem de intellectu Dei

1 - proponit quandam quaestionem quam inter omnes quaestiones antiqui patres maxime desiderabant scire

[1074b13] 51. Sententia autem patrum praecedens omnia est haec, | quantum declaratum est nobis ex illa, et est intellectu tantum. [15] Et in eo sunt plures dubitationes; videtur | enim esse ex apparentibus ut sit valde divinum. Quomodo autem est tale | valde est difficile.

2 - disputat eam

1 - sex rationibus destruit unam partem quaestionis

1 - prima ratione destruit

Quoniam si nihil intelligit, quid | est illud nobile quod est ei? Non enim est ei nisi sicut dormienti. | Et si intelligit, habet alium dominum, quoniam hoc [20] intelligere non est substantia eius, sed potentia in eo. Non erit igitur substantia nobilissima, | quia nobilitas non inest ei nisi quia intelligit.

2 - secunda ratione destruit

Et etiam si | substantia eius est intelligentia, est igitur aut sui ipsius | aut alterius. Et si alterius, quid est illud quod est unum et non aliud?

3 - tertia ratione destruit

Aut utrum | non est differentia omnino intelligere bonum aut quodcumque? [25] Impossibile est ut sit intellectus in diversis; manifestum est enim quod ipse | intelligit intellectum valde divinum et valde nobilem. Et non transmutatur; | transmutatio enim est ad malum, et quod est tale est aliquis motus. |

4 - quarta ratione destruit

Et primo si non intelligit, sed est potentia, necesse est | ut consecutio intelligendi inducat ei lassitudinem.

5 - quinta ratione destruit

Et postea manifestum est [30] quod valde nobile erit aliud ab intellectu et intellecto; | intelligere enim tunc erit eius quod habet intelligere vilius. | Et si ita sit, oportet fugere ipsum; non videre enim quaedam est nobilius et melius | quam videre. Nobilius enim non intelligit. Ergo intelligit se, | cum sit fortis, et ipse intelligit intelligere. [35]

6 - sexta ratione destruit

Sed ipse videt semper quod alterius est scientia, et si sensus et | aestimatio et intelligere sui ipsius accidentaliter, et etiam si | intelligere et passio sunt aliud et aliud. Cum igitur erit bonitas, | quoniam essentia intelligendi non est eadem et passio.

2 - una ratione convincit alteram partem quaestionis, et est illa pars prima conclusio huius capituli quam intendit

1 - ponit ipsam rationem

Sicut in quibusdam scientia est scitum, [1075a1] quoniam et in rebus intellectis substantia est sine | materia et quod est per essentiam, et in essentialibus autem res est | ratio et intellectus.

2 - concludit suam conclusionem

Intellectum enim non est aliud | ab intellectu. Omne igitur quod non habet materiam est idem; [5] intelligere enim et passio est etiam idem.

2 - declarat secundam conclusionem de intellectu Dei

1 - movet quaestionem quandam

Remanet quidem dubitatio si intellectum est compositum, | quoniam si transmutatur in partibus totius.

2 - illam quaestionem solvit, ex cuius solutione habetur secunda conclusio huius capituli

Aut | non dividitur omne quod non habet materiam, ut intellectus humanus. | Et quod est compositus de bonitate | in hoc est secundum hunc modum, sed nobile in aliqua re est omne et est aliud, [10] et secundum hanc dispositionem intelligere est per se in omni saeculo. |

3 - agit de primo principio prout est causa in genere causae finalis

14 - Lectio quartadecima

1 - determinat quaestionem quandam ex cuius dissolutione habetur vicesima tertia conclusio huius undecimi et ultima

1 - quasi movet istam quaestionem

[1075a11] 52. Et perscrutemur etiam quomodo in natura totius | bonum et nobile, utrum sit aliquid distinctum | per se aut per ordinem.

2 - solvit

1 - innuit solutionem huius quaestionis in generali

Aut in utroque modo, ut in exercitu. |

2 - illam quaestionem pertractat in speciali, ostendens eam per exempla

1 - ponit primum exemplum

In civitate enim est bonum et in duce exercitum. Et iste magis; [15] iste enim non est propter ordinem, sed ille propter istum. | Omnia enim ordinata sunt insimul aliquo modo, sed non ordine consimili. Sunt natantia | et volantia et plantae, sed tamen non sunt in tali dispositione in qua non comparantur | ad invicem omnino. Immo aliquid; | omnia enim ordinata sunt ad invicem in respectu alicuius.

2 - ponit secundum exemplum

Sed quemadmodum liberi domus [20] raro licentiantur ad faciendum quicquid comprehendunt, sed omnes actiones eorum aut plures sunt | ordinatae. Servientes autem et lupi in pauco | communicant illis in actione, et maior pars actionum istorum est quocumque quolibet et qualibet; | principium enim utriusque quolibet est tale sicut natura.

2 - enumerat opinionem quorundam circa principia

1 - quasi insinuat illorum opinionem

[1075a23] 53. Et ego dico eis quod omnes coguntur ad | dividendum iudicium, et quod alia huius dispositionis in quibus communicantur [25] omnia in toto.

2 - redarguit illam opinionem ostendendo impossibilia quae ei contingunt

Oportet enim nos non ignorare omnia impossibilia contingentia, et quae | impossibilia sunt de sermonibus aliorum, et quod illud quod dixerunt non derisorie dixerunt, | et in quibus est pauca dubitatio; | omnes enim faciunt omnia ex contrariis. Sed non | recte faciunt neque in omnibus neque [30] in quibus sunt ex contrariis; contraria enim non patiuntur | ad invicem. Nos autem dissolvamus hanc quaestionem sermone necessario aliquod tertium | esse. Et si posuerunt alterum contrariorum esse materiam, sicut | ponunt non-aequale aequalis, et unum multitudinis, hoc etiam dissolvamus | tali modo; una enim materia nullo modo est contraria. [35]

3 - tria genera opinionum circa principia ponit et ea destruit

1 - primum genus opinionum ponit

[1075a35] 54. Et etiam mendacium est acquisitum in omnibus praeter in uno; malum enim | per se est unum elementorum.

2 - secundum genus opinionum ponit

Alii autem non dixerunt malum | et bonum esse principia, quamvis in maiori parte in omnibus bonum est principium. | Et quidam eorum dicunt quod hoc est principium bonum, sed non simpliciter [b1] dicunt quod bonum est principium quasi perfectio aut quasi movens aut quasi forma. |

3 - tertium genus opinionum ponit

Et Empedocles etiam dicit modo impossibili; ponit enim bonum amicitiam. | Et hoc est principium quia est quasi movens, quia aggregat, et est quasi materia | quia est pars admixti. Quoniam esse accidit alicui uni [5] ut habeat principium quasi materiam etiam et quasi movens, sed tamen essentia non est | una, secundum quid igitur est amicitia? Et impossibile est etiam ut | sit lis quae non corrumpatur omnino, cum talis sit natura mali et cum habeat naturam mali. |

4 - ponit opinionem Anaxagorae circa principia et illam destruit

[1075b8] 55. Anaxagoras autem dicit: bonum est principium quasi movens; intellectus enim movet. | Sed movet propter aliquid. Dixit igitur alium sermonem non sicut videtur; [10] medicina enim est aliqua materia sanitatis. Et impossibile est etiam | non ponere contrarium boni et intellectus. |