Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Sententia cum quaestionibus in libros De anima
Divisio textus

Richard Rufus of Cornwall

1 - (INCIPIT PRIMUS LIBER) Prooemialis

1 - Prior

1 - Esse

1 - Dat intentionem suam quoad illud de quo et ad quid

1 - Dat intentionem suam in communi

Bonorum et honorabilium notitiam opinantes, magis | autem alteram altera que est secundum certitudinem aut ex eo quod meliorum que | et mirabiliorum, propter utraque hec anime | historiam rationabiliter utique in primis ponamus. … [402a5] ...

2 - Specificat magis intentionem suam

1 - Esse

Inquirimus autem considerare et cognoscere naturam que | ipsius et substantiam, postea quecumque accidunt circa ipsam. ... [402a10] ...

2 - Bene esse

Omnino autem et penitus | difficillimorum est accipere aliquam fidem de ipsa. ... [402a15] ... [402a20] ...

2 - Dat qualiter de his sive quoad modum procedendi

1 - Dat divisiones duas ad invicem ordinatas

Primum autem | fortassis necessarium est dividere in quo generum et quid sit, dico | autem utrum hoc aliquid et substantia sit aut qualitas aut quantitas aut et quoddam [402a25] aliud divisorum predicamentorum; ... [402b1] ...

2 - Dat divisiones duas non ordinatas ad invicem

1 - Dat divisiones ipsas

Considerandum autem est et si partibilis aut inpartibilis, et utrum | sit similis speciei omnis anima aut non; si autem non est similis speciei, utrum | specie differens aut genere sit.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Prosequitur divisiones ipsas

1 - Secunda divisio

Nunc quidem enim dicentes et querentes | de anima, de humana solum videntur intendere. … [402b5] ...

2 - Prima divisio

1 - Principalis

Amplius autem, si non multe sunt anime sed partes, utrum oportet [402b10] querere prius totam animam aut partes. … [402b15] ...

2 - Incidens

Videtur autem | non solum quod quid est cognoscere utile esse ad cognoscendum | causas accidentium substantiis - sicut in | mathematicis quid rectum et quid oblicum et quid linea et quid planum [402a20] ad cognoscendum quot rectis trianguli anguli sunt | equales - sed e converso accidentia conferunt | magnam partem ad cognoscendum quod quid est. … [402a25] ... [403a1] ...

2 - Bene esse

1 - Principalis

1 - Probat praemissam

1 - Probat

1 - Proponit quod intendit per modum dubitationis

Dubitationes autem habent et passiones anime, utrum sint omnes | communes et habentis, aut sit aliqua et anime propria ipsius. … [403a5] ... [403a10] ... [403a15] ...

2 - Determinat illam dubitationem sive probat dictae rationis praemissam

Videntur autem et anime passiones omnes esse cum | corpore: desiderium, mansuetudo, timor, misericordia, confidentia, adhuc | gaudium, amare et odire. … [403a20] ... [403a25] ...

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Concludit

Quare huiusmodi sunt | termini, ut: irasci est motus huiusmodi corporis aut | partis aut potentie ab hoc propter hoc.

2 - (Iterum) Concludit

Et propter hec igitur | phisici est considerare de anima aut omni aut huiusmodi.

2 - Incidens

1 - Principalis

Differenter autem diffiniet phisicus que et dialecticus [403a30] unumquodque ipsorum, ut ira quid est. … [403b1] ... [403b5] ... [403b10] ...

2 - Incidens

sed | phisicus circa omnia est quecumque phisici corporis et huiusmodi | materiei opera et passiones sunt. … [403b15] ... [403b20]

2 - Posterior

Intendentes autem de anima necesse est simul dubitare | de quibus bene dubitare oportet, accedentes priorum | opinionem comprehendere quicumque aliquid de ipsa contulerunt, | ut bene quidem dicta accipiamus; si vero aliquid non bene, | hoc vereamur.

2 - Exsecutiva

1 - De anima secundum opiniones antiquorum sive manifestando mentientes circa animam

1 - Circa substantiam animae

1 - Ponit opiniones antiquorum

1 - Dat opiniones in diversitatibus suis

1 - Motus

1 - Democritus et Leucippus

1 - Democritus

1 - Ponit opinionem Democriti et rationem eius

Principium autem questionis est apponere [403b25] que maxime videntur inesse ipsi secundum naturam. … [403b30] ... [404a1] ... [404a5] ...

2 - Aufert signum quod attulit Democritus ad confirmationem opinionis suae

Unde et vivendi terminum esse [404a10] respirationem; conducente enim continente corpora | et reprimente figurarum prebentes animalibus | motum, ex eo quod non est propter ipsas quiescere nullo modo, auxilium fieri | celitus ingredientibus aliis huiusmodi in respirando; | prohibere enim ipsas et que insunt animalibus disgregari, [404a15] cooperantes conducentem et densantem; vivere | autem quousque possunt hoc facere.

2 - Opinio Pythagorae

Videtur autem et a | Pythagoricis dictum eandem habere intelligentiam. … [404a20] ... [404a20] ...

3 - Universaliter

In idem autem | feruntur et quicumque dicunt animam esse se ipsum movens. … [404a25] ...

2 - Anaxagoras

Similiter autem Anaxagoras animam | esse dicit moventem, et si aliquis alius dixit quod omne | movit intellectus, non tamen penitus sicut Democritus. … [404a30] ... [404b1] ... [404b5] ...

2 - Ponit opiniones considerantium animam magis per naturam apprehensionis

1 - Ponit opiniones ponentium elementa plura et illa esse animam

1 - Dat ipsas opiniones in se

1 - Corporea

Quicumque autem | in cognoscendo et sentiendo ea que sunt, isti dicunt [404b10] animam esse principia, alii quidem plura facientes principia, hec, alii vero | unum, hoc; sicut Empedocles ex elementis | omnibus, esse autem et unumquodque animam horum: | terra quidem enim terram cognoscimus, aqua autem aquam, | ethere autem ethera divum, sed igne ignem manifestum, [404b15] concordia autem concordiam, discordiam discordia corruptiva.

2 - Incorporea

Eodem autem modo in Timeo Plato animam | ex elementis facit: cognosci enim simili | simile, res autem ex principiis esse. … [404b20] ... [404b25] ... [404b30] ...

2 - Comparat opiniones ad invicem

1 - Principalis

Differunt autem de principiis, que[dam] et quot sint, | maxime quidem corporea facientes incorporea, [405a1] ab his autem miscentes et ab utrisque principia referentes. … [405a5] ...

2 - Incidens

Democritus autem et dulcius dixit, referens | propter quid horum unumquodque est. … [405a10] ... [405a15] ...

2 - Ponit opiniones unum ponentium esse principium rerum et illud esse animam

Videtur autem et Thalis - ex quibus reminiscuntur - motivum [405a20] quoddam animam opinari, si vere lapidem dicat animam habere, | quoniam ferrum movet. … [405a30] ... [405b1] ... [405b5] ... [405b10] ...

2 - Reducit opiniones ad unitatem

Diffiniunt autem omnes | animam tribus, ut est dicere: motu, sensu, incorporeo. … [405b15] ... [405b20] ... [405b25] ... [405b30] ...

2 - Destruit opiniones antiquorum

1 - Destruit opinionem loquentium de anima per naturam motus

1 - Destruit opiniones illas communiter

1 - Prooemialis

Considerandum autem primum quidem de motu est. … [406a1] ...

2 - Exsecutiva

1 - Destruit rationem opinionis suae

Quod quidem igitur non necesse sit movens et ipsum moveri, | prius dictum est.

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Destruit opinionem ipsam

1 - Ostendit quod anima non movetur essentialiter

1 - Principalis (STILL MISSING DIVISIONS)

Dupliciter enim cum moveatur omne - aut enim secundum alterum [406a5] aut secundum se ipsum. … [406a10] ... [406a15] ... [406a20] ... [406a25] ... [406a30] ... [406b1] ... [406b5] ...

2 - Incidens

Motus autem secundum accidens, | et si ab altero moveatur; depellitur enim violentia animal. … [406b10] ...

2 - Ostendit quod anima non movetur a se ipsa essentialiter

At vero et si movet | ipsa se ipsam, et ipsa movetur utique. … [406b15] ...

2 - Destruit opiniones illas specialiter

1 - Democritus

1 - Recitat opinionem

Quidam autem et movere animam dicunt | corpus in quo est, sicut ipsa movetur, | ut Democritus similiter dicens Philippo comodiarum | didascalo. … [406b20] ...

2 - Destruit opinionem

Nos autem interrogabimus si et quiescere | facit hoc idem. … [406b25] ...

2 - Plato

1 - Exprimit positionem Platonis

Eodem | autem modo et Timeus phisiologizat animam movere | corpus. … [406b30] ... [407a1] ...

2 - Improbat positionem Platonis

1 - Improbat opinionem quoad hoc quod posuit animam moveri

1 - Opinio in se

1 - Destruit opinionem quoad substantiam positionis

1 - Ostendit animam non esse magnitudinem

1 - Dat conclusionem et primam rationem

1 - Praemittens conclusionem

Primum quidem igitur non bene est | dicere animam magnitudinem esse. … [407a5] ...

2 - Dat primam rationem

Intellectus autem unus | et continuus est, sicut et intelligentia; intelligentia autem intellectualia; | hec autem consequenter unum sicut numerus sunt, sed non sicut | magnitudo. … [407a10] ...

2 - Inducit secundam rationem

Qualiter enim intelliget, magnitudo | cum sit? In qualibet partium ipsius? Partium autem aut secundum | magnitudinem aut secundum punctum, si oportet et hanc partem dicere. … [407a15] ...

3 - Dat tertiam rationem

Amplius autem quomodo intelliget | partibile inpartibili aut inpartibile partibili?

2 - Ostendit operationem animae non esse circulum

Necessarium autem est [407a20] intellectum esse circulum hunc, intellectus quidem enim motus intelligentia est, circuli | autem circulatio est.

1 - Inducit primam rationem

Si ergo intellectus circulatio est, et intellectus utique erit | circulus, cuius huiusmodi circulatio intelligentia est.

2 - Inducit secundam rationem

Semper autem aliquid intelliget; | oportet enim, siquidem perpetua est circulatio. … [407a25] ... [407a30] ...

3 - Inducit tertiam rationem

Amplius autem si ipsa circulatio multotiens est, indigebit | multotiens intelligere idem.

4 - Inducit quartam rationem

Adhuc autem intelligentia assimilata est quieti | cuidam et statui magis quam motui; eodem autem modo | et syllogismus. … [407b1] ...

3 - Ostendit animam non componi ex elementis

1 - Prima ratio

Laboriosum autem est et misceri corpore | non possibile absolvi, et adhuc fugiendum, siquidem | melius est intellectui non cum corpore esse, quemadmodum consuetum est [407b5] dici et multis videtur.

1 - Secunda ratio

Inmanifesta autem et | circulo ferri celum causa est. …

2 - Destruit opinionem quoad modum positionis

1 - Principalis

1 - Reprobat ipsam, eo quod posuit animam moveri...

At vero neque quia melius dicitur. … [407b10] ...

2 - Reprobat ipsam, eo quod posuit animam uniri corpori...

Illud autem inconveniens accidit | et huic rationi et pluribus que de anima sunt. … [407b15] ... [407b20] ... [407b25] ...

2 - Incidens

1 - Ponit opinionem et eius rationem

Et alia autem quedam opinio traditur de anima, | credibilis quidem multis et neque una minor que dicte sunt, rationes autem | tamquam directas prebens et in communi factis rationibus. … [407b30] ...

2 - Ponit destructionem

1 - Destruit hanc opinionem in communi

Et tamen armonia ratio quedam | compositorum est aut et compositio, anima autem neutrum potest | esse horum. … [408a1] ... [408a5] ... [408a10] ... [408a15] ...

2 - Descendit specialiter ad opinionem Empedoclis

Investigabit autem aliquis utique | hoc ab Empedoclea - unumquodque enim horum ratione [408a20] quadam dicit esse - utrum igitur ratio est anima, aut, cum magis alterum | aliquod sit, in membris sit. … [408a25] ... [408a30] ...

2 - Ratio qua posset videri animam moveri

1 - Ostendit hoc communiter de huiusmodi passionibus

Rationabilius autem dubitabit aliquis de ipsa tamquam que movetur, [408b1] in huiusmodi considerans. … [408b5] ... [408b10] ... [408b15] ...

2 - Ostendit hoc specialiter de hac passione intelligere

Sed intellectus videtur | substantia quedam esse et non corrumpi. … [408b20] ... [408b25] ... [408b30] ...

2 - Improbat opinionem quoad hoc quod posuit animam esse numerum

1 - Inconveniens quod accidit ex dicta positione ex parte ea qua numerus est accidens

Multum autem his que dicta sunt irrationabilius est dicere numerum esse | animam moventem se ipsum. …

2 - Inconvenientia quae accidunt ex parte ea qua numerus est numerus

1 - Dat inconvenientia propria Platoni

propria autem ex eo quod [409a1] dicunt ipsam numerum. … [409a5] ... [409a10] ...

2 - Dat inconvenientia propria Platoni et aliis

1 - Plato et Democritus

Videtur autem igitur nichil differre | unitates dicere aut corpora parva. … [409a15] ... [409a20] ... [409a30] ...

2 - Plato et illi qui posuerunt animam esse corpus subtile

Accidit autem, sicut dicimus, hinc quidem idem dicere | corpus subtile ipsam ponentibus, hinc autem sicut Democritus [409b1] moveri dicit ab anima, proprium inconveniens. … [409b5] ... [409b10] ... [409b15] ...

2 - Destruit opinionem loquentium de anima per naturam cognitionis

1 - Prooemialis

1 - Destruit substantiam positionis

1 - Destruit conclusionem positionis

Tribus autem modis traditis | secundum quos diffiniunt animam - alii quidem maxime motivum [409b20] contulerunt in movendo se ipsum, alii autem corpus subtilissimum | aut incorporalissimum aliorum; hec autem | quas dubitationes que et subcontrarietates habent, preterivimus | fere - relinquitur autem considerari quomodo dicitur ex | elementis ipsa esse. … [409b25] ... [410a1] ... [410a5] ... [410a10] ... [410a15] ... [410a20] ...

1 - Destruit medium rationis suae

Inconveniens autem est dicere quidem inpassibile esse simile a | simili, sentire autem simili simile et cognoscere [410a25] simili simile. … [410a30] ... [410b1] ... [410b5] ... [410b10] ... [410b15] ...

2 - Destruit modum suae positionis

1 - Reprobat illam, eo quod in positione sua in quodam fuerunt diminuti

1 - Principalis

Omnes autem, ex eo quod cognoscit et sentit anima | que sunt, ex elementis dicentes ipsam et magis motivum, | non de omni dicunt anima: neque enim | sentientia omnia motiva. … [410b20] ...

2 - Incidens

Si autem aliquis et hec [410b25] segregaverit posuerit que intellectum partem aliquam anime, similiter | autem et sentitivum, neque utique sic dicet de | omni anima neque de tota neque de una. … [410b30] ... [411a1] ...

2 - Reprobat opinionem eorum quia in quodam superflui

Sive oportet animam ex | elementis facere, nichil oportet ex omnibus. Sufficiens enim est altera | pars contrarietatis se ipsum diiudicare et oppositum. [411a5] Recto enim et ipsum et oblicum cognoscimus. | Iudex enim utrorumque canon est, oblicum enim neque sui ipsius | neque recti.

2 - Exsecutiva

1 - Destruit opinionem

Et si in toto autem quidam ipsam misceri | dicunt (unde fortassis et Thales opinatus est omnia plena deis esse), | hoc autem habet quasdam oppositiones: propter quam quidem enim causam, in [411a10] aere aut in igne cum sit anima, non facit animal, in mixtis autem, | et sic in his melior esse videtur? Queret | enim aliquis ob quam causam in aere anima ea que est | in animalibus melior est et inmortalior. … [411a15] ...

1 - Destruit rationem huius positionis

Opinari autem videntur | animam esse in his, quoniam totum partibus similis speciei est. … [411a20] ... [411a25] ...

2 - Circa potentias animae

1 - Improbat secundam partem

1 - Proponit quandam quaestionem pertinentem ad dictam positionem

Quoniam autem cognoscere | anime est et sentire que et opinari, | adhuc autem concupiscere et deliberare et omnino appetitus, | fit autem et secundum locum motus animalibus ab [411a30] anima, adhuc autem augmentum que et iuventus et detrimentum, utrum toti [411b1] anime horum unumquodque insit, et omnibus et intelligimus et | sentimus et aliorum unumquodque facimus que et patimur, | aut partibus alteris altera? Et vivere igitur utrum in aliquo | horum sit uno aut in pluribus aut in omnibus, aut et alia aliqua [411b5] causa? Dicunt autem quidam partibilem ipsam esse, et alio quidem | intelligere, alio autem concupiscere.

2 - Destruit

Quid igitur umquam continet animam, si | partibilis est apta nata? Non enim est corpus; videtur enim contrarium | magis anima corpus continere: egrediente enim | expirat que et marcescit. … [411b10] ...

2 - Destruit primum quod tangitur in dicta positione

1 - Proponit quod iam dictum est per modum dubitationis

Dubitabit autem aliquis et de partibus ipsius, [411b15] quam potentiam habet unaqueque in corpore. …

2 - Determinat veritatem circa hoc

Videntur autem et plante divise vivere et [411b20] animalium quedam incisorum, tamquam eandem habentia animam | specie et si non numero. … [411b25] ... [411b30] ...

2 - (INCIPIT SECUNDUS LIBER) De anima secundum opinionem prioriam sive secundum veritatem

1 - Determinat de anima in communi

1 - Venatur definitionem animae

1 - Praemittit principia ad venandum definitionem animae

[412a3] Hec quidem a prioribus tradita de anima | dicta sunt. … [412a5] ... [412a10] ...

2 - (Ex illis prius positis) venatur definitionem

1 - Venatur hanc particulam definitionis: 'actus corporis...'

1 - Ostendit partem minoris

Vitam autem dicimus per ipsum alimentum que et augmentum et [412a15] detrimentum. …

2 - Ostendit reliquam partem minoris

vitam enim habens, non erit corpus anima. … [412a20] ...

2 - Venatur hanc particulam 'primus' supra hanc particulam 'actus'

Substantia autem actus est; huiusmodi ergo corporis actus est. … [412a25] ...

3 - Venatur hanc particulam 'organici' supra hanc particulam 'physici'

Huiusmodi autem est quodcumque organicum. … [412b1] ...

2 - Verificat definitionem animae

1 - Principalis

1 - Prima ratio

Si autem aliquod commune in omni anima [412b5] oportet dicere, erit utique: actus primus corporis phisici | organici. … [412b10] ...

2 - Secunda ratio

Sicut si aliquod | organorum phisicum esset corpus, ut dolabra; erat quidem enim | dolabre esse substantia ipsius; et hoc est anima. … [412b15] ...

3 - Tertia ratio

Considerare autem | oportet in partibus quod dictum est. … [412b20] ... [412b25] ...

2 - Incidens

1 - Prima (secundum duo quae incidenter determinat)

Est autem non abiciens | animam cum potentia sit, sic que vivere est, sed quod est habens; et hoc | semen et fructus potentia huiusmodi corpus est. … [413a1] ...

2 - Secunda (secundum duo quae incidenter determinat)

Quod quidem igitur non sit anima separabilis a corpore, aut partes [413a5] quedam ipsius, si separabilis apta nata est, non inmanifestum est: quarundam enim | actus partium est ipsarum. … [413a10] ...

2 - Determinat specialiter secundum diversas potentias eius

1 - Ostendit necessitatem huius intenti

1 - Ostendit quod oportet habere huiusmodi definitiones novas...

Quoniam autem ex incertis quidem certioribus autem fit | certum et secundum rationem notius, temptandum | iterum est sic aggredi de ipsa. … [413a15] ... [413a20] ...

2 - Ostendit quod sunt huiusmodi definitiones

1 - Prima quaestio

1 - Ostendit quod diversae sunt potentiae animae

1 - Principalis

Dicamus igitur, principium accipientes | intentionis, determinare animatum ab inanimato in | vivendo. … [413a25] ... [413a30] ...

2 - Incidens

Separari autem hoc quidem ab aliis possibile est, | alia autem ab hoc inpossibile est in mortalibus. … [413b1] ... [413b5] ... [413b10] ...

2 - Ostendit qualiter sunt diversae

Utrum autem horum unumquodque est anima aut pars | anime? Et si pars est, utrum sic quod sit separabilis [413b15] ratione solum aut et loco? De quibusdam quidem horum non difficile est | videre. … [413b20] ... [413b25] ...

2 - Secunda quaestio

Ratione autem alteras esse manifestum est: ex eo namque quod [413b30] sentitivum et opinativum est, altera est, siquidem et sentire | ab ipso opinari. … [414a1] ...

3 - Tertia quaestio

1 - Ostendit quod conveniunt in genere...

Quoniam autem quo vivimus et sentimus dupliciter [414a5] dicitur, sicut quo scimus (dicimus autem hoc quidem scientiam, | illud autem animam; in utroque enim horum dicimus scire), | similiter autem et quo sanamur (aliud quidem sanitas est, aliud autem | in parte quadam corporis aut in toto); horum autem scientia que | et sanitas forma est et species quedam et ratio et ut actus [414a10] susceptivi est, hec quidem scibilis, illa vero sanativi | (videtur enim in patienti et disposito activorum | inesse actus); anima autem esse hoc quo vivimus et | sentimus et movemur et intelligimus primum; quare ratio quedam erit | et species, sed non materia et subiectum. … [414a15] ... [414a20] ... [414a25] ...

2 - Ostendit qualiter conveniunt in genere eodem...

1 - Ostendit quod non penitus univocata sunt in genere quod est actus corporis...

1 - Ponit medium dictae rationis et explanationem eius

Potentiarum autem anime que dicte sunt, aliis quidem [414a30] insunt omnes, aliis vero quedam harum, | quibusdam vero una sola. … [414b1] ... [414b5] ... [414b10] ... [414b15] ...

2 - Ponit conclusionem

Manifestum igitur quoniam [414b20] eodem modo una erit ratio anime que et figure. …

2 - Infert conclusionem suam principalem huius totius capituli

1 - Innuit primam rationem

Fiat autem et | in figuris ratio communis, que conveniet quidem omnibus, | propria autem nullius erit figure; similiter autem et in predictis [414b25] animabus. …

2 - Innuit ipsius similis explanationem

1 - Dicit quod similiter est in figuris...

Similiter autem se habent ei que de figuris est, et | que sunt secundum animam. … [414b30] ... [415a1] ...

2 - Explanat magis quiddam dictum proximo...

Sine quidem enim vegetativo | sentitivum non est. … [414a5] ... [415a10] ...

2 - Prosequitur de eo quod intendit

1 - Determinat de potentia vegetativa

1 - Determinat modum suum procedendi in hac parte

1 - Intendit rationem

Necessarium autem est debentem de his intentionem facere [415a15] accipere unumquodque ipsorum quid est, postea sic de habitis | et de aliis investigare. … [415a20] ... [415a25] ...

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Ostendit quiddam quoniam supposuit

1 - Principalis

Naturalius enim | viventibus operibus est, quecumque perfecta et non inperfecta, quam generationem | per se vanam habere, facere alterum sicut et ipsum est: animal quidem | animal, planta autem plantam, quatinus ipso semper et divino participent secundum quod [415b1] possint. … [415b5] ...

2 - Incidens

1 - Dicit hoc in communi...

Est autem | anima viventis corporis causa et principium. … [415b10] ...

2 - Ostendit illud...

1 - Ostendit animam esse in ratione causae formalis

Quod quidem igitur sit sicut substantia, manifestum est. … [415b15] ...

2 - Ostendit ipsam esse in ratione causae finalis

Manifestum autem quod et propter quid anima causa est. … [415b20] ...

3 - Ostendit quod ipsa est in ratione causae efficientis

1 - Principalis

At vero et unde primum dicitur quod est | secundum locum motus, anima est. … [415b25] ...

2 - Incidens

1 - Prima opinio

1 - Prima ratio

Empedoclis autem non bene dixit hoc, addens | augmentum accidere plantis, deorsum quidem [416a1] propter id quod terra sic fertur secundum naturam, sursum autem propter | ignem similiter. … [416a5] ...

2 - Secunda ratio

Ad hec autem quid est continens in contraria que feruntur, ignem | et terram? Evellentur enim, nisi aliquod esset prohibens. …

2 - Secunda opinio

Videtur autem quibusdam ignis natura [416a10] simpliciter causa alimenti et augmenti esse. … [416a15] ...

2 - Procedit secundum modum determinatum

1 - Determinat de obiecto potentiae vegetativae

1 - Dat causam quare prius de alimento determinandum est

Quoniam | autem hec potentia anime est vegetativa et generativa, et de [416a20] alimento necessarium est determinare primum. …

2 - (NO LEMMA - division reconstructed from context) Venatur definitionem alimenti

1 - Inquirit tria quae quasi materialia sunt in definitione eius...

1 - Principalis

Videtur autem esse alimentum | contrarium contrario, non omne autem omni, sed | quecumque contrariorum non solum generationem ex alterutris habent sed | augmentum. … [416a25] ...

2 - Incidens

Oppositionem autem habet. Dicunt enim hii quidem [416a30] simile simili ali, sicut et augeri. … [416a35] ... [416b1] ... [416b5] ...

2 - Inquirit tria quae quasi materialia sunt in definitione eius...

Quoniam autem nichil alitur non participans anima, animatum [416b10] erit corpus quod alitur, in quantum animatum est. …

2 - Indendit determinare de operationibus potentiae vegetativae

Est | autem alterum alimento et augmentativo esse. … [416b15] ...

3 - Intendit determinare de potentia vegetativa

1 - Determinat de ipsa potentia in se

1 - Dat unam definitionem eius

Quare huiusmodi | anime principium potentia est possibilis salvare suscipiens ipsam secundum quod | est huiusmodi; alimentum autem preparat se operari. … [416b20] ...

2 - Dat definitionem aliam eius

Quoniam autem a fine | omnia appellari iustum est, finis autem est generasse ut ipsum, [416b25] erit utique prima anima generativum ut est ipsum.

2 - Determinat de instrumento huius potentiae

Est autem quo alitur | dupliciter (sicut et quo gubernat: et manus et temon): | hoc quidem movens est et movetur, illud autem est movens solum. … [416b30] ...

2 - Intendit de potentiis apprehensivis

1 - Determinat de potentiis apprehensivis secundum quod apprehensivae sunt

1 - Determinat de potentia apprehensiva sensitiva

1 - Determinat de potentia sensitiva in communi

1 - Declarat hanc partem definitionis dictae quod sensus sive sensitiva virtus est...

1 - Ostendit rationibus duabus dictam partem definitionis

1 - Prima ratio

Determinatis autem his dicamus communiter de omni | sensu. … [416b35] ... [417a1] ...

2 - Secunda ratio

Habet autem dubitationem: et propter quid | sensuum ipsorum non sit sensus; et | quare sine his que sunt extra, non faciunt sensum, unito igne et terra et [417a5] aliis elementis, quorum est sensus per se. …

2 - Explanat conclusionem per expositionem vocabulorum in ipsa positorum

1 - Dividit sensum in sensum in habitu et sensum in actu

1 - Principalis

Quoniam autem [417a10] sentire dicimus dupliciter - potentia que enim audiens | et videns audire et videre dicimus, et si forte dormiens aut | iam operans sit - dupliciter utique dicitur et sensus: hic quidem | sicut potentia, ille autem sicut actus. …

2 - Incidens

Primum quidem igitur quod quasi [417a15] idem sit pati et moveri et agere, | dicimus. … [417a20] ...

2 - Dividit nomen 'potentia'

Dividendum autem et de potentia et actu est. … [417a25] ... [417a30] ... [417b1] ...

3 - Dividit nomen 'pati'

Non est autem simplex neque pati: sed aliud quidem est | corruptio quedam a contrario, aliud autem salus magis est eius quod est | potentia ab eo quod est actu, et simili sic sicut potentia [417b5] se habet ad actum. … [417b10] ... [417b15] ...

4 - Adaptat divisionem potentiae ad propositum

1 - Principalis

Sentitivi autem | prima quidem mutatio fit a generante. …

2 - Incidens

Differt [417b20] autem quod huius quidem activa operationis extra sunt: visibile | et audibile, similiter autem et reliqua sensuum. … [417b25] ... [417b30] ...

2 - Declarat residuum definitionis

Quoniam autem innominata [418a1] ipsorum differentia, determinatum est autem de ipsis quoniam altera et quomodo sint altera, | uti necesse est ipso pati et alterari | tamquam propriis nominibus. … [418a5] ...

2 - Determinat specialiter de potentiis sensitivis specialibus

1 - Determinat de sensibilibus

1 - Dividit sensibile in commnui

1 - Ponit divisionem sensibilis

Dicendum autem est secundum unumquemque sensum de sensibilibus primum. … [418a10] ...

2 - Declarat membra divisionis

1 - Primum membrum

Dico autem proprium quidem quod non contingit altero sensu | sentiri, et circa quod non contingat errare, ut | visus coloris et auditus soni et gustus humoris. … [418a15] ...

2 - Secundum membrum

Communia autem sunt motus, quies, | numerus, figura, magnitudo. … [418a20] ...

3 - Tertium membrum

Secundum autem accidens dicitur sensibile | ut si album sit Diarri filius. … [418a25] ...

2 - Assumit sensibilia specialia ipsa de eis determinans

1 - Determinat de visibili

1 - Determinat quae et quot sunt visibilia

Cuius quidem igitur est visus, hoc est visibile. …

2 - Determinat qualiter sunt visibilia

1 - Ostendit qualiter color est visibile

1 - Ostendit quod color est per se visibile

Visibile enim est color. Hoc autem est [418a30] secundum se visibilium; secundum se ipsum autem non ratione, sed quoniam in | se ipso habet causam esse visibile. … [418b1] ...

2 - Ostendit qualiter color est per se visibile

1 - Ostendit quod color videtur mediante lumine

Unde quidem non visibile est sine lumine, sed omnis cuiuslibet | color in lumine videtur.

2 - Ostendit quid est lumen

1 - Principalis

1 - Definit gratia luminis 'lucidum'

Ex quo de lumine primum dicendum est quid est. … [418b5] ...

2 - Definit 'lumen'

Lumen autem est huius actus, [418b10] lucidi secundum quod est lucidum. …

2 - Incidens

1 - Prima opinio

quia neque ignis est neque omnino [418b15] corpus neque defluxus corporis nullius (esset enim corpus aliquod et | sic), sed ignis aut huiusmodi alicuius presentia in lucido est. … [418b20] ...

2 - Secunda opinio

Et non recte Empedoclis | neque si aliquis alius sic dixit, quod feratur | lumen et extendatur medio terre et continentis, | nos autem lateat. … [418b25] ...

3 - Ostendit qualiter videtur mediante lumine

Est autem coloris | quidem susceptivum non color, soni autem absonum. … [418b30] ...

2 - Qualiter illud aliud innominatum est visibile

1 - Principalis

[419a1] Non omnia autem visibilia in lumine sunt, sed solum uniuscuiusque | proprius color. … [419a5] ...

2 - Incidens

1 - Per rationem

Nunc autem in | tantum manifestum est quoniam quod in lumine quidem videtur, color est. … [419a10] ...

2 - Per signum

1 - Principalis

Signum autem huius | manifestum est. … [419a15] ...

2 - Incidens

1 - Destruit per viam causae positionem Democriti

Hoc enim non bene dicit Democritus opinatus, | si esset vacuum medium, perspici utique certe, et | si formica in celo esset. … [419a20] ... [419a25] ...

2 - Destruit per viam similis positionem Democriti

1 - Ostendit quod non contingit videre sine medio

Eadem autem ratio est et de sono et odore. … [419a30] ...

2 - Dicit quae sunt media aliorum sensuum

Medium autem sonorum quidem aer est, odoris autem innominatum est. … [419a35] ... [419b1] ...

2 - Determinat de sensibili sensus auditus

1 - Determinat de sono in communi

1 - Determinat de sono secundum se

1 - Determinat de sono absoluto

1 - Determinat de sono secundum substantiam suam

1 - Dividit sonum in sonum in actu et sonum in potentia

Est [419b5] autem dupliciter sonus: hic quidem enim actus quidam est, alius autem potentia. …

2 - Dat condiciones materiales soni secundum actum

1 - Dat ipsas condiciones

Fit autem secundum actum [419b10] sonus semper alicuius et ad aliquid et in aliquo.

2 - Explanat condiciones

1 - Ponit expositionem earum in communi

Percussio enim est faciens. …

2 - Ponit earum expositionem magis specialiter

1 - Determinat cuiusmodi debent esse percutiens et percussum

Sicut autem diximus, | non quorumlibet contingentium ictus sonus est. … [419b15] ...

2 - Exponit quid debet esse medium

Amplius auditur in aere et aqua, sed minus. |

3 - Ostendit quod non semper exiguntur tria...

Non est autem soni proprius aer neque aqua, sed oportet firmorum [419b20] percussionem fieri adinvicem et ad aera. … [419b25] ...

2 - Determinat de passione quadam soni

1 - Definit 'echo'

Echon autem fit cum ab aere, uno facto | propter vas determinans et prohibens, | iterum aer depellitur, sicut spera.

2 - Dat quandam divisionem eius non absolute...

Videtur autem semper fieri | echon, sed non certus, quia accidit in sono | sicut et in lumine. … [419a30] ...

2 - Determinat de sono comparando

1 - Comparat sonum ad id ad quod est ut ad auditam

1 - Determinat quod sonus immutat mediante aere

Vacuum autem recte dicitur proprium | audiendi. … [419a35] ... [420a1] ...

2 - Determinat qualiter immutat mediante aere

1 - Dicit qualiter fit haec immutatio mediante aere

| Sonativum quidem igitur motivum est unius aeris usque | ad auditum. … [420a5] ...

2 - Determinat illud

1 - Ponit declarationem ipsam in se

Ipsum quidem igitur insonabile aer est | propter id quod corruptibilis est. … [420a10] ...

2 - Explanat declarationem ipsam per signa duo

1 - Primum signum

Propter hec autem et in aqua audimus, | quoniam non ingreditur ad ipsum connaturalem aerem; sed | neque in aurem, propter reflexiones. …

2 - Secundum signum

[420a15] Sed et signum est audiendi aut non, | sonare semper aurem sicut cornu. …

2 - Comparat sonum ad id cuius est

Utrum [420a20] autem sonat quod verberatur aut verberans aut et utraque, modo | autem altero? Est enim sonus motus possibilis moveri hoc modo quo quidem a | lenibus, cum aliquis percutiat. … [420a25] ...

2 - Determinat de sono secundum differentias suas

1 - Principalis

Differentie autem sonantium | in sono secundum actum ostenduntur. …

2 - Incidens

Hec enim dicuntur secundum metaphoram ab [420a30] illis que tanguntur. … [420b1] ... [420b5] ...

2 - Determinat de sono contracto

1 - Venatur definitionem 'vocis'

1 - Primum membrum

Vox autem quidam sonus est animati. …

2 - Secundum membrum

Multa autem animalium non habent [420b10] vocem, ut que sunt sine sanguine et pisces; et | hec rationabiliter, siquidem aeris motus sonus est. …

3 - Tertium membrum

Vox autem animalis sonus est | et non in qualibet parte. … [420b15] ... [420b20] ... [420b25] ...

4 - Quartum membrum

Non enim omnis animalis sonus vox est, [420b30] sicut diximus. … [421a1] ...

2 - Verificat per signa

1 - Primum signum

Signum | autem est non posse vocare respirantem neque expirantem: | movet enim hoc retinens.

2 - Secundum signum

Manifestum autem est | et propter hoc pisces sine voce esse: non enim habent guttur. … [421a5] ...

3 - Determinat de odorabili

1 - Principalis

1 - Ostendit sive determinat quae sunt odorabilia

1 - Principalis

1 - Ostendit quod difficile est aliquid...

De odore autem et olfatu minus bene determinabile | dictis est. … [421a10] ... [421a15] ...

2 - Determinat quod aliquo modo est determinare de odore

1 - Determinat similitudinem istam odoris ad saporem in communi

Videtur enim | analogiam habere ad gustum, et similiter species | humorum cum his que sunt odoris. … [421a20] ... [421a25] ...

2 - Determinat de differentiis odorum...

Est autem sicut humor (hic quidem dulcis, | ille vero amarus), sic et odores sunt. … [421a30] ... [421b1] ...

2 - Incidens

Est autem | sicut auditus unusquisque sensuum: hic quidem audibilis [421b5] et non audibilis est, ille vero visibilis et non visibilis, et olfatus | odorabilis et non odorabilis. …

2 - Ostendit qualiter sunt odorabilia

1 - Determinat in communi qualiter sunt odorabilia

Est autem et | olfatus per medium ut aerem aut aquam. … [421b10] ...

2 - Ostendit quandam esse diversitatem in odorando

1 - Ostendit hanc diversitatem esse

1 - Ducit ad impossibile

Unde et dubium videtur: si omnia quidem similiter | odorant, homo autem respirans; non respirans autem [421b15] sed expirans aut retinens spiritum non odorat, neque | a longe neque a prope, neque si in nasum intus ponatur; | et hoc quidem in ipso positum quo sentitur insensibile | esse, omnibus commune est. … [421b20] ...

2 - Ostendit impossibilitatem conclusionis

Sed inpossibile est, siquidem odorem | sentiunt. … [421b25] ...

2 - Dat causam huius diversitatis

Videtur autem in hominibus differre | hic sensus quo sentimus, ad eum qui est aliorum animalium, sicut | oculi ad eos qui fortes oculis sunt. … [421b30] ... [422a1] ... [422a5] ...

2 - Incidens

Est autem odor sicci, sicut est humor humidi. | Olfatus autem quo sentimus, potentia huiusmodi est.

4 - Determinat de gustabili

1 - Determinat hoc de sapore in communi

1 - Ostendit quod sapores sunt gustabilia...

1 - Principalis

1 - Ostendit enthymemate propositum

Gustabile autem quiddam quod potest tangi; et hec est causa non esse | sensibile per medium extraneum corpus, [422a10] neque enim tactus.

2 - Verificat enthymema

1 - Verificat ipsam quoad premissam rationis

Et corpus autem in quo humor est, quod est gustabile, | in humido sicut materia est. …

2 - Verificat ipsam quoad conclusionem

Unde et si in | aqua essemus, sentiremus utique appositum dulce. … [422a15] ... [422a20]

2 - Incidens

Sicut autem et visus visibilis est et invisibilis | (tenebra autem invisibilis est, iudicat autem et ipsam visus), adhuc | valde splendidi est (et hoc enim invisibile est, alio autem modo a | tenebra), similiter autem et auditus soni que et silentii est (quorum | aliud quidem audibile, aliud autem non audibile) et magni soni est [422a25] sicut visus est splendidi (sicut enim parvus sonus | inaudibilis, quodam modo est magnus que et violentus) - | invisibile autem aliud quidem omnino dicitur sicut et in aliis | inpossibile, aliud autem quamvis aptum natum non habeat aut prave, sicut | non gressibile et quod sine grano dicitur -; sic autem est et gustus gustabilis [422a30] que et non gustabilis. …

2 - Determinat qualiter sapor immutat gustum per medium intra

1 - Ponit ipsum modum immutandi

Quoniam autem humidum gustabile est, [422b1] necesse est et quo sentimus ipsum neque humidum esse actu | neque inpossibile humidum fieri. … [422b5] ...

2 - Dat ipsius modi verificationem per signa

1 - Primum signum

Signum autem est quod est neque secundum siccum | existentem linguam sentire neque multum humidam. …

2 - Secundum signum

sicut cum ante gustet aliquis | fortem humorem, gustet alterum, et ut laborantibus amara | omnia videntur propter id quod lingua plena huiusmodi humiditate [422b10] sentit.

2 - Determinat de saporibus specialibus

Species autem humorum, sicut et in | coloribus, simplices quidem contrarie sunt: dulce et | amarum; habite autem sunt cum hac quidem pingue, cum illa vero sallitum; | media autem horum acrum, austerum | et acutum. … [422b15] ...

5 - Determinat de tangibili

1 - Tangit duas quaestiones de tactu et tangibili

1 - Tangit primam questionem

De eo autem quod potest tangi et tactu eadem ratio. … [422b20] ...

2 - Tangit secundam questionem

et quid est quo sentimus quod est sentitivi: utrum | caro et in aliis simile sit; aut non sed | hoc quidem est medium, sed primum quo sentimus aliud quiddam | est intus.

2 - Determinat quaestiones illas

1 - Terminat quaestionem primam

1 - Terminat dictam quaestionem primam in partem negativam

1 - Ponit suam rationem principalem

Omnis que enim sensus unius contrarietatis esse | videtur, ut visus albi et nigri, et auditus gravis et [422b25] acuti, et gustus amari et dulcis. … ...

2 - Dissolvit cavillationem quae posset ei fieri

Habet autem quandam | solutionem ad hanc dubitationem, quoniam et in aliis sensibus sunt contrarietates plures, ut in voce non [422b30] solum acutio et gravitas sed et magnitudo et parvitas | et lenitas et asperitas vocis et huiusmodi altera. …

2 - Dissolvit rationem ad oppositum

1 - Dissolvit hanc rationem quoad peccatum in praemissa

1 - Manifestat deceptionem huius argumenti

Utrum autem hoc quo sentimus intus aut non, sed mox [423a1] caro? Nullum videtur esse signum fieri sensum | simul cum his que tanguntur. … [423a5] ...

2 - Declarat causam huius deceptionis

1 - Ponit causam ipsam deceptionis in se

utique sensus. Per huiusmodi partem corporis videtur | sic se habere sicut utique si circulariter nobis aptus natus esset | aer: videremur enim uno quodam sentire et sonum et colorem et | odorem, et unus quidam sensus esse visus et auditus et [423a10] olfatus. …

2 - Ostendit quiddam quod in manifestando causam deceptionis supposuit

Ex aere quidem enim aut aqua inpossibile est constare | animatum corpus. … [423a15] ...

2 - Dissolvit rationem istam quoad peccatum in illatione

Demonstrat autem quod plures sint in lingua tactus: omnia | enim que tangi possunt, sentit secundum eandem partem et humorem. … [423a20] ...

2 - Terminat secundam quaestionem

1 - Determinat quid est medium in tactu

1 - Determinat an sit aliquod medium extra sufficiens in tactu

1 - Ostendit quod est aliquid medium extra necessario...

1 - Intendit primam rationem

Dubitabit autem aliquis: si omne | corpus profundum habet, hoc autem est tertia magnitudo; quorum autem | duum corporum medium est corpus aliquod, non contingit ipsa adinvicem se | tangere; humidum autem non est sine corpore, neque [423a25] humectum, sed necesse est aquam esse aut habere aquam; que vero | tanguntur adinvicem in aqua, nisi sicca extrema sint, | necesse est aquam habere medium quo repleta sint ultima; | si autem hoc verum est, inpossibile est tangere aliud aliud in aqua.

2 - Intendit secundam rationem

Eodem autem modo est et in aere. … [423a30] ... [423b1] ...

2 - Ostendit quod illud medium extra non est medium sufficiens

1 - Intendit primam differentiam

Utrum igitur omnium similiter sit sensus | aut aliorum aliter? Sicut nunc videtur, gustus quidem | et tactus in eo quod tangunt, alii autem a longe sunt. … [423b5] ... [423b10] ...

1 - Intendit secundam differentiam

Sed differt id quod potest tangi a speculativis | et sonativis quoniam illa quidem sentimus ex eo quod | medium facimus nos aliquod, que vero sentiri possunt non a medio [423b15] sed simul cum medio sunt, sicut per clipeum percussus. …

2 - Ostendit quod caro est sufficiens medium intra in tactu

Omnino autem videtur caro et lingua, sicut | aer et aqua ad visum et auditum et | olfatum se habent, sic se habere ad hoc quo sentimus, sicut [423b20] illorum unumquodque. … [423b25] ...

2 - Determinat quid est organum tactus

1 - Principalis

1 - Praecedens principale

Sunt quidem igitur que tangi possunt | differentie corporis secundum quod est corpus. …

2 - Determinat suum principale

Id autem quo sentimus, [423b30] hoc quod potest tangere et in quo vocatus tactus est sensus | primo, potentia huiusmodi pars est. … [424a1] ... [424a5] ... [424a10] ...

2 - Incidens

Amplius autem sicut visibilis et | invisibilis erat quodam modo visus (similiter autem et reliqua oppositorum), | sic et tactus est ipsius quod tangi et non tangi potest. … [424a15] ...

2 - Determinat de ipsis sensibus

1 - Determinat quid est sensus

1 - Principalis

1 - Dat definitionem 'sensus'

Universaliter autem de omni sensu oportet accipere quoniam | sensus quidem est susceptivum sensibilium specierum sine | materia, ut cera anuli sine ferro et [424a20] auro recipit signum. Accipit autem aureum et | ereum signum, sed non in quantum aurum aut es est. … [424a25] ...

2 - Verificat per signa duo

1 - Verificat 'susceptivum specierum sensibilium'

Manifestum autem est ex his et propter | quid sensibilium excellentie corrumpunt ea quibus sentimus - [424a30] si namque sit fortior eo quo sentimus motus, solvitur | ratio (hoc autem sensus est), sicut et symphonia | et tonus percussis fortiter cordis -,

2 - Verificat 'sine materia'

et propter | quid plante non sentiunt; habentes quandam partem animatam | et aliquid patientes sunt ab ipsis que tangi possunt. … [424b1] ...

2 - Incidens

1 - Principalis

1 - Ostendit per rationem

Dubitabit autem aliquis si patiatur | ab odore quod inpossibile est olfatum habere, aut a colore [424b5] non possibile videre, similiter autem et in aliis. …

2 - Ostendit per signum

Simul autem manifestum est et sic. … [424b10] ...

2 - Incidens

Ergo ne et illa faciunt? Aut non omne corpus passivum ab odore [424b15] et sono, et patientia indeterminata non manent, ut | aer. …

2 - Determinat quot sunt sensus particulares

1 - Ostendit propositionem maiorem

[424b22] Quoniam autem non sit sensus alter preter quinque - dico | autem hos: visum, auditum, olfatum, gustum, tactum - ex his credet | aliquis. … [424b25] ...

2 - Ostendit propositionem minorem

1 - Ostendit quod non deficit...respectu alicuius sensibilis proprii

1 - Ostendit quod dictum est per naturam mediorum

et quecumque quidem | ipsi tangentes sentimus, tactu sensibilia sunt que | contingimus habentes, quecumque vero per media et non ipsa [424b30] tangimus, simplicibus distantiis, dico autem ut aere et aqua; | habent autem se sic quare, si quidem per unum plura sensibilia fiant que altera | adinvicem sunt genere, necesse est habentem huiusmodi quo sentit, | utrorumque sentitivum esse (ut si ex aere est quo sentit, | et est aer et soni et coloris), si vero plura [425a1] eiusdem sint, ut coloris et aer et aqua (utraque enim lucida), | et quod alterum ipsorum est, habens solum, sentiet ipsum per utraque; |

2 - Ostendit quod dictum est per naturam organorum

simplicium autem ex duobus his ea quibus sentiunt solum sunt, | ex aere et aqua (pupilla quidem enim ex aqua, auditus vero [425a5] ex aere, olfatus autem ex altero horum est), ignis autem aut nullius est aut | communis omnibus (nichil enim sine calore sentitivum est), terra vero | aut nullius est aut in tactu maxime miscetur: unde relinquitur | utique nullum esse id quo sentiunt extra aquam et aerem. … [425a10] ...

3 - Ostendit quod dictum est per naturam passionum sensibilium

Quare, nisi sit aliquod | alterum corpus et passio quod nullius est que sunt hic | corporum, neque unus deficiet sensus.

2 - Ostendit quod nec deficit...respectu alicuius sensibilis communis

1 - Principalis

1 - Innuit in communi hanc rationem

At vero neque | communium potest esse id quo sentiunt aliquod proprium, que unoquoque sensu [425a15] sentimus secundum accidens, ut motum, statum, | figuram, magnitudinem, numerum, unum. … [425a20] ...

2 - Ponit magis expresse rationem dictam

Quare manifestum est quoniam inpossibile est cuiuslibet | proprium sensum esse horum, ut motus. … [425a25] ... [425a30] ... [425b1] ...

2 - Incidens

Inquiret autem aliquis cuius causa plures habemus sensus, [425b5] sed non solum unum; aut quatinus non lateant consequentia | et communia, ut sensus et magnitudo et numerus? Si enim | esset visus solus et ipse albi, lateret utique magis, | et viderentur idem esse omnia propter id quod se consequuntur adinvicem | simul color et magnitudo. … [425b10] ...

*(3) - Determinat de sensu communi (FLAW IN DIVISION SCHEME HERE; RECONSTRUCTED)

1 - Antecedens ad principale intentum

1 - Ostendit quod sensus particularis habet apprehendere operationem suam

1 - Ostendit rationibus duabus quod intendit

1 - Prima ratio

Quoniam autem sentimus quia videmus et audimus, necesse est | aut visu sentire quia videt aut altero. … [425b15] ...

2 - Secunda ratio

Amplius autem, si et alter sit visus | sensus, aut in infinitum procedet aut ipse sui ipsius erit. …

2 - Movet dubitationem et solvit

1 - Ponit dubitationem ipsam

Habet autem dubitationem. Si enim | visu sentire videre est, videtur autem color aut | habens: si viderit aliquis quod est videns, et colorem habebit primum videns. [425b20]

2 - Ponit dubitationis dissolutionem

1 - Ostendit quod peccat dictum argumentum in illatione

Manifestum igitur quoniam non unum est visu sentire; et | namque, cum non videmus, visu discernimus et tenebras et | lumen, sed non similiter.

2 - Ostendit quod non est omni modo conclusio falsa

Amplius autem et videns est tamquam | coloratum. … [425b25] ...

2 - Ostendit quod sensus particularis habet discernere differentias

1 - Ostendit primam propositionem rationem argumenti

1 - Ostendit per rationem quod sensibile actu et sensus idem sunt

1 - Ponit conclusionem quam intendit et expositionem eius

Sensibilis autem | actus et sensus idem quidem est et unus, | esse autem ipsorum non idem - dico autem ut est sonus secundum | actum et auditus secundum actum. … [425b30] ... [426a1] ...

2 - Subiungit rationem quam intendit ad illam

Si igitur est motus et actio et passio in eo quod agitur, | necesse est sonum et auditum qui est secundum actum | in eo quod est secundum potentiam esse. … [426a5] ... [426a10] ... [426a15] ...

2 - Ostendit per signum quod sensibile actu et sensus idem sunt

1 - Principalis

Quoniam autem unus quidem est | actus sensibilis et sentitivi, esse autem alterum est, | necesse ergo est simul corrumpi et salvari sic dictum | auditum et sonum, et humorem igitur et gustum et | alia similiter. …

2 - Incidens

[426a20] Sed priores phisiologi hoc non bene dicebant, nichil | opinantes neque album neque nigrum esse sine visu, neque humorem | sine gustu. … [426a25] ...

2 - Prosequitur ex hac probata rationem suam, arguens quod intendit

Si autem simphonia vox quedam est, vox autem et | auditus est sicut unum et est sicut non unum aut idem, proportio | autem est simphonia, necesse est et auditum proportionem quandam esse. … [426a30] ... [426b1] ... [426b5] ... [426b10] ...

2 - Prosequitur quod principaliter intendit de sensu communi

1 - Ostendit an sit sensus communis

1 - Ostendit quod sensu discernitur album esse aliud a dulci

Quoniam autem | album et dulce et unumquodque sensibilium secundum unumquodque | discernimus, quodam et sentimus quia differunt; necesse igitur sensu: [426b15] sensibilia enim sunt.

2 - Ostendit quod non aliquo uno sensu particulari

Aut et manifestum est quia caro non est | ultimum id quo sentimus: necesse enim esset tangens ipsum | discernere discernens.

3 -Ostendit quod nec pluribus sensibus particularibus

Neque in separatis contingit discernere | quod alterum sit dulce ab albo, sed oportet uno quodam utraque manifesta | esse. … [426b20] ...

2 - Ostendit qualiter se habeat

1 - Principalis

Quod | autem neque in separato tempore, abhinc est: sicut enim idem [426b25] dicit cum alterum sit bonum et malum, sic et quando alterum | dicit quoniam alterum et alterum est, non secundum accidens est ipsum | quando (dico autem: ut nunc dico quoniam alterum est, non tamen quoniam nunc alterum sit). …

2 - Incidens

1 - Movet quandam dubitationem et solvit

1 - Movet dubitationem

At vero inpossibile est simul [426b30] contrarios motus moveri idem secundum quod est indivisibile et in | indivisibili tempore. … [427a1] ...

1 - Solvit dubitationem

Ergo simul quidem et numero indivisibile et tempore inseparabile, | esse autem separatur. … [427a5] ...

2 - Movet super datam solutionem aliam dubitationem et solvit

1 - Ponit dubitationem

et | inpossibile est simul album et nigrum esse; quare neque est species | pati ipsorum, si huiusmodi est sensus et intelligentia.

2 - Ponit solutionem

Sed [427a10] sicut quod dicunt quidam punctum, in quantum unum duo sunt, sic | et indivisibile est. … [427a15] ...

2 - (INCIPIT TERTIUS LIBER) Determinat de potentia apprehensiva intellectiva

1 - Ostendit necessitatem huius tractatus

1 - Ostendit differentiam sensus ad intellectum

1 - Inducit opinionem antiquorum ponentium idem esse sensum et intellectum

1 - Ponit quaestionem ipsam in se cum quibusdam signis

1 - Ponit positionem ipsam in communi cum quibusdam signis

Quoniam autem duabus differentiis diffiniunt maxime animam, | motu que secundum locum et in eo quod est intelligere et discernere et | sentire, videtur autem et intelligere et sapere tamquam [427a20] quoddam sentire esse: in utrisque enim et his anima iudicat aliquid | et cognoscit eorum que sunt.

2 - Descendit specialiter ad Empedoclem et Homerum

Et antiqui sapere | et sentire idem esse firmabant, sicut Empedoclis | dixit: "Ad presens enim voluntas augetur hominibus"; | et in aliis: "Unde eis semper sapere altera prestat". … [427a25] ...

2 - Ponit rationem principalem eorum et maxime communem et famosam

Omnes enim hii intelligere | sicut sentire corporeum opinantur, et sentire | et sapere simili simile, sicut in | secundum principia rationibus determinavimus.

2 - Ostendit differentiam sensus ad intellectum

1 - Destruit medium principale positionis suae

Et tamen oportuit simul et de deceptione ipsos [427b1] dicere: magis proprium enim animalibus est, | et plurimum tempus in hoc perficit anima. … [427b5] ...

2 - Destruit conclusionem ipsam sive positionem

1 - Prima ratio

Quod quidem igitur non | idem sit sentire et sapere, manifestum est: cum hoc enim | in omnibus quidem est, cum illo autem in paucis animalium est.

2 - Secunda ratio

Sed neque | intelligere est in quo est et recte et non recte. … [427b10] ...

2 - Ostendit differentiam imaginationis ad intellectum et etiam ad sensum

1 - Prima ratio

Imaginatio alterum est et [427b15] a sensu et ab intellectu; et hec non fit sine sensu, | et sine hac non est opinio. … [427b20] ...

2 - Secunda ratio

Amplius autem, cum opinemur, difficile | aliquod aut terribile, statim compatimur; similiter autem est et si confidendum sit. …

3 - Tertia ratio

Sunt autem et [427b25] ipsius acceptionis differentie: scientia et opinio et | prudentia et contraria horum; de quibus differentie altera | sit ratio.

2 - Subiungit tractatum suum de imaginatione et intellectu

1 - Prooemialis

De eo autem quod est intelligere, quoniam alterum est ab eo quod est sentire, | huius autem aliud quidem fantasia esse videtur, aliud autem opinio; | de fantasia determinantes sic et de altero dicendum est.

2 - Exsecutiva

1 - Determinat de imaginatione

1 - Ostendit de numero quorum non est imaginatio...

1 - Enumerat ea de quorum numero videretur esse imaginatio

[428a1] Si igitur fantasia est secundum quam dicimus fantasma aliquod nobis | fieri, et si non aliquod secundum metaphoram dicitur, | una aliqua horum potentia habitus est secundum quem discernimus, aut | verum aut falsum dicimus. … [428a5] ...

2 - Ostendit quod non est imaginatio aliqoud illorum quattuor...

1 - Ostendit quinque rationibus quod imaginatio non est sensus

Quod quidem non sit sensus, manifestum ex his est. … [428a10] ... [428a15] ...

2 - Ostendit unica ratione quod nec intellectus nec scientia

At | vero neque semper vera dicentium neque una erit, ut scientia aut | intellectus: est enim fantasia et falsa.

3 - Ostendit quod imaginatio non est opinio

1 - Ostendit absolute quod imaginatio non est opinio

Relinquitur igitur videre si | opinio sit: fit enim opinio et vera et falsa. … [428a20] ...

2 - Ostendit quod imaginatio non est compositum ex opinione et sensu

1 - Ponit conclusionem

Manifestum igitur [428a25] est quoniam neque opinio cum sensu neque per sensum neque complexio | opinionis et sensus fantasia erit.

2 - Ponit rationem ipsam

1 - Ponit maiorem et declarationem eius

Propter que | hec et manifestum est quod non alia quedam est opinio, sed | illa que vere est cuius est et sensus; dico autem: ex albi opinione | et sensu complexio fantasia est; non enim [428a30] ex opinione quidem albi, ex sensu autem [428b1] boni. …

2 - Ponit declarationem minoris

Videntur autem et falsa de quibus | simul acceptionem veram habent: ut videtur quidem sol unius pedis, | sed creditus est esse maior habitatione. … [428b5] ...

2 - Determinat quid est imaginatio

1 - Principalis

1 - Dat definitionem ipsam

[428b10] Sed quoniam est, moto hoc, moveri aliquid ab | hoc, fantasia autem motus quidam videtur esse et non sine | sensu fieri, sed in his que sentiunt et quorum sensus | est, est autem fieri motum ab actu sensus, ?|?

2 - Dat declarationem ipsius

1 - Proponit tres conditiones ipsas

et hunc similem necesse est esse sensui, erit utique [428b15] ipse motus neque sine sensu contingens neque non in | sensibilibus esse, sed multa est secundum ipsam facere | et pati habens, et esse et veram aut et falsam. … [428b20] ... [428b25] ...

2 - Adaptat eas imaginationi

Sensus igitur | ab actu factus distabit a sensibus, | qui est ab his tribus sensibus. … [428b30] ... [429a1] ...

2 - Incidens

Quoniam autem | visus maxime sensus est, et nomen ab ipso quod est lux, accepit, | quoniam sine lumine, non est videre. … [429a5] ...

2 - Determinat de intellectu

1 - Prooemialis

1 - Dat intentionem suam quoad ea de quibus intendit

1 - Dat intentionem suam quoad substantiam potentiae intellectivae

[429a10] De parte autem anime qua cognoscit anima | et sapit, sive separabili sive non separabili secundum | magnitudinem sed secundum rationem, considerandum est quam habet differentiam |

2 - Dat intentionem suam quoad proprietates eius

et quomodo forte sit ipsum intelligere.

2 - Modus procedendi

Si igitur est intelligere | sicut sentire, aut pati aliquid sit ab intelligibili aut [429a15] aliquod huiusmodi alterum sit.

2 - Exsecutiva

1 - Determinat de intellectiva potentia absolute

1 - Determinat de potentia intellectiva secundum suam substantiam sive in se

1 - Determinat de intellectu possibili

1 - Principalis / Esse

1 - Determinat de potentia intellectiva ut est possibilis

1 - Ostendit hoc per viam causae

Inpassibile ergo oportet esse, susceptiva autem speciei, | et potentia huiusmodi est sed non hoc; et [non] est similiter se habere: | sicut sentitivum ad sensibilia, sic est intellectivum ad | intelligibilia. … [429a20] ... [429a25] ...

2 - Ostendit hoc per viam signi

Et bene iam dicentes sunt animam esse locum | specierum, nisi quod non tota sed intellectiva, neque actu | sed potentia est species. … [429a30] ... [429b1] ... [429b5] ...

2 - Determinat de anima facta actu intelligens

Cum | autem hic unaqueque fiat sicut sciens dicitur qui est secundum actum | (hoc autem accidit cum possit operari per se ipsum), | est quidem et tunc similiter potentia quodam modo, non tamen similiter est et | ante addiscere aut invenire; et ipse autem se ipsum aliquando potest intelligere.

2 - Incidens / Bene Esse

1 - Removet errorem possibilem credi ex dictis

1 - Ostendit animam differenter intelligere quaedam quam alia

[429b10] Quoniam autem aliud est magnitudo et magnitudinis esse, et | aqua et aque esse (et in alteris multis, sed | non etiam in omnibus: in quibusdam enim idem est), carnis esse et | carnem aut alio aut aliter se habenti discernit: caro enim | non sine materia, sed est sicut simum, hoc in hoc. … [429b15] ...

2 - Determinat quomodo differenter

alio autem, aut etiam separato, aut sicut circumflexa | se habet ad se ipsam cum extensa sit, carnis esse discernit. … [429b20] ...

2 - Movet quasdam dubitationes et solvit

1 - Movet dubitationes

1 - Prima dubitatio

Dubitabit | autem aliquis, si intellectus simplex est et inpassibile et nulli nichil | habet commune, sicut dixit Anaxagoras, quomodo intelliget, si [429b25] intelligere pati aliquid est. …

1 - Secunda dubitatio

Amplius autem si intelligibilis et ipse est. …

2 - Solvit dubitationes

1 - Prima dubitatio

aut pati quidem secundum [429b30] commune aliquod est. … [430a1] ...

1 - Secunda dubitatio

Et ipse autem intelligibilis est | sicut intelligibilia. … [430a5]...

2 - Determinat de intellectu agente

1 - In se

1 - Determinat de intellectu agente secundum eius substantiam

1 - Ostendit quod est intellectus

[430a10] Quoniam autem sicut in omni natura est aliquid aliud quidem materia | in unoquoque genere (hoc autem est omnia potentia illa), alterum autem est | causa et efficiens, quod est omnia facit, ut ars | ad materiam sustinuit, necesse est et in anima esse | has differentias.

2 - Determinat quid est intellectus agens

Et est huiusmodi quidem intellectus quo omnia [430a15] fiunt; ille vero quo omnia est facere, sicut habitus quidam est, ut lumen: | quodam enim modo et lumen facit potentia colores | actu colores.

2 - Determinat de intellectu agente secundum proprietates

Et hic intellectus separatus et | inmixtus et inpassibilis substantia actu est. …

2 - Comparando agentem ad intellectum possibilem

Idem autem est [430a20] secundum actum scientia rei; que vero | est secundum potentiam tempore prior in uno est, omnino autem neque tempore. … [430a25] ...

2 - Determinat de intellectu quoad proprietates eius

1 - Determinat de his proprietatibus in se

1 - Dividit proprietates intellectus in informationem et compositionem

1 - Principalis

Indivisibilium quidem igitur intelligentia in his est circa que non | est falsum. … [430a30] ... [430b1] ...

2 - Incidens

Falsum enim in compositione semper est: |* et namque, si album non album, composuit. … [430b5] ...

2 - Exsequitur de utrisque dividentibus

1 - De intellectu secundum quam est informatio

1 - Determinat qualiter divisibilia intelliguntur

1 - Determinat qualiter per se divisibilia intelliguntur

1 - Ostendit quod divisibile intelliguntur in indivisibili tempore

Indivisibile autem quoniam dupliciter, aut | potentia aut actu est, nichil prohibet intelligere indivisibile cum | intelligat longitudinem (indivisibilis enim actualiter est), et in tempore indivisibili: | similiter enim tempus divisibile et indivisibile [430b10] est longitudine.

2 - Determinat qualiter in indivisibili tempore

Non igitur est dicere in medio aliquid intelligere utroque: non | enim esset, nisi divideretur, sed aut potentia. …

2 - Determinat qualiter per accidens divisibilia intelliguntur

Quod autem [est] non secundum quantitatem indivisibile est sed specie, [430b15] intelligit in indivisibili tempore et indivisibili anime. … [430b20] ...

2 - Determinat qualiter indivisibilia intelliguntur

Punctum autem omne divisio est, et | huiusmodi indivisibile monstratur sicut privatio. … [430b25] ...

2 - De intellectu secundum reliquam eius operationem

1 - Determinat quod credulitas sive composito est vera vel falsa

1 - Principalis

Amplius autem dictio quidem aliquid de aliquo, sicut | affirmatio, aut vera aut falsa omnis est.

2 - Incidens

Intellectus autem non omnis, | sed qui est ipsius 'quid est' secundum quod aliquid erat esse, verus est, et non est aliquid | de aliquo.

2 - Ostendit hoc per duplex simile

Sed sicut videre proprii verum (si autem homo [430b30] album aut non, non verum semper est), sic se habent quecumque | sine materia sunt.… [431a1] ...

2 - In comparatione ad virtutem sensitivam

1 - Comparat intellectum ad sensum in recipiendo

1 - Dicit sensum fieri actu sentiens per sensibile

Videtur autem sensibile quidem ex potentia existenti [431a5] sentitivo actu agens: non enim patitur neque alteratur. …

2 - Dicit sensum in hoc convenire cum intellectu informativo

Ipsi quidem igitur sentire simile est dicere solum et intelligere: |

2 - Comparat intellectum ad sensum in movendo

1 - Principalis

1 - Determinat principale suum in se

cum autem letum aut triste, ut affirmans aut negans, imitatur [431a10] aut fugit. … [431a15] ...

2 - Arguit corollarie animam non intelligere sine imaginabili

1 - Declarat hoc corollarium in se

1 - Dat dictum corollarium et illud ostendit per simile...

Ex quo nequaquam | sine fantasmate intelligit anima. … [431a20] ... [431a25] ...

2 - Ponit illud simile in terminis

1 - Ponit terminos in comparando sensum particularem...

1 - Ponit terminos et innuit rationem quam intendit

Sit igitur sicut dulce a- | album, b- nigrum, c- ad d-, sicut illa | ad invicem; quare et commutabiliter.

2 - Arguit ulterius ex identitate aliquo modo sensibilium et imaginabilium...

Si igitur c- d- cum unum sint, | sic se habebunt sicut et a- b-; idem quidem sunt | et unum, esse autem non idem sunt, et illud similiter est.

2 - Ponit terminos in comparando sensum communem...

Eadem autem [431b1] ratio est et si a- quidem dulce sit, b- vero album. |

2 - Redit resumens principale ut addat

Species quidem igitur intellectivum in fantasmatibus intelligit, | et sicut in illis determinatum est, sic imitabile et fugiendum; | et extra sensum existens, cum in fantasmatibus sit, [431b5] movetur; ut sentiens quod fugiendum est quia ignis est, communi | cognoscit, videns quod movetur quoniam prelia sunt. …

2 - Incidens

1 - Principalis

[431b10] et omnino in actione. …

2 - Incidens

sicut si simum secundum quod quidem simum est, | non separate, in quantum autem est curvum, si aliquid intellexit actu, sine [431b15] carne utique intellexit in qua est curvum, sic mathematica | non separata, tamquam si separata sint, intelligit, cum intelligat illud. …

2 - Determinat de intellectiva potentia absolute

1 - Dat conclusionem primam

1 - Ponit conclusionem suam

[431b20] Nunc autem, de anima dicta recapitulantes, | dicamus iterum quod anima ea que sunt quodam modo est omnia: | aut enim que sunt sensibilia aut que intelligibilia sunt. …

2 - Verificat per signum illationem ipsam

Secatur igitur scientia et sensus in [431b25] res: que quidem potentia est, in ea que sunt potentia, que vero actu, | in ea que sunt actu. …

3 - Distinguit conclusionem ipsam

Necesse autem aut ipsa aut species esse. … [432a1] ...

2 - Dat conclusionem secundam

Quoniam autem neque res nulla | extra magnitudines, sicut videntur sensibilia, separata est, [432a5] in speciebus sensibilibus intelligibilia sunt: et que abstractione | dicuntur et quecumque sensibilium habitus et passiones. … [432a10] ... [432a15]

2 - Determinat de potentiis apprehensivis secundum quod sunt motivae

1 - Intendit determinare de principio motivo secundum locum in se

1 - Prooemialis

1 - Dat intentionem suam quantum ad illud de quo est intentio sua

Quoniam autem anima secundum duas diffinita est potentias que | animalium est: et discretivo, quod intelligentie opus est et sensus, | et item movente secundum locum motum, de sensu quidem | et intellectu determinata huiusmodi sint; de movente autem | quid forte sit anime speculandum est:

2 - Qualiter est de hoc sua intentio

utrum una quedam pars [432a20] ipsius separabilis sit magnitudine aut ratione, aut omnis anima, | et si pars aliqua, utrum propria quedam sit preter consuetas dici | et dictas, aut harum una aliqua sit.

2 - Exsecutiva

1 - Determinat secundam quaestionem iam tactam in partem negativam

1 - Ponit divisiones tres potentiarum animae

Habet autem dubitationem | mox: quomodo que oportet partes anime dicere et quot. … [432a25] ...

2 - Ostendit huiusmodi divisiones inconvenienter esse datas

1 - Innuit quasi simul quasi duplex peccatum aliorum

Secundum enim has | differentias per quas has separant, et alie videntur | partes maiorem distantiam habentes his de quibus et nunc dictum est: |

2 - Ostendit dictum inconveniens

1 - Per hoc quod potentia vegetativa non continetur sub aliquo membro divisionum

vegetabilis, que et plantis inest

2 - Ostendit principaliter divisonem tertiam esse insufficientem

et [432a30] omnibus animalibus; et sensibilis, quam neque | sicut irrationabilem neque sicut rationem habentem ponet utique aliquis facile; adhuc autem fantasticam, [432b1] que esse quidem ab omnibus altera est, cui autem harum eadem altera sit | habet iterum oppositionem, si aliquis ponet separatas partes | anime; adhuc autem appetitiva est, que et ratione | et potentia altera utique videtur esse, inconveniens autem [432b5] est hanc sequestrare; et in rationativa enim voluntas fit, | et in irrationabili desiderium et animus; si autem tria est | anima, in unoquoque erit appetitus. …

2 - Terminat primam quaestionem

1 - Ostendit quid non est principium huiusmodi motivum

1 - Resumit illud de quo est intentio

et de quo nunc | ratio extitit: quid movens secundum locum animal est? Secundum | quidem enim augmentum et detrimentum motum (que omnibus insunt) [432b10] quod omnibus inest videbitur utique movere: generativum et | vegetabile. …

2 - Accedit ad suum principale determinandum

1 - Ostendit potentiam vegetativam non esse principium motivum secundum locum

1 - Prima ratio

Quod quidem igitur non [432b15] vegetabilis potentia sit, manifestum: semper que enim propter aliquid motus | hic, et aut cum fantasia aut appetitu est. …

2 - Secunda ratio

Amplius et | plante motive essent et haberent aliquam partem organicam | ad motum hunc.

2 - Ostendit quod nec potentia sensitiva

Similiter autem neque quod sentire potest: multa enim [432b20] sunt animalium que sensum quidem habent, manentia autem et inmobilia | per finem sunt. Si igitur natura neque facit frustra nichil | neque deficit necessariis nisi in non completis | et inperfectis, huiusmodi autem animalium perfecta et | non inperfecta sunt (signum autem est quod generativa sunt et [25] habent et detrimentum), quare et haberent utique organicas partes | processionis.

3 - Ostendit quod nec intellectus speculativus

At vero neque rationativa et vocatus intellectus | est movens. … [432b30] ... [433a1] ...

4 - Ostendit quod nec appetitus intellectualis

1 - Prima ratio

Amplius extendente se | intellectu et dicente intelligentia fugere aliquid aut imitari, non movetur, | sed secundum desiderium agit, ut inabstinens. |

2 - Secunda ratio

Et aliter autem videmus quoniam habens medicinam non sanatur, tamquam [433a5] alter quidam proprius sit agere secundum scientiam sed | non scientie.

5 - Ostendit quod nec appetitus sensualis

At vero neque appetitus hic proprius | sensus est: abstinentes enim appetentes et concupiscentes non | operantes quorum habent appetitum, sed secuntur intellectum. |

2 - Ostendit quid est principium huiusmodi motivum

1 - Determinat quid est motivum in animalibus perfectis

1 - Pertinet ad substantiam virtutis motivae in perfectis

1 - Principalis

1 - Dat moventia ipsa in se

Videntur autem hec duo moventia (si namque non, tria erunt moventia): appetitus, intellectus, si [433a10] aliquis fantasiam posuerit sicut intelligentiam quandam. …

2 - Reducit tria moventia ista ad unitatem

1 - Reducit tria moventia in moventia duo

1 - Reducit intellectum practicum et appetitum intellectualem in unum movens

1 - Dat differentiam intellectus practici a speculativo

intellectus autem qui propter aliquid rationatur et practicus est, [433a15] differt autem a speculativo fine.

2 - Dat reductionem ipsam

Et appetitus propter aliquid omnis est: non | enim appetitus hic practici intellectus est. … [433a20] ...

2 - Reducit imaginationem et appetitum phantasticum in unum movens

Et fantasia autem cum moveat, non movet sine appetitu. |

2 - Reducit moventia omnia in movens unum

1 - Prima propositio

Unum igitur quiddam est movens, quod est appetitivum. …

2 - Secunda propositio

[433a25] Appetitus autem movet extra (spatium); concupiscentia enim | appetitus quidam est. … [433a30]

2 - Incidens

1 - Primum incidens

[433b1] Dividentibus autem partes anime, si potentias dividant | et separent, valde multe fiunt: vegetabile, sensibile, | appetitivum, intellectivum, deliberativum, item autem appetibile. …

1 - Secundum incidens

[433b5] Quoniam autem appetitus fiunt contrarii adinvicem, hoc autem accidit | cum ratio et desiderium contraria sunt, fiunt | autem in temporis sensum habentibus - intellectus quidem enim propter | (spatium) retrahere iubet, desiderium autem propter iam: videtur | enim ipsum iam dulce et bonum simpliciter, [433b10] propterea quod non videt (spatium) - specie quidem igitur unum erit movens: appetitivum | secundum quod appetitivum est

2 - Pertinet ad modum movendi

1 - Dat modum in communi

(primum autem omnium appetibile est; hoc | autem movet, cum non movetur, in eo quod sit intellectum aut imaginatum), numero | autem plura sunt moventia. … [433b15] ... [433b20] ...

2 - Determinat specialiter modum movendi processive

1 - Prima pars

Nunc autem tamquam in capitulo dicere est: movens organice, | ubi principium et finis idem est, ut ...| hoc quidem enim finis, illud vero | principium est; unde aliud quidem quiescit, aliud vero movetur. … [433b25] ...

2 - Secunda pars

Omnino quidem igitur, sicut dictum est, in quantum appetitivum | animal est, sic ipsius motivum est. … [433b30] ...

2 - Determinat quid est motivum in imperfectis

1 - Principalis

Considerandum autem et de inperfectis, quid movens est [434a1] quibus tactus solus inest sensus, utrum contingat fantasiam | inesse his aut non, et desiderium. … [434a5] ...

2 - Incidens

1 - Principalis

1 - Comparat istos appetitus ad virtutes ad quas consequuntur

Sensibilis quidem igitur | fantasia, sicut dictum est, et in irrationabilibus animalibus est; | deliberativa autem in rationativis. … [434a10]...

2 - Comparat istos ad invicem

vincit autem aliquando et | movet deliberationem, aliquando autem hec illam, sicut spera, | appetitus appetitum, cum inabstinentia fiat; natura autem semper qui [434a15] sursum principalior est et movet, tamquam tres vices iam sit moveri. |

2 - Incidens

Sed scibile non movet, sed manet. … [434a20] ...

2 - Comparat virtutes ipsas animae ad invicem

1 - Ostendit quod non omnibus viventibus quibus inest vegetativa inest sensus

1 - Ostendit quod omni viventi corruptibili necesse est inesse animam vegetabilem

Vegetabilem quidem igitur animam necesse omne habere quod | aliquod quidem vivat et animam habeat, a generatione usque ad corruptionem. … [434a25] ...

2 - Ostendit quod non omni viventi corruptibili inest sensus

Sensum autem non necesse in omnibus viventibus: neque enim | quorum corpus simplex est, contingit tactum habere, neque sine | hoc posse esse nullum animal, neque non quecumque susceptiva [434a30] specierum sunt, sine materia esse.

2 - Ostendit quod omni viventi animali est sensus necessarius

1 - Esse

1 - Ostendit in generali quod animali inest sensus necessario

Animal autem necesse est sensum habere, | si nichil frustra facit anima. …

2 - Ostendit quod ad minus animali processivo

Si igitur | processivum corpus, non habens sensum, corrumpetur utique et [434b1] ad finem non utique veniet qui est nature opus: quomodo enim aletur? | Manentibus quidem enim inest hoc, ubi apta nata sunt esse. |

3 - Ostendit quod etiam animali rationali inest sensus necessario...

Non potest autem corpus habere quidem animam et intellectum discretivum, sensum | autem non habere, cum non manens sit, factum autem, at vero [434b5] neque non factum: quare enim non habet? Aut enim in anima dignius | est aut in corpore. …

2 - Bene esse

1 - Determinat hoc in se

1 - Ostendit quod tactus est necessarius omni animali propter esse

1 - Ostendit hoc de tactu proprie dicto

1 - Ostendit de omni animali quod ei est tactus necessarius propter esse

At vero si sensum | habet, necesse est corpus esse aut simplex aut mixtum. … [434b10] ...

2 - Ostendit hoc principaliter de animali processivo

Quoniam enim animal | corpus animatum est, corpus autem omne tangi possibile est, possibile autem tangi | sensibile tactu est, necesse est et animalis corpus tangere posse, | si debet salvari animal. … [434b15] ...

2 - Extendit idem ad gustum, qui est tactus quidam

Ex quo et gustus est sicut tactus quidam: alimenti | enim est. … [434b20] ...

2 - Ostendit quod alii tres sensus sunt necessarii ipsi animali propter bene esse

1 - Principalis

Alii autem propter bonum sunt et generi [434b25] animalium iam non cuilibet sed quibusdam, ut processivo, | necesse inesse. …

2 - Incidens

1 - Principalis

1 - Dat ipsam similitudinem

Sicut [434b30] enim movens secundum locum usquequo mutare facit, | et depellens alterum facit quare depellere est, et est per medium | motus; et primum quidem movens depellit, non depellitur, | ultimum autem solum depellitur non depellens, medium autem utraque, [435a1] multa autem media; sic in alteratione sunt,

2 - Dat quamdam differentiam

preter quod aliquid manente | in eodem loco alterat, ut si in ceram tinxerit aliquis, | usque ad id movit usquequo tinxit; lapis autem nichil; sed | aqua usque procul; aer autem in plus movetur et [435a5] facit et patitur, si maneat et unus sit.

2 - Incidens

Unde et de repercussione | melius est quam visum repercuti, aerem | pati a figura et colore usquequo quidem | sit unus. … [435a10] ...

2 - Resumit hoc ut addat

1 - Principalis

1 - Ostendit quod iam dictum est per viam causae

1 - Pertinet ad declarationem praemissae

1 - Ponit conclusionem rationis

Quod autem inpossibile sit simplex esse animalis corpus, | manifestum est, dico autem ut igneum aut aereum.

2 - Pertinet ad declarationem minoris

1 - Principalis

Sine quidem enim | tactu neque unum contingit alium sensum habere: corpus | enim possibile tangere animatum est omne, sicut dictum est.

2 - Incidens

1 - Declarat hoc incidens

1 - Principalis

Alii autem [435a15] a terra sensus fiunt. …

2 - Incidens

Et tamen et alii sensus tactu sentiunt, | sed per alterum; hic autem solus per se ipsum.

2 - Redit ad suum principale

Quare [435a20] huiusmodi elementorum nullum erit corpus animalis, neque | terrenum.

3 - Pertinet ad probationem maioris et eius declarationem

1 - Declarat illam per rationem

Omnium enim tactus eorum que tanguntur sicut medietas, | et susceptivus sensus non solum quecumque differentie | terre sunt, sed et calidi et frigidi et aliorum | omnium tangi possibilium.

2 - Declarat illam per signa

1 - Primum signum

Et propter hoc ossibus et [435a25] capillis et huiuscemodi partibus non sentimus, quia terre [435b1] sunt.

2 - Secundum signum

Et plante et ob hoc neque unum habent sensum, quoniam | terre sunt; sine autem tactu neque unum possibile est alium esse, | hic autem sensus non est neque terre neque alius | elementorum nullius.

2 - Pertinet ad ipsam conclusionem

1 - Infert ipsam conclusionem ex dictis

Manifestum igitur quoniam necesse est solo hoc [435b5] privato sensu tactu animalia mori:

2 - Adiungit maiorem eius explanationem

neque enim | hunc habere possibile est non animal neque, cum sit animal, alium habere | necesse est preter hunc.

2 - Ostendit quod iam dictum est per viam signi

1 - Dat signum ipsum

Et propter hoc alia quidem sensibilia | excellentiis non corrumpunt animal, ut color | et sonus et odor, sed solum sensus, sed [435b10] secundum accidens, ut si simul sono depulsio fiat | et ictus, et a visionibus et odoribus alter movetur, que tactu corrumpit. … [435b15] ...

2 - Ostendit illud esse signum respectu dictae conclusionis

sine enim tactu monstratum est quoniam inpossibile est esse animal. …

2 - Incidens

Alios autem [435b20] sensus habet animal, sicut dictum est, non propter esse, | sed bene; ut visum, quia in aere et aqua est, | ut videat, aliter autem, quia in lucido est; gustum que propter | dulce et amarum, ut sentiat in alimento et desiderio et | moveatur; auditum autem, ut significet aliquid sibi ipsi; linguam [435b25] vero quatinus significet aliquid alteri.