Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11
Copyright 2013 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman
Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)
[Tractatus IV: Gamma | ||
Lectio prima] | ||
Unius quidem scientiae scientiarum [4.1.1003a21 tc1]. | ||
1.Q1 Bene se habet dubitare utrum ens quod ponitur subiectum huius scientiae sit vere genus vel non. Et si non, quae est causa? | ||
Et videtur quod sit genus: hoc nomen ‘quantitas’ est genus, et tamen non est pure aequivocum nec univocum sed analogum, et similiter ‘substantia’, et nihilominus utrumque istorum est genus. Igitur ens potest esse genus; non enim est aequivocum nec univocum sed analogum. | ||
Et si quis dicat quod non est genus, quia non habet species – si haberet species, oporteret ut duo generalissima essent species eius, sed hoc non potest esse; species enim coaequaevae sunt sub genere, et ista non sunt coaequaeva sub ente – ista autem responsio nulla est; est enim substantia genus, et species eius non sunt coaequaevae sub ipsa, sed quaedam sunt per prius, quaedam per posterius. | ||
Et si quis dicat quod non potest esse genus hac de causa, quia non habet differentias, illud videtur falsum; habet enim differentias, ut videtur. Possum enim dicere quod ens quoddam est per se exsistens, quoddam per aliud; ista enim sufficiunt ut sint differentiae generis dicti secundum analogiam. | ||
Item, quae est ratio quare ens non habet differentias? Et dicet aliquis quod haec est ratio: habeat ens differentias, scilicet A, B. Quaero ergo: aut A est ens aut non est ens. Si est ens, igitur genus praedicatur de differentia – quod falsum est. Si non est ens, igitur est non-ens. Ergo non-ens est differentia entis. Alio modo arguet sic: si A est ens, ergo B est non-ens, nam si B est ens, non est oppositio inter A et B ex quo A est ens. Et si B est non-ens, ergo entis non-ens est differentia. | ||
Ista autem ratio videtur peccare sic: Sit quod A et B sint differentiae entis. Cum quaerit, ‘A aut est ens aut non est ens’, detur quod non-ens. Ex hoc sequitur quod non-ens est differentia entis, non sequitur quod non-ens simpliciter; est enim fallacia |P 8va| accidentis. | ||
Item, non tenet ‘A est ens, ergo B est non-ens’, sed ‘B est ens’; quamvis enim non sit oppositio inter ista inquantum utrumque est ens, tamen est oppositio inquantum illud est hoc ens, et illud istud ens. | ||
Dicamus igitur quod ens non potest esse genus, et hoc quia hoc nomen ‘ens’ substantiam totam cuiuslibet rei significat, nullum autem genus significat totam substantiam suae speciei, et ideo impossibile est ut sit genus; non enim supra hoc nomen ‘ens’ potest addi aliquid quod primo non importabatur per hoc nomen ‘ens’, licet modo communi. Sed si dicam ‘animal’, non significo totam substantiam hominis vel leonis; sed si dicam ‘homo’, hoc nomen totam substantiam illius hominis et istius dicit, et ideo ‘homo’ non potest esse genus. Nec tamen sequitur quod ens sit convertibile cum homine et cum aliis, etsi dicat totam substantiam illorum, nec homo cum Socrate. | ||
Istud videtur dubium; si enim dicam ‘ ens rationale’, utrum sit nugatio aut non. Nam si est, praedicta vera est; si non, non. Si enim dicam ‘animal rationale’, hic non est nugatio; ‘animal’ enim non dicit totam substantiam speciei. | ||
1.Q2 Sed modo quaeratur utrum eadem sint principia rerum corruptibilium et incorruptibilium, dico propria. | ||
Quod non patet: | ||
Eadem enim eodem modo se habentia idem nata sunt facere. Igitur si omnium principiatorum principia sunt eadem, erunt omnia principiata aut corruptibilia aut incorruptibilia.1 | 1Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5va). | |
Et si quis dicat quod non sequitur, quia licet sint eadem, tamen alio modo se habent, quia diversis dispositionibus disponuntur prout sunt principia rerum corruptibilium et incorruptibilium, illud improbatur sic: istae condiciones diversae aut sunt accidentales istis principiis aut essentiales. Si accidentales, ergo non erunt causae tantae diversitatis in principiatis sicut est diversitas corruptibilitatis et incorruptibilitatis. Et iterum, non ex hoc sequitur quod non erunt principia proxima eadem. Si essentiales, ergo proxima principia non sunt eadem.2 | 2Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5va). | |
Si non sunt eadem proxima principia rerum, igitur corruptibilium aut sunt principia corruptibilia aut incorruptibilia. Si corruptibilia, illa habent alia; erit igitur vel processus in infinitum, vel quaedam principia rerum corruptibilium sunt incorruptibilia, et principia incorruptibilium sunt incorruptibilia.3 | 3Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Sed modo videtur falsum; oppositarum enim naturarum sunt corruptibile et incorruptibile. Igitur si principia incorruptibilium sunt incorruptibilia, principia corruptibilium non erunt incorruptibilia.
| ||
Item, positis propriis principiis et causis ponuntur ea quorum sunt principia propria et propriae causae. Igitur manente propria causa, manet causatum; sed principia rerum corruptibilium sunt incorruptibilia et semper manent; ergo res corruptibiles semper manebunt, ergo sunt incorruptibiles – quod falsum est. | ||
Item, qua |E 7vb| de causa ista principia incorruptibilia faciunt res corruptibiles, et illa incorruptibilia faciunt res incorruptibiles? | ||
1.Q3 Consequenter potest quaeri quae sit causa corruptibilitatis et incorruptibilitatis. | ||
Et si quis dicat quod contrarietas activorum et passivorum est causa corruptibilitatis, contra: istae qualitates retinebunt suas contrarietates in mixto glorificato; eadem enim est caro secundum numerum in hoc corruptibili et in eodem glorificato. Ergo eadem elementa secundum numerum, ergo eaedem qualitates, ergo eadem contrarietas, et tamen non erit corruptio.4 | 4Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Et si quis dicat quod causa corruptionis est actio et passio, et in corpore glorificato non est actio et passio, contra: quid est causa actionis et passionis? Non est aliud nisi contrarietas; sed contrarietas manebit; ergo etc.5 | 5Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Et si quis dicat quod possibilitas materiae est causa, in corpore autem glorificato est actio sed non passio – et illud sic potest imaginari: lux multiplicat suam speciem in aliqua materia, sicut in materia aeris; ponamus autem quod ista materia sit incorruptibilis; nihilominus multiplicabit lux suam speciem ibi; hic non est passio, est tamen actio. Eodem modo potest esse6 si caro manus tuae est iam glorificata, et ignis materialis esset iam in aliqua distantia ab ea: reciperetur species ignis in ea modo spirituali, et non pateretur caro7 - | 6Hic addit redactio longior: “... ” 7Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Sed contra: | ||
Corpora damnatorum sunt passibilia; mutantur enim de maxime calido in maximum frigidum. Et non sunt corruptibilia; igitur passibilitas non est causa corruptionis.8 | 8Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Dicamus igitur quod in hac quaestione possumus loqui multipliciter; possunt enim ista nomina ‘corruptibilitas’ et ‘incorruptibilitas’ sumi stricte et communiter, ut dicatur omne illud corruptibile quod potest non esse.9 | 9Nota marginalis in P2: “Ecce distinguit bene.” | |
Si stricte sumantur, non erunt eadem principia corruptibilium et incorruptibilium. Causa autem talis corruptibilitatis est privatio materiae per quam habet materia potentiam ad oppositas formas. Unde principium |P 8vb| talis corruptionis est causa deficiens et non causa efficiens, et est principium in fieri et non est principium quod est terminus rei. Sicut igitur dictum est, dicendum est quod non sunt eadem principia corruptibilium et incorruptibilium, quia unum principiorum corruptibilium et principalius est privatio. Incorruptibilium autem principia proxima sunt forma et substantia materiae; principia autem corruptibilium inquantum sunt huiusmodi sunt materia sub privatione et ipsa privatio.10 | 10Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Et si quaeratur de istis principiis, ‘aut sunt corruptibilia aut incorruptibilia’, dicendum quod materia est principium incorruptibile et privatio principium corruptibile. | ||
Et si arguat, ‘ ergo habet aliud principium’, verum est: principium deficiens, ut puram negationem, aut materia sic privata inquantum huiusmodi est corruptibilis, in sua autem substantia incorruptibilis. Unde ista principia resolvuntur usque ad substantiam materiae primae et pure nihil. | ||
Et si quaeratur de istis, ‘aut sunt corruptibilia aut incorruptibilia’, dicendum est de materia quod est incorruptibilis, de alio autem quod neque est corruptibile neque incorruptibile; pura enim negatio in quam resolvitur privatio non est aliquid.11 | 11Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Ad aliud quod cum dico, ‘privatio est causa’ etc., non solum est illa privatio respectu formarum accidentalium sed et substantialium. Et ideo in damnatis non est ista privatio, quia non est transmutatio de forma substantiali in substantialem. | ||
Si autem sumantur communiter ‘corruptibile’ et ‘incorruptibile’, dicendum quod omne causatum est corruptibile. In solo autem Primo est incorruptibilitas. Quae autem sit causa huius corruptibilitatis dicit beatus Augustinus:12 “ summe bonum et incorruptibile vel incommutabile et aeternum, nullum est habens defectum, quia non est ex nihilo factum, nullum habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt; deficere, quia ex nihilo factae. Ad defectum eas ducit condicio originis, ad profectum provehit operatio Creatoris.” Quaedam tamen causata etsi possunt redire in nihil, possunt tamen esse semper; sed potestas semper essendi data est eis ab extrinseco, sed potentiam non-essendi habent per naturam materiae. Unde qui eis dat esse simul eos conservat in esse; non enim semper essent nisi esse eorum conservatum esset.13 | 12Fulgentius Ruspensis, De fide ad Petrum seu de regula fidei 3.25: “... ” (ed. J. Fraipont, CCL 91A: 727; cf. PL 40: 761; PL 65: 683). 13Cf. Anon., In DGen: “... ” (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb). | |
Ex iam dictis patet quod hoc modo loquendi nullum causatum est incorruptibile, et quod incorruptibilitas solum exsistit in Primo, et quod non sunt eadem principia corruptibilis et incorruptibilis; principium enim corruptibilis est pure nihil. Incorruptibile autem principium non habet, nam ipsum Primum hoc modo loquendo est incorruptibile solum. | ||
| ||
Unum autem et ens [4.2.1003b23 tc3]. | ||
2.Q1 Videtur quod sit nugatio, si non fiat additio rei per hoc pronomen ‘iste’ et ‘unus’; per ‘hominem’ enim intelligo unum hominem, et per hoc ipsum ‘unum’ additur unus, et per hoc pronomen ‘iste’ additur unus. Igitur ter additur unus, ergo nugatio. | ||
Ad hoc dicendum quod per ista non est nugatio, etsi non sit multiplicatio essentiae; per li ‘homo’ enim consignificatur unus, et per hoc pronomen ‘iste’ similiter et magis specificatur, et per hoc nomen ‘unus’ significatur sive per eius propalationem. Quod autem consignificatur in potentia est, et quod significatur in actu est. Idem autem una vice significatum et alia consignificatum non facit nugationem.14 | 14Cf. Averroes, In Metaph. 4.3 “... ” (ed. Iunt. 1552, 8: 32r; Iunt. 1562, 8: 67r). | |
Et nota quod per istam triplicem additionem unitatis intelligitur |E 8ra| triplex negatio multitudinis: semel per unum consignificatum per ‘hominem’, iterum per unum significatum per hoc nomen ‘unum’, tertio per unum consignificatum per hoc pronomen ‘ iste’. Cum igitur ista nomina hoc modo unum et idem significent, ista scientia considerabit de uno et de omnibus modis unius, utpote de eodem et simili, et de omnibus contrariis. | ||
| ||
Et oportet philosophum [4.2.1004a34 tc5]. | ||
3.Q5 Potest quaeri circa dignitates primo de hoc quod dicit quod scientiae speciales utuntur istis, scilicet quomodo utuntur istis: utrum sit maior aut minor in suis demonstrationibus aut non. | ||
Consequenter potest quaeri de hoc quod dicit quod haec scientia habet considerare de istis, scilicet quali consideratione considerat ista de illis. | ||
Et videtur quod non possit considerare de illis; ista enim per se nota sunt et faciunt sibi fidem. Igitur demonstrari non possunt. Consideratio enim istius scientiae de rebus quas considerat est demonstrare illas esse; igitur istas non potest considerare. | ||
Et si aliquis dicat quod hoc modo considerat de istis quod si aliquis ista negaret, ipsum potest ista convincere rationibus, interrogandum est de eo qualibus rationibus. Non per demonstrationes, quia tunc essent demonstrabiles. Non per rationes |P 9ra| logicas; non enim pertinent philosopho sed logico. Non per syllogismum deceptorium, quia hoc appropriatur sophistae. | ||
Dicamus igitur ad primum quod, eo modo quo utuntur istis speciales scientiae, ponuntur istae maior vel minor in demonstrationibus. Sed sciendum quod non utuntur istis propositionibus prout sunt communes; geometer enim non utitur hoc principio in sua demonstratione, ‘quaecumque uni et eidem’ etc., prout est commune, sed appropriat ipsum subiecto suae scientiae et disponit ipsum propriis terminis sic, ‘quantitates quae uni et eidem sunt aequales inter se sunt aequales’, et similiter de aliis principiis. Et ipso principio specificato utitur in sua demonstratione, ut sit maior vel minor, et aliquando accidit quod nullum istorum sit maior vel minor in demonstratione, sed inquantum in determinatione subiecti vel praedicati accipitur virtus alicuius istarum dignitatum, et tunc ipsa dignitas in sua forma communi non accipitur. | ||
Ad aliud dicendum quod in quibusdam dignitatibus contingit reperire causam duplicis necessitatis; est enim una necessitas compositio praedicati cum subiecto, et alia necessitas quae est entitas subiecti. Potest autem contingere quod quaedam principia, ut petitiones, possunt habere primam necessitatem et recipere et similiter causam illius necessitatis. Talis est ista petitio ‘a puncto ad punctum est rectam lineam ducere’. Unde ista potest demonstrari, geometer tamen ipsam non demonstrat nec potest demonstrare sed naturalis; causa enim huius necessitatis est quod nusquam est vacuum, sed inter quaelibet duo puncta est superficies vel linea vel corpus. | ||
Sed ista solutio non videtur vera, quia posito vacuo non habebit locum ista solutio. Ipso tamen posito contingit lineam mathematicam a puncto ad punctum – supple imaginaliter. | ||
Potest autem subiectum illius dignitatis esse accidens; omne autem accidens habet causam suae exsistentiae in subiecto. Iste autem philosophus causam accidentis in subiecto potest reddere ante causam quae est rei necessitas. Unde posito quod subiectum huius dignitatis sit accidens, potest iste philosophus demonstrare istam dignitatem, quia potest demonstrare causam subiecti illius dignitatis. | ||
Alio modo dicendum quod licet non omnes dignitates sint immediatae, tamen potest philosophus ista considerare; differunt enim philosophus et logicus in veritate. Tamen idem argumentum potest uterque considerare et ex eisdem propositionibus; huic tamen veritatem generat, illi vero probabilitatem. Et idem syllogismus huic erit dialecticus et alii non, et hoc penes diversitatem acceptionis; syllogismus enim quem facit philosophus contra sophistas sibi est demonstratio, et alii ( ut dialectico) dialecticus. | ||
Sed nota quod demonstratio qua ostenditur dignitas non est demonstratio propter-quid sed quia; cum enim disputat philosophus cum sophistis, primo ducit illos ad hoc inconveniens, ut negent significationem vel impositionem vocabulorum. Et hoc facto redit et ex suppositione propriarum impositionum concludit dignitates esse. Iste autem syllogismus est ei demonstratio, quia hic syllogizat accipiendo habitudinem causati ad causam; propria enim impositio terminorum est sicut causatum respectu dignitatum. Dialecticus autem si faceret hunc syllogismum, non acciperet habitudinem istarum praemissarum ad conclusionem esse habitudinem causati ad causam, sed habitudinem aliquorum quoquomodo antecedentium conclusionem, et ideo est ei syllogismus probabilis et solum ei fidem facit. | ||
| ||
| ||
5.Q1 Quaeritur circa hoc notabile principium ‘non de eodem’ etc., utrum sit prima causa vel non. | ||
Et videtur quod sic. | ||
Dicit enim auctor quod hoc principium est magis dignum quam omnia alia principia, et est tale quod ex eius negatione sequitur eius positio; istae autem positiones soli Primo videntur convenire. Ex hoc arguo quod illud non est aliud a Primo. |E 8rb| | ||
Item, illud principium aut habet causam sui omnino, aut non habet causam. Si nullam omnino habet, ergo non est aliud a Primo; solum enim Primum est quod non habet causam omnino. Si habet, ergo non est magis primum quam alia principia; et etiam si habet causam, est mediatum et demonstrabile. Ista eadem quaestio potest esse de omnibus aliis dignitatibus. | ||
Item, illud principium aut est aliquid aut nihil. Si aliquid, ergo substantia vel accidens. Si accidens, ergo demonstrabile de suo subiecto – quod est contra Aristotelem. Si substantia, aut substantia prima aut substantia causata. Si prima, ergo causa prima. Si substantia causata, et constat quod una numero, ergo non habet effectum super omnes scientias – quod |P 9rb| falsum est. | ||
Ad idem dicit Aristoteles in sequentibus quod qui negat hoc principium, negat omnes res causatas; ergo omnia causata omnino, quia si substantias, et omnia accidentia; ergo negatio istius principii est negatio omnium entium. Igitur hoc principium habet effectum super omnia entia causata; et hoc solum est condicio Primi; ergo hoc non est aliud quam Primum. | ||
Item, ‘de nullo eodem affirmatio et negatio simul’: hoc principium habet veritatem in omni causato et in causa prima. Omnis enim proprietas quae invenitur in causa prima et in causatis, ipsa exsistens in causatis causatur ab eadem inquantum exsistit in causa prima; bonum enim in causatis causatur a bono quod est in ipso Primo. Igitur veritas illius principii in causatis causatur a veritate eiusdem quae est in ipso Primo. Ergo hoc principium in causatis habet causam. | ||
Dicamus igitur quod hoc principium habet veritatem in causatis et in causa prima. Veritas autem huius in causatis habet causam; veritas autem huius in causa prima non habet causam. Unde licet veritas huius principii sit immediata in causa prima, mediata tamen est in causatis, et causatur a veritate istius principii quae est in causa prima. Verbi gratia, ‘affirmatio et negatio de nullo causato’ etc.: hoc principium est verum quia in causa prima non est affirmatio et negatio vera de eodem. Et illud est verum quia in Primo non est esse et non-esse, quia non est non-esse in ipso, sed esse tantum et totum simul, et hoc est quia Deus est aeternitas perfecta quae est integra vitae possessio tota simul.15 | 15Boethius, De consol. 5.6.11, ed. L. Bieler, CCL 94: 101; PL 63: 858. | |
In causato autem possunt esse esse et non-esse, sed non simul; in ipso autem tantum esse et totum simul. | ||
Quare autem esse et non-esse simul non habeat causatum, causa est quia causatum non fuit ab aeterno; ab aeterno enim habuit non-esse et non habuit esse, et hoc quia sola causa prima ab aeterno. Istud autem principium, ‘non de eodem’ etc., in causa prima non est aliud ab ipso. Quod patet sic: hoc principium in ipso non est aliud quam hoc, ‘Deus est et non non est’. Veritas autem huius copulativae non est aliud quam prima pars eius, scilicet ‘Deus est’; et veritas huius copulativae est hoc principium; ergo hoc principium non est aliud quam hoc quod dico ‘Deus est’. Sed hoc quod dico ‘Deus est’ non est aliud quam Deus; igitur hoc principium in isto non est aliud quam Deus. A primo ergo ad ultimum: hoc principium salvatur in ista copulativa, et ista copulativa in altera parte eius, et eius altera pars, quae est propositio categorica, in altero eius extremo.16 | 16Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 85ra). | |
Ex his iam patet quomodo hoc principium potest demonstrari et quomodo non. Ipsum autem in causatis habet causam;17 in causa prima non habet causam nec est demonstrabile. Et nonne illud apparet verum, cum Deus per suam scientiam sit causa omnium causatorum? Et sic est principium omnium scientiarum et naturarum, et sic illud principium, ‘non de eodem’ etc., est principium omnium scientiarum. | 17Hic addit redactio longior: “et est demonstrabile; ipsum autem …” | |
Et iterum illud patet quod idem est principium substantiae et principium demonstrationum, ex quo illud principium in ipso non est aliud quam ipse. | ||
Ad aliud autem quod quaeritur de hoc principio, ‘aut est substantia aut accidens’, dicendum quod neque sic neque sic. Si ergo arguat, ‘ergo nihil’, non valet; potest enim esse substantiale vel accidentale quod neque est substantia neque accidens. | ||
Ad alia autem si18 quae fuerint quaesita, patet responsio per praedicta. | 18Ita forsan pro “scilicet.” | |
| ||
| ||
| ||
Et sermo Astragorae [4.5.1009a6 tc19]. | ||
8.Q1 Potest quaeri utrum magis differant inter se contrarie opposita quam contradictorie opposita. Et si contraria, ergo magis impossibile est ipsa congregari in eodem, ergo haec magis necessaria et magis vera, ‘non de eodem simul contraria’, quam haec, ‘non de eodem simul affirmatio et negatio’. | ||
Sed videtur quod contradictorie opposita magis differant; dicit enim Aristoteles quod magis dignum est hoc principium, ‘non de eodem’ etc., et magis verum quam aliquod aliud. Ergo impossibilius est congregare opposita contradictorie insimul quam aliqua alia; igitur magis differunt. | ||
Item, magis conveniunt natura et natura quam natura et non-natura; sed contrarie opposita sunt natura et natura, contradictorie opposita natura et non-natura; ergo etc.19 | 19Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 85va). | |
Item, pure nihil et aliquid opponuntur contradictorie; magis autem differunt pure nihil et aliquid quam aliquid et aliquid; sed contrarie opposita sunt aliquid et aliquid; ergo etc.20 | 20Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius, fol. 85va). | |
|E 8va| Item, ista dignitas est principium omnium demonstrationum, et alia non; igitur maior est distantia inter extrema. | ||
Ad oppositum: | ||
Habetur in X huius philosophiae quod contrarietas est maxima diversitas;21 ergo ista non est aliqua maior nec aequalis, quia “ quod per superabundantiam” etc.;22 igitur contrarie opposita maxime differunt.23 | 21Aristot., Metaph. 10.4.1055a5-10, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.243, ed. J. Hamesse, p. 135. 22Aristot., Topic. 5.5.134b23-24, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 36.78, ed. J. Hamesse, p. 327. 23Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 85rb). | |
Item, dicit Aristoteles quod nulla est maior diversitas quam rerum |P 9va| eiusdem generis;24 sed diversitas maxima rerum eiusdem generis est contrarietas; ergo etc. | 24Aristot., Metaph. 10.4.1055a5-10. | |
Item, si dicam ‘A est album’, contraria huius est ‘A est nigrum’. In hac autem, ‘A est nigrum’, intelligitur haec negativa, ‘A non est album’. Et haec plus addit et in illo pluri differt a sua contraria. Contraria igitur oppositio addit supra contradictionem; ergo etc.; oppositio enim duplicata maior est una.25 | 25Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 85rb). | |
Negativa est vera de illo quod non est aliud per essentiam ab affirmatione. Verbi gratia, huius affirmativae, ‘hominem-esse est homo’, est haec negativa, ‘hominem-esse non est homo’. In hac autem negativa, ‘hominem-esse non est homo’, intelligitur hominem-esse; etsi non sit homo, tamen non est aliud quam homo per essentiam. Similiter si dicam, ‘quod praedicatur de pluribus hominibus non est homo’, tamen non est aliud quam homo. Minime igitur differt haec negativa ab affirmativa, ex quo illud quod iacet sub negativa non est aliud per essentiam ab eo quod iacet sub affirmativa. Unum autem contrarium ab alio distat quantum possibile est ut genus patiatur extensionem; multo igitur plus differunt contraria quam contradictoria. | ||
Dicamus igitur quod affirmatio et negatio magis differunt quam contraria; in contraria enim oppositione utraque extremitas res est. Unde contraria oppositio maxima oppositio est quoniam utrumque extremum est res. Unde contrarietas est maxima diversitas in genere. Sed in contradictoria oppositione alterum extremum est res, et alterum pura negatio. Unde ista oppositio transcendit genus et non est in genere secundum istum modum loquendi.26 | 26Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 85va). | |
Iam patet quod maxima oppositio est in contradictorie oppositis, eo quod in altero extremo nulla omnino supponitur entitas. Maxima autem post illam est in privative oppositis, eo quod minima supponitur entitas in altero extremo. Post istam autem maior supponitur in contrariis, minima autem in relativis, eo quod ibi in utroque extremo simpliciter supponitur entitas. Et quia minima est ibi oppositio, ideo illa duo correlativa fundantur super eandem essentiam, ut in Primo. | ||
Ad argumentum in contrarium dicendum quod ‘A est nigrum, ergo non est album’ bene tenet. Haec tamen negativa non est actualiter in hac affirmatione, ita quod sit pars aliqua significationis huius termini ‘ nigrum’, et ideo ‘nigrum’ non dicit ‘non-album’, sed dicit aliquid per positionem ex quo sequitur ‘non-album’.27 | 27Cf. Aspall, In Metaph.: “... ” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 85va). | |
Ex hoc iam patet quod ex minori diversitate sequitur maior diversitas, sed ex minori identitate non sequitur maior identitas. | ||
Ad aliud quod sub ista negatione, ‘hominem-esse non est homo’, quod lateat aliquid quod non est aliud in essentia ab eo quod iacet sub affirmatione, hoc accidit negationi; ex virtute enim negationis nihil iacet, et ideo simpliciter opponitur affirmationi. Unde accidens est in talibus argumentis. | ||
8.Q2 Consequenter potest quaeri de hoc quod dicit Commentator quod iste homo singularis qui est in potentia terra, si resolvatur in terram, et ponatur quod illa terra in quam resolvitur fuerit in potentia homo, et generetur ille homo, erit ille alius homo numero a priore et non idem.28 | 28Cf. Averroes, In Metaph. 4.20: “... ” (ed. Iunt. 1552, 8: 42v; Iunt. 1562, 8: 87v). | |
Sed contra: | ||
Si homo est in potentia terra et resolvatur in eam, ipsa propria materia est respectu illius hominis; ergo non est in potentia respectu alterius; ergo si homo iterum generetur ex illa terra, erit homo idem numero cum alio. | ||
Item, si aliquis infidelis poneret infinita saecula pertransisse et durationem hominum infinitam, quaero utrum debet ponere, cum corrumpitur aliquis homo particularis, quod ex sua materia iterum fieret alius homo numero aut non alius sed ille idem numero, multum tamen tempus medium inter corruptionem huius et generationem. | ||
Et videtur quod deberet ponere quod idem numero. Quia ponamus quod poneret secundum primum modum: unusquisque autem homo habet suam animam et manet. Sit ergo quod corrumpatur aliquis homo; materia istius hominis corrupti est in potentia alius homo numero. Cum generetur iste homo alius ex illa materia, datur ei forma ab extrinseco. Aut igitur ista forma est eadem anima numero aut alia a prima. Et videtur quod eadem, |E 8vb| cum eadem numero sit materia. Et si hoc est verum, infiniti homines unam et eandem animam numero habebunt – quod est contra philosophiam. | ||
Et si dicatur quod alia et alia anima numero, cum infiniti sint homines, infinitae erunt animae. | ||
Ad hoc dicendum quod sustinens talem positionem congruentius esset ei ponere quod unus et idem homo numero et non alius generatur; posset enim fingere sic quod cum quilibet planeta respectu alterius esset sic in eadem dispositione qua fuit tempore illo quo generabatur homo corruptus, tunc ex materia propria illius hominis corrupti |P 9vb| primo generaretur ille idem homo numero. | ||
Et nota quod hoc non est possibile ut producatur ex corporibus supracaelestibus solum animal perfectum. Bene autem possibile est ut producatur animal imperfectum, ut musca; animal enim perfectum productum in esse per viam naturae fit a sibi simili in specie. | ||
| ||
Causa autem in aestimationibus [4.5.1010a1 tc22]. | ||
9.Q1 Dubitatur super hoc quod videtur ille sermo Aristotelis innuere, “Qui negat aliquid” [1010a18] etc.; innuit enim, ut videtur, secundum Commentatorem quod ex negatione sequitur affirmatio, ut si non est Deus, est Deus. Sic de aliis – quod est contra Aristotelem alibi. | ||
Ad hoc dicendum quod hoc argumentum est bonum, ‘negatur veritas, ergo est veritas’, ‘negatur Deus, ergo est Deus’; non tamen istud, ‘non est veritas, ergo est veritas’, ‘non est Deus, ergo est Deus’, et sic de aliis.29 |
29Hic addit redactio longior: “Et ex
hoc sequitur quod haec, ‘negatur scientia’, non est eadem cum ista, ‘non est
scientia’. Unde sustinens talem positionem non debet concedere hanc, ‘negatur
scientia’.”
Cf. Buckfield, In Metaph.: “... ” (Bologna 2344, fol. 280v; Cambridge, Gonville & Caius 367, fol. 190va; Oxford, Balliol 241, fol. 20rb). | |
9.Q2 Nota post ex littera [1010b1-20] quod sensus potest decipi circa sensibile proprium cum sensibile non fuerit in recta distantia, vel si organum sentiendi non fuerit in dispositione debita. | ||
| ||
| ||
Et contingit ista aestimatio [4.7.1012a17 tc28]. 11.Q 1 Nunc parum dubitandum de ista propositione, ‘motor est prius natura moto’. | ||
Et videtur primo quod Aristoteles dicat suam aequipollentem alibi, utpote in capitulo de intellectu cum dicit quod omne agens dignius est patiente et principium materia.30 | 30Aristot., DAn 3.5.430a18-19. | |
Sed modo videtur quod haec propositio non sit vera, ad minus ubi dicit Aristoteles ipsam esse veram in hoc tractatu, scilicet in sensibili respectu sensus; impossibile enim est, ut videtur, quod sensibile sit motor respectu sensus. Probatio: omnis motor nobilior est moto; sed sensibile non est nobilius sensu; ergo etc. Probatio minoris: nihil non-apprehendens nobilius est apprehendente; nobilissimum enim non-apprehendens nobilius non est apprehendente. Nobilissimum enim non-apprehendens minus dignum est minimo apprehendente, sicut nobilissimum non-vivens minus dignum est minimo vivente. Sensibile autem non est apprehendens; et sensus apprehendens; igitur etc. Istud idem argumentum potest esse contra illud quod vult Aristoteles quod species colorum et aliorum sensibilium extra movent intellectum possibilem; hoc enim argumentum concludit contrarium huius. | ||
Ad hoc dicit beatus Augustinus quod nec anima sensitiva nec intellectiva movetur ab istis sensibilibus non-apprehendentibus; ipsa tamen excitant eam, et ipsa excitata movet se ipsam. Et in his verbis videtur concordare cum Platone dicente ‘anima movet se ipsam’.31 | 31Plato, Laws 896A; Phaedrus 245C. | |
Sed si hoc est verum, videtur quod Aristoteles mentiatur cum dicat ista sensibilia movere animata vel animam. Et ideo ut possimus salvare Aristotelem, dicamus alio modo. Et hoc multipliciter: uno modo quod secus est de intellectu possibili in respectu ad sua obiecta et de anima sensitiva; intellectus enim possibilis est substantia sive anima rationalis et habet quod-est et quo-est. Ratione32 quo est potest ipsa ideam abstrahere a seipsa. Et ipsa idea abstracta potest anima in ratione quod est ens et natura sui ipsius recipere ideam. Et similiter potest recipere cuiusvis ideam. Et cuiusvis naturae idea recepta in anima, disponens et informans ipsam, nobilior est ipsa anima inquantum est ens in natura receptiva. Et exemplum huius potest esse in speculo. Sed quia dictum est alibi, scilicet in quaestionibus de ideis, de isto exemplo, ideo praetermitto.33 | 32Loco “Ratione quo est – recipere ideam” legitur in redactione longiore: “Ratione qua est quod-est potest ab ipsa ipsa eadem extrahere ideam in ratione in qua est quo-est. Et ipsa idea abstracta potest ipsa anima sui ipsius ideam recipere in illa ratione qua est ens et natura.” 33Cf. Rufus, Contra Averroem 1.12: “... ” (Q312.83vb). | |
Ex parte autem sensus dicendum quod illud quod recipitur species naturae est sensibilis, et recipitur non in virtute sensitiva sed in composito ex virtute et organo; hoc enim est sentiens. Compositum enim est sentiens et non sensus. Species autem cuiusvis naturae sensibilis extra nobilior est recipiente; recipiens enim est corpus. Anima enim sensitiva per se non recipit.34 | 34Cf. Rufus, Contra Averroem 1.15: “... ” (Q312.84ra). | |
Sed modo videtur contra: | ||
Recipiens est compositum, et est res vivens et apprehendens; igitur ipsum est nobilius specie non-vivente nec apprehendente. | ||
Ad hoc dicendum quod quamvis illud compositum sit apprehendens et vivens, et hoc per virtutem, tamen non est recipiens per virtutem sed per naturam corporis sive materiae, unde species nobilior ipso inquantum est recipiens. | ||
Possumus autem alio modo respondere ad hoc sic: virtus moralis est perfectio animae secunda; igitur, ut videtur, dignior est anima – cuius contrarium apparet, cum ipsa sit qualitas, et anima substantia et nobilis creatura. | ||
Et si quis dicat quod etsi sit perfectio animae, non tamen dignior anima, quia ipsa non est perfectio prima sed perfectio secunda: | ||
Contra hoc sic: ipsa virtus etsi sit perfectio secunda |P 10ra| animae, meliorat tamen ipsam et ipsam disponit ad proprium finem; igitur inquantum hoc dignior est ipsa. |E 9ra| Eodem modo potest quaeri utrum dignius albedo an album. Et si quis dicat quod albedo, quod probabilius est dicere, contra: album dicit subiectum cum accidente, albedo autem solum accidens; ergo dignius est album quam albedo. | ||
Ad illud autem possumus dicere quod anima potest considerari in se inquantum est natura causata, et potest considerari inquantum recipit, et in ista consideratione est ipsa anima natura ens in potentia ad formam quam recipit et potens habere ipsam, actu non habens, et informari ab ea, actu non informata. Idea autem cuiusvis formae sensibilis extra etsi non sit dignior ipsa anima inquantum ipsa anima est natura in se considerata, tamen dignior est ea inquantum anima est in potentia ut ipsam ideam recipiat. | ||
Eodem modo est respondendum de virtute sensitiva quod quamvis idea formae naturae non-apprehendens non sit dignior ipsa virtute in se et secundum se considerata, tamen dignior est ipsa virtute inquantum habet hoc esse, scilicet quod est ens in potentia respectu ideae, actu tamen ipsa idea non informata. Unde ipsa sic considerata est quasi sub privatione. Unde qui sic arguit quod ‘idea non-apprehendens non est dignior ipsa anima in se considerata, ergo non est dignior’, facit peccatum accidentis. Et idem peccatum facit si velit argumentari ex affirmativis sic, ‘idea est dignior anima, ergo non-apprehendens est dignior apprehendente’, et hoc patet subtiliter inspicienti. |