Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11

Copyright 2017 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman


Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)

TEI-compliant XML



[Tractatus IX: Theta

Lectio I]

Dictum est de ente [9.1.1045b27 tc1].


1.Q1A Sed modo potest quaeri de unitate definitionis. In primis autem dubitabitur super hoc quod dicit Aristoteles quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia [7.12.1038a5-9 tc43]. Nisi enim sic esset, non esset vere unum ex his.


Sed videtur hoc esse falsum sic: Sit quod genus et differentia sint unum in actu, |E 27ra| et sint duae differentiae divisivae alicuius generis A et B. Illud igitur genus et A sunt unum in actu, et similiter illud genus et B. Accipiatur enim illud genus cum utraque differentia divisim in definitionibus specierum oppositarum. Sed “quaecumque uni et eidem sunt eadem sibi invicem sunt eadem.”1 Ergo quaecumque sunt uni et eidem in actu eadem, illa sibi invicem sunt eadem in actu. A et B sunt eadem illi generi in actu; ergo sibi invicem sunt eadem in actu. Ergo species oppositae sunt unum et idem in actu; ergo omnia quae sunt sub eodem genere sunt unum et idem per essentiam.


1Euclides, Elementa geometriae, communis animae conceptio 1. Citatur probabiliter a translatione perdita Boethii; cf. Boethius, In Sophistica elencha: “...” (AL 6.1-3: 16-17; PL 64: 1015).


1.Q1B Item, Aristoteles ponit quod actus et potentia non diversificant essentiam, et hoc est quia secundum ipsum idem est primo in potentia et secundo in actu [8.6.1045a30-33 tc15].2


2Cf. Averroes, In Metaph. 8.15: “...” (Iunt. 1552, 8: 105v; Iunt. 1562, 8: 224r).


Sed hoc videtur falsum, nam si ita esset, ergo genus et differentia essent unum per essentiam, quia sunt unum in actu, ut dicit. Et si sic, ergo duae differentiae oppositae erunt unum per essentiam; ergo omnia quae sunt in uno praedicamento essent unum per essentiam.


Item, si actus et potentia non diversificent essentiam, cum materia prima est in potentia ad formam aeris, ergo sunt unum per essentiam; et similiter materia prima et forma ignis; ergo forma aeris et forma ignis non diversificant essentiam. Et similiter nec homo nec asinus nec quaevis alia. Ergo omnia sunt unum per essentiam.


1.Q1C Consequenter quaeratur quid est dictu, ‘differentiae sunt potestate in genere’;3 omnis enim potentia otiosa est nisi reducatur ad actum. Ergo si sunt potestate in genere, aliquando erunt actu in eo. Quomodo sunt actu in eo, et quomodo potentia? Hoc habet quaestionem.


3Porphyrius, Isag.: “...” (tr. Boethii, AL 1.6-7: 23).


1.Q1D Item, quaeratur quid operatur haec propositio, ‘id idem et non aliud prius est in potentia et deinde in actu’, ad solutionem quaestionis quam ponit Aristoteles de unitate substantiae naturalis compositae [8.6.1045a7-8 tc15].


Et videtur quod nihil et quod sit falsa. Generetur enim hic ex aere ignis. Secundum ipsum id idem quod prius fuit in potentia ignis est modo ignis. Quaeratur quid sit illud. Aut aer aut materia aeris aut aliquid aliud. Si aer, ergo aer est ignis — quod falsum est. Si materia aeris, ergo materia aeris est ignis. Si aliquid aliud, sed non est aliud in aere nisi accidentia aeris, ergo ipsa sunt ignis.


1.Q1E Item, dicit Aristoteles quod materia ultima et forma idem et unum [8.6.1045b17-20 tc16].


Et hoc videtur falsum: Nam si sic, omnia erunt unum et idem. Probatio: Cum dicit, ‘materia ultima et forma sunt unum et idem’, intendit de materia proxima. Primordialissima autem materia est proxima materia formae generis generalissimi, et ista materia est participata in omnibus causatis. Vocetur igitur illa prima materia A, et forma generis generalissimi B. A et B sunt unum et idem per essentiam. Sed A et B sunt materia proxima alicuius formae ulterioris; sit illa forma C; A igitur et B et C sunt unum per essentiam. Similiter A et B sunt materia proxima respectu alterius formae; sit illa forma D; A igitur et B et D sunt unum per essentiam. Igitur C et D sunt unum per essentiam. Sic autem descendendo sequitur omnia esse unum per essentiam.


Istud inconveniens sequetur si dicatur quod forma et materia proxima cuiusvis causati sint unum et idem per essentiam, scilicet in resolvendo materiam illam in alias materias usque ad materiam omnium primam, et in ponendo istam formam esse in potentia respectu aliarum formarum secundum ordinem. Et etiam etsi non sit in potentia in respectu formarum ulteriorum, idem inconveniens sequetur.


1.Q1F Consequenter vero est quaeri ad quid tantum laborat Aristoteles in solutionem quaestionis de unitate substantiae naturalis compositae.


Videtur enim quod inane laborat. Nihil enim aliud |E 27rb| oportet dicere nisi quod haec materia propria respectu huius formae et e converso, et ideo ex his est unum in actu. Et si non sit materia propria respectu formae, non fit ex eis unum in actu.


Sed qui sic solvit non plene solvit, quia etsi dicat hoc, adhuc potest quaeri ab eo utrum materia et forma sint diversae naturae in actu, aut non. Si non, habet Aristoteles propositum; ad hoc enim probandum (ut videtur) laborat. Si duo in actu, ergo ex his numquam fit vere unum; ex duobus enim in actu non fit unum in actu, sed ex duobus in potentia.4 Et ideo duplex est duo in potentia et unum in actu.


4Cf. Aristot., Metaph. 7.13.1039a4-5, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.186: “...” (ed. J. Hamesse, p. 130).


Item, ex duobus in actu numquam fit vere unum; ex materia et forma fit vere unum per essentiam; ergo materia et forma sunt sicut duplex. Ergo conveniunt in radice; ergo sunt unum per essentiam. Et si non sunt duplex, ergo sunt duo; ergo diversa in actu; ergo numquam ex his fit unum.


Item, dicit Aristoteles quod materia et forma sunt unum in actu, et ideo ex his fit vere unum in actu.


1.Q1G Quaeratur quid intendit cum dicit, ‘materia et forma sunt unum’. Intendit nihil plus dicere nisi quod materia et forma sunt unum compositum? Si non plus, ergo petit principium. Probatio: Unum esse ex materia et forma est prius quam illa esse istud unum, si est ordo inter haec. Et si non est ordo, simul sunt natura. Ergo illa esse aliquid unum compositum non est causa quare fiat illud unum ex illis. Et reddit hoc pro causa, quare petit principium.


Item, si ex aliquibus fiat vere unum, quia illa sunt unum compositum, igitur ex substantia et accidente fit vere unum; ipsa enim sunt aliquod unum aggregatum. Plus igitur intelligit cum dicit, ‘materia |P 24rb| et forma sunt unum’, quam unum compositum. Ergo illud ‘unum’ supponit pro aliquo quod est prius composito in quo communicant prius materia et forma antequam ex eis fiat illud unum compositum. Intelligit ergo quod naturaliter sunt materia et forma sicut duplex; ergo secundum ipsum in radice uniuntur; ergo sunt unum per essentiam — quod est impossibile.


[Lectio II]

Et scientia est potentia [9.2.1046b16 tc4].


2.Q1 Sed modo quaeratur utrum materia et forma sunt unum per essentiam aut non.


Et videtur quod sic: Universale est forma; commune praedicatum de pluribus est universale; ergo est forma. Substantia autem est praedicatum commune de materia et forma; ergo substantia est forma. Praedicatio autem substantiae de materia est praedicatio essentialis et non accidentalis. In praedicatione autem essentiali non est praedicatum aliud per essentiam quam subiectum; illud autem praedicatum est forma, et subiectum materia; ergo materia et forma sunt idem per essentiam.


Item, aliquid praedicatur de materia vera praedicatione. Non materia, quia de nullo praedicatur; ergo forma. Ergo materia est forma; ergo sunt unum per essentiam.


Item, materia est substantia. ‘Substantia’ autem significat qualitatem communem, quia nomen appellativum est; et praedicatur de materia; ergo materia est forma. Vel haec propositio est falsa, ‘materia est substantia’.


Ad hoc dicendum quod non sequitur, ‘materia est substantia; et substantia est forma; ergo materia est forma’. Sensus enim huius propositionis, ‘materia est substantia’, est ‘materia est disposita forma substantiae’; forma enim non praedicatur nisi inquantum est esse et actus, et ita oblique praedicatur. Et ista responsio sufficit ad ista tria argumenta.


Sed potest illud ostendi |E 27va| aliis rationibus sic:


[1] Quae sunt unius generis participant unam naturam; materia et forma sunt unius generis, quoniam utraque substantia; ergo communicant eandem naturam; ergo eandem essentiam. Sed sunt simplicia; ergo sunt unum per essentiam.


[2] Item, “solus actus dividit”;5 ergo quae differunt vel sunt actus vel habent actum; materia igitur si differt ab essentia formae, est actus vel habet actum. Sed non habet actum neque est actus. Ergo non differt ab essentia formae.

5Aristot., Metaph. 7.13.1039a7.


[3] Item, actus et potentia non diversificant essentiam; unum enim et idem est prius in potentia et deinde in actu. Istis igitur circumscriptis a materia et forma, cum in nullo alio sit differentia, potest esse eadem essentia materiae et formae. Et “in perpetuis non differt esse a posse”;6 ergo sunt unum per essentiam.

6Aristot., Phys. 3.3.203b30.


[4] Item, omne genus cognitionis intellectualis est per habitum et privationem. In nullo autem genere nominationis vel cognitionis intellectualis separatur de materia res formae, sed ratio solum actualitatis. Ergo circumscripto hoc esse quod est actualitas a forma, secundum rem vel essentiam remanent idem materia et forma; sunt igitur unum et idem per essentiam. Minor huius rationis sive argumenti probatur per maiorem eiusdem sic: Cum materia nominatur, aut nominatur per habitum aut per privationem. Si per habitum, ergo per formam; ergo in hoc non separatur de materia res formae. Si per privationem, sed privatio non est pura negatio, ergo hic non negatur res formae, sed solum actus; igitur in hoc non dividitur res formae a materia.


[5] Item, “actus et potentia sunt prima contraria in quolibet genere”;7 ergo in genere substantiae. “Contraria autem nata sunt fieri circa idem subiectum,”8 et istud subiectum, quantum est de se, neutrum illorum definit. Ergo ista duo contraria habent unum subiectum quorum neutrum definit; ergo illud erit una essentia communis participata a materia et forma. Ista autem essentia non est forma; forma enim definit actum, et illud commune nullum actum definit. Materia non; ipsa enim definit potentiam. Ergo oportet quod sit una essentia communis utrique quae deferat utrumque contrariorum.


7Averroes, In DAn 1.6: “...” (ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 10).
8Aristot., Praed. 5.4a10-11: “...” (AL 1.2: 53). Sed potius citatur a Boethio, In Praedicamentis 4: “...” (PL 64: 266).


[6] Item, in materia intelligitur potentia et essentia, in forma essentia et actus. Circumscribatur per intellectum potentia a materia, et actus a forma. Illud quod remanet aut est essentia et essentia, aut una tantum. Si una tantum, ergo praedicta conclusio sequitur. Si essentia alia et alia, contra: Nihil est distinguens hanc essentiam ab illa. Actus enim non; circumscribitur enim. Et “solus actus dividit”;9 ergo sunt unum per essentiam.


9Aristot., Metaph. 7.13.1039a7.


Contra: Si sic, ergo omnia sunt unum; ista consequentia probata est prius.


Item, dicit Aristoteles in II Physicorum quod quattuor sunt causae et quod tres incidunt in unam, agens, finis et forma, et non quarta.10 Materia ergo et forma non incidunt in unum. Ergo non sunt unum per essentiam.


10Aristot., Phys. 2.7.198a21-27.


Ad illud argumentum quod est de circumscriptione potentiae a materia et actus a forma respondebit aliquis hoc modo quod non potest potentia circumscribi a materia; quantocumque enim aliquis privat potentiam ab essentia materiae, tanto plus est ipsa materia in potentia. Ponamus enim quod materia prima circumscribatur ab aliqua potentia. Vocatur illa potentia A. Caret A, et etiam actu, et potest habere A; ergo nunc magis est in potentia quam cum habuit A. Est enim nunc in potentia ad A et ad actum, et prius non fuit nisi ad actum tantum — scilicet cum habuit A. Et sicut est de potentia respectu materiae, similiter est de actu |E 27vb| respectu formae. Unde potentia non potest separari a materia, nec actus a forma.


Sed contra: In materia et est essentia materiae et est potentia passiva eius. Potentia autem passiva eius non est essentia eius. Similiter in forma et est essentia et potentia activa, et potentia activa non est essentia formae. Igitur si potentia materiae non est essentia materiae, neque potentia formae essentia formae. Possum igitur loqui de potentia materiae absque essentia eius et de potentia formae absque essentia formae. Sed si possum loqui, possum significare hoc non significando illud. Ergo possibile est intelligere essentiam materiae non intelligendo potentiam eius, et similiter essentiam formae non intelligendo potentiam eius. Si ergo est possibile intelligere unum sine alio, ergo et circumscribere; possibile enim est circumscribere unum ab alio etsi non sit possibile unum esse sine alio. Circumscribatur igitur, et accidit eadem conclusio quae prius.


Item, ponatur per impossibile quod non esset in materia potentia neque in forma actus. Quaero igitur utrum esset essentia et essentia, aut una essentia tantum. Non essentia et essentia, quia non esset quod divideret. Igitur si actus et potentia non diversificant essentiam, sive potentia sit in materia |P 24va| et actus in forma sive non, non erit essentia et essentia. Erunt igitur unum per essentiam materia et forma.


Ad primam quaestionem [1.Q1A] sic respondendum, scilicet quod causa unitatis definitionis est quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia; unde sunt duplex et non duo. Conveniunt igitur genus et differentia in radice et sunt unum per essentiam. Et loquor de differentia quae realiter est forma et producitur in esse per viam generationis.


Eodem modo dicendum [ad 1.Q1F-G] quod compositum naturale est vere unum, et causa suae unitatis est quod ultima materia et forma sunt unum in actu et duo in potentia; unde sunt duplex et non duo.


Sciendum est autem quod materia ultima est res naturalis quae est necessitas, cui impossibilis est additio; nihil tamen tali materiae deficit nisi solum actualitas, et illa vero actualitas non addit essentiam; illam autem actualitatem recipit in instanti. Unde essentia formae non additur, sed solum actualitas, et illa actualitas est ultimitas potentiae activae, et hoc est terminus et complementum speciei sive formae. Materia igitur ultima, sicut iam expositum est, non est alia per essentiam a forma.


Et ut istud magis explanetur ponamus exemplum tale:11 Generetur ignis ex aere. Forma ignis quae inducitur in materiam aeris non venit ab extrinseco sed ab intrinseco; intentio igitur generis formae ignis sive individuum generis est in materia aeris, et hoc est in potentia forma ignis et fit forma ignis. Unde idem prius est in potentia, et deinde in actu. Non autem fit additio ab extrinseco, sed illud idem quod primo est in potentia, deinde fit in actu; illa enim intentio formae ignis, quae remanet in materia aeris postquam corrumpitur ignis, est res et individuum generis formae ignis. Deinde per agens extra cuius virtutes intrant materiam aeris transmutant ipsam rem quae est individuum generis formae ignis. Et ipsa multis dispositionibus disposita, ita quod non est ei possibilis additio dispositionis, fit ultima materia ignis. Et illa materia ultima ignis et forma sunt unum et idem per essentiam. In ista enim materia ultima est tota essentia formae ignis, et nihil deficit nisi solum actualitas. Unde cum dicitur quod materia et forma sunt unum in actu, istud unum non est unum compositum, sed est una natura prior composito in qua communicant materia |E 28ra| ultima et forma. Et ex hoc patet quod ista materia ultima nihil aliud est nisi forma. Unde hic est generatio formae ex forma et non generatio formae ex materia pura.


11Nota marginalis in E: “...


Et illud est imaginabile hoc modo: Sicut enim aliquid augmentatur et extenditur nullo extrinseco addito, ita et individuum generis formae ignis multis dispositionibus dispositum fit forma ignis. In re autem quae est individuum generis formae ignis est natura differentiae; virtutes autem ingredientes addunt ad differentiam formae ignis. In ipsa tamen materia aeris est res generis formae ignis, et in illa re differentia formae ignis sub esse diminuto, et istud totum est in potentia forma ignis et fit forma. Unde non corrumpitur sed melioratur. Et ex hoc patet quod ex forma fit forma, ita quod hoc quod dico ‘ex’ notet circumstantiam causae materialis, quae quidem materia non solum est materia sed est pars formae. Sed si dicatur, ‘forma extrahitur ex materia prima’, hoc quod dico ‘ex’ notat circumstantiam causae materialis ut in qua, et non quod illa materia sit pars formae.


Et ex hoc patet quod illud idem quod prius est in potentia deinde est in actu, et non aliud. Et hoc est, materia ultima quae est forma communis, manens idem numero, est prius in potentia et deinde in actu. Unde ista materia et forma sunt unum et idem per essentiam, et haec est causa quare fit unum compositum ex materia et forma.


Nota tamen quod aggregatum ex materia prima et ex intentione generis formae ignis quae est res et individuum illius generis est in potentia ignis, et illud idem primo est in potentia ignis et deinde actu est ignis. Sed bene attende modum generationis ignis ex tali aggregato, qui iam expositus est.


Ad12 hoc quod dicitur [1.Q1C] quod differentiae sunt potestate in genere, dicendum quod res generis potest esse utraque differentiarum. Ipsum tamen genus manens idem secundum essentiam non corruptum fit utraque illarum.


12Nota marginalis in E: “...


Ad argumentum autem in oppositum [1.Q1A] dicendum quod cum dicit, ‘quaecumque sunt uni et eidem’ etc., intelligendum est de eodem numero. Differentiae autem sunt idem genere et non numero.


Ad aliud argumentum [1.Q1B] dicendum quod genus et differentia sunt unum in actu et duo in potentia. Et quia duo in potentia, ideo duae differentiae oppositae sunt diversae essentiae. Etsi enim actus et potentia non diversificent essentiam, actus tamen et actus faciunt diversas essentias in actu. Unde etsi genus cum hac differentia sit unum in actu, et cum alia sit unum in actu, non tamen haec differentia cum alia. Et ideo species oppositae sunt duo in actu et non unum.


Ad aliud argumentum [1.Q1E] dicendum quod cum materia ultima et forma sunt unum per essentiam, ista materia ultima nihil aliud est quam forma communis. Ex hoc autem non sequitur quod materia prima, quae nullo modo est forma, et forma sunt unum per essentiam; immo diversificant essentiam. Natura enim materiae primae et natura formae diversa et diversa natura est; natura enim materiae primae est quod ipsa manet una numero per essentiam sub diversis formis et non numeratur numerositate essentiae. Forma autem non potest participari a multis materiebus absque eo quod numeretur numerositate |P 24vb| essentiae. Diversitas enim materiae est quantitativa solum; unde non facit nisi numerum mathematicum et non numerum essentialem. Partibilitas autem formae qualitativa est et facit numerum |E 28rb| essentialem et non numerum qui est accidens. Ex hoc patet quod materia prima et forma non sunt idem per essentiam, et tamen materia ultima et forma sunt idem per essentiam.


Et si quis quaerat quomodo est compositum unum, ex quo pars compositi est aggregatum ex materia prima et intentione generis, et illud non est vere unum, illud autem fit ipsum compositum, ut habitum est:


Ad hoc dicendum quod aggregatum ex materia prima et forma non est unum, quia non est nisi ens diminutum. Ipsum tamen compositum est vere unum, quia aggregatum ex materia prima et forma, multis dispositionibus habitis in ipsa forma communi, fit ultima materia formae compositi, et deinde fit ipsum compositum in actu in instanti.


Ad aliud [1.Q1D] dicendum quod subiectum actus et potentiae, quae quidem communicant eandem essentiam, est res formae, quae primo est in potentia, deinde in actu.


Vel alio modo quod compositum est subiectum actus et potentiae.


Sed contra: Compositum est ens in actu; ergo non est subiectum potentiae.


Ad hoc dicendum quod nomen ‘compositinon definit actum neque potentiam, nam si sic, tunc significaret actum et non habitum. Et ideo potest compositum inquantum nomine significatur esse subiectum actus et potentiae.


Ad aliud [1.Q1B] dicendum quod haec propositio,13 ‘actus et potentia non diversificant essentiam’, habet veritatem ubi unum et idem primo est in potentia et deinde in actu, et non alibi. Materia autem prima non est in potentia forma ignis vel cuiusvis alterius. Potest autem recipere formam, et ideo potentia in materia prima et actus in forma diversificant essentiam.


13Nota marginalis in E: “...


Et nota quod actus et potentia et sunt sicut contrarie opposita et relative. Contrarie in eodem considerantur, et sic actus et potentia non diversificant essentiam. Sunt autem relative opposita prout considerantur in diversis — scilicet, potentia in materia prima et actus in forma — et sic diversificant essentiam.


Ad aliud [2.Q1] dicendum quod si circumscribatur potentia a materia prima et actus a forma, quod remanet non est essentia et essentia, sed una essentia tantum. Potentia enim in materia prima et actus in forma diversificant essentiam materiae ab essentia formae. Et non oportet quod actus sit in materia. Actus enim in forma sufficit ad distinguendum essentiam formae ab essentia materiae, sicut habitus sufficit ad sui cognitionem et ad cognitionem privationis.


[Lectio III]


Si igitur hoc dictum est [9.4.1047b3 tc8].


3.Q1 Sed14 modo potest quaeri utrum aliquid possit appeti quod impossibile est acquiri.


14Quaestio 3.Q1 (“Sed — quae est cito”) vacatur in codice E.


Et videtur quod non. Dicit enim Aristoteles in primo huius philosophiae quod comprehensio veritatis, si esset impossibilis, non esset desiderata ab omnibus, quia nullum desideratum est otiosum;15 sed appetere impossibile est otiosum; ergo non potest appeti.


15Averroes, In Metaph. 2.1: “...” (ed. G. Darms, pp. 53-54; Iunt. 1552, 8: 14r; Iunt. 1562, 8: 28v). Cf. Aristot., Metaph. 2.1.993a30-31.


Ad hoc dicendum quod desiderio naturali non potest appeti quod impossibile est acquiri; appetitu autem innaturali bene potest.


Sed solutio insufficiens est; volumus enim impossibilia, ut dicit Aristoteles;16 possumus autem non.


16Aristot., ENic 3.2.1111b20-26.


Et ideo dicendum quod omne quod appetitur vel simpliciter, hoc est sub circumstantiis sub quibus appetitur, vel aliquo modo, hoc est sine circumstantiis, potest acquiri. Verbi gratia: Appetat aliquis ut sit avis volans. Quare appetit hoc? Ut cito possit esse in diversis locis. Hoc quod dico ‘in diversis locis’ potest acquiri et appeti, sed non sub hac circumstantia quae est ‘cito’.


[Lectio IV]


Cum17 dictum est de potentia [9.6.1048a25 tc11].


17Notae 4.N1 et 5.N1 (“Cum — quaestionem”) desunt in codice E.


4.N1 Nota quod potentia quae est in infinito non exit totaliter in actum, quia ista potentia semper associatur suo actui et nunquam deficit. Illa enim potentia est talis potentia qua dicimus continuum esse divisibile in infinitum; illa potentia non reducitur totaliter ad actum. Et dicit Commentator quod potentia in illa significatione ponitur in definitione motus in V Physicorum.18 Si enim potentia esset in illa definitione quae totaliter reduceretur in actum, aliquando destruitur motus — quod non est verum secundum ipsum.19 Hoc sciendum quod falsum intelligit; non enim sumitur talis potentia in definitione motus; illa enim potentia non est [nisi] in divisione magnitudinum et in appositione numerorum. Non enim ad esse motus exigitur talis potentia, sed in divisione motus.


18Aristot., Phys. 3.1.201a10-11.
19Averroes, In Metaph. 9.11: “...” (ed. B. Bürke, p. 49; Iunt. 1552, 8: 111r; Iunt. 1562, 8: 237r). Cf. Aristot., Phys. 6.1-4.231a21-235b5.


[Lectio V]


Declaratum est igitur etc. [9.6.1048b35 tc12].


5.N1 Nota quod aggregatum ex prima materia et forma fit vere unum, quia illa forma est forma generis generalissimi et non est forma sed esse substantiale formae. Et ex substantia materiae primae et esse substantiali potest fieri vere unum. Et illud notabile pertinet ad praedictam quaestionem.


5.Q1 Sed modo potest quaeri de hoc quod dicit quod materia prima non est proprie in potentia [9.7.1049a18-27 tc12].


Videtur enim hoc esse falsum sic: Quod magis |E 28va| est album magis proprie est album quam quod minus. Ergo quod magis est in potentia magis proprie est in potentia quam quod minus. Sed materia prima maxime est in potentia. Ergo etc.


Item, magis proprie est illud materia quod solum est materia quam quod componitur; sed omnis materia post primam est composita; ergo prima magis proprie est materia quam aliqua alia; ergo magis proprie est in potentia.


Ad haec dicendum quod est considerare materiam primam dupliciter: absolute et in comparatione ad individua. Absolute loquendo, ipsa magis proprie est materia et magis in potentia quam aliqua alia. Respectu autem individui determinati non, sed proxima materia magis proprie est materia et magis proprie in potentia.


5.Q2 Sed modo potest quaeri, si definitum sit vere unum, et definitio vere una, et genus et differentia sint vere unum in actu et duo in potentia — dico de differentia producta in esse per viam generationis — utrum genus et differentia creata sint vere unum in actu et duplex, duo autem in potentia. Verbi gratia, si differentia ultima hominis quae est creata et genus sint vere unum in actu, ita quod radicentur |P 25ra| in essentia. Et hoc est quaerere utrum sint tres substantiae animae in hoc homine — una quae sit vegetativa, alia sensitiva, tertia intellectiva — an duae substantiae an una tantum.


Et quod una sit et quod non differant nisi secundum virtutes et potentias patet sic: [A] Unius una est perfectio; ergo unius animalis una est perfectio. Sed anima est perfectio animalis. Ergo unius animalis una est anima, et sic una substantia.


[B] Item, si essent tres substantiae, homo haberet tres animas — quod non dicitur.


Contra: [1] Dicit Aristoteles in XVI De animalibus quod solus intellectus venit ab extrinseco.20 Non ergo anima vegetativa et sensitiva ab extrinseco, sed ab intrinseco; ergo sunt substantiae diversae.


20Aristot., De generatione an. 2.3.736b27-28, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 9.190 (De animalibus 13): “...” (ed. J. Hamesse, p. 224).


[2] Item, embryo prius tempore crescit et movetur quam animam rationalem recipiat. Sed crescere est virtus animae vegetativae; virtus non est sine substantia cuius est virtus; ergo prius habet embryo substantiam animae vegetativae quam animae rationalis; sunt igitur diversae substantiae.


[3] Item, in brutis anima vegetativa et sensitiva inducuntur per viam generationis; generans enim ibi et corpora caelestia possunt producere istas formas in esse. Sed generans hominem nobilius quam generans bruta, et eadem sunt corpora caelestia hinc inde. Ergo generans hominem et corpora caelestia possunt producere vegetativam et sensitivam in esse per viam generationis in hominibus. Et si hoc, diversae sunt substantiae.


[4] Item, virtutes sive potentiae sunt diversae et non accidentia respectu substantiae animae; ergo sunt formae substantiales. Ergo secundum diversitatem istarum erit diversitas formarum substantialium. Sunt igitur substantiae multae.


[5] Item, si non essent substantiae diversae, non esset anima nisi totum virtuale; differt enim genus et totum virtuale; totum enim virtuale etsi sit commune per praedicationem, non est essentia nisi una actu nec potentia, cui tamen essentiae respondent multae potentiae. Genus autem etsi sit una essentia in actu, tamen in potentia est multae essentiae, et ideo species |E 28vb| oppositae. Si igitur anima est totum virtuale, ipsa est una essentia actu et potentia. Ergo et animal erit una essentia actu et potentia; omnis enim diversitas animalis secundum quod est animal est ab anima. Igitur animal non erit nisi totum virtuale; ergo non est genus — quod falsum est. Sunt enim multae essentiae ipsius animae et multae substantiae; anima enim est genus idem vegetativae et sensitivae et intellectivae. Vegetativa autem est totum virtuale et non genus; similiter sensitiva et intellectiva; non enim est nisi una essentia actu vel potentia, licet multae sint potentiae et virtutes.


Sed modo videtur quod eadem sit substantia vegetativae, sensitivae et intellectivae secundum beatum Augustinum. [C] Dicit enim:21Sensus vero unus est in anima, et quod ipsa, et cum corpus non sit, corporeus dicitur. Cum intus non sit nisi una, verumtamen propter varia exercitia variatur et varie nuncupatur. Dicitur namque sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia, et haec omnia in anima non aliud sunt quam ipsa, aliae et aliae inter se proprietates propter varia exercitia, sed una essentia rationalis et una [anima]; proprietates quoque diversae, sed una essentia; secundum exercitium multa sunt, secundum essentiam vero unum sunt in anima et [idem] quod ipsa.”


21Ps. August., De spiritu et anima 4: “...” (PL 40: 782).


[D] Idem Augustinus alibi:22 “Anima secundum operis sui officium diversis nuncupatur nominibus. Dicitur namque anima dum vegetat, spiritus dum contemplatur, sensus dum sentit, animus dum sapit, mens dum intelligit, ratio dum discernit, memoria dum recordatur, voluntas dum consentit. Ista tamen non differunt in substantia quemadmodum in nominibus, quoniam omnia ista una anima est; proprietates quidem diversae, sed essentia una. In spiritu tamen et anima potest esse differentia quoniam omnis anima spiritus, sed non omnis spiritus est anima.”


22Ps. August., De spiritu et anima 13: “...” (PL 40: 788-789).


[E] Item, idem cito post:23Una eademque animae substantia secundum diversas potentias diversa sortitur nomina. Has potentias habet antequam corpori misceatur. Naturales siquidem sunt ei, nec aliud sunt quam ipsa. Potentiae animae et virtutes vel vires eius idem sunt quod ipsa. Potentiae animae sunt sicut rationalitas, concupiscibilitas, irascibilitas; vires animae sunt sensus, imaginatio, ratio, intellectus, intelligentia; communiter tamen dicuntur potentiae animae vires et e converso. Habet tamen anima quaedam accidentia quae ipsa non est, et hae virtutes dicuntur: prudentia, temperantia etc. Ex his colligitur quod anima suae potentiae est, suae vires est, et suae virtutes non est.”


23Ps. August., De spiritu et anima 13: “...” (PL 40: 789).


[F] Idem in eodem:24 “Humanum corpus nec vivere nec nasci sine rationali anima potest; vegetat tamen et movetur et crescit et humanam formam in utero recipit priusquam rationalem animam recipiat. Et similiter virgulta et herbas moveri sine anima et incrementum habere videmus.”25


24Ps. August., De spiritu et anima 9: “...” (PL 40: 784-785).
25Sequitur in codice E expositio alia, reliquum columnae 28vb et totum folium 29 occupans. Textus noster resumit in summa columna 30ra.


[Lectio VI]


Dictum26 est quando oportet [9.7.1049b2 tc13].


26Nota 6.N1 (“Dictum — ad quem movet corpus”) deest in codice E.


6.N1 Nota quod mobile cum movetur aliquid habet de eo [ad] quod movetur quod in fine habet secundum totum, et illud idem habet motor in principio motus, et hoc univoce vel alio modo. Anima enim nostra movet corpus ad locum aliquem; ipsa enim habet aliquo modo illum locum; habet enim speciem in actu ipsius loci, licet rem non habeat. Ex hoc patet haec propositio, ‘nihil dat quod non habet’.27 Omne enim quod dat habet illud quod dat vel univoce cum eo cui dat vel aliquo modo excellentiore. Univoce sicut homo generans dat formam quam habet univoce cum eo cui dat; modo excellentiore sicut anima habet speciem loci ad quem movet corpus. |E 30ra|


27Aristot., De sophisticis elenchis 22.178a36-38, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 37.23: “...” (ed. J. Hamesse, p. 333).


6.Q1 Dubitatur adhuc utrum una sit essentia vegetativae, |P 25rb| sensitivae, intellectivae, aut non.


Et videtur quod non: [1] Intellectiva non est situalis; sensitiva est situalis; ergo etc. Et si esset una essentia simplex istarum, esset una essentia numero simul situalis et non situalisquod falsum est.


Item [2], non est substantia naturalis compositior quam homo; ergo si eius definitio non habet partem et partem in substantia, nullius alterius definitio habebit partem et partem in substantia — et hoc est falsum et contra omnes. Definitio igitur hominis habet partem et partem in substantia. Animal igitur quod est genus hominis et rationale quod est differentia creata dicunt duas substantias; sed animal est animal per sensitivam; ergo substantia sensitivae et rationalis est alia et alia.


Item [3], si animal quod est genus et sua differentia essent una essentia omni modo — scilicet actu et potentia — ergo homo esset asinus. Probatio: Genus et differentia non sunt nisi una essentia; ponatur hoc. Ergo differentia non addit essentiam supra genus; similiter nec contraria differentia; essentia igitur generis et duarum differentiarum esset una omni modo; ergo unum ex his. Homo igitur et asinus idem, cuius sunt illae duae differentiae.


Item [4], si una est essentia generis et differentiae, ergo non est diversitas nisi in virtutibus solum. Illae virtutes aut sunt oppositae aut differentes. Non oppositae, quia non addunt essentiam supra illa cuius sunt virtutes; illa autem non sunt opposita. Non est igitur alia contrarietas inter illas duas differentias; ergo quae sunt ex his non sunt species oppositae — quod falsum est.


Item [A], si duae sint substantiae generis et differentiae, aut sunt duae in actu aut una in actu et duae in potentia. Si duae in actu, ergo vere unum ex his non est; ex duobus enim in actu etc.


Item [B], si duae in actu, vocetur illud genus A, differentia B. Possum ergo dicere, ‘est A et est B’; ergo possibilis est de individuo praedicatio generis et speciei cum copulatione, ut sic dicam, ‘Socrates est animal et homo’ — quod est falsum.


Item [C], si sensitiva est una essentia [alia] in actu ab intellectiva, vocetur illa sensitiva A et intellectiva B. Possum ergo dicere, ‘Socrates est animal per A’, quia per sensitivam. Aut ergo est homo per B solum, aut per B et aliud. Si per B solum est homo, et per A solum est animal, ergo possum dicere, ‘Socrates est animal et homo’. Erit enim Socrates A et B concretive. Si non est homo per B solum, erit igitur per A et B sive per B in A, quia non per aliud. Sed si homo est per B in A, ergo est vere unum. Sed causa verae unitatis est vere unum. Ergo A et B sunt vere unum. Non est ergo Socrates A et B divisim. Et si hoc est verum, sensitiva igitur et intellectiva sunt unum in actu et duo in potentia; ergo sunt duplex.


Contra: Duo sunt angeli; non possunt simul esse, ita quod sint unum. Sed maior est simplicitas inter duos angelos quam inter sensitivam et rationalem. Non erunt igitur ista vere unum.


Et ad hoc dicet quis quod substantia rationalis et substantia sensitiva sunt duae substantiae in actu, et ex his duobus in actu potest fieri vere unum in actu, sicut ex unione deitatis cum humanitate fit vere unum in actu, quia verus unus homo, cum deitas et humanitas sint duae substantiae vere diversae.


Sed contra: Non est simile hic et ibi; unio enim deitatis cum humanitate est unio per gratiam et non unio naturae. Si igitur unio naturae diminutionem habet respectu unionis gratiae, hoc est, non potest natura unire ea quae gratia unit, igitur si gratia unit duas naturas quae sunt duae in actu, ita quod fiat una substantia, natura non poterit talem unionem facere. Si igitur unio sensitivae cum intellectiva sit unio naturae, si ex his vere unum, non erunt ista duae substantiae in actu.


Et si quis dicat quod haec unio est unio gratiae:


Ergo possum dicere proprie quod Socrates homo et animal, sicut possum dicere quod Christus est Deus et homo — quod falsum est. Non est ergo unio sensitivae cum intellectiva unio gratiae.


Item [5], Hugo de Sancto Victore:28 “Cum constet animam rationalem non nisi formato corpori dari, et iterum manifestum sit ipsum corpus priusquam humanam formam accipiat, et ipso vitali motu qui sibi inest ad hanc ipsam formam perduci, sine contradictione aliqua concedendum quidam putant quod antequam animam rationalem accipiat corpus humanum, animam habeat sensibilem qua vivat et vegetetur et incrementum formamque recipiat, in tantum ut si concepto semini et formato rationalis anima non daretur, cum illa anima quam a prima conceptione habet irrationalem, |E 30rb| in humana forma de homine animal brutum nasceretur, nihil a ceteris animalibus distans irrationalibus, excepto quod de humano semine substantiam contraxisset.”


28Hugo de S. Victore, Explanatio in C. B. Mariae: “...” (PL 175: 418-419).


[Lectio VII]


Et29 etiam quod materia est [9.8.1050a15 tc16].


29Notae 7.N1, 7.N2, et 7.N3 (“Et — fatigatio”) desunt in codice E.


7.N1 Nota quod forma est finis materiae, et operatio finis formae.


Et nota quod actus tripliciter dicitur. Uno enim modo est operatio, et sic est actus secundus. Alio modo est habitus sive potentia; sic est actus primus. Tertio modo dicitur de forma. Habitus autem formae, sive potentia sive virtus, dicitur actus et est actus primus.


7.N2 Nota quod in eis quae sunt sine materia, hoc est in eis in quibus est idem substantia et operatio, operatio tantum est finis et nihil aliud.


7.N3 Nota quod potentia dicitur tripliciter, scilicet in substantia et in quantitate et in qualitate. Et nullam harum potentiarum habent corpora caelestia. Quartum vero modum potentiae, scilicet quae est potentia ad ubi, habent. Etsi talem potentiam habeant, eis tamen non accidit fatigatio.


7.Q1 Adhuc videtur quod substantia vegetativae, |P 25va| sensitivae, intellectivae sit una substantia numero sic: Opinio est aliqua virtus animae; hanc virtutem non habet anima intellectiva cum sit separata a corpore; hanc virtutem non habet sensitiva sine intellectiva. Ubi enim est opinio, ibi et ratio. In sensitiva solum non est ratio. Oportet igitur ut aliquid compositum ex sensitiva et intellectiva hanc virtutem habeat; sed haec virtus est una; ergo ab una substantia in actu egreditur. Sed haec substantia est composita ex sensitiva et intellectiva, quia in neutra per se invenitur; cum autem invenitur una cum alia, invenitur. Ergo sensitiva et intellectiva sunt una substantia in actu. Ex hoc patet quod opinio est virtus substantiae compositae, et etiam appetitus.


Item, haec est compositio quaedam, ‘sensibile non est intelligibile’, quam diiudicat anima alicuius esse veram vel falsam. Diiudicans autem oportet quod sit unum numero. Sed diiudicans hanc compositionem utrumque extremum necesse est cognoscere, sed unum est obiectum sensitivae et alterum intellectivae. Ergo oportet ut cognoscat obiectum utriusque; oportet ergo ut habeat potentiam intellectivam et potentiam sensitivam; aliter enim non diiudicat utrumque extremum, quia per intellectivam non potest sensibile diiudicari, neque per sensitivam intelligibile. Sed si habet istas potentias et est una essentia numero; potentia autem intellectiva egreditur ab essentia intellectivae, et potentia sensitiva ab essentia sensitivae; ergo essentia intellectivae et essentia sensitivae sunt una essentia numero in actu sive una substantia, et duo in potentia solum.


Et plus sequitur: Si haec substantia quae habet utrasque potentias, quia cognoscit utrumque extremum, sit una numero, et neutra istarum potentiarum cognoscit utrumque extremum, et oportet cum sit una substantia, ut per unam virtutem ei appropriatam cognoscat, et neutra istarum virtutum sive potentiarum — scilicet, sensitivae et intellectivae — ei appropriatur, ergo oportet ut sit alia virtus ab his per quam cognoscit utrumque extremum; illa autem est virtus rationalis. Unde virtus rationalis est propria virtus coniuncti sive substantiae compositae. Et ex his patet quod non solum est ex his tribus potentiis una substantia in actu, sed etiam quod sit virtus ei appropriata, ut opinio, et non solum opinio sed virtus distinctiva sive rationalis.


Ad istam quaestionem sic est respondendum quod in animali rationali, ut in homine, circa quod consistit modo difficultas quaestionis, praecedunt vegetativa, sensitiva prius tempore quam intellectiva. Vegetativa et sensitiva sunt una substantia in actu et duo in potentia; vegetativa enim producta in esse in corpore humano per agens transmutatur, et ipsa exsistens individuum diminutum sub intentione generis promovetur et fit ultima materia sensitivae, et tunc ex ea fit sensitiva in actu. Unde sunt duplex et non duo nisi in potentia. Cum autem intellectiva detur corpori formato, ipsa intellectiva et sensitiva fiunt una essentia in actu deferens virtutes apprehensivas et motivas.


Et nota quod quaedam virtutes quae proprie sunt intellectivae et quaedam sensitivae et etiam vegetativae. Quaedam proprie illius unius substantiae compositae ex his quae est in actu una et duae in potentia, ut opinio et virtus distinctiva. Ex hoc patet quod si separetur anima a corpore, non opinio neque virtus distinctiva. Et etiam ex his patet quod illa substantia ex intellectiva et sensitiva composita non est una in potentia et actu, sed una in actu et duae in potentia. Unde sensitiva et intellectiva sunt duplex.


Ad aliud [5.Q2 arg. F] dicendum quod antequam anima rationalis detur corpori formato, est animal, tamen diminutum. Et ideo non est in aliqua specie individuum, exsistens sub solo genere; sensitiva enim, quae prius tempore producitur in esse ex vegetativa et fit una substantia in ac|E 30va|tu ex his, duae autem in potentia, et sub esse diminuto et non in ultima actualitate. Unde sensitiva ibi est quid diminutum sub sola intentione generis, et ideo non potest facere animal completum in specie. Et hoc intelligit sic beatus Augustinus cum dixit, “Nec vivere nec nasci” etc., supple: vita individui viventis completi in specie.


Ad hoc autem quod dicit quod vivit et crescit antequam anima rationalis infundatur, hoc est vita individui diminuti exsistentis sub intentione solius generis, et huic consonat Hugo de Sancto Victore dicens, “Sed haec vis,” et hoc intelligit de sensitiva anima, “licet secundum aliquid anima dici possit, sensualis tamen et quae animal facit nullo modo dicenda est.”30


30Hugo de S. Victore, Explanatio in C. B. Mariae: “...” (PL 175: 419).


Ad aliud quod dicit beatus Augustinus [5.Q2 arg. D] quod una est essentia in actu sensitivae, vegetativae, intellectivae, dicendum quod verum est. Una essentia in actu, duo autem in potentia. Unde ista sunt duplex et non duo. Et hoc est necessarium ad hoc quod homo sit vere unum. Ista autem essentia dicitur rationalis et non intellectiva. Hoc nomen enim ‘rationalis’ est nomen essentiae compositae quae una est in actu. Hoc autem nomen ‘intellectiva’ est nomen proprium unius partis substantiae compositae, quae quidem pars venit ab extrinseco et est pars formalis compositae et est ultima differentia per quam homo est homo. Et per hoc patet quod intellectiva anima multa intelligit quae non intelligit homo. Substantia autem composita ex intellectiva et sensitiva quidquid intelligit, et intelligit homo. Virtus igitur rationalis, apprehensiva et motiva sunt substantiae compositae quae est una in actu.


7.Q2 Sed modo potest quaeri de hoc quod dicit beatus Augustinus [5.Q2 arg. E] quod anima habeat istas potentias antequam corpori misceaturscilicet virtutem sentiendi, imaginandi, et sic de aliis. Hoc enim |P 25vb| videtur falsum. Ponamus enim per impossibile quod anima intellectiva exsistat per se antequam infundatur corpori. Istas virtutes non habet, quia si haberet, otiose haberet nisi posset exercere; exercere autem non potest per se exsistens. Eadem est ratio si ponitur animam semper exsistere praeter corpus.


Ad hoc dicendum quod cum dicit intellectivam habere istas potentias, hoc est quod intellectiva habeat naturalem habitudinem ut uniatur cum sensitiva materiali et fiat una substantia in actu, et ipsa substantia composita habeat omnes istas virtutes. Et per hoc differt anima intellectiva ab angelo; substantia enim angeli non est unibilis cum sensitiva sicut est essentia intellectiva.


Alio modo dicendum quod composita substantia naturaliter habet istas potentias priusquam fiat unio sensitivae cum intellectiva. Sed haec responsio minus valida.


Ut magis intelligamus qualiter ex sensitiva et intellectiva fit vere una substantia in actu et duae in potentia solum, ponamus exemplum in rebus sensibilibus, sicut ponit Aristoteles in II De anima, et est multum competens exemplum, scilicet in numeris et figuris.31


31Aristot., DAn 2.3.414b19-415a13.


In numeris hoc modo: Sicut intelligimus quod numerus primus est in eo qui consequenter est, ut binarius in ternario, sic anima vegetativa in sensitiva, et sensitiva in intellectiva. Sed istud exemplum non est multum competens nisi quantum ad hoc quod sicut numerus primus intelligitur in eo qui consequenter est, sic et in anima. Tamen quando ex binario et unitate fit ternarius, non est vere unum in actu, nec est ibi duplex et duo in potentia solum sive tria, sed ex anima sensitiva et intellectiva fit vere unum in actu et duo solum in potentia, unde est ibi duplex.


Magis autem proprie possumus ponere exemplum in figuris sic: Intelligamus aliquod quadratum, et trahatur ab uno angulo ad angulum oppositum diameter, et erigatur triangulus super unum latus illius quadrati. Hic sunt tres trianguli et sunt unum in actu; sunt enim una figura pentagonalis in actu. Unde hic est unum in actu et solum plura in potentia.


Similiter intelligendum est de vegetativa, sensitiva et intellectiva quod vegetativa est unus triangulus, et ipsa, sicut dictum est, meliorata et transsumpta fit ultima materia sensitivae, et producitur sensitiva in actu, et sic quasi alter triangulus, et ex his fit unum in |E 30vb| actu, solum duo in potentia, et est unum quasi in figuris quadratum. Deinde quando infunditur anima rationalis corpori humano, ex ea et ex sensitiva exsistente una substantia in actu cum vegetativa fit vere unum in actu et sic quasi erectio unius trianguli supra latus quadrati. Unde intelligendum est de his quod fit vere unum in actu et duplex, solum autem plura in potentia, sicut ex alia parte fit vere una figura pentagonalis. Unde ista substantia dicitur quasi figura pentagonalis. Et quia anima vegetativa fit unum in actu cum sensitiva, et hae ambae cum intellectiva, vegetativa autem producitur ex aliqua forma magis materiali et fit vere unum cum ea, et illa ex alia, et sic procedendo usque ad materiam omnium primam, et ex his omnibus formis fit vere unum in actu, ideo homo est vere unum in actu.


Possumus autem ponere exemplum in rebus intelligibilibus, ut in luce et diaphano — et dico intelligibilia quia magis dicunt naturam — sicut lux adveniens diaphano est lux forma, et diaphanum materia, et fit vere unum ex his et duo in potentia. Tamen hic etsi diaphanum sit quasi materia, non tamen est materia pura, sed est materia sub forma. Et lux potest separari a diaphano, sed quia lux apta nata est ut uniatur cum diaphano, et diaphanum aptum natum est ut recipiat lucem, ideo ex his fit vere unum in actu, etsi unum possit separari ab alio. Eodem modo intelligendum est de intellectiva quod etsi sit creata, et sensitiva producta in esse per viam generationis, tamen ex his fit vere unum. Intellectiva enim apta nata est uniri cum sensitiva, et sensitiva eam recipere, et ideo potest fieri vere unum ex his. Et ex hoc patet quod non sequitur, etsi una sit creata et altera generata, quod ex his non fiat vere unum. Si enim ex his non fieret vere unum, non esset homo vere unus.


Ad aliud quod obicitur [6.Q1 arg. 1] dicendum quod forma proprie loquendo non est situalis; solum enim substantia materiae est situalis, et corpus recipit situm. Unde forma non est situalis nisi quia sita est in corpore, et hoc est per accidens. Hoc autem non est inconveniens quod intellectiva quando est unita sensitivae, sit situalis per accidens.


7.Q3 Sed modo potest quaeri de hoc quod dicit beatus Augustinus [5.Q2 arg. C] quod sensitiva ubique est in qualibet parte corporis.


Si enim hoc est verum, ergo ex intellectiva et sensitiva non fit vere unum. Probatio: Si sensitiva est in qualibet parte corporis, sed sensitiva et intellectiva sunt unum in actu, ergo intellectiva est in qualibet parte corporis. Contra: Intellectiva est una numero et actu. Igitur si est in parte hac, non est in alia parte ab hac remota. Non est ergo possibile ipsam unam numero exsistentem et in actu esse in qualibet parte corporis. Et si sic, cum sensitiva sit in qualibet parte corporis, non erit intellectiva unita substantiae sensitivae, ita quod fiat unum ex his. Quod sensitiva sit in qualibet parte, hoc patet: Substantia enim sensitivae est una numero et diversatur per esse in diversis partibus, unde per accidens recipit divisionem, scilicet per divisionem materiae. Intellectiva autem non recipit divisionem; ergo etc.


Dicendum quod intellectiva est unita substantiae sensitivae. Intellectiva autem magis formalis est quam sensitiva; sensitiva autem propinquior |P 26ra| materiae. Et ideo quamvis in sensitiva sit divisio, non tamen in intellectiva, quae magis remota est a materia.


7.Q4 Sed modo videtur quod intellectiva sit in qualibet parte corporis sic: Aut enim in nulla parte est intellectiva, aut in omni, aut in aliqua sic et in aliqua non. Sed si in nulla, sensitiva autem in omni, ergo intellectiva non est unita sensitivae; ergo ex his non fit vere unum — quod falsum est. Similiter si detur quod in aliqua sic et in aliqua non. Ergo erit in omni.


Item, si detur quod in nulla parte, contra: In homine est vera materia et vera forma, et forma tam forma generis quam forma ultima quae est vera differentia; haec tria igitur sunt in homine. Sed in qualibet parte est forma generis; ergo in qualibet erit ultima differentia. Nam si non, ergo non fit vere unum ex his. Et si sic, cum ista differentia sit intellectiva, erit intellectiva in qualibet parte corporis.


Item, si illa sunt unum in actu, ergo intellectiva unitur sensitivae nonnisi per istud quod ultimum est in intellectiva et per id quod supremum est in sensitiva; sed ultimum in intellectiva est materia, si aliquid debeat dici materia in ea |E 31ra| (et constat quod sic, cum aliqua compositio sit in ea); supremum autem in sensitiva est forma; ergo si intellectiva et sensitiva fuerint vere unum, materia et forma erunt vere unum per essentiam — quod falsum est. Ergo non sequitur quod si sensitiva sit in qualibet parte corporis, quod intellectiva.


Dicendum quod si intellectiva habeat materiam, illa materia non est materia omnium prima, sed est compositum ex materia prima et formis. Et haec materia bene potest uniri cum forma sensitivae, ita quod ex his fiat vere unum, et hoc propter naturalem convenientiam quam habet intellectiva cum sensitiva.


7.Q5 Sed modo quaeratur cum ex sensitiva in homine et intellectiva fiat vere una essentia, quare ex sensitiva in brutis et intellectiva non potest fieri vere unum.


Et videtur quod multo fortius deberet fieri; sensitiva enim in brutis nobilior quam sensitiva in homine; animalia enim bruta nobiliorem habent potentiam sentiendi quam homo. Quaedam enim animalia, ut vultures, odorant per mille miliaria et sentiunt cadaver;32 talem sensum odorandi non habet homo. Similiter est de aliis animalibus quod magis limpidissime vident quam homo. Sensitiva igitur in brutis nobilior est quam in homine. Igitur si intellectiva unitur cum sensitiva, magis vel adeo bene debet uniri cum sensitiva in brutis sicut cum sensitiva in homine.


32Cf. Averroes, In DAn 2.97, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 278.


Dicendum quod homo omnia alia animalia excedit in sensu tactu, et huius signum est quia prudentissimum animal est.33 Ille autem sensus maxime appropriatur vel debetur bonitati complexionis. Cum igitur ad istum sensum consequatur prudentia, nobilior est sensitiva in homine quantum ad hunc sensum quam in aliis animalibus, et quia prudentia sequitur rationem, quae est virtus substantiae compositae ex sensitiva et intellectiva, ideo magis unitur intellectiva cum sensitiva in homine quam cum sensitiva in brutis, ita quod ex his potest fieri vere unum in actu.


33Cf. Aristot., DAn 2.9.421a21-23.


Aliud exemplum potest poni de unitate vegetativae, sensitivae, intellectivae tale: Lux, splendor, calor unum sunt in actu et diversa in potentia. Diversantur enim solum secundum rationem, unum autem sunt secundum substantiam. Similiter intelligendum est de vegetativa, sensitiva, intellectiva quod sint unum in actu et diversa in potentia.


7.N4 Et nota quod Aristoteles universaliter dedit solutionem quaestionis de unitate definitionis cum dixit, ‘materia ultima et forma sunt unum et idem’ [8.6.1045b17-20 tc16]. Sic enim in formis magis materialibus, utpote in forma vegetativa et illa quae magis materialis est et proxima ei, quae quidem est spiritus sive calor vitalis, sunt unum in actu, duo solum in potentia. Et illa forma est supremum ipsius carnis, et vegetativa ultimum ipsius animae, et ibi est unio carnis cum anima. Et ideo vere dixit Averroes cum dixit quod qui ponit corpus et animam esse duo in actu necessario ponit ligamentum inter ea ad hoc quod aliquo modo uniantur.34


34Averroes, In Metaph. 8.16: “...” (Iunt. 1552, 8: 106r; Iunt. 1562, 8: 225r).


[Lectio VIII]


Et illa quae transmutantur [9.8.1050b28 tc18].


8.Q1 Sed35 modo potest quaeri de hoc quod dicit, ‘actus est prior potentia secundum substantiam et definitionem et secundum tempus’ [9.8.1049b10-12 tc13].


35Nota marginalis in E: “...


Hoc enim videtur falsum: Omnis actus procedit a virtute et non e converso. Igitur causatur a virtute; ergo virtus prius causalitate actu et definitione; sed virtus et potentia idem; ergo et potentia prior actu secundum substantiam et definitionem.


Item, actus sunt praevii potentiis secundum cognitionem nostram; ergo potentiae secundum naturam priores sunt; ergo simpliciter.


Item, materia prius est tempore in potentia antequam recipiat actum; ergo actus non est prior tempore potentia sed e converso.


Item, omne agens per potentiam agit, et non convertitur; ergo potentia ad agendum prius est quam agere; ergo potentia prior.


Item, Aristoteles dividit potentiam sic: Potentia quaedam est cum actu, quaedam ante actum. Nullus autem facit talem divisionem: Actus quidam est cum potentia, quidam ante potentiam. Igitur si divisio Aristotelis est bona, potentia est prior actu.


Dicendum quod actus dividitur multipliciter: Uno modo dicitur actus forma, et ille actus est prior potentia quae respondet huic actui, et est potentia materiae. Forma enim sive actus prior est potentia materiae substantia, definitione et cognitione, non tamen prius tempore si sint in eodem sed e converso. Si autem sint in diversis, est actus prior tempore potentia. Verbi gratia: Actus agentis est prior generali potentia. Actus dicitur alio modo |E 31rb| potentia activa sive habitus, et si ille actus comparetur actui |P 26rb| secundo, uno modo est prior, alio modo posterior. Si enim sit habitus naturalis, tunc praecedit habitus actum tempore; si sit habitus acquisitus, tunc praecedit actus habitum; actus enim secundus nihil aliud dicitur nisi ipsa operatio, et est operatio naturalis nobilior et prior habitu, posterior autem tempore. Ipsa enim operatio naturalis est finis habitus, et habitus est causa efficiens operationis, et ideo est operatio naturalis prior causalitate suo habitu et posterior in tempore. Habitus autem acquisitus est posterior suo actu, prior autem nobilitate et causalitate, quia est finis eius. Si autem habitus comparetur ad actum in quo ut in agente, tunc est actus prior habitu tempore et etiam operatione quae sequitur habitum, et non solummodo prior tempore sed prior omni modo — dico, de actu agentis quae est operatio. Et ideo simpliciter loquendo est actus prior potentia; illud enim quod est in potentia reducitur ad actum per aliquid exsistens in actu. Et ex hoc patet quod nisi aliquid esset semper agens, nihil esset quandoque in potentia, quandoque non. Et est illud semper agens causa prima.


8.Q2 Consequenter quaeritur qualis sit veritas huius propositionis, ‘omnis potentia contradictoriorum est’ [9.8.1050b8-9 tc17].


Dicendum quod haec propositio est vera generaliter in omni potentia rationali et etiam est vera de omni potentia quae antecedit actum, sive sit rationalis sive irrationalis. Si enim potentia irrationalis antecedit actum, tunc habens illam potentiam potest habere actum et non habere; ergo illa potentia irrationalis est contradictoriorum. De potentia autem cum actu non est vera haec propositio, et hoc quia talis potentia non est nisi in eis in quibus actus non potest separari a potentia, ut in corporibus supracaelestibus. Unde talis potentia non est potentia sed magis actus. Unde de potentia proprie dicta habet haec propositio veritatem. Si autem velimus loqui ut Plato loquitur, dicemus quod in omni causato est potentia contradictoriorum, quia omne causatum habet materiam per quam potest esse et non esse.


8.Q3 Consequenter36 quaeritur de hoc quod dicit quod malum naturaliter est post potentiam [9.9.1051a18-19 tc19].


36Totum quod restat in hoc libro (8.Q3, 8.Q4, 9.N1, 9.Q1, 9.Q2, et 9.Q3) deest in codice E.


Hoc enim videtur falsum. Potentia non est causa mali. Omnis potentia eligendorum; nihil quod est causa mali eligendum est; malum igitur naturaliter non est post potentiam, quia non est ordo inter ea.


Ad hoc dicendum quod potentia dicitur aequivoce. Dicitur enim potentia uno modo potentia agentis, alio modo potentia materiae, et est potentia materiae potentia receptiva et passiva. Malum enim non est nisi post potentiam materiae; alibi enim non invenitur. Malum autem non est post potentiam agentis. Unde si dicam, ‘Deus prava potest agere’,37 haec potentia non est minus bona, quamvis haec determinatio, ‘prava agere’, cadat sub ea; non enim ordinatur haec potentia ad eam, neque est receptiva talis mali. Sed cum dico, ‘anima potest esse prava’, haec est potentia materiae et receptiva mali, et inquantum est receptiva mali non dicitur potentia sed magis impotentia.


37Aristot., Topica 4.5.126a34-35, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 36.68: “...” (ed. J. Hamesse, p. 326).


Ad hoc quod dicitur, ‘omnis potentia eligendorum’, intelligendum est de potentia agentis et non de potentia materiae. Et ex hoc patet quod homo et angelus cum potuerunt facere malum, tantum fuerunt impotentes quantum fuerunt potentes facere malum.


8.Q4 Et nota quod in daemonibus est malum, quae sunt res aeternae, tamen malum non inest eis quia sunt res aeternae, sed a potentia materiae quae est in eis; aeternitas autem venit eis a causa prima et a sua forma. Unde aliunde sunt mali et aliunde sunt aeterni.


Sed contra: Malum secundum Boethium non habet causam aliquam;38 ergo potentia materiae receptiva non est causa mali.


38Boethius, De consol. 3.12: “...” (PL 63: 781).


Ad haec dicendum quod potentia materiae est receptiva boni et mali. Inquantum est receptiva boni dicitur potentia; inquantum est receptiva mali dicitur impotentia et defectus sive privatio. Mali enim causa non est nisi privatio et defectus.


[Lectio IX]


Cum igitur ens et movens [9.10.1051a34 tc21].


9.N1 Nota quod verum et falsum sunt in cognitione sive comprehensione. Verum autem incomplexum secundum quod est comprehensum ab intellectu comprehenditur et est rei simplicis; ipsum autem verum incomplexum sive veritas est scientia simplicis vere intelligibilis. Et quia scientia et ignorantia opponuntur, ideo ignorantia et falsum quod opponitur vero incomplexo est idem. Ignorantia autem sive falsum incomplexum est deceptio quae accidit in comprehensione rei simplicis. Deceptio autem in comprehensione rei simplicis accidit quando intellectus non tangit rem, hoc est, non intelligit speciem rei simplicis sicut vere est.


9.Q1 Sed modo potest quaeri de hac propositione, ‘omne quod educitur in actum cum est potentia educitur per aliquid aliud exsistens in actu’.39


39Cf. Averroes, In Metaph. 9.13: “...” (ed. B. Bürke, p. 55; Iunt. 1552, 8: 112v; Iunt. 1562, 8: 240r).


Videtur quod hoc falsum sit: Agens per potentiam rationalem non semper agit, sed aliquando sic et aliquando non. Ponamus ergo aliquod agens tale nunc primo [agere]; prius non egit et modo agit. Ergo fuit in potentia ad hanc actionem; exivit igitur de potentia ad actum; erat igitur aliud agens educens hanc potentiam in actum, si praedicta propositio est vera. Illud agens sit A. A non semper eduxit hoc subiectum de potentia ad actum; nam si sic, ergo hoc subiectum erit semper agens talem actionem. Aliquando igitur fuit A non movens et educens hoc subiectum de potentia ad actum. Fuit igitur primo in potentia ad hanc actionem; ergo ducebatur in actum per aliud in actu. Sit illud aliud B. Similiter quaerendum est de B, et est processus in infinitum.


Vel est dicere quod aliquid exsistens agens in potentia fit actu agens nullo alio a se movente ipsum de potentia in actum; vel quod semel agit semper agit; et illud ultimum est improbabilius.


Dicendum igitur primum ad fugiendum infinitatem. Verbi gratia: Aliquis agit modo operationem et prius non fecit, et hoc, quia voluntas eius noluit prius et modo |P 26va| vult, et voluntas eius ducit hanc potentiam in actum.


9.Q2 Sed modo quaeratur causa quare noluit prius et modo vult. Et cum prius noluit et modo vult, prius fuit in potentia ad hoc. Quid igitur fuit inducens hanc voluntatem de potentia in actum? Si appetibile extra, sed ipsum appetibile non semper eduxit; ergo fuit aliquando non educens et postea educens; ergo prius fuit in potentia et postea in actu; ergo per aliquod educens. Quaerendum est similiter de illo alio, et erit processus in infinitum.40


40Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 118rb-118va).


Item, movens est nobilius moto, et agens acto; sed appetibile non est nobilius voluntate; ergo non potest movere ipsam voluntatem neque educere eam de potentia ad actum.


Et si quis dicat, sicut dictum est prius, quod aliquid potest educere se ipsum de potentia ad actum et non indiget alio, et ita voluntas se ipsam inducit de potentia [ad] actum:


Contra: Omne quod educitur de potentia ad actum educitur per aliquid exsistens in actu; ergo idem se ipsum non potest educere.


Item, nihil movetur a se ipso; hoc probatur in VIII Physicorum.41 Si enim aliquid moveretur a se ipso, cum mobile est in potentia et movens in actu, unum et idem esset in potentia et in actu respectu sui ipsius.


41Aristot., Phys. 7.1.241b24-242a15.


Ad haec dicendum quod in causa prima non tenet hoc argumentum, ‘facit hoc et prius non fecit haec; ergo educitur de potentia in actum’ etc. Vel ergo fit de non-faciente faciens, vel de non-creante creans; ipsa enim non educitur de potentia ad actum per se nec per accidens. Ad hoc enim quod ipsa agat non exigitur nisi quod materia sit parata et continuo aget nulla in ipso facta transmutatione, sicut videmus quod fit mutatio in uno nulla facta mutatione in [alio. In omni autem causato tenet hoc argumentum, ‘facit hoc et non prius fecit; ergo educitur de potentia in actum per aliquid aliud in]42 actu’.


42Omissio per homeoteleuton in P suppletur ex redactione longiori.


Sed aliquid potest educi de potentia in actum per aliud aliquid in actu dupliciter: Uno modo ita quod illud [per] quod educitur sit causa movens et efficiens motum, et de tali non est verum quod omne quod educitur etc., quia aliquid potest educi per aliquid aliud, ita quod illud aliud non sit causa dans motum. Alio modo sic: quod educitur de potentia ad actum educitur per aliud, non per aliud quod sit causa dans motum, sed per aliud quod sit movens sicut finis movet, hoc est metaphorice, et ita dans motum. Unde in illo modo vel [primo], intelligendum est quod omne quod educitur [educitur] per aliquid aliud exsistens in actu, ita quod illud communiter sumatur ad causam efficientem dantem motum et ad movens sicut finis movet.43


43Cf. Aspall, In Metaph.: “...” (Cambridge, Gonville & Caius 509, fol. 118va).


Ad argumenta dicendum quod cum dicitur, ‘aliquis movet nunc et prius non movit; ergo educitur per aliud’ etc., verum est. Illud enim aliud est voluntas; ipsa enim est causa dans motum.


Et cum dicit, ‘voluntas facit modo hoc et prius non fecit; ergo educitur’ etc., verum est, sed non per aliud quod sit causa vel efficiens dans motum ipsius voluntatis, sed per aliud quod est causa movens ipsam sicut finis movet, et hoc est appetibile.


Et si aliquis dicat, ‘appetibile movet eam et prius non movit; ergo educitur de potentia’ etc. per aliud, non valet. Aliquid enim potest esse non movens et deinde movens sicut finis movet et non per aliud exsistens in actu.


Ad aliud dicendum quod motor, etsi sit ignobilior moto, potest movere illud motum sicut finis movet, et non sicut causa dans et efficiens motum.


9.Q3 Consequenter quaeritur, cum contraria sint in eadem potentia et contradictoria, sicut dicit Aristoteles quod eadem est potentia contradictoriorum [9.8.1050b8-9 tc17], utrum privative opposita sint similiter in eadem potentia et relativa. Nam si sic, quaeratur causa; et si non, quare non.


Item, quaeratur causa quare sunt contraria in eadem potentia.


Et si dicat quis quod non habet causam, quia immediata est:


Dicit falsum, ut videtur; si enim esset immediata, offerret se sensui — quod non facit.


Et si quis dicat quod relativa sunt in eadem potentia:


Contra: Pater et filius sunt relativa et non sunt in eadem potentia; alia enim est potentia ad paternitatem et filiationem.


Ad hoc dicendum quod contradictoria sunt in eadem potentia, et haec est causa, quia contradictio est unius et eiusdem. Non enim esset omni modo unum inquantum se habet ad opposita contradictorie nisi esset unum secundum potentiam. Unde eadem potentia est potens ad unum et ad alterum, et ita sunt contradictoria in eadem potentia.


Ad aliud quod contraria sunt in eadem potentia eadem de causa, quia unum et idem est subiectum contrariorum. Et etiam alia [causa]: Si enim aliquod subiectum est in potentia ad aliquam formam, eo ipso quod est in potentia ad illam formam, caret ea, et sic est in privatione illius formae. Et inquantum est sub privatione illius formae, si habet aliam formam, secundum hoc non habebit nisi formam contrariam, et ideo eadem est potentia ad hanc et ad suam contrariam. Verbi gratia: Aliquid est in potentia album; eo quod est in potentia ad album, caret albo; et inquantum caret albo disponitur alia forma; non alia quam forma contraria. Nam si alia, utpote si esset dulce et inquantum caret albedine, tunc quandocumque carebit albedine, est dulce — quod falsum est. Igitur inquantum caret albo habet formam contrariam albedinis; ergo eadem potentia habet formam contrariam qua est in potentia ad album et carens albo. Haec est igitur causa quare contraria sunt in eadem potentia.


Similiter dicendum est de oppositis privative, quae sunt in eadem potentia et secundum hanc causam [et secundum causam]44 prius tactam.


44Omissio per homeoteleuton in P suppletur ex redactione longiori.


Alio modo dicendum quod contrarietas est completa distantia et non habet nisi duo extrema; haec distantia |P 26vb| natura est; haec autem duo extrema recipiunt unum et idem medium. Recipiunt igitur unam et eandem potentiam; aliter enim non esset medium omni modo unum, et hoc est de natura generis. Et similiter est de natura generis respectu differentiarum quod illae sunt in eadem potentia. Genus enim potens est, inquantum est de se, ut fiat unum cum utraque differentia. Et similiter est de materia prima respectu loci sursum et deorsum; unde leve et grave sunt in eadem potentia. Materia enim prima, inquantum est de se, aequaliter est in potentia ad grave et leve.


De relativis dicendum quod relativa quaedam sunt in agentibus et patientibus, ut pater et filius, et talia non sunt in eadem potentia. Quaedam autem sunt relativa in numeris, ut duplum et dimidium, et illa sunt in eadem potentia, utpote primae materiae, quae est subiectum quantitatis in qua fundata est relatio. Alia autem relativa vel aliqua vel omnia sunt in eadem potentia. Et dico illam disiunctivam partem. Non est dubium quin lineae duae aequales sunt in eadem potentia materiae primae, et duo numeri aequales; dubium autem est de duabus lineis inaequalibus. Forte tamen sunt in eadem potentia; eadem enim est magni et parvi materia et eadem potentia. Et similiter eadem potentia est in materia prima ad duplum et dimidium et ad lineas inaequales et ad numeros inaequales. Et hoc potest probari per causas prius tactas de unitate potentiae contradictoriorum, contrariorum et privative oppositorum.