Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 1, 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11

Copyright 2015 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman

October 2015 version

Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)

TEI-compliant XML


[Tractatus VI: Epsilon1

1Hic tractatus deest in codice P; folia correspondentia abscissa sunt, ut videtur.
Lectio prima]

1.Q1 Sed adhuc potest quaeri de genere generalissimo relationis. Videtur enim quod ipsum secundum quod est abstractum sit ad-aliquid; universale enim ad-aliquid, scilicet ad particulare; ergo quodlibet universale. Similiter genus est ad-aliquid, scilicet ad speciem; ergo quodlibet genus; ergo genus relationis ad-aliquid est. Est igitur ipsum genus relationis ad-aliquid tum quia universale, tum quia genus.

Dicendum quod universale est ad-aliquid et habet correlativum; hoc autem universale non est ad-aliquid, nec quodlibet universale. Similiter genus est ad-aliquid, non tamen quodlibet genus. Et causa huius est quod universale simpliciter habet correlativum unum ei respondens, hoc autem universale non habet correlativum unum, et ideo non habet correlativum. Similiter genus simpliciter est ad-aliquid; hoc autem genus non; non enim est aliqua singularis species ei correlativa solum; habet enim species plures singulares sub se.

1.Q2 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit in littera, scilicet quod haec philosophia debet considerare entia secundum quod entia [6.1.1025b3-4 tc1].

Hoc enim videtur falsum, quia si entia secundum quod entia, igitur omnia entia et principia omnium entium. Cum enim dico 'principia omnium entium', haec principia aut sunt entia aut non. Si non, ergo non-ens est principium entis. Si sic, ergo li 'principia' continetur sub distributione eius quod est 'omnium'. Ergo si debet considerare principia omnium entium, debet considerare principia istorum principiorum; et similiter est quaerendum de his principiis. Si igitur haec propositio est vera quam dicit, aut erit processus in infinitum, aut non-ens erit principium entis — quorum utrumque est falsum. Ergo haec propositio est falsa.

Ad hoc dicendum quod hoc quod dico 'omnium' non distribuit nisi pro entibus quae sunt sub primo modo huius nominis 'ens', et illa sunt individua composita in genere substantiae. Unde considerare principia omnium entium, hoc est considerare principia substantiarum compositarum in genere substantiae, et illa principia sunt materia et forma. Materiam autem et formam istius philosophi est considerare. Unde verum dicit cum dicit quod huius philosophi est considerare principia entium secundum quod entia.

1.Q3 De corollario potest quaeri quare substantia de nullo est demonstrabilis [6.1.1025b14 tc1]. Et si quis dicat quod quia substantia non habet substantiam,2 falsum est. Homo enim habet animal, quod est substantia.

2 Cf. Averroes, In Metaph. 6.1: ... (Iunt. 1552, 8: 68r-v; Iunt. 1562, 8: 144v).

Item, quaeratur utrum genus sit demonstrabile de specie, et si sic, ergo substantia de substantia. Quod autem non sit demonstrabile, hoc videtur sic: non potest intellectus concedere speciem esse et separare genus ab illo; sed si genus esset demonstrabile de specie, hoc esset possibile; ergo etc. Quod hoc non sit possibile intellectum facere patet; sunt enim aliqua mendacia quae potest mentiri intellectus, ut separare passionem a subiecto secundum esse. Est enim aliquod mendacium quod non potest mentiri intellectus, sicut separare genus a specie.

Dicendum quod substantia non potest demonstrari, quia ipsa non est alicuius. De nullo enim praedicatur; substantia enim quae praedicatur de pluribus substantiis per hoc nomen 'substantia' non est substantia, sed esse substantiale circa substantiam significat. Unde dicit Aristoteles in libro Praedicamentorum:3 homo et animal, quae sunt substantiae secundae, qualitates circa substantiam determinant. Unde secunda substantia non est substantia nisi secundum extensionem.

3Aristot., Praed. 5.3b13-16.

Ad aliud quod genus non est demonstrabile de specie; illud enim mendacium non potest intellectus mentiri, et hoc quia non potest intellectus separare genus a specie, cum genus sit pars essentiae speciei.

1.Q4 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit quod una cognitione declaratur quid sit et an sit [6.1.1025b17-18 tc1].

Videtur enim hoc esse falsum. Quid sit enim et an sit sunt duae quaestiones differentes ab invicem. Si autem sint idem, sed quid et propter quid idem, ergo omnes illae quaestiones tres una cognitione declarantur — quod falsum videtur.

Item, quaeritur an haec propositio, 'idem est scire quid et propter quid',4 habeat veritatem in substantiis et accidentibus, aut in substantiis tantum, aut in accidentibus tantum.

4Aristot., APos 2.2.90a31-32, tr. Jacobi, AL 4.1: 71.

Et videtur quod non habeat veritatem in substantiis. Si enim idem sunt in substantia quid et propter quid, ergo definitio substantiae faceret scire quid et propter quid est substantia; sed talis definitio est demonstratio positione differens; |E 13rb| ergo substantia habet talem definitionem, cuius oppositum habetur a Commentatore5 etc. Si sic, esset substantia demonstrabilis de aliquo.

5Averroes, In Metaph. 6.1, Iunt. 1552, 8: 68r-v; Iunt. 1562, 8: 144v, ut fertur supra.

Item, si hoc habet veritatem in substantiis, ergo possibile est demonstrare esse de substantia, quia definitio tunc dicet propter quid substantia est, ita quod hoc quod dico 'esse' ponatur ex una parte et 'substantia' ex alia.

Sed contra hoc sic:

Si esse demonstretur de substantia, ergo ens potest demonstrari de substantia; ergo de homine et de quolibet alio sub substantia. Et si sic, ergo animal de homine, et sic genus de specie.

Item, ens dicit naturam cuiuslibet entis; ergo si ens potest demonstrari de quolibet ente, multo fortius et genus quod dicit partem essentiae speciei poterit demonstrari de specie. Et quod hoc sit possibile videtur per signum tale: cum Aristoteles enumerat quaestiones in II Posteriorum [2.1.89b32], exemplificat de eis, scilicet 'an sit Deus', 'an sit centaurus', et sic de aliis exemplis. Si igitur haec propositio potest terminari, et sic esse potest demonstrari de substantia, et illum sermonem, 'idem est quid et propter quid',6 dicit Aristoteles absolute, non magis coartanda est ad accidentia quam ad substantias.

6Aristot., APos 2.2.90a15.

Dicendum quod haec propositio, 'idem est scire quid et propter quid' etc., valet in accidentibus; in illa enim definitione accidentis ubi accipitur subiectum, idem sunt scire quid et propter quid. Et idem dicendum est in substantia definiri. Verbi gratia, 'animal rationale' etc. definitio hominis et facit scire quid est homo et propter quid; quamcumque enim causam hominis velit quis interrogare per hoc quod dico 'propter', habet ex genere vero et differentia vera ipsius definiti. Nam si quis velit interrogare causam formalem, hoc habetur ex differentia. Si materiam, hoc habetur ex vero intellectu generis. Si finalem, hoc habetur per formam; forma enim est finis materiae7 et est propter finem et significat de fine; in ipsa enim est scriptus proximus finis, et in illo alius, et sic usque ad ultimum. Verbi gratia, si quis vere cognoscit animal rationale, ipse vere cognoscit animam rationalem, et qui hoc vere cognoscit cognoscit finem illius, et sic usque ad ultimum. Si moventem, hoc habetur per formam; forma enim est finis naturae et movens.

7Vide Les Auctoritates Aristotelis 2.61: "Forma est finis materiae" (ed. J. Hamesse, p. 145), ubi Thomas citatur. Sed cf. Averroes, In Metaph. 5.22: ... (ed. R. Ponzalli, p. 184; Iunt. 1552, 8: 62r; Iunt. 1562, 8: 131v).

Ad argumentum in oppositum dicendum quod cum quaeritur an hic praedicatur 'esse' an 'ens', in illa quaestione non debet intelligi actualiter ens, sed quod potest esse et natum est esse omnino, et illud esse quod causam habet extra rem in mente divina. Unde illud quod fuit et non est nec erit continetur sub illo esse sive ente; similiter quod fuit et est sed non erit; similiter quod nec fuit nec est sed erit. Sed quod nec fuit nec est nec erit non continetur, sed sub non-esse. Unde illud quod nec fuit nec est nec erit, sed aliquo modo a figmento animae, continetur sub altera parte quaestionis, scilicet sub hac, an non sit.

Ex hoc manifestum est quod posito quod nullus esset triangulus in materia et quaereretur an sit triangulus an non, danda esset haec pars, 'est triangulus'. De substantia definiti vel de definibili est demonstrabile esse prout accipitur in illa quaestione, et tamen genus non est demonstrabile de specie, quia intellectus non potest separare unum ab altero. Potest tamen separare illud esse a substantia; intellectus enim potest ponere hominem et negare illud esse ab eodem, quia potest ponere hominem solum in anima quid fictum, et similiter suum genus. Et ideo possunt illa principia constituentia ipsum sub hoc esse demonstrare illud esse de eo.

1.Q5 Sed modo videtur quod sit tertius modus definiendi, cum philosophus habeat modum definiendi proprium, et mathematicus proprium, et naturalis differentem ab his.

Item, definiuntne differenter mathematicus et philosophus?

Ad hoc dicendum quod definitione eadem contingere potest quod mathematicus et philosophus utantur; sed non ut eadem. In definitione enim cuiuslibet accidentis accipitur substantia, ut explicite vel implicite. In definitione autem mathematici etsi accipiatur substantia, ipse tamen non percipit substantiam esse in illa definitione. Philosophus autem percipit eam et vere cognoscit. Et ideo mathematicus non scit se scire; unde imperfectus est omnis demonstrator absque hac scientia.

Ad aliud dicendum quod definitio quae facit scire quid est et propter quid non est universaliter demonstratio positione differens, sed illa quae est rei demonstrabilis. Unde etsi definitio substantiae facit scire et propter quid, non erit ipsa demonstratio positione differens; substantia enim cuius est ipsa definitio non est demonstrabilis, sed alia de ipsa valent demonstrari.

[Lectio secunda]

2.Q1 Potest quaeri quare non solvit auctor quaestionem quam movet. Non enim videtur quod solvit eam sed aliam, innuit tamen in fine solutionis alterius quaestionis, scilicet eo quod ista philosophia est prima, quod est universalis. Et intendit arguere, ut videtur, sic: est prima, ergo est universalis. Sed videtur quod argumentum non valet. Sunt enim quaedam substantiae mobiles et quaedam immobiles separatae. Scientia autem naturalis praecise substantias mobiles considerat. Ista autem philosophia praecise substantias immobiles. Ex hoc bene sequitur quod ista philosophia sit prior scientia naturali, non tamen universalior sed minus universalis; pauciores enim sunt substantiae immobiles quam mobiles.

Et si quis dicat quod ista philosophia considerat tam substantias mobiles quam |E 13va| immobiles:

Ergo subalternat sibi scientiam naturalem — quod non videtur.

Dicendum quod bene arguit 'est prima, ergo est universalis', et intendit hoc. Et quod bene arguat patet sic: ista philosophia considerat substantias immobiles, quae sunt principia substantiarum mobilium. Habet ergo ipsa considerare causata ex his. Ista igitur philosophia considerat substantias mobiles inquantum sunt causatae ex substantiis immobilibus, non tamen eas inquantum sunt mobiles, sed inquantum sunt substantiae. Considerat igitur omnes substantias, ergo est universalis. Scientia autem naturalis substantias mobiles non considerat nisi inquantum sunt mobiles.

2.Q2 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit [6.2.1026b29-31 tc5] quod illud ens quod non est semper, sed in maiori parte, [est causa entis a casu. Hoc enim videtur falsum; ens enim in maiori parte]8 opponitur enti a casu, cum dividatur ex opposito contra ipsum; oppositum autem non est causa sui oppositi.9

8Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori. 9Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb).

Item, casus est causa entis a casu; sed ens in maiori parte non est casus; ergo etc.10

10Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb).

Item, si sit causa, in quo ergo genere causae?

Item, bene sequitur: aliquid est, et non est semper nec in maiori parte, ergo est ens a casu. Ex negatione igitur entis in maiori parte cum negatione entis necessarii sequitur ens a casu. Igitur ens a casu non causatur ab ente in maiori parte, sed potius ex negatione ipsius.11

11Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb).

Item, eadem ratione videtur quod ens semper sit causa entis a casu, sicut ens in maiori parte, quia sicut ex negatione entis in maiori parte cum altera negatione sequitur ens a casu, sic ex negatione entis semper cum alia negatione sequitur ens a casu.

Ad hoc dicendum quod ens in maiori parte est causa in genere causae [materialis entis a casu; casus autem est causa istius entis in genere causae]12 efficientis. Ens enim in maiori parte est origo entis a casu, quia ipsum ens in maiori parte est habens potentiam eveniendi ut in pluribus, non tamen habet necessitatem eveniendi. Et ideo in illa habitudine sive possibilitate originaliter radicatur possibilitas ad oppositum, scilicet ad non eveniendum; ex ista possibilitate causatur ens a casu. Unde ens a casu originaliter iacet in ente quod est in maiori parte, non tamen sub ente necessario, sed excluditur. Ens enim in maiori parte et ens a casu, licet sint opposita secundum rationem, tamen secundum rem et naturam non excluditur unum ab alio nec opponitur unum alii.13

12Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori. 13Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 95vb-96ra).

2.Q3 Consequenter quaeritur de divisione quam ponit in littera [6.2.1026b27-33 tc5]; videtur enim quod diminuta sit. Est enim aliquod ens, ut contingens infinitum, quod neque est necessario neque in maiori parte neque in minori, sed aequaliter est vel non est.

Et dicit Commentator14 ad illud quod illud contingens non potest inveniri nisi in potentiis passivis materiae. Non enim invenitur in potentiis activis agentis, quia si ibi inveniretur, necessario eveniret utrumque vel neutrum. Et quia entia quae cadunt sub divisione praedicta inveniuntur sub potentiis activis agentis et ex eis causata, ideo hoc genus entis non cadit sub divisione praedicta.

14Cf. Averroes, In Phys. 2.48: ... (Iunt. 1552, 4: 32r; Iunt. 1562, 4: 67r).

2.Q4 Consequenter quaeritur de illo argumento quod facit, 'ens a casu non est, ergo omnia ex necessitate sunt' [6.2.1027a12-13 tc5].

Videtur enim quod non valet. Cum enim quaedam entia sint a casu, quaedam in maiori parte, quaedam necessario secundum ipsum, et illa sunt tria membra opposita divisionis quam ponit, non sequitur 'non sunt entia a casu, ergo omnia sunt necessario', quia quaedam sunt in maiori parte, et illa non sunt necessario.15

15Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 96ra).

Item, ens a casu non est nisi in corruptibilibus, non esset igitur illud ens nisi essent corruptibilia aliqua. Sed non sequitur 'non sunt omnia corruptibilia, ergo sunt ex necessitate'. Nam si sic, plura essent ab aeterno. Ergo illud argumentum non valet, 'non est ens a casu, ergo omnia ex necessitate'.

Videtur quod illud argumentum teneat data divisione praedicta sic: si non est ens a casu, est ens in maiori parte vel ens necessario. Sed si non est ens a casu, non est ens in maiori parte. Ergo si non est ens a casu, omnia sunt ex necessitate. Probatio quod si non sit ens a casu, non sit ens in maiori parte: [Si non est ens a casu, non est ens in minori parte;]16 ens enim in minori parte et ens a casu idem. Sed si non est ens in minori parte, non est ens in maiori parte, probatio: Si aliquid est ens in maiori parte, non est ens necessario; ergo potest non esse. Et si potest non esse, ergo potest esse ens in minori parte. Ergo si aliquid est ens in maiori parte, potest esse ens in minori parte, et etiam si est ens in maiori parte, est ens in minori. Magis enim non dicitur nisi in relatione ad minus. Si igitur non est ens in minori parte, non est ens in maiori. Sequitur ergo 'si non est ens a casu, non est ens in maiori parte'. De necessitate igitur sequitur 'si non est ens a casu, omnia sunt ex necessitate'.17

16Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori. 17Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 96ra).

Item, videtur quod praedicta divisio non sit vera. Ponamus enim quod nihil sit nisi corruptibile; tunc non erit ens necessario inter causata, nec in maiori parte nec in minori, et tamen erit ens. Illa divisio non erit sufficiens.

Dicendum quod 'necessarium' multis modis dicitur, ut habitum est in V huius philosophiae. Unus modus est necessitas coactionis, et nullum causatum illo modo est necessario ex causa prima; nam si sic, plura essent ab aeterno. Est alius modus necessitatis, scilicet necessitas congruentiae, et illo modo multa sunt ex causa prima. Necessitas autem illo modo debet sumi in illa divisione entium quae sunt: quaedam sunt necessario, quaedam etc. Et si ille modus necessitatis accipiatur in hac divisione, erit divisio sufficiens, et non erit aliquod ens causatum quod non comprehenditur sub aliquo membro istius divisionis.|E 13vb|

[Lectio quarta]

4.Q1 Sed modo potest quaeri, et est conveniens quaestio, de comparatione entis et veri, scilicet quomodo se habeant ad invicem. Aut enim ens est causa veri, aut e converso, aut neutrum est causa alterius. Et si alterum est causa alterius, quod illorum nobilius?

Sed modo videtur quod haec quaestio nulla sit. Quaerens enim hanc quaestionem aut intendit comparare ens communiter sumptum ad verum, aut ens perfectum. Si ens commune, nulla est quaestio; manifestum enim est quod neutrum est causa alterius et quod ens verum nobilius est ente communi. Ens enim communiter sumptum est commune ad ens verum et ens perfectum et ens per accidens.

Si ens perfectum, nulla est quaestio; ens enim verum est ens diminutum, et ens perfectum est ens completum. Unde planum est quod unum est nobilius altero. Item, ens verum est causatum ab anima, non ergo ab ente, nec ens ab eo; constat. Ergo neutrum est causatum ab altero.

Sed modo videtur quod unum sit causatum ab altero sic: Ens verum causatur ab anima; anima est aliquid; ipsa ergo cadit sub aliquo ente. Aut ergo ens per accidens aut ens verum aut ens perfectum. Non ens per accidens; ipsa enim non causatur a casu vel fortuna. Non ens verum; nam si sic, cum ipsa sit causa entis veri, esset ipsa causata a se ipsa. Est igitur ipsa ens perfectum; sed ipsa est causa entis veri; igitur ens perfectum est causa entis veri.

Ad idem: ea quae sunt in anima sequuntur ea quae sunt extra animam, et non e converso; igitur cum ens verum est in anima, et ens perfectum extra animam, si unum est causa alterius, ens extra animam erit causa entis veri.

Sed contra:

Verum in anima nihil aliud est, ut videtur, nisi species per quam habetur scientia de ente extra animam. Verum enim solum in cognitione enti movet aspectum; sed nihil movet aspectum nisi res vel species rei; verum non est res, ergo est species rei per quam habetur scientia de ente extra animam. Sed per nihil habetur scientia de re nisi per aliquam eius causam. Verum ergo est causa entis; aut si non, omnis scientia nostra erit scientia-quia.

4.Q2 Consequenter quaeritur, eo modo quo dicimus, "Prima causa est," utrum verius comprehenditur sub nomine 'entis' aut sub nomine 'veri', et utrum possit significari per aliquod istorum nominum.

Ad ultimo quaesitum [4.Q2] dicendum quod licet secundum acceptionem physicam non significatur prima causa per 'ens', neque sub eo comprehenditur, tamen potest significari per utrumque, per hoc nomen 'verum' in ratione qua est causa formalis, per hoc nomen 'ens' prout essentia eius absolute consideratur.

Ad aliud [4.Q1] quod verum et ens, prout in prima causa intelliguntur et de ea dicuntur, neutrum est causa alterius, neutrum nobilius altero. Ex altero tamen maior commoditas causatis infertur in ratione in qua est verum; in illa enim ratione est causa; in ratione enim in qua est ens non consideratur nisi essentia eius absoluta.

Si autem comparaverimus ens extra animam ad verum in ipsa causa prima, verum erit causa entis, et accipiamus hic ens prout Aristoteles loquitur de eo.

Si autem comparaverimus ens et verum ad invicem, et sumamus ens prout hic accipitur, et verum prout se extendit ad omne de quo vere dicitur, erit verum causa entis. Verum enim hoc modo sumptum dicitur de causa prima; intentio enim veri verissime in ipsa salvatur.

Si autem verum sic accipiatur prout hic accipit Aristoteles ipsum, et hoc est verum prout est in intellectu causato, dicendum quod uno modo causatur ab ente, alio modo non. Ipsum enim uno modo causatur ab anima, et illo modo causatur ab ente perfecto. Anima enim cadit sub ente tali et non sub vero; intellectus enim causans cadit sub vero et sub ente. Causa autem quare intellectus causatus sive anima non cadit sub vero est quia habet materiam; omne enim illud quod habet materiam inquantum huiusmodi cadit sub ente perfecto et non sub vero. Illud autem quod separatur a materia non cadit sub isto ente, et ideo species in anima non cadit sub ente perfecto. Verum igitur uno modo causatur ab ente quia ab anima.

Alio autem modo non causatur ab anima neque ab ente; verum enim dicit esse abstractionis a materia, et hoc in intellectu, et praeter hoc dicit essentiam eius sive speciem quae recipitur in intellectu. Si autem consideraverimus verum prout dicit esse abstractum, sic anima est causa eius, et sic causatur ab ente. Si autem consideraverimus verum prout dicit essentiam sive speciem rei quae abstrahitur, sic non est anima causa veri, nec sic causatur verum ab ente, sed verum est causa entis extra animam in genere causae formalis; ipsum enim est forma quae est exemplar. Ex hoc patet intellectus huius propositionis, 'intellectus agens facit universalitatem in rebus',18 hoc est esse abstractum.

18Cf. Averroes, In DAn 1.8, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 12.

Et nota quod in rebus artificialibus verum est causa entis; ars enim nihil aliud est nisi verum et est causa rei artificiatae. In rebus autem naturalibus verum est causa entis uno modo; alio autem modo non, quomodo autem dictum est iam.

4.Q3 Consequenter quaeritur de hoc quod dicit quod verum et falsum non sunt nisi in compositione |E 14ra| et divisione [6.4.1027b18-19 tc8].

Videtur enim primo quod omnis propositio sit falsa sic: "voces sunt primo notae eorum quae sunt in intellectu."19 Intellectus autem componens praedicatum subiecto non componit nisi ea quae sunt primo apud ipsum et quorum sunt primo voces notae. Sed illa sunt intentiones vel similitudines; hoc manifestum est. Ergo ipse componit intentionem cum intentione. Sed omnis propositio praedicans intentionem cum intentione est falsa. Igitur cum omnis compositio sit res intellectus, et omnis compositio intellectus sit talis, omnis compositio est falsa; ergo haec compositio vel propositio, 'homo est animal', est falsa.

19Aristot., De interp. 1.16a3-4, ut citatur apud Les Auctoritates Aristotelis 32.1: ... (ed. J. Hamesse, p. 304).

Dicendum quod cum dico 'homo est animal', qualitas communis cui imponitur hoc nomen 'homo' dupliciter potest considerari: aut inquantum multiplicabilis per sua appellata, aut abstracta et secundum quod talis. Intellectus autem si componat intellectum huius nominis 'homo' cum intellectu huius nominis 'animal' secundum quod qualitas significata per hoc nomen 'homo' est abstracta, falso componit et est compositio falsa. Si autem componat secundum quod qualitas significata per hoc nomen 'homo' est multiplicabilis per sua appellata, vere componit et est compositio vera. Unde haec est vera, 'homo universaliter est animal', et haec falsa, 'homo universalis est animal', et haec similiter est falsa, 'homo universalis est animal universale'. Haec autem compositio simpliciter est vera, 'homo est animal', quia in hac propositione significatur animal inesse homini inquantum qualitas significata per hoc nomen 'homo' est multiplicabilis per sua appellata.

4.Q4 Quaeritur, cum intellectus simul intelligat contradictorie opposita, scilicet affirmationem et negationem, quomodo potest intelligere negationem. Et si quis dicat quod per suam affirmationem, quaeratur quomodo per suam affirmationem.

Item, haec dictio 'non' imponitur ad aliquid significandum: aut ergo imponitur ad significandum aliquid quod comprehenditur ab intellectu vel non.

Et videtur quod sic. Est enim vox significativa, ergo significat aliquid, et non pure nihil, ergo significat aliquem habitum, cum pure nihil non significet. Ergo nulla vox significat puram negationem, ex quo ista non potest. Altera igitur pars contradictionis est impossibilis significari, vel dicatur quod negativa est pura privatio.

Dicendum quod haec dictio 'non' est una vox, et haec dictio 'nego' alia vox. Si autem dico 'nego te esse asinum', mentior, quia non negavi prius. Sed si dico 'tu non es asinus', nego te esse asinum. Hoc igitur verbum 'nego' actum conceptum et ut conceptum solum significat. Et excludo per hoc quod dico "solum" actum afficientem sive affectatum et actum exercitum.20 Haec autem dictio 'non' significat eundem actum exercitum et moventem affectum, et quia ipsa movet affectum, ideo nullus negat nisi quando utitur hac dictione. Eodem modo si velim salutare dominum, debeo dicere 'salve', et non 'saluto'. Si enim intendo solum movere aspectum, debeo uti hac dictione 'saluto'; si affectum, hac dictione 'salve'. Ex hoc patet quod haec dictio 'non' significat dissentionem. Unde non est proprie forma quae significatur per hanc dictionem 'non', nec propria actio quae significatur per hunc actum 'dissentire', sed magis compositionem negationis.

20De hac distinctione cf. G. Nuchelmans, "The Distinction Actus Exercitus/Actus Significatus in Medieval Semantics," in Meaning and Inference in Medieval Philosophy, Dordrecht 1988, pp. 61-62: ... Cf. Rogerus Bacon, Summa de sophismatibus et distinctionibus: ... (ed. R. Steele, OHI 14: 153). Cf. etiam Ps. Kilwardby, Commentaire sur Priscien Majeur: ... (ed. I. Rosier, "La distinction entre actus exercitus et actus significatus dans les sophismes grammaticaux du MS BN lat. 16618 et autres textes apparentés," in Sophisms in medieval logic and grammar, ed. S. Read, Dordrecht 1993, p. 240).

4.N1 Nota quod bonum et malum sunt in affectu, verum et falsum in aspectu. Et hoc dico de bono morali sive malo. Bonum autem naturae est extra animam.

Et nota quod anima potest esse causa sui veri, et hoc ratione alicuius sui; ratione enim alicuius sui est super alterum sui, et illud alterum est materia. Qualiter autem anima sit causa sui veri et possit esse idolum recipiens se ipsam patet in quaestione quae est de comparatione ideae ad obiectum, quae determinata est alibi.21 Et finitur liber sextus.

21Vide CAv 1.6, 1.11, et 1.12; Q312.82rb-va, 83ra-vb.