Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


In Aristotelis De anima

Redactio brevior, liber 1 2 3

Richardi Rufi Cornubiensis

Copyright © with Jennifer E. Ottman, Neil Lewis, Rega Wood, & Christopher J. Martin
Copyright 2007


TEI-Compliant XML


De hoc opere (On This Work) | Variantes (Variants) | Notae (Notes)


In De anima

[Liber primus1]

1Liber 1: E = Q312.19rb-20va; F = F853.193ra-195ra.


Bonorum honorabilium [1.1.402a1].

1 [1.D1] Iste liber de anima dividitur in duas partes, in partem prooemialem et exsecutivam, quae ibi incipit: “Principium ipsius” [1.2.403b24].2

2Cf. Anon. Rom., In DAn 1.1, ed. R. Gauthier, p. 4.

Et prima pars adhuc dividitur in duas, in prima dat intentionem suam super eis quae principaliter sunt de sua intentione; in secunda, de eis quae secundario, ut ibi: “Intendentes autem” [403b20]. Prior pars adhuc iterum in duas, quarum prima est de esse principaliter intentorum, secunda de bene esse intentionis suae, ut ibi: “Dubitationem autem habent” [1.1.403a3], in qua ne male videatur supponere tractatum de anima scientiae naturali, [ostendit] quod physici est considerare de anima.3

3Cf. Anon. Rom., In DAn 1.1, ed. R. Gauthier, pp. 4-5.

Et prima dividitur in duas, in quarum prima dat intentionem suam quoad id de quo et ad quid, in secunda autem qualiter de his sive quoad modum procedendi. Et exiguntur haec tria in omni prooemio quod est complete prooemium, ut scilicet per illud de quo fiat auditor intentus, per illud autem ad quod fiat benevolens, per illud autem qualiter fiat docilis.4

4Boethius, In Topica Ciceronis 1.1, PL 64: 1042. Pro auctoritatibus similibus cf. Aquinas, In De anima, ed. R. Gauthier, OO 45.1: 4, ubi allegantur in apparatu.

Dividitur pars prior in duas, in quarum prima in communi dat intentionem suam coniunctim quoad id de quo et ad quid est sua intentio -- scilicet, quia de anima et quia propter hoc quod haec scientia est de numero bonorum et honorabilium duplici de causa -- addens etiam quiddam ad causam finalem. In secunda [1.1.402a7] magis specificat intentionem suam quoad illud de quo.



2 [1.Q1] Dubitatur primo [1] utrum anima sit de consideratione physici.

Videtur enim quod non:

Tum quia nec est corpus mobile nec aliqua eius pars nec eius passio quod -- scilicet, corpus mobile -- est subiectum physicae.5

5Cf. Petrus Hispanus, In DAn quaest. praem., ed. M. Alonso, pp. 79-80 et 173-174.

Tum quia anima, id quod est, est substantia separata a motu et materia naturali. Subiectum autem physicae cum motu et materia naturali consistit necessario.6

6Cf. Avicenna, De anima 1.1, ed. S. Van Riet, 1: 27. Cf. etiam Petrus Hispanus, ....

[2] Item, dubitatur super hoc quod dicit scientiam esse meliorem, quia est de subiecto meliori. Cum enim unum solum (scilicet, Primum) sit bonum propter se ipsum et non propter aliquam operationem quae non sit ipsum, omnia citra Primum dicuntur bona, quia ipsorum bonitas in suis operationibus consistit; bonitas igitur scientiae in sua operatione consistit. Sed sua operatio est perficere |F 193rb| et informare animam. Melioritas ergo scientiae est in comparatione quam habet ad animam, scilicet eo quod magis informat animam; ergo non erit scientiae melioritas in comparatione ad subiectum de quo est, scilicet eo quod sit de subiecto meliori.7

7Cf. Anon. Rom., In DAn 1.1, ed. R. Gauthier, p. 7.

[3] Praeterea, dubitatur sic super hoc quod dicit scientiam de anima esse “secundum certitudinem” [1.1.402a2], quia cum cognitio facilis et manifesta sit cognitio certa, ergo per oppositum cognitio difficilis erit incerta; sed cognitio de anima, ut dicit inferius est difficilis valde; ergo scientia sive notitia de anima non est secundum certitudinem.8

8Cf. Petrus Hispanus, In DAn 1.2, ed. M. Alonso, p. 229. Cf. etiam Anon. Rom., In DAn 1.1, ed. R. Gauthier, p. 8.

[4] Praeterea, quaeritur qualiter cognitio de anima est valens ad cognitionem veritatis omnium [1.1.402a5].


[5] Praeterea, dubitatur super hoc quod dicit quod est una via communis docens rationem sive modum demonstrandi in singulis demonstrativis specialibus [cf. 1.1.402a13-19]. Quia si hoc, ergo illa habita per illam sufficienter possumus demonstrare in singulis disciplinis specialibus -- quod falsum est.

Ad primum dicendum quod non solum sunt de consideratione physici mobile corpus et eius partes et passiones, sed etiam ea quae cum corpore mobili necessario sunt coniuncta in operando. Huiusmodi autem est anima. Quod enim secundum operationes potentiae sensitivae coniungatur corpori patet, et etiam secundum actum intelligendi qui inest ei per receptionem ab imaginatione necessario coniungitur corpori physico, quamvis intelligere quod est intellectus agentis ei remaneat post separationem.9

9Cf. Petrus Hispanus, In DAn quaest. praem., ed. M. Alonso, pp. 78-79 et 171-172. Cf. etiam Anon. Mert. 275, In DAn 1.2: ... (ed. F. Van Steenberghen, in M. Giele, F. Van Steenberghen & B. Bazán, Trois commentaires anonymes sur le traité De l'âme d'Aristote, Philosophes médiévaux 11, Louvain & Paris 1971, p. 143; secundum versionem Oxoniensem).

Ad aliud [2] dicendum quod verum est scientiam esse bonam propter suam operationem -- scilicet, secundum quod perficit animam et informat. Sed haec eius bonitas non circumscribit bonitatem quam recipit in comparatione ad subiectum de quo est sed magis coniuncta sunt, sicut nec comparatio eius ad substantiam circumscribit comparationem eius ad scibile sed coniunctae sunt. Species enim rei scibilis recepta in anima sive scientia, prout est aliquid absolutum et non prout est imago rei scibilis, nunquam esset principium cognoscendi ipsam rem. Perficit igitur scientia animam prout recipitur ab anima ut comparata ad rem tamquam eius imago. Ergo cum res quaedam magis sint remotae a condicionibus materialibus et quaedam minus, et ita quaedam sunt res quarum scientiae sive imaginationes receptae in anima magis sunt natae perficere animam, rationabiliter ascribetur bonitas scientiae bonitati sui subiecti.

Et iuxta iam dicta potest patere differentia apprehensionis ad receptionem, cum apprehensio addat comparationem speciei ad id cuius est species tamquam suae imaginis. Aer enim recipit speciem coloris sed non ut imaginem sed ut aliquid absolutum, et hoc est quia aer non potest comparare.10

10Sententia similis de non-apprehensione aeris invenitur apud Anon., Quaest. de ente et anima: ... (A138.258ra).

Ad tertium dicendum quod sicut sol quantum de sui natura est est facile et valde visibile, quamvis propter defectum ex parte visus nostri sit difficile visibile, similiter cognitio de anima quantum de se est, cum sit substantia separata a motu et materia naturali, magis nata est perficere intellectum et esse secundum certitudinem quam alicuius alterius cognitio de quo est consideratio naturalis, propter tamen defectum ex parte nostra -- scilicet, quia nostra cognitio ortum habet a sensu, illa |E 063 19va| autem non cadit sub sensu -- accidit quod eius cognitio incerta et difficilis est.11

11Cf. Petrus Hispanus, In DAn quaest. praem., 1.1, et 1.2, ed. M. Alonso, pp. 142, 200, et 229-230. Cf. etiam Anon. Rom., ....

Et iuxta hoc patere potest qualiter mathematicalia magis sunt a nobis cognita quam alia. Mathematicalia12

12Ita pro `metaphysicalia'.

enim quamvis de sui natura maxime sint nata intelligi, cum sint separata a motu et materia naturali,13

13Cf. Rufus, In Phys. P8.

eorum tamen insensibilitas prohibet certitudinem cognitionis eorum a nobis. Naturalia autem quamvis sint sensibilia et ita de facili apprehensibilia a nobis, causatur tamen incertitudo in eis, quia frequenter prohibentur naturalia a suo effectu propter inoboedientiam materiae propter inclinationem eius ad formam contrariam. Mathematicalia autem et sunt sensibilia (et ita facile apprehensibilia) et considerantur non ut cum motu et materia naturali consistunt, et propterea accipiuntur ut bene nata perficere intellectum.14

14Cf. infra, 1.E3, lin. 410-419.

Ad quartum dicendum quod omnis veritas aut est complexi aut incomplexi; veritas autem complexa non potest absolvi ab anima. Praeterea cum veritas incomplexi et forma rei idem sit -- sed secundum quod perficit materiam dicitur eius forma; secundum autem quod ostendit rem esse qualis est est eius veritas -- patet quod nec etiam veritas incomplexa absolvitur a comparatione ad animam, et ita cognitio de anima valet ad cognitionem omnis veritatis.15

15Cf. Rufus, SMet 2: ... (Q290.2vb). York, Sap. 6.26: ... (ed. J. Scully, 2: 382).

Ad ultimum [5] dicendum quod est una communis via docens rationem sive modum demonstrandi communem scientiis specialibus, non est tamen una via communis docens demonstrare in specialibus scientiis; demonstrationes enim in specialibus scientiis sunt per naturas proprias subiectorum et passionum, quae naturae |F 193va| et causalitates in singulis demonstrationibus differentibus sunt differentes.16

16De modo definiendi cf. Petrus Hispanus, In DAn quaest. praem. et 1.2, ed. M. Alonso, pp. 153-154 et 216.

Scientia autem tradita in Posterioribus consistit circa has communes intentiones secundas -- primum, verum, immediatum, causa etc.17

17Aristot., APos 2.1.71b 20-22; cf. Rufus ....

-- non descendendo ad naturas speciales super quas fundantur dictae intentiones communes.18

18Cf. Petrus Hispanus, In DAn quaest. praem. et 1.2, ed. M. Alonso, pp. 156-157 et 218-219. Cf. etiam Anon. Rom., ....

Et propterea non docet demonstrare in singulis sed solum modum demonstrandi. Et ex hoc subtiliter inspicienti potest patere differentia dialecticae ad demonstrativam communem.



3 [1.Q2] Dubitatur super hoc quod dicit quod “universale aut nihil est aut posterius est” [1.1.402b7-8]. Quia cognitio ex prioribus est; sed ex universalibus est cognitio; ergo universalia priora sunt, non ergo posteriora.


Ad hoc intelligendum quod unumquodque quod est in se natura absoluta et habet coniunctionem cum alio, prius secundum naturam est in se absolutum; consequenter vero ordinatum cum alio. Forma igitur prius secundum naturam [1] est aliqua natura absoluta, et secundum hoc dicitur `substantia' vel `essentia'. Consequenter autem secundum naturam [2] unitur materiae complens et perficiens materiam, et secundum hoc eius esse proprie dicitur `forma'. Adhuc consequenter secundum naturam [3] est ut perficiat compositum sive individuum, et secundum hoc esse eius proprie nominatur `quiditas'. Quarto adhuc consequenter secundum naturam [4] est ut cum forma reperiatur in hoc individuo, sit possibilis reperiri in aliis multis extra hoc individuum, et secundum hoc esse eius proprie dicitur `forma universalis'. Et patet quod forma secundum tale esse non est de substantia individui -- scilicet prout est possibilis reperiri extra hoc individuum in pluribus aliis, quia secundum quod est huius individui perfectio non est possibilis reperiri in alio sed solum in isto Patet ergo quod prius secundum naturam est ut sit forma quiditas individui. Et ita ut prius sit individuum secundum naturam quam sit forma sub esse illo quo est universalis, et ita universale proprie loquendo naturaliter posterius est individuo et etiam secundum quod est universale nihil est de substantia individui.19

19Refertur ab Anonymo Mag. Artium, In DAn 1.2, ed. R. Gauthier, p. 32.

Quod autem obiectum est quod cognitio est ex universalibus, dicendum est per se loquendo esse falsum, per accidens tamen loquendo verum, quia proprie loquendo per quiditates rerum est ipsarum cognitio sicut et ipsarum exsistentia. Quia tamen secundum rem eadem forma quae est quiditas et quae est sub esse universalis, est per accidens dicere quod cognitio est ex universalibus, per se autem loquendo est verum quod universale est posterius secundum naturam individuo.


4 [1.Q3] Praeterea dubitatur super hoc quod videtur dicere in littera quod definitio subiecti debet esse medium in demonstratione.20

20Cf. Aristot., DAn 1.1.402b 16-403a 2.

Dicendum quod non; intelligendum enim quod completa et planissima definitio accidentis est in qua accipitur intentio aliqua communis praedicata de accidente in rectitudine, ut genus accidentis in suo genere praedicamento. Et loco differentiae adiciatur definitio ipsius subiecti in obliquitate, quia accidens cedit in speciem, quia determinat respectum aliquem ad subiectum; et haec definitio est medium in demonstratione `positione differens'.21

21Cf. Aristot., APos 1.75b 32. Rufus, In APos 1: ... (Q312.32va). SOx 1.35: ... (B62.79va).

Huius autem definitionis est definitio subiecti pars, dicens maximam partem causalitatis ipsius accidentis. Et propterea definitio subiecti est principium demonstrandi [1.1.402b25-26], non autem medium sed pars medii, et hoc intendit auctor.22

22De definitionibus accidentium per subiecta eorum cf. Albertus M., De anima 1.1.5, ed. C. Stroick, OO 7.1: 10-11.




5 [3.Q1] Dubitatur super quandam propositionem quam dicit -- scilicet, quod movetur secundum locum natura, movetur secundum locum violentia 11 [1.3.406a22] 23

23Aristot., DAn 1.3.406a 22, apud Anon. Rom., In DAn 1.7: ... (ed. R. Gauthier, p. 82); apud Averroem, In DAn 1.40: ... (ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 53). Cf. etiam Averroes, ....

-- cum caelum moveatur secundum locum naturaliter, et tamen non violenter.24

24De hac dubitatione et solutione cf. Anon. Admont., In DAn 1.17, ed. J. Vennebusch, p. 130.

Praeterea, quaeritur unde est quod supponit animam non moveri violenter secundum locum.

Dicendum ad primum quod moveri secundum locum dupliciter dicitur -- scilicet, aut moveri in loco, et huiusmodi moveri est corporis circulariter moventis |E 19vb| ut caeli,25

25De motu circulari caelesti cf. Anon. Admont., In DAn 1.17, ed. J. Vennebusch, p. 130. De motu naturali caeli cf. Rufus, ....

et de huiusmodi moveri non intendit; aut moveri de loco ad locum, et huiusmodi est motus rectus qui debetur elementis primo, et de hoc motu intelligit hic. Omnes enim priores posuerunt animam moveri secundum rectum -- scilicet de loco ad locum, et de huiusmodi motu verum est quod dicit.

Ad aliud dicendum quod motus animae secundum se, si aliquis esset, esset a voluntate. Voluntas autem cogi non potest.26

26Augustinus, De duabus animabus, PL 42: 104; Retractiones 1.15, PL 32: 609. Anselmus, ....

Et propterea ex hoc manifesto supponit quod anima non movetur violenter.27

27Cf. Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, pp. 49-50).

6 [3.Q2] Dubitatur incidentaliter super hoc quod dicit:28

28Aristot., DAn 1.3.406b 12-13. De distinctione inter motum et movens vide Aristot., ....

Omne movens essentialiter distat a moto secundum substantiam. Cum ita sit, quaeritur quid est movens grave deorsum.


Dicit Commentator quod movetur grave deorsum accidentaliter -- scilicet ut lapis movet aera29

29Cf. Abbo, Quaest. gram. 16: “Accusativus Graecus tertiae declinationis frequenter desinit in a: aera” (PL 139: 531).

contiguum, et aer ille motus movet lapidem.30

30Averroes, In Phys. 8.32, ed. Iunt. 4: 168-169; In De caelo 4.22, ed. Iunt. 5: 115.

Sed hic motus accidentalis non videtur differe a motu animae secundum accidens, scilicet quia ipsa movet corpus et corpus motum movet animam per accidens. Huiusmodi autem movens et motum accidentaliter differunt secundum substantiam; sic autem non |F 195vb| videtur in lapide.

Quapropter dicendum quod iste motus accidentalis gravis deorsum est, quia est eius quod est in potentia accidentali tantum deorsum, ut est actu grave exsistens sursum; esset enim in instanti deorsum nisi esset prohibitum. Ipsum autem grave actu sibi sufficiens est ad solvendum prohibens. Ergo sibi sufficit ad faciendum se deorsum. Sic ergo patet quod in huiusmodi motu accidentali (cuiusmodi est motus gravis deorsum) non est distans movens a moto secundum substantiam necessario, sed bene poterit esse idem movens et motum secundum substantiam -- scilicet, ut forma moveat totum per accidens, non sicut anima movetur per accidens moto corpore. Necesse est enim ut grave cum sit corpus prius secundum naturam moveatur ab aliquo quam moveat aera, et illius motus primi erit ipsum motor vel sua forma, quae non differunt secundum substantiam.31

31De modis distantiae inter movens et motum cf. Petrus Hispanus, In DAn 1.15, ed. M. Alonso, p. 477. De hac solutione cf. etiam Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, p. 54).


7 [4.Q1] Quid autem voluerit Plato intendere secundum veritatem per hoc quod ponit animam secundum quod cognoscit esse sicut lineam rectam, in movendo autem circulum sit distinctum secundum octo circulos,32

32Loco Aristot., DAn 1.3.406b 22-407a 2.

sic poterit imaginari, et primo de anima mundi:33

33Cf. Rufus, In Phys. 4.3.17, ed. R. Wood, p. 178. De anima mundi cf. Plato, .... De anima mundi oppugnantur Petrus Abaelardus et Guillelmus de Conches a Guillelmo de St. Thierry. Vide Disputationem adversus Abaelardum 5, .... In saeculo decimo tertio haec opinio communiter reiecta est. Vide Summam Halesianam 1.96, ....

Anima igitur mundi, ut est aliquo modo dicere, in cognoscendo se ipsam esse causam rerum cognoscit ipsas res. Cognitio autem huiusmodi non est nisi sicut quaedam comparatio et inclinatio cognoscentis ad cognitum terminata ad ipsa quasi ad duo puncta. Et propterea anima mundi in cognoscendo res est quasi linea recta; in movendo autem est recta linea illa quasi reflexa in circulum [1.3.406b31]. Anima autem mundi est principium motus ut convenienter reget inferiora, tamen hoc non facit finaliter propter inferiora sed propter se -- scilicet, quia in regendo debito modo inferiora adquirit sibi nobilitatem quamdam, sicut rex in regendo regnum et dominus in regendo familiam adquirit sibi nobilitatem. Et propter hoc finaliter regit. Patet igitur quod in movendo est anima mundi primo quasi extendens se virtualiter ad inferiora, et ab eis iterum rediens quasi in se ipsam, et sic in ratione circuli. Et dividitur quasi in duos circulos secundum quod in movendo sphaeram octavam, quae semper uniformiter movetur, et sphaeras obliquas sive zodiacum mobilem, cuiusmodi motus non semper est uniformis sive eodem modo, adquirit sibi causalitatem vel nobilitatem. Et iste iterum circulus, scilicet anima secundum quod est principium motus zodiaci, dividitur in septem circulos secundum quod est dicto modo et propter finem dictum principium [motus] sphaerarum septem planetarum quae moventur sub zodiaco intersecante octavam sphaeram, secundum illum,34

34Scilicet, `secundum illum Platonem,' vel forsan, `secundum lineam meridionalem,' ut legitur apud Ps. Buckfield.

in duobus punctis oppositis ad angulos obtusos et acutos.35

35Prosequitur Ps. Buckfield, In DAn 1: ... (M272.21vb-22ra).

De anima autem humana similiter poterit imaginari quod primo sit sicut linea recta; anima enim secundum quod aspicit et cognoscit rem est quasi in extensione et inclinatione quadam ad apprehensibilia ipsa. Et sic est quasi linea recta terminata ex una parte ad substantiam animae et ex alia parte ad apprehensibile, tamquam ad duo puncta. In movendo autem est haec linea recta quasi reflexa in circulum [1.3.406b31]. Quia cum sic apprehenderit rem, deliberat de ipsa utrum fuerit eligendum. Quod si fuerit ei desiderabile, quia anima movet corpus per desiderium et voluntatem, hoc autem est ut uniatur desideratum desideranti, scilicet ipsi animae ut ipso perficiatur, patet igitur quod sic est quasi extensio quaedam primo ab anima ad apprehensibile et postea quasi reditio ab huiusmodi apprehensibili ad animam. Et sic est anima in ratione circuli in movendo corpus.36

36Cf. Anon. Rom., In DAn 1.8, ed. R. Gauthier, p. 97. Prosequitur Ps. Buckfield, In DAn 1: ... (M272.22ra).

Et dividitur iste circulus quasi in duos circulos [1.3.406b32] : primo secundum quod est principium movendi corpus virtute apprehensibilis ab intellectu simpliciter, uniformiter semper et eodem modo se habente in apprehendendo, cum sit semper verorum aut bonorum simpliciter; et [secundo] secundum quod est principium movendi corpus virtute apprehensibilis non ab intellectu simpliciter. Et iste circulus secundus est quasi divisus in septem circulos [407a1], scilicet secundum quod est principium movendi corpus aut [1] virtute quinque sensibilium particularium, et sic quasi quinque circuli sunt, aut [2] virtute apprehensibilis a phantasia vel imaginatione, aut [3] a virtute apprehensibilis ab intellectu admixto cum phantasia. Et sic ex hac parte sunt quasi septem circuli et quasi obliquantas sive declinantes aliquantulum ab octavo circulo qui fuit primus, cum non eodem |E 20ra| modo semper virtute horum apprehensibilium septem sit anima principium movendi sicut virtute primi apprehensibilis sive octavi. Haec igitur forte potuit esse intentio Platonis, quamvis Aristoteles contra eum arguat ac si posuerit animam esse simpliciter circulum aut magnitudinem.37

37Cf. Anon. Rom., In DAn 1.8, ed. R. Gauthier, pp. 97-98, qui dubitat de hac explanatione Rufi. Interpretatio similis respectu animae humanae reicitur ab Alberto M., De homine, De anima hominis, ed. Coloniensis, 1: 20. Prosequitur Ps. Buckfield, In DAn 1: ... (M272.22ra).

8 [4.Q2] Dubitatur quare aliqua pars numeri si aufertur, relinquitur numerus alius secundum speciem [1.4.409a7-8]. Si autem a linea auferatur aliquid, relinquitur eiusdem speciei cuius prius, cum sit similiter dividere lineam per medietatem et tertias et quartas sicut numerum et e converso.

Ad hoc intelligendum quod quia numerus dicit mensuram determinatam et certam, |F 197va| diversificatur secundum species diversas secundum mensuras certas diversas. Et propterea si auferatur a numero aliquo aliquid, non manet eadem mensura certa, sed alia certitudo et discretiva mensurae est residuum alterius speciei. In linea autem non similiter est; linea enim de se non dicit quantitatem determinatam sive mensuram certam. Et propterea etsi auferatur a linea aliquid, non cedit residuum in speciem aliam.


9 [4.Q3] Dubitatur qualiter differant punctus et unitas,38

38De differentia inter punctum et unitatem cf. Albertus M., De anima 1.2.10, ed. C. Stroick, OO 7.1: 44-45.

et iuxta hoc etiam utrum principia substantiae et accidentium sint eadem aut differant ab invicem.

Intelligendum ad hoc quod si loquamur de materia pura secundum id quod est, videbimus in substantia materiae quendam modum -- scilicet, quod ipsa est habens in potentia partem extra partem. Iterum, si respiciamus formam id quod est, percipiemus in ipsa quendam modum -- scilicet, quod ipsa in potentia est habens in se indivisionem et in potentia dividens et distinguens materiam ab alio. Cum autem actu unitur forma materiae et fit substantia composita, per huiusmodi formam fit actualis extensio partis materiae extra partem vel etiam formae, et sic causatur quantitas continua. Fit etiam per formam huiusmodi actualis indivisio compositi vel materiae in se et divisio eius ab alio, et sic causatur unitas accidentalis et ita numerus.

Patet igitur quod duo dicti modi in potentia concomitantes principia substantiae -- scilicet, materiam et formam -- sunt principia ingredientia essentiam accidentium dictorum, cum causatur substantia composita -- quae tamen principia accidentium esse non possunt nec causare accidens nisi per principia substantiae, ut iam patuit. Nec tamen sunt haec principia eadem cum principiis substantiae sed simpliciter diversa. Si autem dicamus principia completa et sufficientia ipsorum accidentium ibi, aggregabimus in unum principia accidentium ingredientia eorum essentiam simul cum principiis substantiae. Et dicemus quod hoc totum aggregatum est principium completum accidentium. De huiusmodi principiis igitur ultimo dictis intelligendum quod dicit Aristoteles principia accidentium non esse eadem cum principiis substantiae sed proportionalia;39

39De hac quaestione cf. Rufus, SMet 11: ... (Q290.36ra-rb).

sunt enim in parte eadem et in parte non eadem sed altera.

Patet etiam ex dictis qualiter differunt punctus et unitas. Forma enim adveniens materiae prius secundum naturam dividit et distinguit materiam ab aliis, sic causans unitatem accidentalem.40

40De unitate accidentali seu numerali cf. infra, 4.E7, loco 1.4.409a 18-19. Cf. etiam Rufus, MMet 11.6: ... (Q290.53rb). Rufus, SMet 10: ... (Q290.31vb-32ra).

Postea autem secundum naturam dat actualem extensionem partibus materiae aut etiam ipsi formae in materia, sic puncto exsistente causato cum prius fuerit tantum in potentia punctus.41

41Cf. Rufus, MMet 10.5: ... (ed. R. Wood & N. Lewis, forthcoming).

Patet igitur quod unitas est in ipsa substantia composita non secundum quod habet positionem aliquam. Unde est quasi oppositio in adiecto cum dico `unitas habens positionem';42

42Cf. Aristot., APos 1.27.87a 36.

punctus autem est in substantia composita secundum quod habet positionem.43

43Cf. Aristot., DAn 1.4.409a 6, apud Anon. Rom., In DAn 1.11: “[P]unctum enim unitas est positionem habens” (ed. R. Gauthier, p. 128). Cf. etiam Fishacre, Sent. 2.2E: ... (ed. R. J. Long, forthcoming).


Tribus autem traditis [1.5.409b18].


10 [5.Q1] Dubitatur quare anima non est ex elementis. Et loquamur de vegetativa [et] sensitiva; forma enim mixti est ab intra, ergo videtur esse vel elementum vel ex elementis.

Dicendum quod cum elementa habeant formas particulares individuatas in materia eorum, eo quod terminatae sunt et ligatae materiae, non possunt de se facere se extra se, et ita nec aliquid agere, sed per participationem formae superioris, ut naturae corporis quinti, possunt agere. Haec autem forma communis eis non est de eorum essentia ut ipsam ingrediens, sed magis ipsam formam particularem in esse in materia conservans. Ex elementis igitur per suas naturas proprias non causatur forma mixti. Et propterea dicitur eam non esse ex elementis.44

44Cf. infra, 2.12.Q2, lin. 3886-3891, et Rufus, In Phys. 4.1.8, ed. R. Wood, p. 163. De natura quinti corporis in corporibus mixtis cf. etiam Summa Halesiana 3.1.un, 4: 254 et 282.

Dicendum tamen quod ex materia elementorum mediantibus formis particularibus ipsorum elementorum per virtutem formae superioris communicatae ab elementis educitur forma mixti in esse.



Quoniam autem cognoscere animae est [1.5.411a26-27].

11 [6.Q1] Dubitatur utrum anima vegetativa et sensitiva in homine sint alia in substantia a potentia ratiocinativa sive intellectiva, an sint omnes istae tres potentiae unius animae in substantia solum diversificatae secundum has potentias, sicut calor exsistens in sui essentia diversificatur secundum has potentias constrictivum et dissolutivum secundum quod in materiebus diversis recipitur ut agens.

Quod sit una substantia animae tantum videtur:

Tum quia unius rei una est perfectio.45

45Legens “unius rei una aest perfectio” cum Flor. Conv. sopp. 4.G.483. Cf. Philippus C., Summa de bono, “De bono naturae”: ... (ed. N. Wicki, 1: 237). De perfectione una cf. etiam Rupella, ...; Albertus M., ...; Anon. Admont., .... Cf. etiam Buckfield, ....

Tum quia videtur Aristoteles iam probasse quod non sunt animae diversae in substantia, quia si hoc, indigerent alio continente et uniente.46

46De hoc argumento cf. Albertus M., ...; Anon. Admont., .... Cf. etiam Buckfield, ....

Quod autem vegetativa et sensitiva sint alia in substantia a substantia animae intellectivae sic videtur:

Dicit Aristoteles in libro De animalibus quod in semine deciso est substantia sive virtus quae est primo in semine sicut motor transformans et figurans partes seminis et faciens organa, primo transformans partes interiores seminis.47

47De virtute in semino deciso cf. Anon. Admont., In DAn 2.31, ed. J. Vennebusch, p. 175.

Et per hoc etiam probat quod non est aliqua virtus matris, quia tunc primo ageret in partes exteriores seminis, dicens quod illa eadem substantia sive virtus quae primo est quasi motor illius seminis, consequenter fit actus eiusdem corporis sive anima.48

48Aristot., De generatione animalium 4.1.766b 8-28.

|E 20rb| Igitur substantia animae vegetativae et sensibilis et prius secundum naturam et etiam secundum tempus inest ipsi corpori quam sit corpus vivum. Sed substantia perpetua -- scilicet, substantia animae intellectivae -- infunditur postquam fuerit corpus vivum. Ergo substantia animae intellectivae est alia a substantia animae sensitivae vel vegetativae.49

49De origine et infusione animarum cf. Auvergne, .... De posterioritate animae intellectivae cf. Philippus C., .... De argumento cf. Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, pp. 107-108).

Item, homo est finis totius operationis naturae, ergo ultimum quod potest natura facere faciet in homine; sed ultimum quod potest facere est anima vegetativa et sensitiva; ergo ista faciet in homine. Sed substantiam animae intellectivae non facit in homine natura, sed creata est a Primo;50

50De adventu animae intellectivae cf. Anon. Admont., In DAn 2.31, ed. J. Vennebusch, p. 173.

eadem autem substantia numero non potest creari et educi per naturam. Ergo substantia animae intellectivae est alia a substantia animae sensitivae; et eadem ratione a substantia animae vegetativae.51

51Cf. Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, p. 108).

Item, proportio debita miscibilium in mixto est dispositio materialis ad animam vegetabilem et sensibilem qua mediante educuntur; sed in corpore humano est proportio maxime conveniens; ergo in corpore humano est proportio debita maxime materialis dispositio ad animam sensibilem et vegetabilem. Sed huiusmodi proportio non est materialis dispositio ad substantiam animae intellectivae; sed venit substantia ipsa animae intellectivae omnino ab extra -- scilicet a creante. Ergo cum eadem substantia numero non potest creari et educi mediante dispositione materiali, non erit eadem substantia animae intellectivae et sensitivae vel vegetativae, sed alia.52

52Argumenta talia oppugnuntur ab Alberto M., ...; Anon. Mert. 275, .... Anon. Par., ....

Item, causa quare anima sensitiva vel vegetativa utatur instrumento corporeo necessario in operando est quia educitur in esse mediante corpore. Ergo per oppositum causa quare substantia animae intellectivae non utitur instrumento corporeo in operando est quia non exit in esse mediante corpore; ergo substantia animae intellectivae non exit in esse sicut substantia animae sensitivae vel vegetativae. Ergo substantia animae intellectivae est alia a substantia animae sensitivae et vegetativae.53

53Argumentum tale de instrumentis corporalibus refert Albertus M., ....

Quod autem ratio quare anima vegetativa vel sensitiva utatur instrumento corporeo est quia exit in esse mediante corpore sic patet: Eo quo est aliquid, eodem conservatur in esse; et quo conservatur in esse, eodem mediante exit in opus. Sed anima sensibilis mediante corpore exit in opus. Ergo mediante corpore in esse conservatur; ergo mediante corpore exit in esse. Et similiter anima vegetabilis.


His igitur rationibus apparet quod anima intellectiva sit alia in substantia ab anima vegetativa |F 199rb| et sensitiva exsistentibus in homine -- quas concedimus.54

54Cf. infra 2.1.E7 et 2.1.Q6, loco 2.1.413a 4.

Et dicemus quod cum fuerint tres animae secundum essentiam differentes, uniuntur ad invicem et cedunt in unam substantiam animae per hoc quod anima vegetativa et sensitiva sunt ut ens in potentia respectu animae intellectivae, quae est ut actus respectu illorum.55

55De unitate animae cf. Albertus M., ...; de unitate ex incompleto et complemento cf. Anon. Admont., ....

Quia cedunt in unam substantiam animae quae est hominis perfectio, non sequetur eiusdem plures esse perfectiones sed unam.56

56De hac cessione cf. infra, 2.3.Q4, lin. 1014-1040. Similis opinio recitatur a Philippo C., .... De tribus potentiis unius animae cf. etiam Rupella, ....

Quia etiam uniuntur ad invicem per hoc quod cum anima vegetativa et sensitiva est in potentia, reliquum autem (scilicet, anima intellectiva) ut actus respectu eorum, non indigunt alio uniente ea ad invicem; quia quae sic se habent se ipsis uniunt se ad invicem. Quod autem anima intellectiva sit velut actus respectu animae sensitivae patet per hoc quod in hominibus est imaginatio, quae est ultima virtus sensitiva, magis terminata et magis perfecta quam in aliis animalibus.57

57Cf. Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, pp. 109-110). De imaginatione terminata in hominibus cf. Averroes, .... Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima: ... (A138.259vb).

Ex iam dictis patet responsio ad obiecta in contrarium.


12 [6.Q2] De divisione animae sensibilis in animalibus et animae in plantis dubitatio est:58

58Cf. Aristot., DAn 1.5.411b 19-27.

Quia omne quod est divisibile aut per se aut per accidens est divisibile; sed omne per se divisibile est per se quantum; omne autem per accidens divisibile est per accidens quantum; ergo omne divisibile est vel per se vel per accidens quantum. Sed anima nec per se nec per accidens est quantum. Ergo anima nullo modo est divisibilis.

Quod autem anima non sit per se quantum nulli dubium est. Quod autem nec per accidens sic patet: Quod per accidens est quantum per accidens recipit extensionem secundum partes, ut albedo per accidens quanta est, quia recipit per accidens extensionem, scilicet per extensionem superficiei in qua est. Sed anima non recipit extensionem sic per corpus in quo est, quia est in qualibet parte tota. Ergo anima non est per accidens quanta.


Dicendum quod anima sensibilis vel vegetabilis per accidens dividitur. Sed hoc vocabulum `dividi' dupliciter potest sumi: scilicet, aut proprie, ut dicatur dividi aliquid cum ex illo fiant duo vel plura, ut linea dividitur in duas medietates; aut potest sumi communiter, scilicet ut dicatur id dividi quod fit duo vel plura et non ex quo fiunt duo. Et hoc modo secundo est anima per accidens divisibilis.

Et intelligatur optimum simile in puncto quod proprie |E O64 20va| est simpliciter indivisibile.

Proponatur linea cuius medius punctus sit A. Dividatur linea super punctum A. Igitur ante divisionem fuit unum punctum numero; post divisionem autem est duo puncta numero. Est enim A terminus unius medietatis lineae, et etiam terminus alterius medietatis, et est in utraque medietate totum A. Nec fiunt duo puncta ex ipso A, quia ipsum fuit simpliciter indivisibile. Et quia ante divisionem fuit A terminus utriusque medietatis non secundum quod separata sunt sed secundum quod uniuntur in totalem lineam, fuit A unus punctus numero ante divisionem. Facta autem divisione, quia A est terminus utriusque medietatis non secundum quod unita sunt sed distincta ab invicem, est A duo puncta numero.59

59De hoc simili cf. etiam Albertus M., De anima 1.2.16, ed. C. Stroick, OO 7.1: 63. Cf. Rufus, In Phys. 6.1.5: ... (ed. R. Wood, p. 191).

Similiter intelligatur de divisione animae. Cum enim anima sit in qualibet parte tota, cedit in diversas animas numero per divisionem corporis quorumdam animalium et plantarum. Et quia anima est in singulis partibus huiusmodi animalis ante divisionem, non secundum quod partes distinctae sunt sed secundum quod uniuntur et continuantur ad unum membrum quod est principale in quo principaliter fundatur anima, a quo membro aliae partes corporis recipiunt vitam per influxionem virtutis ab illo, est in toto animali et etiam in singulis partibus anima unica numero ante divisionem. Post divisionem autem, quia est in partibus60

60Sub terminatione `-bus' huius verbi `partibus' invenitur in E signum insertionis.

divisis non secundum quod continuantur et recipiunt influxum ab illo membro principali totius, sunt in singulis partibus divisis singulae animae diversae omnino; et est tota anima in qualibet parte.61

61Hoc simile reicitur a Summa Halesiana 2.1.4: ... (2: 661-662). Solutio Rufi approbatur a Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, p. 111).

13 [6.Q3] Sed quaeritur in quibus animalibus huiusmodi divisio animae contingit secundum divisionem corporis ipsius animalis et in quibus non.62

62Vide Aristot., DAn 1.5.411b 20.

Intelligendum quod in quibusdam animalibus illud membrum principale, in quo principaliter fundatur anima, situm est secundum totam longitudinem ipsius animalis. Et propterea in huiusmodi animalibus post divisionem partium, quia in qualibet parte decisa ex transverso remanet satis de illo membro principali et in eadem figura in qua fuit in toto corpore, quia quaelibet pars longi est longa, remanet in qualibet parte decisa sic anima per aliquod tempus; huiusmodi autem animalia sunt anguillae, serpentes et huiusmodi alia. In aliis autem animalibus est illud membrum situm non fere per totum corpus sed in una parte corporis determinata, ut est cor in animalibus habentibus cor. Et est huiusmodi cor membrum non figurae longae proprie, sed fere figurae circularis. Et propterea si dividantur |F 199va| huiusmodi animalia, quia non est in aliqua parte decisa sufficienter aliquid de isto membro principali, nec etiam si ibi esset, non esset in figura propria totius membri, cum oculus non dividatur in circulos, non possunt partes decisae habere animam, et ita in huiusmodi animalibus non est sic possibilis divisio animae sicut in praedictis.63

63De figura cordis cf. Averroes, In DAn 1.94, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 125-126. Tenens eandem positionem est Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, pp. 111-112).

14 [2.E3] Plato posuit animal et quodlibet constitui ex unitate, et prima “longitudine” sive dualitate, et prima “latitudine” sive ternario, et prima “altitudine” sive quaternario [1.2.404b20-21].64

64De unitate, dualitate etc. cf. Averroes, .... Cf. etiam Anon. Erf., In DAn 1.4: ... (Q312.21rb). Cf. etiam Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, pp. 36-37).

Et similiter posuit ex parte ipsius animae principia. “Intellectum” enim posuit unitatem, et hoc quia intellectus est acceptivus principiorum quae secundum rem et etiam in cognoscendo simplicia sunt. Quamvis enim sunt secundum sermonem composita ex subiecto et praedicato, tamen in cognoscendo subiectum terminum ipsius principii statim in ipso cognoscimus et praedicatum et eius compositionem cum subiecto. Et propterea etiam intellectus est in ratione unitatis et simplicitatis. “Scientiam” autem posuit binarium, quia ibi est processus ab unitate ut a principio ad unum ut ad conclusionem tantum veram. Et est quasi dimensio una terminata ad duo ultima.65

65De hac `dimensione', cf. Rufus, In APos 1: “Est enim propositio quaedam dimensio inter subiectum et praedicatum, ut alias patet” (Q312.30va).

“Opinionem” autem posuit |F 195ra| planum sive ternarium, qui est primus numerus superficialis, et hoc quia est processus ab uno medio ad conclusionem duplicem, scilicet veram et falsam, et hoc quia non est acceptio ipsius intellectus per se, sed magis ipsius imaginationis coniunctae et terminatae ad intellectum. “Sensum” autem posuit firmum sive quaternarium, qui est primus numerus solidus [404b22-23], et hoc quia est apprehensivus corporum quae habent quattuor dimensiones sive rerum quarum formae se habent in ratione quattuor principiorum praetactorum. Patet igitur quod dicta quattuor principia posuit esse animam.66

66Cf. Averroes, In DAn 1.27, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 36-37. Cf. etiam Anon. Erf., In DAn 1.4: ... (Q312.21rb). Cf. etiam Buckfield, In DAn 1: ... (ed. H. Powell, pp. 37-38).

Quod autem posuit omne animal constare ex quattuor dictis principiis, sic potest intelligi: Forma rei primo secundum naturam est in se natura simplex et absoluta, et ita in ratione unitatis. Consequenter autem secundum naturam, cum perficit materiam primo secundum naturam, recipit extensionem secundum unicam dimensionem, et sic est in ratione binarii qui est primus numerus linearis.67

67Cf. supra, 1.1.Q2.

Consequenter autem secundum naturam secundum duplicem dimensionem, et est in ratione ternarii qui est primus numerus superficialis. Consequenter autem secundum naturam secundum triplicem dimensionem sive omnem partem, et sic est in ratione quaternarii qui est primus numerus solidus.


Per hoc quod posuit Plato animam esse numerum [1.2.404b29-30] significabat animam esse principium rerum, ut per huiusmodi similitudinem cognoscat res; per hoc quod dixit se ipsum moventem tetigit hoc quod est motivum.68

68Cf. Averroes, In DAn 1.28, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 37.