Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Sententia cum quaestionibus in libros De anima

Redactio brevior, liber 1 2 3

Richardi Rufi Cornubiensis

Copyright © with Jennifer E. Ottman, Neil Lewis, Rega Wood, & Christopher J. Martin
Copyright 2007


TEI-Compliant XML


De hoc opere (On This Work) | Variantes (Variants) | Notae (Notes)


In De anima

[Liber secundus

Liber 2: E = Q312.22va-26vb; F = F853.201va-212ra; M = M3314.68rb-79rb.

Pars prima]

Haec quidem a prioribus tradita [2.1.412a3].

1 [1.D1] In hoc secundo libro intendit determinare de anima secundum veritatem. Dividitur haec pars in duas in quibus prima determinat de anima in communi, in secunda specialiter secundum diversas potentias, ibi: “Quoniam autem ex incertis” [2.2.413a11].

Et prima pars dividitur in duas, scilicet in prooemium, in quo breviter tangit intentionem suam continuans dicta dicendis, et in tractatum. Et dividitur haec pars in duas in quarum prima venatur definitionem animae; in secunda ipsam verificat, ut ibi: “Si autem aliquod commune” [2.1.412b4].

Prima iterum pars dividitur in duas in quarum prima praemittit quaedam elementa sive principia ad venandum definitionem animae. In secunda ex illis prius positis venatur definitionem animae, ut ibi: “Vitam autem habere dicimus” [2.1.412a14]. In parte autem prima primo praemittit genus animae tamquam commune dividendum, dividens ipsum -- scilicet, substantiam -- divisione trimembri. Secundo autem altero membro manente indiviso, subdividit duo membra residua.1

1Cf. infra, redactio longior, 1.E2.

2 [1.Q2] Notandum quod substantiae incorporeae sunt substantiae compositae, quia habent in se duas naturas, quarum una est in potentia et altera actus eiusdem. 2

2Cf. Avicenna, Liber de anima 1.1, ed. S. Van Riet, 1: 16-17.

Et illud in eis quod est in potentia est eorum materia, non tamen est eadem materiae corporum naturalium prout naturalia sunt, nec3

3Loco “nec -- partem extra partem” legitur in Ei: “...

etiam cum materia corporis prout corporis est, scilicet secundum quod habet in potentia partem extra partem.

Dubitatur de secunda subdivisione substantiae corporeae quae est in corpus naturale et non naturale. Cum in libro Caeli et mundi ostendat Aristoteles quod omne corpus secundum rem est naturale, dicendum quod nunc dicta divisio est corporis non secundum substantiam sed secundum modum. Contingit enim corpus considerare vel absolute inquantum substantia est, et ita non prout naturale est; aut est considerare ipsum prout mobile vel naturale est. Et hos diversos modos intelligit per dictam divisionem.

3 [1.Q3] Dubitatur super hoc quod dicit quod materia non denominat, cum dicat Aristoteles in Physicis quod potius dicitur cubus ligneus quam lignum cubicum;4

4Aristot., Phys. 7.3.245b9-245b16.

lignum autem materia cubi est.

Praeterea, dubitatur cum anima sit substantia incorporea propter quid non ponit incorporeum in definitione animae quam ponit hic.

Dicendum ad primum quod illud quod posterius est habet denominare illud quod prius est potius quam e converso.5

5Cf. Rufus, In Phys. 7.1.10: “...” (ed. R. Wood, p. 206).

Quia ergo cubus cum dicat formam sive rem mathematicam quae natura praecedit rem naturae prout naturalis est, et ita praecedit lignum et huiusmodi alia, potius denominatur cubus per ligneum quam e converso. Forma autem naturalis secundum quod naturalis est, quia in esse, posterior est sua materia; in hac autem doctrina intendit de anima secundum quod anima est natura sive forma naturalis; habet proprie hic dicere quod anima denominat corpus et non e converso.

Per hoc patet responsio ad aliud. Haec enim differentia ‘incorporeum’ est ipsius animae secundum quod anima est in se absoluta substantia, scilicet secundum quod anima est de consideratione metaphysici. Sic autem non intendit hic de anima sed secundum quod est natura sive actus corporis naturalis.6

6De hac distinctione vide Rufum, Scriptum in Metaphyicam 1: “...” (V4538.2rb).

Et propterea non sumit hanc differentiam ‘incorporeum’ sed hanc particulam ‘forma vel actus’ in definitione animae.

4 [2.Q1] Quaeritur7

7Hic incipit textus in codice M, fol. 68rb.

primo quare dicat quod dicta definitio8

8Aristot., DAn 2.1.412a20, 28. De quo cf. redactio longior, 1.E4.

non dicit propter-quid passionum animae.

Videtur etiam innuere quod definitio subiecti sit medium demonstrandi accidens de subiecto, cum intendat quod definitiones animae sive partium animae inferius inquirendae dicant propter-quid passionum animae.

Videtur etiam quod innuat falsum quoddam, scilicet quod definitio animae iam data sit conclusa per definitiones posterius habendas, cum dicat quod definitio iam data est sicut conclusio demonstrationis.

Dicendum ad primum quod passiones di|M 68va|versae ipsius animae causantur ex diversis sive specialibus virtutibus ipsius animae in corpore. Quia igitur per dictam definitionem animae nulla virtus specialis animae determinatur, convenienter dicit dictam definitionem animae non dicere propter-quid passionum animae.

Et per hoc patet responsio ad tertio dubitatum. Non enim intendit dicere quod dicta definitio animae concluda|V 129|tur per definitiones inferius ponendas, sed dicit quod dicta definitio est sicut conclusio, id est quod est similis definitioni quae est conclusio demonstrationis. Et est similitudo quantum ad hoc, scilicet quod sicut definitio quae est conclusio dicit quid-est sive essentiam passionum solum in suo genere et non propter-quid, similiter dicta definitio solum |E 22vb| dicit quid est anima in communi et non dicit propter-quid passionum animae.

Ad secundum dicendum quod innuit definitiones posterius habendas dicere propter-quid passionum animae, non quia dicant totam causam passionis et sint media in demonstrationibus praeostendentibus passiones dictas de subiecto, sed quia maximam partem causalitatis dicunt et sunt partes definitionum, quae definitiones sunt ipsarum passionum et media in demonstrationibus. Hoc autem qualiter sit supponatur ex determinatis in principio primi libri.9

9Aristot., DAn 1.1.402b16-403a2. Supra, 1.1.Q3. Cf. Anon. Bodl., In DAn 2.4, ed. B. C. Bazán, pp. 32-35.

5 [2.E5] Nota quod dicit quod potentia intellectiva differt ab aliis potentiis, eo quod potentia intellectiva |V 134| secundum substantiam est separabilis a corpore; substantiae autem aliarum potentiarum non, sed simul corrumpuntur corrupto corpore. Et quod intelligat hic de substantiis ipsarum potentiarum et non de ipsis potentiis sub hoc esse tantum, scilicet secundum quod sunt partes animae hominis, patet, quia si intelligeret hoc de eis secundum quod sunt partes animae, diceret falsum. Potentia enim in|M 69ra|tellectiva secundum quod est pars animae hominis est intellectus possibilis.10

10De intellectu possibili ut comparatur ad intellectum agentem cf. redactio longior, 3.4.E1.

Et intellectus sub hoc esse, scilicet secundum quod est possibilis, non separabilis est, sed corruptibilis cum corpore.

6 [2.Q5] Dubitatur quare dicat tactum esse sensum alimenti [2.3.414b7], cum videatur sensus gustus esse proprius sensus alimenti.

Dicendum quod tactus dicitur esse sensus alimenti, quia sentit easdem differentias secundum quas alimentum alit. Alimentum enim alit corpus secundum quod habet has differentias calidum etc., cuiusmodi sunt differentiae tangibiles. Gustus autem dicitur esse sensus alimenti, quia sentit differentias illas secundum quas est alimentum delectabile vel tristabile, ut dulce, amarum etc.

7 [2.Q6] Dubitatur de simili quod ponit.

Videtur enim omnis triangulus esse divisibilis in triangulum et quadrangulum, ut si secentur duo eius latera per lineam aequidistantem tertio lateri;11

11De hoc verbo ‘aequidistans’ cf. Euclid, Elementa geometriae 1, definitio 35, secundum translationem Campani: “...” (Basel 1546, p. 3).

ergo videtur in omni triangulo esse quadrangulus sicut e converso.

Dicendum quod dupliciter potest figura dividi, scilicet aut secundum partes quantitativas sive integrales aut secundum formam. Utroque autem modo est quadrangulus divisibilis in triangulos. Cum enim dividitur in triangulos, uterque triangulus est simplicior in forma quam quadrangulus et simplicioris denominationis, sicut ternarius simplicior in forma est quam sit quaternarius. Triangulus autem non est divisibilis in formas sive figuras simpliciores secundum formam sed solum secundum quantitatem.

8 [3.Q1] Dubitatur, cum non solum naturalia quae sunt animata generent sibi simile, sed et alia ut ignis, qualiter per hoc quod facere sibi simile inest animatis ostendit generare et uti alimento esse opera vegetativae potentiae.

Dicendum quod dupliciter est dicere simile generari, scilicet aut per conversionem totius in totum, scilicet ut ignis corrumpendo formam aeris generat ignem; aut per decisionem sive propagationem, et de huiusmodi generatione hic intendit. Generare autem per decisionem solum inest animatis.12

12Cf. Petrus Hispanus, In DAn 2.10, ed. M. Alonso, p. 746, qui sentit cum Rufo in hac re.

Sed ex hoc videtur quod ad hoc quod animatum faciat sibi simile non oportet ipsum uti alimento, sed sufficit hoc quod est generare solum. |V 149|

Dicendum quod ex alimento est decisio facta. Unde sicut alimentum unitur toti corpori, quia est continua deperditio in animato, similiter quia oportet generationem esse similis, oportet etiam ex toto ipso fieri decisionem et non tantum ex aliqua parte. Et quia est sic generatio per decisionem, oportet generari in imperfecta magnitudine, et propterea necessaria est augmentatio. Patet igitur quod ad hoc quod animatum faciat sibi simile, non sufficit generare solum, sed etiam oportet alimento uti. Et augmentatio necessaria est ut habeat quantitatem perfectam; alimento uti necessarium est ut salvetur per aliquod tempus |F 201vb| in suo esse |M 69vb| proprio; generare est necessarium ut in esse perpetuo salvetur, scilicet in simili secundum speciem.

Sciendum quod per hoc quod dicit omnia participare esse divinum [2.4.415a29] non oportet ponere ipsum Primum communicari ab omnibus tamquam formam eorum, sed intelligit per esse divinum esse incorruptibile tantum. Verumtamen verum est quod ipsum Primum est causa formalis omnium,13

13Cf. Rufus, In Phys. 1.1.3, 1.8.2, 4.1.8, ed. R. Wood, pp. 96, 112, 163.

non quae sit pars rei, sed simpliciter separata a forma rei secundum essentiam, sine qua tamen non posset aliqua forma naturalis perficere materiam. Et est conveniens exemplum in vase continente aquam. Figura enim aquae non posset continere aquam nec figurare nisi conservaretur figura aquae per figuram vasis, et tamen figura vasis est simpliciter separata a figura aquae,14

14Aristot., Phys. 4.3.209b27-28; 4.4.211a3. Cf. Rufus, In Phys. 4.1.5, ed. R. Wood, p. 154.

et tamen est quasi causa formalis iuxta quam figura aquae terminat ipsam aquam. Similiter ipsum Primum sive exemplaria in Primo sunt formae quasi exemplum iuxta quod conservatur res in esse, cum tamen nihil sit de essentia rei.15

15Cf. Grosseteste, De veritate, ed. L. Baur, p. 141. De Primo ut forma exemplaris extra res cf. Summa Halesiana 1.1.1, 1: 71. Simili modo exponit Buckfield, In DAn 2: “...” (ed. H. Powell, pp. 149-150).

9 [3.Q2] Intelligendum quod ratio |M 70ra| quare ignis augmentat in infinitum est quia non semper idem augetur, |E 23ra| sed aliud et aliud. Augmentatio enim per ignem non est nisi generatio suae speciei in aliena materia. Et propterea si in infinitum apponitur aliud et aliud combustibile, et in infinitum augebit; augetur enim semper unum iuxta aliud et apponitur. In animato autem augmentatio finita est hac de causa, quia semper augetur idem et non aliud et aliud; idem autem simpliciter non potest augeri in infinitum.

Intelligendum enim quod cum augetur animatum, hoc non est ita quod alimentum subintret porositates eius quod est secundum speciem16

16De distinctione inter carnem secundum speciem et carnem secundum materiam vide Aristot., DGen 1.5.321b23-322a3. Cf. Rufus, In DGen 1.4.12: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, p. XXX).

in alito et ibi iuxta partes aliti fiat similis speciei cum alito -- sic enim in infinitum esset, scilicet per generationem partis iuxta partem. Sed augetur totum illud quod est secundum speciem in alito per subingressionem partium materiae alimenti dispositae sub partibus materiae propriae eius quod est secundum speciem, informatarum17

17Id est, partium materiae alimenti informatarum.

forma eius quod est secundum speciem, mediantibus partibus materiae propriae eius quod est secundum speciem. Et sic augetur quaelibet pars, ut caro secundum speciem augetur per subingressionem partium materiae dispositae alimenti ad formam carnis sub partibus materiae propriae carnis secundum speciem et informantur partes materiae alimenti a forma carnis secundum speciem mediantibus partibus materiae propriae carnis secundum speciem.18

18Cf. Rufus, In DGen 1.4.14: “...” (ed. N. Lewis & R. Wood, p. XXX).

10 [3.Q3] Dubitatur quare ignis videatur exhalare materiam in qua generatur et consumere, et propterea ad sui salvationem indigere semper alio et alio combustibili.

Videtur enim unumquodque natum salvari in sibi disposita materia. Igitur ignis |F 202rb| cum exhalat materiam in qua generatur, videtur appetere sui ipsius corruptionem -- quod est inconveniens.

Praeterea, facilius est adquisitum salvare quam illud adquirere. Igitur cum adquiratur ignis in aliqua materia, multo fortius videtur salvari in eadem materia.

Dicendum quod huiusmodi consumptio ignis et exhalatio materiae suae non est per naturam propriam ipsius ignis, sed magis per naturam loci in quo generatur huiusmodi ignis contrariam raritati tantae materiae ipsius ignis. Unde quia materia subtiliatur ipsius ignis in tantum quod ei naturaliter debetur locus superior, per naturam loci inferioris in ipsa materia subtiliata corrumpitur forma flammae in fumum et ascendit sive exhalat, petens locum superiorem convenientem suae raritati. Et propterea ad hoc quod hic inferius salvetur forma ignis, oportet apponi semper aliud combustibile. Si autem generaretur ignis in sphaera propria, non esset talis exhalatio suae materiae; |V 155| sed cum in materia alicuius generaretur, ibidem in illa materia salvaretur.

11 [3.Q4] Dubitatur super hoc quod dixit superius quod alimentum est omne per naturam animae convertibile et alens [2.4.416b9-11].

Videtur enim ignis ali, cum dicat superius quod alia corpora sunt alimentum igni [2.4.416a26-27].

Dicendum quod ignem ali non est nisi ignem generari in materia propinqua igni generanti et iuxta illum, et non in materia aliqua quae sit simul loco cum igne generante. Hoc enim non est possibile, cum actio ignis sit per contactum sicut et quorumcumque corporum ad invicem, et non per hoc quod sint simul loco. Huiusmodi autem non est alimentum proprie. Cum autem alitur corpus, ut caro, necesse est alimentum advenire cuilibet parti carnis alendae. Sic autem non fuit in igne.

Et ratio quare sic oportet est haec: Ubique in qualibet parte corporis sive carnium sunt omnia quattuor elementa sicut sunt in mixto. Ergo cum sint ibi solum in potentia accidentali,19

19Cf. Rufus, In Phys. P2: “...” (ed. R. Wood, pp. 86-87). Cf. etiam Rufus, MMet 7.16: “...” (Q290.49va).

est eorum ad invicem actio et passio aliqualis, quamvis prohibeantur corrumpere se per continens.20

20De potentia loci continentis cf. Rufus, In Phys. 4.1.3, ed. R. Wood, p. 153; cf. etiam Rufus, In DGen 1.5.2; 2.4.6; 2.6.4, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. XXX (130, 160, 166).

Ergo cum ubique sint in carne, est ibi a toto |V 158| corpore sive a qualibet eius parte facta deperditio. Sed alimentum est ad restaurationem deperditi. Ergo necesse est cuilibet parti aliquid alimenti advenire.21

21De adventu alimenti cuilibet parti aliti cf. Aristot., DGen 1.5.321b26-27. Cf. etiam Rufus, In DGen 1.4.11, ed. N. Lewis & R. Wood, p. XXX.

Hoc autem non potest esse per actionem corporis, quia (ut dictum est) huiusmodi actio est per contactum, et ita non potest per huiusmodi actionem forma fieri in materia exsistente simul loco cum ipso generante, sed iuxta generans fiet ei simile, et ita quod generatur non advenit |M 70va| cuilibet parti generantis.

Sed tunc dubitatur qualiter est possibile alimentum advenire cuilibet parti22

22Hic addunt FM: “corporis alendi, ut cuilibet parti.”

carnis alendae. Cum enim humiditas cibalis23

23De humiditate cibali cf. Rufus, In DGen 1.4.12, ed. N. Lewis & R. Wood, pp. XXX.

admixta humiditati naturali fuerit in venis minutis sive poris ipsius carnium, aut ibidem corrumpitur forma humiditatis et inducitur forma carnis, et tunc non advenit alimentum cuilibet parti carnis alendae, quia partibus solidis ipsius carnium |E 23rb| nihil advenit sed solum porositati eius, et sic esset eius alimentum eo modo quo alitur ignis, scilicet in generando ignem iuxta partes ignis generantis; aut non ibidem -- scilicet in poris -- generatur forma carnis in materia humiditatis. Aut igitur advenit materia humiditatis exsistens sub forma humiditatis cuilibet parti carnium, et ibi convertitur in carnem, et tunc cum materia humiditatis exsistens sub forma humiditatis fuerit actu corpus, erunt duo corpora in eodem loco simul. Aut cum in poris corrumpatur forma humiditatis, in eodem instanti advenit materia illius humiditatis cuilibet parti carnium, cum non possit materia esse vacua -- quod concedendum est.

Et dicendum quod simul cum corrumpitur forma humiditatis, cedit materia illius simul loco cum omni parte carnis,24

24De cessione in unam substantiam cf. supra, 1.6.Q1.

non tamen est illa materia adveniens materia prima solum sed est materia disposita,25

25De potentiis sive dispositionibus materiae cf. Rufus, Scriptum in Metaphys. 11: “...” (Q290.34va).

ita tamen materia quod non actu corpus.

Et26

26Loco “Et -- carnium sub forma carnium” legitur in FM: “...

quod huiusmodi materia sic adveniens cuilibet parti et cedens simul cum materia carnium sub forma carnium possit fieri alimentum et etiam augmentum sic patet: Forma carnium determinat materiae suae raritatem, ita quod non patitur materiam eius plus densari vel rarefieri,27

27De densitate determinata per naturam formae cf. Rufus, In Phys. 8.3.1, ed. R. Wood, p. 239.

sed cum manente eadem forma advenit alicui plus de materia, necessario illud aut erit magis densum, aut extendetur et fiet sub maiori quantitate. Sed non patitur dicta forma materiam plus densari, ut dictum est. Ergo per adventum huius materiae fiet caro maioris extensionis et maioris quantitatis quam prius. Si igitur plus adveniat de materia quam deperdatur, fiet augmentum. Si autem non, non fiet augmentum sed solum nutrietur, et hoc per naturam materiae advenientis, eo quod disponitur ad talem formam. Sicut autem cum fiebat deperditio, fuit illud deperditum prius secundum naturam non actu corpus sed simul ubique cum partibus carnis secundum speciem quae augentur, conse|F 202vb|quenter vero secundum naturam in recedendo fuit actu corpus ut humiditas vel fumus exhalans, similiter modo converso in nutriendo prius secundum naturam fuit quam adveniat actu corpus ut humiditas, consequenter autem secundum naturam in instanti adventus et unionis cum partibus carnium secundum speciem fuit non actu corpus simul loco cedens cum carne secundum speciem. Et huiusmodi materia adveniens dicitur caro secundum materiam. ... |V 162| ...

12 [4.Q1] Dubitatur super hoc quod dicit quod si lignum vel sensitivum esset in potentia activa, non indigeret extrinseco ad hoc quod ageret [cf. 2.5.417a6-9].28

28Cf. Averroes, In DAn 2.52: “...” (ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 210-211).

Videtur enim omne activum indigere materia extra in quam agat.

Dicendum quod ad hoc quod agens per actionem adgeneret speciem, in quo prius non fuit, indiget materia extra in quam agat. Ad hoc autem quod agens per suam actionem salvet speciem suam in materia, in qua est, non indiget aliquo extrinseco tali, sicut cum ignis generatur in ligno; ad hoc ut salvet speciem suam in materia propria agit in materiam propriam et non necessario in aliam, quamdiu potest illa materia in illo loco manere. Si autem sensitivum esset in potentia activa, esset hoc secundo modo; solum enim ageret ut salvaret speciem suam et non ut ipsam in alio generaret. Et propterea non indigeret extrinseco sed per se ipsum exiret in actum.29

29Loquens de virtute activa est Buckfield, In DAn 2: “...” (ed. H. Powell, pp. 166-167).

Videtur,30

30Hae dubitationes ..., cf. Rufus, Speculum animae 1: “...” Cf. etiam infra, nota in 34.

cum forma sensibilis, quantumcumque abstrahatur, dummodo sit aliquo modo corporis vel medii vel organi, semper vilius est quam anima sensitiva, quae est substantia incorporea, quod non possit agere in animam sensitivam.

Verum est quod immediate non agit, sed mediante organo in quo radicatur ipsa anima,31

31Cf. Rufus, Scriptum in Metaph. 4: “...” (Q290.8vb). Rufus, In Phys. 7.1.16: “...” (ed. R. Wood, p. 209). Cf. etiam infra, 11.Q2, 3.3.Q1.

quo alterato per consequens alteratur et anima, quia omne receptum est in recipiente etc.32

32Liber de causis 9(10).98-99, ...: “...” (ed. J. Hamesse, p. 232). Simili modo arguit Albertus M., DAn 2.3.1, ed. C. Stroick, OO 7.1: 97-98.

Sed tunc oritur dubitatio quare vegetativa non sentit sive apprehendit, cum contingat subiectum suum alterari.

Dicendum quod omne organum virtutis sensitivae est quaedam media proportio omnium suorum sensibilium spiritualiter exsistentium,33

33Cf. Rufus, In Phys. 7.1.16: “...” (ed. R. Wood, p. 208).
 Cf. etiam Rufus, SAn: “...” (Q312.107vb). Aristot., DAn 2.11.424a4-5: “...” (ed. F. Crawford, apud Averroem, In DAn 2.118, CCAA 6.1: 313). Eodem loco, ed. K. White: “...” (apud Anon. Bodl., In DAn 2.22, ed. B. C. Bazán, p. 273); et ed. R. Gauthier: “...” (apud Anon. Rom., In DAn 2.21, p. 399).
 De ‘proportione’ cf. Anon. Rom., In DAn 3.1, ed. R. Gauthier, p. 449. Cf. etiam Albertus M., DAn 3.2.3: “...” (ed. C. Stroik, OO 7: 178).

et propterea immutatur organum per sensibile iam spiritualiter exsistens.34

34De esse spirituali vide Averroem, In DAn 2.97, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 277.

Et propterea, cum anima sit spiritus, hanc immutationem potest percipere. Sed organum sive subiectum virtutis vegetativae est aliqua proportio contrariorum materialiter exsistentium, sicut aliquod corpus vere complexionatum inquantum huiusmodi, et propterea forma immutans hoc organum immutat ipsum materialiter et in ipso reperitur materialiter et non spiritualiter. Et propterea istam immutationem non percipit anima.35

35Rufus quaerit etiam postea quare anima vegetativa non cognoscat, infra, 11.Q3; quare materia non cognoscat in CAv 1.3, Q312.81vb, 84vb. Cf. etiam Albertus M., DAn 2.1.5, ed. C. Stroick, OO 7.1: 71.

|E O67 23va|


13 [5.Q1] Dubitatur: Cum parum est aer lucidus, de colore viridi apparet quod sit color indus;36

36Cf. Aristotle, De coloribus 3.794a13-14.

et similiter si oculus alicuius inficiatur humore rubeo, de colore albo apparet ei quod sit color croceus;37

37De hac infectione cf. Albertus M., DAn 2.3.5, ed. C. Stroick, OO 7.1: 103.

ergo errat visus cum iudicat de colore.

Ad hoc dicunt quidam38

38Non inventum.

quod album vel aliqua alia species coloris non est proprium sensibile visus sed color in communi,39

39Cf. Alhazen, De aspectibus 2.3.53, ed. M. Smith, 1: 177.

et ita visus cum iudicat de colore non decipitur, quia semper de colore iudicat quoniam color est. De specialibus autem coloribus dicunt non esse inconveniens visum decipi in iudicando.

Sed contra:

Album aut est sensibile per se aut per accidens. Non est sensibile per accidens, quia album immutat visum; sensibile autem per accidens non immutat sensum; est ergo sensibile per se. Aut ergo sensibile proprium aut sensibile commune. Non est sensibile commune, quia non sentitur aliquo alio sensu. Ergo est sensibile proprium -- quod verum est.

Dicendum quod ‘proprium’ dicitur dupliciter, aut tantum illud quod convenit omni et soli et semper,40

40Porph., Isagoge, “De proprio,” tr. Boethius, ed. L. Minio-Paluello, AL 1.6-7: 19-20.

et sic dicitur esse sensibile proprium quod est sensibile inquantum ipsum est. Alio modo dicitur proprium quod convenit soli, et sic dicitur album esse proprium sensibile, et hoc modo intendit hic dicere sensibile proprium.

Et dicendum quod est uno modo dicere visum non decipi sive errare in iudicando de albo et huiusmodi aliis coloribus. Cum enim perveniat color albus sive species eius ad oculum tinctum sive infectum humore aliquo rubeo, admiscetur de illo colore rubeo et adgeneratur color medius, sive croceus qui est medium inter colorem album et rubeum. Et huiusmodi color medius recipitur sive apprehenditur a visu sive eius similitudo. Iudicat ergo visus colorem receptum esse croceum qui in rei veritate croceus est. In iudicando ergo colorem receptum non decipitur; inquantum tamen iudicat istum colorem esse speciem coloris sive colorem corporis extra |V 173| decipitur. Et huiusmodi deceptio est eius respectu subiecti, eo quod iudicat colorem moventem visum esse colorem subiecti cuius non est.41

41Cf. Albertus M., DAn 2.3.5, ed. C. Stroick, OO 7.1: 103.

Similiter respondendum est ad aliud experimentum; color enim indus est materiale in colore viridi et quasi latens in illo. Et propterea cum inter diem et noctem lux in aere non sufficiens ad faciendum penitus colorem viridem extra se in medium, solum facit illud extra in medio quod est in ipso per excellentiam magis. Huiusmodi autem est color indus, et propterea illud recipitur in sensu. Igitur non decipitur visus in iudicando colorem receptum esse indum qui in rei veritate |F 203vb| indus est, et error huic veritati oppositus negatur in sensu proprio. Decipitur tamen in iudicando illum colorem receptum esse speciem coloris ipsius corporis extra, et ita decipitur in iudicando de subiecto coloris recepti et etiam moventis -- et hoc non est inconveniens.

14 [5.Q2] Intelligendum quod alio modo communitatis dicitur sensus communis esse communis et sensibilia communia esse communia. Sensus enim communis dicitur communis communitate causae, scilicet quia sensus communis est una radix in qua tamquam in radice fundantur proprii sensus. Communia autem sensibilia dicuntur communia quia pluribus sensibus propriis sentiuntur. |V 174|

Dicit42

42Loco “Dicit -- sensibile enim per accidens non” legitur apud FM: “...

quod a sensibili per accidens nihil patitur sensus; sensibile enim per accidens non immutat sensum, sed sentitur cum quiddam alterum immutat sensum. Sed de numero sensibilium ea quae sunt sensibilia propria sunt ea ad quae naturaliter ordinantur substantiae sensuum propriorum.

Et per hoc significat quod primo est uniuscuiusque sensus particularis substantia nata ordinari ad suum proprium sensibile; ex consequenti autem ad sensibilia communia, eo quod immutant inquantum sunt dispositiones sensibilium propriorum. Ad sensibile autem per accidens non est substantia alicuius sensus particularis ordinata, nec primo nec consequenter. |E 23vb|

15 [1.Q1] Nota:43

43Aliter ordinatur in redactione longiore ubi haec nota apparet supra, post primam divisionem, 1.D1.

Si consideretur hoc nomen ‘substantia’ prout dicit aliquid absolutum, tunc cum ‘forma’ magis dicat naturam absolutam quam ‘materia’, cum materia sit indigens magis et habens esse dependens a forma quam e converso, convenit hoc nomen ‘substantia’ per prius formae; per posterius autem materiae. Si autem consideretur hoc nomen ‘substantia’ prout imponitur ab hoc accidente substare, cum materia magis substet et pluribus quam forma, conveniet sic nomen ‘substantiae’ per prius materiae, secundario autem formae. Igitur cum haec divisio substantiae sit eius secundum prius et posterius, principaliter hoc nomen ‘substantia’ convenit substantiae compositae; secundo autem modo, ipsi formae; tertio modo, materiae. Alio modo e converso ut patet.44

44Cf. Rufus, Scriptum in Metaph. 7: “...” (Q290.14va-vb).
 Haec expositio defenditur contra quosdam a Buckfield, In DAn 2: “...” (ed. H. Powell, pp. 115-116).

16 [5.Q3] Dubitatur de hoc quod manifestat sensibilia aliqua esse sensibilia per accidens, eo quod sensus nihil patitur ab eis [2.6.418a21-24].

Videtur enim quod eadem ratione sensibilia communia sunt sensibilia per accidens. Videtur enim quod sensus non patitur ab eis sic: Solum patitur visus a colore, ergo non ab aliquo sensibili communi, et ita de aliis.

Propterea, omne illud a quo patitur sensus potest per excellentiam corrumpere sensum; sed sensibile commune non potest per excellentiam corrumpere sensum; ergo sensus non patitur a sensibili communi.

Dicendum ad primum quod non sequitur: ‘Visus patitur tantum a colore, ergo non a figura vel a sensibili communi’; color enim non immutat nisi secundum quod figuratus est. Unde figura ex consequenti immutat visum. Unde unum immutat per alterum, scilicet figura per colorem. Et propterea |V 175| non sequitur; sensibilia enim communia immutant sensus particulares ex consequenti, scilicet inquantum sunt dispositiones sensibilium propriorum, et ita ab his ex consequenti patitur sensus.45

45Hic addunt FM ...

Ad aliud dicendum quod prima propositio falsa est; solummodo enim sensibilia propria in agendo in sensus possunt corrumpere sensus. Et huius ratio est haec, scilicet quia sensibilia propria habent aliquid eis naturaliter correspondens in compositione organorum suorum sensuum. Et propterea ipsa sensibilia propria, cum excellentia fuerint, possunt corrumpere sensus. Sensibilia autem communia non sic eis correspondunt in compositione illorum organorum, et propterea in agendo sive immutando non possunt ipsos sensus corrumpere. ... |V 178| ...

[Pars sexta]

Cuius46

46Hic praem. sed exp. E: “Circa definitionem coloris sic dubitatur.” Cf. infra 6.Q1.

quidem igitur est visus [2.7.418a26].

17 [6.D1] Hic descendit specialiter ad sensibilia et primo determinat de sensibili sensus visus. Et primo determinat quae sunt visibilia; secundo, qualiter sunt visibilia.

18 [6.Q1] Circa definitionem coloris [2.7.418a31-b1] sic dubitatur: utrum hoc, scilicet ‘secundum actum’, habeat determinare hoc, scilicet ‘ lucidi’ aut habeat determinare hoc quod est ‘color’. Et hoc est quaerere utrum color indigeat praesentia luminis exterioris ad hoc ut possit movere, aut quod aer sive lucidum in potentia indigeat luminis praesentia ad hoc quod possit recipere speciem coloris.47

47Cf. Averroes, In DAn 1.16, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 23-24. Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.253va).

Dicendum quod haec indigentia est non ex parte aeris recipientis sed ex parte coloris; lux enim incorporata est causa coloris.48

48De luce incorporata cf. Grosseteste, In Phys. 5, ed. R. Dales, p. 112. Cf. etiam Grosseteste, De colore, ed. L. Baur, p. 78, et De veritate, ed. L. Baur, pp. 137-138.

Et quia sic est lux illa alligata corpori, non potest color de se se facere extra se. Et propterea de se non sufficit movere medium, sed indiget praesentia lucis non sic incorporatae.49

49Rufus, CAv 1: “...” (Q312.83vb-84rb).

Et quia huiusmodi lux quae facit colorem movere aerem non potest esse in illo corpore cuius est color -- sic enim ligata esset et non potens absolvere se -- oportet illam lucem esse contiguatam colori in aere extra, in quo aere non sic potest ligari et terminari.50

50Tenens positionem similem est Anon. Admont., In DAn 2.40, ed. J. Vennebusch, pp. 200-201.

Et propterea apponitur haec particula ‘secundum actum’ huic particulae ‘lucidi’, non ut significet quod ex parte aeris sit illa indigentia, sed ut significet quod oportet illam lucem esse in aere contiguato illi colori.51

51Citatur ab Anon. Rom., In DAn 2.13, ed. R. Gauthier, p. 310. Albertus M., DAn 2.3.7, ed. C. Stroick, OO 7.1: 108-110, comparat opinionem Avicennae cum opinione Averrois, concludens cum Averroe quod “...” Cf. etiam Anon. Erf., In DAn 2: “...” (Q312.63ra).
 Opinionem Rufi refert Buckfield, In DAn 2: “...” (M272.11vb-12ra).
 Cf. etiam Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.253va).

19 [6.Q2] Dicit52

52Loco “Dicit -- notandum quod” legitur in FM: “...

in littera quod proprius color putridorum non videtur in tenebra [2.7.419a5-6], sed eorum colorum proprius non est color, quia non tam fortiter incorporatur et ligatur in eis illa lux ut sit causa coloris simpliciter. Et quare sic videntur, notandum quod huiusmodi corpora tantum habent se de lumine quod illud lumen de se sufficit facere se extra se. Et propterea de se sufficit immutare medium, et tunc (scilicet in tenebra) viden|V 183|tur huiusmodi corpora in tota sua luce. Et propterea tunc non videntur sub proprio colore (tota enim lux sua non est sufficienter in ipsis terminata), sed apparent lucentia sive splendida. De die autem, quia excellit lux exterior, non apparet tantum lumen eorum, quia lux pauca non videtur in lumine multo propter magnam excellentiam |M 72ra| maioris luminis. Et propterea non videntur huiusmodi in praesentia luminis exterioris, sed solum videtur eorum color qui causatur ex luce penitus incorporata in ipsis et terminata. Et huiusmodi est eorum proprius color.

Est autem dupliciter sonus [2.8.419b4-5].

20 [7.D1] Intendit53

53Loco “Intendit -- echo” legitur in FM: “...

determinare de sensibili auditus, scilicet de sono: et de sono et in communi et de sono contracto et etiam de sono secundum suam substantiam et de quadam passione soni quae dicitur echo.54

54Cf. Anon. Rom., In DAn 2.15, ed. R. Gauthier, pp. 327-328. Cf. etiam Anon. Bodl., In DAn 2.16, ed. B. C. Bazán, p. 183.

21 [7.Q1] Per definitionem eius quod est echo videtur quod Aristoteles velit innuere quod motus localis sit cum sono; non enim fieret reflexio sive reditio ad obstaculum nisi aliquid esset directum usque ad illud prius. Et non videtur quod sit ibi aliquid quod posset repercuti ad obstaculum nisi hoc fuerit aer, et ita ibi erit motus localis.

Contra:

Soni oppositi facti in oppositas partes sunt in eadem particula aeris et quasi deferuntur per eundem aerem. Sed motus locales oppositi non possunt simul esse in eadem particula aeris. Ergo motus localis non est coniunctus cum sono.55

55Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.254ra).

|E 24ra|

Ad hoc posset faciliter responderi uno quodam supposito, scilicet quod omnia sensibilia radicantur in luce tamquam in una radice, non quod ipsa sint lux; non enim debet dici quod color sit lux sed radicatur in luce.56

56Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.254rb).

In luce enim sunt duo, scilicet substantia lucis et suus splendor.57

57Cf. Honorius Augustodunensis (?), Cognitio vitae 10, PL 40: 1013-1014.

Splendor autem lucis incorporatae color est. Et sicut est de colore, similiter et de aliis sensibilibus. Posset igitur dici quod aliquod esse lucis incorporatae cedit in colorem, et aliquod esse lucis incorporatae cedit in sonum, et sic de aliis sensibilibus. Et sic posset dici quod haec immutatio non est corporalis, sed mutatio spiritualis ipsius lucis. Sed illud non consonat sententiae verborum Aristotelis; non enim dicit Aristoteles ‘cum lux depellitur’ sed ‘cum aer |V 198| depellitur’ [2.8.419b25-27].

Propterea poterit aliter dici quod in aere sonante est dupliciter motus localis, et uno modo possunt motus contrarii esse in eadem parte aeris; alio modo non. Verbi gratia cum quodcumque planum percutit aliud, pars quaedam aeris exit a loco suo quae pellit aliam particulam, et sic deinceps. Et loquendo de hoc motu aeris non possunt motus contrarii esse in eodem; non enim posset hoc modo una percussio obviare alii quin ipsae impedirentur. Sed motus locales quos nunc dicam possunt esse in eadem particula aeris, ut cum hic aer percutitur, reinclinatur et redit ad suum locum. Et quia pulsus fuit violenter, in redeundo progreditur ultra suum locum; et quia adhuc est in nimia constrictione cum aere superiori, redit faciendo tremorem, et quilibet excessus tremoris in exeundo et redeundo cessantibus percutiente et percusso primo fit minor et minor, et propterea deficit sonus in fine.58

58Cf. Grosseteste, De generatione sonorum, ed. L. Baur, p. 7. Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.44va).

Et hoc modo potest intelligi quod unus tremor fiat in partem unam et etiam alius in partem oppositam, quorum motuum et tremorum neuter impediat reliquum, quoniam iste tremor non est tantum in unam partem sed in hanc et in illam. Et ideo unus aer potest deservire utrique tremorum, ita quod neuter impediat reliquum. Talem ergo motum possumus imaginari in sono; et quamdiu poterit ille tremor fieri, poterit sonus audiri. Et sic poterit responderi ad obiectionem quae posset fieri: Si esset motus localis in sono, oporteret partem motam rarefieri tam remote quam audiretur sonus -- quod falsum est.59

59Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.254ra).

22 [7.Q2] Nota quod differenter est sonus: Alicubi enim est sonus secundum esse materiale per quem modum est color in pariete; alicubi autem secundum esse spirituale |M 73ra| sicut est color in medio vel organo.

Ad sciendum ubi est secundum esse materiale et ubi est secundum esse spirituale et qualiter procedit ex esse materiali ad esse spirituale notandum quod omnis sonus aut fit ex violenta |V 199| separatione et fractione partium prius coniunctarum, aut ex collisione partium prius separatarum. Et utrumque istorum accidit quando percutitur durum cum duro; tunc enim dividuntur partes aeris prius coniunctae et dura separata colliduntur, et principalis sonus et primus fit ex ambobus. Eius autem duratio fit quandoque per hoc quod corpus percussum remanet in tremore, et ex hoc movet aerem tremefaciendo ipsum. Et puto quod in aere illo percusso sive diviso per percussionem est sonus materialiter. In aere autem consequenter rarefacto per talem motum tremoris est sonus in esse suo spirituali; tremor enim ex hoc quod per violentiam distrahit unam partem ab alia rarefacit ipsum aerem et subtiliat eius materiam. Et per naturam qua aer est subtilior quam prius fuit potest recipere sonum in esse spiritualiori quam in aere percusso et diviso |F 205vb| materialiter et corporaliter.60

60Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.254va).

Ex his patet ratio quare sonus non generat speciem suam in medio subito, sed successive. Quia enim tremor est motus localis, rarefaciendo autem medium successive per tremorem disponit medium ad receptionem soni spiritualiter, ideo generat speciem soni successive,61

61Cf. Anon. Rom., In DAn 2.16, ed. R. Gauthier, p. 348.

non forte quia non possit sonus subito immutare quantum esset de se si medium esset sufficienter dispositum. Et potest ista successio imaginari sicut si successive illuminaretur medium ad receptionem speciei coloris, et diaphanum illuminatum solum reciperet sicut successive illuminaretur, tunc successive reciperet. Similiter secundum veritatem imaginandum in soni generatione secundum esse suum spirituale.

De odore autem et olfactu [2.9.421a7].

23 [8.D1] Intendit determinare de odorabili. Primo determinat quae sunt odorabilia; secundo qualiter sunt odorabilia, ut ibi: “Est autem olfactus per medium [421b8-9].” |E 24rb|

24 [8.Q1] Dubitatur, cum sensitiva hominis perficiatur per intellectivam ipsius, qualiter dicat hominem peius odorare quam alia animalia [2.9.421a10], cum eorum sensitiva non sic compleatur.62

62De hac obiectione cf. Anon. Admont., In DAn 2.48, ed. J. Vennebusch, p. 222.

Dicendum quod, quia homo temperatissimae complexionis est, maximum habet de calido et humido. Sed calor est causa efficiens elevationis vaporum; humidum autem est causa materialis vaporum humidorum. Igitur in homine maxime est elevatio vaporum humidorum ad cerebrum; huiusmodi autem vapores per frigiditatem cerebri ingrossati descendunt. Et quia instrumentum odoratus situm est iuxta cerebrum vel prope cerebrum, obstruunt huiusmodi humiditates descendentes poros ipsius instrumenti, et ita prohibent odores immutare sufficienter illud instrumentum.63

63Cf. Anon., Quaest. de ente et anima:...” (A138.255ra).

Et propter hoc sensus olfactus non sufficienter potest comprehendere sive apprehendere species odorum. De odore tamen accepto |V 207| magis certitudinaliter iudicat olfactus hominis quam animalis alterius. Quod autem non secundum certitudinem differentias odoris accipiat ab accidente est, non ab intentione naturae.64

64De hac distinctione cf. supra, in redactione longiori, 3.E1. Cf. forsan supra, redactio longior, 8.E1. Hanc solutionem refert Anon. Admont., In DAn 2.48, ed. J. Vennebusch, pp. 223-224, et partim verbotenus Buckfield, In DAn 2: “...” (M272.14rb).
 Cf. etiam Albertus M., DAn 2.3.23, ...

25 [8.Q2] Dubitatur de hoc quod communiter dicitur araneam praecellere tactu aliis animalibus.

Dicendum quod aranea praecellit tactu, non quia maxime |V 208| discernat differentias tangibilium, sed solum quia per tactum citius discernit et apprehendit motum quam alia animalia.65

65Hanc dictionem attributam antiquis Albertus M., DAn 2.3.23, ed. C. Stroick, OO 7.1: 133, etiam tractat, dicens quod “...” Simili modo solvit Buckfield, In DAn 2: “...” (M272.14va).

Dubitatur etiam cum intellectus sit substantia non educta a corpore, quare dicat mollitiem carnis esse signum eius quod est esse aptum natum mente [2.9.421a26].

Dicendum quod intellectus quamvis sit substantia incorporea non educta a corpore, tamen quia in corpore agit per receptionem ab imaginatione, variantur eius operationes in diversis secundum diversas dispositiones ex parte corporis.66

66Simili modo quaerit et solvit Buckfield, In DAn 2: “...” (M272.14va).
 Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.47va).

Ex iam dictis videtur quod ex quo intellectus in homine non agit nisi per receptionem ab imaginatione, ergo in quibus magis viget imaginatio, et maxime vigebit virtus intellectiva, ut in melancholicis et phreneticis -- quod falsum est.67

67De phreneticis et melancholicis cf. infra, 3.1.Q2.

Dicendum quod in quibus magis viget sic imaginatio quod non68

68Loco “non subtilius sed fortius” legitur apud FM: “...” Potest esse omissio per homoeoteleuton in E vel vel additio siue correctio in FM.

subtilius sed fortius et magis materialiter, sive sub condicionibus materialibus magis, imaginantur speciem rei, in his minus viget virtus intellectiva, quia minus abstrahitur species a condicionibus hic et nunc in huiusmodi imaginationibus, et ita minus praeparatur ad hoc ut recipiat intellectus ipsam speciem ab imaginatione.69

69Simili modo quaerit et solvit Buckfield, In DAn 2: “...” (M272.14va).
 Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.47va).

Gustabile autem quiddam [2.10.422a8].

26 [9.D1] Determinat de gustabili qualiter est gustabile.70

70Loco “Determinat -- gustabile” legitur apud FM: “...

27 [9.Q1] Dubitatur super hoc quod dicit gustabile esse quoddam tangibile [2.10.422a8], scilicet utrum haec sit per se aut per accidens vera. Si per se, ergo gustus et tactus sunt idem simpliciter -- quod falsum est. Si per accidens, ergo eadem ratione potuisset prius dixisse visibile esse quoddam tangibile; est enim per accidens tangibile. Nec etiam sequitur ‘est per accidens tangibile, ergo est sensibile per medium intra’; non enim est sensibile color per medium intra.

Praeterea, dixit superius quod odor est sicci sicut sapor hu|V 217|midi [2.9.422a6]. Ergo qua ratione dicit gustabile esse quoddam tangibile, scilicet per naturam humidi, eadem ratione haberet dicere odorem esse quoddam tangibile per naturam sicci.

Item, quaeratur cum habeamus duo sensibilia diversorum sensuum, quorum unum est ipsius sicci, reliquum autem ipsius humidi, quare non similiter habeamus duo sensibilia diversa, quorum unum sit ipsius calidi, reliquum ipsius frigidi.71

71Cf. Anon. Rom., In DAn 2.19, ed. R. Gauthier, p. 382. Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.47vb).

Item, quaeratur cum sapor sit ipsius humidi aquei aliquid passi a sicco terreo,72

72Cf. Albertus M., DAn 2.3.28, ed. C. Stroick, OO 7.1: 139, qui dicit gustum esse humidum aliquid passum a sicco.

odor autem ipsius sicci aliquid passi ab humido aereo, propter quid non habemus aliquod aliud sensibile quod sit humidi aquei passi a sicco igneo, et aliud quod sit sicci ignei passi ab humido aqueo, et aliud quod sit humidi aerei passi a sicco terreo.73

73Hic etiam apud FM non considerata sunt humidum aereum passum a sicco igneo et siccum terreum passum a humido aqueo. Cf. etiam Anon. Rom., In DAn 2.19, ed. R. Gauthier, pp. 381-382.

Item, propter quid dicitur odor esse sicci ignei passi ab humido aereo magis quam e converso.

Item, quaeratur cum ex humido et sicco non solum causentur odores et sapores, sed etiam plura alia -- ut molle, durum, aridum, lubricum, et huiusmodi -- propter quid sapores et odores cedunt in sensibilia diversa diversorum sensuum ab humido et sicco, alia autem non, sed sunt eiusdem sensus sensibilia cum humido et sicco.

Septimo quaeratur quid est faci|M 74rb|ens saporem in esse spirituali ad hoc ut immutet gustum, cum hoc sit necessarium in omni sensibili, scilicet quod prius fiat in esse spirituali.

Dicendum ad primum quod cum dicit ‘gustabile esse quoddam tangibile’ [2.10.422a8], haec non est omnino per se, scilicet ita quod subiectum et praedicatum |E O68 24va| sint idem ut sit formalis praedicatio, nec est omnino per accidens, ut haec ‘visibile sive color est quoddam tangibile’.74

74Quod non sit haec praedicatio formalis dicit etiam Anon. Admont., In DAn 2.51, ed. J. Vennebusch, p. 232.

Color enim ita per accidens est tangi|V 218|bile quod tangibile secundum quod tangibile nihil confert ad hoc quod color sit visibile. Gustabile autem est ita tangibile quod tangibile aliquid confert ad hoc quod sit gustabile; humidum enim secundum quod tangibile est est materia gustabilis. Unde est quasi causalis praedicatio, et sic est aliquo modo per se.75

75De tangibili ut materia gustabilis cf. Philippus C., Summa de bono, “De temperantia” 5, ed. N. Wicki, 2: 892.

Ad secundum dicendum quod odor est sicci sicut sapor humidi, quoad hoc quod siccum est materia odoris; humidum autem materia saporis. Sed tamen humidum solum secundum quod tangibile est est materia saporis, et propterea immutat per medium intra. Siccum autem non solum secundum quod tangibile est est materia odoris, sed secundum quod magis subtiliatur siccum per calorem, et ita secundum quod potest fieri odor in esse magis spirituali in medio extra. Et quia odor est in sicco magis subtiliato per calorem quam sit humidum76

76Ita forsan pro ‘siccum’.

proprie tangibile, sentitur per medium extra et non per medium intra, quia non est ipsius sicci secundum quod siccum tangibile est.77

77Cf. Anon. Rom., In DAn 2.19, ed. R. Gauthier, p. 383.

Ad tertium dicendum quod cum quattuor sint qualitates primae, calidum et frigidum sunt qualitates activae, et ita magis sunt in ratione causae efficientis ad passiones consequentes; humidum autem et siccum sunt qualitates passivae, et propterea sunt in ratione materialis causae ad passiones consequentes. Et propterea ex humido et sicco causantur passiones consequentes sensibiles; ex calido autem et frigido non, sed sunt in ratione efficientis solum respectu passionum consequentium.78

78Cf. Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.47vb).

Ad obiectum quarto et quinto loco intelligendum quod odorem esse sicci ignei passi ab humido aereo nihil aliud est quam odorem causari ex admixtione sicci cum humido per calorem subtiliantem partes materiae. Similiter saporem esse |V 219| humidi aquei passi a sicco terreo nihil aliud est quam saporem fieri ex admixtione humidi cum sicco per frigidum ingrossans partes materiae. Causa igitur effectiva in odore est calidum; in sapore autem est causa effectiva frigidum. Sed cum dico humidum aqueum passum |F 207rb| a sicco igneo, tango duas causas efficientes, scilicet ex parte sicci ignei calidum, ex parte humidi aquei frigidum. A duobus autem efficientibus non fit una qualitas. Et propterea ex humido aqueo et sicco igneo non fit aliquod unum sensibile, et similiter de aliis combinationibus complectentibus causas plures efficientes contrarias.

Et intelligendum quod quia calidi actio et virtus magis vigoratur in sicco quam in humido, cum ex admixtione sicci vel humidi causatur aliqua passio per calidum, magis dicetur illa passio esse sicci quam humidi, sicut eius quod est materiale in ipsa. Quia quamvis ex admixtione sicci et humidi causetur per naturam caloris, magis tamen per naturam sicci quam humidi. Siccum enim est plus passivum et receptivum actionis ipsius calidi quam sit humidum. Et propterea odor dicitur esse magis sicci quam humidi. E contrario autem est in sapore; frigidum enim magis viget in humido quam in sicco et pluris est potestatis. Et propterea quamvis ex admixtione humidi et sicci per naturam agentem frigidi causetur sapor, magis tamen per naturam humidi quam sicci. Et propterea dicitur sapor esse ipsius humidi potius quam sicci.

Ad quintum dicendum quod quia in humido et sicco parva est transmutatio ad hoc ut fiant aliae passiones ex eis, ut molle et durum et huiusmodi, non cedunt in sensibilia alterius sensus a sensu-tactu, cuius sensibilia sunt humidum et siccum. Durum enim nihil aliud est quam humidum viscosum coagulatum in sicco; molle autem fit per parvam transmutationem ex humido. Odor autem et sapor per magnam transmutationem fiunt ex humido et sicco, et propterea cedunt in sensibilia sensuum diversorum a sensu-tactu.

Intelligendum tamen quod cum molle et durum sentiuntur a sen|V 220|su-tactu, non tamen eodem modo sicut humidum et siccum, sed magis per naturam qua communicant cum sensu communi, scilicet ut per naturam motus. |E 24vb| Tactus enim sentit molle per hoc quod transponuntur partes eius secundum situm et locum cum pellitur a tangente; durum autem per hoc quod ipsum transponit partes pellentis sive tangentis secundum situm et locum, et ita per naturam motus; humidum autem et siccum sentit tactus per naturam suam propriam.

Ad sextum dicendum quod humidum sapidum appositum linguae reperit in lingua humiditatem valde subtilem non habentem de se aliquem saporem, potentem tamen recipere. Et quia potest recipere saporem cum apponitur humidum sapidum, recipit sapiditatem ab illo. Et quia omne quod recipitur in aliquo est in illo per modum recipientis,79

79Liber de causis 9(10).98-99, ed. A. Pattin, Tijdschrift voor philosophie 28 (1966) 160, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 11.12: “...” (ed. J. Hamesse, p. 232).

quia recipiens est excellenter subtile, sapor in ipso receptus fit in esse magis spirituali et subtiliori. Subtiliatio igitur ipsius humidis naturalis insipidae de se est causa quare fit sapor in esse magis immateriali et spirituali |M 74va| in medio sive in lingua quae per naturam ipsius humidi subtilis in ipsa est medium.80

80Cf. Anon. Rom., In DAn 2.19, ed. R. Gauthier, p. 384, ubi expositio similis est.

Intra autem linguam est nervus quidam situs qui est proprium instrumentum gustus, quod instrumentum consequenter ab huiusmodi sapore facto in esse magis spirituali in medio immutatur, et sic sentit gustus.81

81De nervo in lingua cf. Anon., De anima et de potenciis eius, ....
 Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.48ra).

... |V 225| ...

[Pars decima]

De eo autem quod potest tangi [2.11.422b17].

28 [10.D1] Hic intendit de tangibili. Et quia sufficienter omnibus patet quae sunt tangibilia, hoc supponit. Et82

82Loco “Et -- illas determinat” legitur apud FM: “...

primo tangit duas quaestiones de tactu et tangibili quae intendit determinare; secundo illas determinat.83

83Cf. Anon. Rom., In DAn 2.20, ed. R. Gauthier, p. 388.

29 [10.Q1] Sciendum quod cum dictum est quod tangentia se in aqua vel in aere non tangunt se, li ‘tangentia’ ex parte subiecti copulat tactum naturalem, et tangit unumquodque aliud naturaliter quod influit virtutem in illud. Et sic dicitur caelum tangere omnia elementa; huiusmodi autem tactus contingit esse aliquorum etsi extrema non sint simul. Li ‘tangunt’ autem ex parte praedicati copulat tactum mathematicum, quod tangere est habere extrema simul.84

84Cf. Rufus, In DGen 1.5.8: “...” (Q312.16va).

Et ita tangentia se |V 231| naturaliter possunt non tangere mathematice, et ita non est oppositio inter praedicatum et subiectum dictae propositionis.85

85Hanc solutionem adoptat Buckfield, In DAn 2: “...” (B1180.43v).

30 [10.Q2] Quaeritur an omnia tangibilia, scilicet calidum, frigidum, siccum, humidum reducantur ad aliquod unum vel non.

Secundo an sensus tactus debeat dici unus sensus an plures.

Tertio de modo immutandi in hoc sensu, scilicet qualiter tangibilia immutant tactum.

Quod omnia tangibilia reducantur ad unum aliquid sic videtur: Duae sunt contrarietates primae tangibilium: una calidum frigidum, alia humidum siccum, quarum contrarietatum maxima diversitas significatur per haec duo nomina: ‘activum’ et ‘passivum’. Sed maxima diversitas est contrarietas.86

86Aristot., Metaph. 10.4.1055a8-10, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 1.243: “...” (ed. J. Hamesse, p. 135). Cf. Averroes, In Metaph. 10.13: “...” (Iunt. 8: 122). Cf. etiam Dialectica Monacensis 4: “...” (ed. L. de Rijk, Logica modernorum 2.2: 549).

Ergo istae differentiae, activum et passivum, sunt differentiae contrariae; sed differentiae contrariae fundantur super aliquid unum; |V 235| ergo dictae duae contrarietates primae reducuntur ad aliquid unum.87

87Cf. Anon. Rom., In DAn 2.20, ed. R. Gauthier, p. 391. Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.48va).

Dicendum quod maxima diversitas dictarum duarum contrarietatum designatur per has differentias: activum et passivum. Sed haec propositio ‘maxima diversitas est contrarietas’ potest et bene et male intelligi. Si enim intelligatur de differentia sive diversitate quorumcumque, falsa est; non enim est maxima diversitas quorumcumque contrarietas, sed in ipsis contrariis maxima diversitas est |F 208va| contrarietas. Et haec diversitas non intelligenda est maxima quoad omnes differentias sive respectu omnium, sed solum in respectu suorum mediorum, ut sit sensus ‘in illis rebus in quibus fundatur contrarietas maxima diversitas est contrarietas’. Hoc est: Maxima diversitas est inter extrema et non inter media sive inter medium et extrema.

Intelligenda est ergo dicta propositio de diversitate eorum in quibus est una natura communicata. Et quod non de diversitate quorumcumque est hoc intelligendum patet, quia inter omnia quae sunt non est maior diversitas quam diversitas designata per haec duo nomina, ‘ens potentia’ ‘ens actu’ sive ‘ens potentiale’ et ‘ens necessarium’. Causa enim prima est ens actu et ens necessarium; causatum vero est ens potentia sive ens possibile. Et cum inter causam primam et causatum fuerit maxima diversitas, haec tamen non est contrarietas quae fundatur in aliqua una natura, sed fundatur in naturis maxime diversis in infinitum distantibus. Et similiter est de aliis correlativis, scilicet quod diversitas relativorum fundatur super diversa. Et hoc est quia relativa volunt simul esse, quare eorum diversitas vult simul esse; sed diversitas |M 75va| simul exsistentium non potest fundari in aliquo uno; idem enim non potest simul et semel habere diversitatem et oppositionem in se. |V 236|

31 [10.Q3] Habito quod non omnia tangibilia reducuntur ad unam naturam quaeritur consequenter de tactu utrum sit unus, quia si non, male enumerantur quinque sensus proprii.88

88Cf. Anon. Rom., In DAn 2.20, ed. R. Gauthier, p. 391.

|E 25ra|

Et quod non sit sensus unus sed simpliciter plures videtur per hoc quod ipsa tangibilia sunt simpliciter diversa et non ad aliquid unum reducibilia.

Dicendum ad hoc quod si quaerimus unitatem sensus, debemus ipsam quaerere ex parte organorum, non ex parte obiectorum, nec ex parte substantiae ipsius animae; substantia enim animae, cum recipitur in tali organo aut tali, dicitur esse talis virtus aut talis, et talem habens operationem aut talem. Quaerenda est igitur sensus unitas ex unitate organi et diversitas ex diversitate.89

89Regulam similem enuntiat Albertus M., DAn 2.3.31, ed. C. Stroick, OO 7.1: 144.

Et supponamus quod necesse sit organum sensus tactus esse mixtum. Dico ergo quod sicut organum tactus mixtum non est simpliciter unum nec simpliciter multa, sed unum confusum,90

90De uno confuso cf. Rufus, In DGen 2.4.3, 2.4.5, ed. N. Lewis & R. Wood, p. XXX.

eodem modo non erit sensus tactus simpliciter unus nec simpliciter plures, sed unus confusus. Et propter hoc dixit ipse in littera: “Si enim tactus non est sensus unus sed plures, necesse est ea quae tangi possunt esse plura” [2.11.422b17-19], quasi dicat, ‘quanta est multitudo in sensibus, tantam oportet esse in sensibilibus’, et non e converso. Non enim requiritur tanta multitudo in sensu quanta est in sensibilibus, sed habet sensus unitatem ex organo. Quare cum organum tactus sit mixtum, et ita unum per confusionem, erit et tactus sensus unus per mixtionem et confusionem.91

91De unitate sensus tactus cf. Rupella, Tractatus de divisione multiplici potentiarum animae 2.4, ed. P. Michaud-Quantin, Paris 1964, p. 74.

Sed contra hoc videtur quiddam quod dicit inferius, scilicet quod omnis sensus est medietas quaedam suorum sensibilium,92

92Aristot., DAn 2.11.424a4-5: “...” (ed. K. White, apud Anon. Bodl., In DAn 2.22, ed. B. C. Bazán, p. 273); ...Secundum translationem Michaelis Scoti legitur ....

id est organum cuiuslibet sensus gratia suae ultimae completionis. Sed medietas sive medium sensibilium non potest esse nisi per mixtionem sensibilium ad invicem. Igitur videtur quod cuiuslibet sensus organum sit mixtum sicut et organum tactus.

Dicendum quod illud argumentum peccat in duobus: |V 237| Tum quia aequivoce dicitur ‘medietas’ in tactu et in aliis.93

93Cf. Rufus, SAn:...” (Q312.107vb-108ra).

Tum quia in aliis est organum medietas plurium ad idem reductorum; in tactu autem non sic est.

Dicendum igitur quod alii sensus dicuntur esse medietates suorum sensibilium, non quia sit instrumentum cuiuscumque aliorum sensuum admixtio suorum sensibilium, sed quia est eius ultima completio citra animam aliqua una natura et radix una, in qua radicantur omnia sua sensibilia, ut scilicet natura lucis est ultima completio oculi, quae quidem lux potest dici medietas omnium colorum tamquam illud in quo radicantur omnes colores. Similiter aer per naturam suae mobilitatis est medietas et ultima completio instrumenti auditus in qua radicantur omnes soni per dictam naturam, et in natura sicci radicantur omnes odores, et in natura humidi omnes sapores. Non94

94Hic in M invenitur signum quasi intenderetur aliquid addere in margine.

sic autem potest esse una natura in qua radicentur omnia tangibilia. Et propter hoc non potest natura aliqua talis esse medium in tactu, sed oportuit esse medium alio modo, scilicet per mixtionem et confusionem.

Dicit Commentator quod ex hoc habetur solutio huius quaestionis, quare scilicet visus sentit omnes colores, tactus autem non omnia calida; non enim sentit calidum |F 208vb| eiusdem complexionis cum ipso, sed solum extrema. Hoc autem est, ut dicit, quia visus alio modo est medietas visibilium quam tactus tangibilium.95

95Cf. Averroes, In DAn 2.118, ed. F. Crawford, CCAA 6.1: 314.

Et ex hoc patet quod medietas in aliis sensibus non ponit mixtionem; in tactu autem ponit. Et etiam alia differentia est quod sensitivum tactus est medietas plurium sensibilium non ad unum aliquod reductorum. Et propter hoc mixtio qua miscetur sensus tactus non cedit ad aliquid unum, sicut nec miscibilia, quare nec est simpliciter sensus unus. Sed ex alia parte omnes colores reducuntur ad naturam lucis, et similiter de aliis; sed prior differentia magis propria est.

32 [10.Q4] Consequenter quaeritur qualiter forma tangibilis, ut calidi, |V 238| extra immutat medium et organum, sic: Omnis sensus indiget medio in quo forma sensibilis fiat in esse spirituali, ut recipiatur. Et illud quod facit sensibile esse in esse spirituali vocamus agens in sensu.

Quaeritur igitur quid est illud agens in sensu-tactu quod facit calidum esse in medio in esse spirituali; illud enim agens aut reperitur ex parte calidi aut carnium. Quare cum immutando lignum non generat speciem suam nisi in esse materiali, nec in carne nisi in esse materiali. Quod nec etiam ex parte medii videtur; medium est mixtum, et ita minus simplex et minus subtile quam aliquod miscibilium, ut quam ignis. Ergo in medio non est causa quare |E 25rb| in ipso fiat calidum in esse spirituali, quia quod debet absolvere aliud |M 75vb| ab esse materiali et dare ei spirituale debet esse subtilius et nobilius illo.

Dicendum ad hoc sic: Supponamus quod in corporibus simplicibus sit substantia materiae et substantia formae, quae sunt partes corporis, et etiam natura caelestis, qua mediante salvatur haec forma in materia (sicut per illud quod est magis solutum a materia). Et sicut mediante illa salvatur sua forma in materia, sic mediante ipsa absolvitur a sua materia, ut agat in aliud corpus et transferatur in aliam materiam. Supponamus etiam ex parte mixti quod ultima forma mixti, inquantum mixtum est, non est medietas contrariorum, sed aliquid additum supra medietatem formarum elementarium. Et haec similiter est natura caelestis, quae est quasi continens, non tamen quae transfundatur ex extrinseco, sed est educta de materia mediantibus formis elementaribus.

His igitur suppositis duobus, scilicet uno ex parte miscibilium et alio ex parte mixti, dico quod calidum materialiter agit in carnem primo, ut materialiter ibi generet |V 239| suam speciem. Virtus autem calidi delata in hanc carnem non defertur sine virtute caelesti. Haec autem natura adveniens mixto cum inveniat in mixto naturam consimilem ut actum eius et ut continentem ipsum, et ita inveniat eam ibi in maiori actualitate. In maiori enim actualitate est cum est actus quam cum est medium inter actum et potentiam, et ideo maiorem actualitatem recipit ab ipso, et ob hoc fit ibi in esse nobiliori, et mediante illa fit in esse nobiliori virtus calidi ibi delata per ipsam.96

96Cf. Anon. Rom., In DAn 2.20, ed. R. Gauthier, p. 396. Cf. etiam Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.50ra).

Sed tunc quaeritur ulterius, cum in carne sit ipsum tangibile factum in esse spirituali, et caro etiam est mixtio contrariorum, propter quid anima non sentit speciem tangibilis mediante carne tamquam per organum; non enim amplius videtur exigi ad esse organi in tactu.

Dicendum quod ad hoc quod fiat sensus tactus oportet esse duplicem mixtionem contrariorum, quarum una requiritur ad medium, reliqua autem ad organum. Mixtio enim contrariorum, scilicet calidi, frigidi, sicci, humidi, materialiter exsistentium requiritur ad medium. Mixtio autem eorundem spiritualiter exsistentium requiritur ad organum. In carne autem non est secunda mixtio, sed in organo.97

97De modo duplici exsistentiae contrariorum in sensu tactus cf. Anon. Admont., In DAn 2.53, ed. J. Vennebusch, pp. 241-242.

Unde cum iam in carne reperit calidum sive species calidi hanc actualitatem, scilicet quod facta fuerit ibi in esse spirituali, defertur ulterius ad organum, in quo quia haec mixtio reperitur secundum esse spirituale, per illud extremum tangibile adveniens in esse spirituali trahitur magis haec mixtio sive medietas ad naturam illius extremi advenientis, et propterea immutat illud adveniens ipsum organum et sentitur.

Notandum tamen |F 209ra| quod ipsum organum utramque mixtionem habet, sed tamen ex secunda mixtione quae est contrariorum exsistentium in esse spirituali sortitur nomen ‘organi’. Et forte qui vellet reddere causam quare natura tantum duas animas faciat, ex dictis eam accipiet. Diceret enim quod anima |V 240| vegetativa per naturam educitur a mixtione contrariorum materialiter exsistentium, cuius signum est quod facit operationes suas mediantibus formis illis materialiter exsistentibus. Anima autem sensitiva educitur per naturam ex mixtione eorum spiritualiter exsistentium, cuius signum est quod excercet operationem suam per actionem illorum miscibilium spiritualiter exsistentium, et sicut una mixtio praecedit aliam mixtionem, sic vegetativa praecedit sensitivam. ... |V 242| ...

[Pars undecima]

Universaliter de omni sensu [2.12.424a17].

33 [11.D1] Determinato de sensibilibus sensuum propriorum, hic determinat de ipsis sensibus. Et primo determinat quid est sensus; secundo determinat quot sunt sensus.98

98FM addunt “...
 Cf. Anon. Erf., In DAn 2: “...” (Q312.64vb).
 Cf. etiam Buckfield, In DAn 2: “...” (B1180.44r).

34 [11.Q1] Dubitatur qualiter dicat speciem sensibilem non esse in sensitivo per extensionem [2.12.424a26-27], cum illud de recepto quod est in una parte oculi non sit illud quod est in parte altera.

Dicendum quod cum color in corpore recipiat extensionem secundum extensionem corporis, non sic generat speciem suam in medio vel in oculo ut haec pars coloris fiat |E O69 25va| in hac parte, et alia pars coloris in alia parte oculi, sed fit huius partis species in toto oculo et similiter alterius. Et haec extensio speciei in oculo negatur in littera, scilicet quae respondeat extensioni coloris in materia; est tamen alio modo per extensionem in oculo, scilicet eo quod non est in qualibet parte oculi tota species, et haec extensio speciei sensibilis non negatur in ipso sensitivo.99

99De hac extensione dantur hic tres condiciones: Pars speciei non respondet parti organi; species partis cuiuslibet est in toto organo; sed tota species non est in qualibet parte organi.

In ipsa autem virtute sensitiva negatur uterque modus extensionis.

35 [11.Q2] Nota quod species sensibilis nullo modo potest immutare animam immediate nec agere in ipsam, sed solum in corpus agit immediate. Unde ultima actio ipsius sensibilis immediate est in organum. Verumtamen sensibile immutando organum quoad ultimam eius completionem corpoream ex consequenti immutat animam hac ratione, omne receptum est in recipiente per modum recipientis.100

100Liber de causis 9(10).98-99, ed. A. Pattin, Tijdschrift voor philosophie 28 (1966) 160, ut citatur apud Les auctoritates Aristotelis 11.12: “...” (ed. J. Hamesse, p. 232).

Ergo cum ipsum organum recipiens animam sensitivam immutatur a sensibili, et ipsa virtus sensitiva recepta ex consequenti similiter immutabitur. Virtus enim sensitiva est completio ultimae completionis corporeae ipsius organi, virtute cuius ultimae completionis corporeae recipit et immutatur ipsum organum.101

101Cf. Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.50vb).

Dubitatur super hoc quod dicit sensum “susceptivum specierum sensibilium sine materia” [2.12.424a18-19]. Quaeritur enim cum sentitur color, utrum in ipsa anima recipiatur aliquid |V 247| ipsius coloris quod ibi prius non fuit, sicut recipitur aliqua natura ipsius coloris in medio et etiam in organo, aut non.

Quod sic videtur:

In ipsa anima fit similitudo coloris; sed similitudo, cum sit relatio, non fundatur supra nihil; ergo oportet ut aliquid ipsius coloris fiat in anima, quod deferat istam similitudinem.

Item, si anima nihil haberet in se post sensum factum quod non habuit ante sensum, non magis cognosceret anima post sensum factum quam ante, nec apprehenderet.

Ad oppositum sic:

In primo libro huius dicit Aristoteles quod stante complexione alicuius et remanet anima sensitiva. Si enim senex accipiat oculum iuvenis, videret sicut et iuvenis,102

102Aristot., DAn 1.4.408b21-22. Cf. Les auctoritates Aristotelis 6.1.15: “...” (ed. J. Hamesse, p. 175).

quasi dicat: Corruptio ipsius sensus non debetur corruptioni ipsius animae, sed corruptioni substantiae ipsius organi.103

103Cf. Rufus, MMet 11.5: “...” (Q290.55rb).

Ergo (ut videtur) nec receptio naturae alicuius sensibilis inerit substantiae ipsius animae, sed solum substantiae ipsius organi.

Praeterea, dicit hic quod in ipso recipiente aliquid a sensibili per excellentiam recepti dissolvitur ratio et proportio [2.12.424a28-32], ergo si anima reciperet aliquid ipsius sensibilis excellentis, corrumperetur ipsa anima per se et non solum per corruptionem corporis -- quod est inconveniens.

Item, si sicut color in materia extra multiplicat aliquam naturam sui in medium et a medio in organum, similiter esset eius multiplicatio ab organo in ipsam animam, anima nihil reciperet neque cognosceret nisi quod esset ei prius obiectum in corpore extra, sicut nec ipsa intermedia inter animam et corpus extra aliquid re|M 76va|cipiunt nisi quod fuit extra in corpore, licet spiritualius. Hoc autem falsum est; possumus enim imaginari lineam rectam et sphaericam veram quae nun|V 248|quam prius accepta fuerunt in sensu ab extra. Et similiter est sentire colorem cui similem nunquam recepit sensus ab extra et huiusmodi alia.

Ad haec dicendum quod non multiplicat color nec aliquod sensibile aliquam naturam sui nisi quamdiu recipiens est corpus. Nec dicendum quod aliquid veniat in animam quod sit aliquid ipsius coloris. Quia si sic esset, posset illud per excellentiam corrumpere animam per se, sicut potest corrumpere organum per se, id est ultimam eius completionem -- quod falsum est. Solum enim per se corrumpit ultimam completionem corpoream ipsius organi, et sic per accidens ipsam animam quoad esse quod ibi habuit.104

104De opinionibus in hac re cf. Albertus M., De homine, De anima sensibili 1.4, De visu ex parte modi et actus videndi, ed. H. Anzulewicz et J. Söder, OO 27.2: 185-188.

Dicendum igitur quod in anima est similitudo ipsius sensibilis extra non omnino sine re, sine re tamen quae sit ipsum sensibile extra vel aliquid ipsius sensibilis. Unde sicut in causa prima est descriptio omnium causatorum |E 25vb| ab ipsa, et in ipsa quasi relucet similitudo omnium causatorum, sic in causato aliquo modo est descriptio et vestigium omnium causarum praecedentium.105

105Cf. redactio longior, 3.4.Q2.

Si enim causatum essentialiter ordinatur ut sit ab illis causis praecedentibus, igitur ipsum habet aliquid in se per quod respondet omnibus causis praecedentibus. Et quoad hoc communicat anima sensitiva cum causatis praecedentibus. Anima enim sensitiva est ultimum et finis intra totius operationis naturae; venit enim in esse prima materia mediante et mediantibus primis formis contrariis et etiam mediante mixtione |F 209vb| etc.

Sicut ergo quodcumque causatum est aliquo modo similitudo suae causae, sic anima sensitiva est aliquo modo similitudo omnium praecedentium et ita omnium sensibilium.106

106Cf. redactio longior, liber 3, pars 7.

Ipsa ergo similitudo in anima est fundata super aliquid, non quod sit sensibile extra |V 249| vel aliquid illius, sed super aliquid quod est similitudo suarum causarum praecedentium, scilicet super animam ipsam.107

107Cf. Anon. Erf. II, In DAn 2: “...” (Q312.50rb-va).

Sed posset aliquis ex dictis arguere quod eadem ratione anima vegetativa cognosceret omnia praecedentia in natura, cum sit similitudo omnium praecedentium naturalium.

Dicendum quod plus est in anima sensitiva; cum enim fit sensibile in esse spirituali, immutat organum sensus. Et quia sensibile est in esse spirituali in organo et non materialiter, ex hoc potest aliquo modo immutare substantiam incorpoream, non quia aliquid corporis transmutatur in animam, sed species sensibilis recepti in organo aliquo modo alterat animam secundum quod unitur organo. Et alterando ipsam excitat ipsam ut convertat se supra se ipsam ut est eius similitudo.108

108De excitatione animae ut formet sensibilia in seipso, cf. Auvergne, De universo 2.2.72-74, OO 1: 927-930.

Anima ergo sic alterata a coloris specie convertit se supra se ipsam ut est eius similitudo, nihil eius recipiendo sed solam eius similitudinem actualem.109

109Cf. Anon. Rom., In DAn 2.22, ed. R. Gauthier, p. 403.

Et quod sic intendat Aristoteles videtur per exemplum Aristotelis quod ponit de cera et sigillo [2.12.424a19-21]. Non enim recipit cera formam sigilli ut aliquid sigilli transferatur in ipsam ceram, sed solum ut ipsa fit actu similitudo ipsius sigilli. Similiter nihil ipsius sensibilis transfertur usque in animam, sed solum fit quod anima quae prius in potentia fuit eius similitudo fiat actu eius similitudo, quando convertit se supra ipsam.110

110Dissentit Augustinus in hac materia ab Aristotele. Cf. Rufus, CAv 1: “...” (Q312.84ra).

36 [11.Q3] Sed quaeret aliquis quare ergo non potest aliquod aliud causatum, ut mixtum, convertere se supra suas causas praecedentes, ut supra formam et materiam praecedentem.

Item, quare non potest anima vegetativa hoc facere.

Dicendum quod ratio huius est quod nihil aliud quam anima sensitiva quod educitur aut fit a natura recipit actionem sensibilis inquantum spirituale est, sed solum materialiter. Et propter hoc ex immutatione qua immutatur planta non exci|V 250|tatur sua anima ut convertat se supra se inquantum est eius similitudo. Sed aliter est in sensitivis; illud enim quod agit in sensum est forma non materialiter exsistens, sed in esse spirituali in medio et in organo. Et propter hoc potest immutare animam sensitivam, quae incorporea est.111

111Cf. Albertus M., DAn 2.1.5, ed. C. Stroick, OO 7.1: 71.

Quaeritur quare non possumus imaginari intelligentias, sed solum corpora,112

112Nota marginalis in M: “Nota quare intelligentias non imaginamur.”

cum tamen in anima sensitiva sit quasi vestigium et descriptio intelligentiarum.

Dicendum quod causa huius est haec: Quod enim anima sensitiva faciat suam operationem, id est quod imaginetur aut sentiat, hoc non est solum inquantum est similitudo sui obiecti, sed ex hoc quod cum sit eius similitudo excitatur aliquo modo ad hoc secundum sensum. Haec enim excitatio non est nisi mediante corpore. Et propterea hoc suum apprehendere non est nisi solum ex corporeis, et quia sua excitatio est solum mediante |M 76vb| corpore, ideo excitatur solum ut est similitudo rerum corporearum.

37 [11.Q4] Verificatio huius propositionis, scilicet quod quaecumque sentiuntur per medium extra vel per medium intra sentimus, potest patere ex praedeterminatis, quia sensibilia per medium intra aut sunt passiones primae aut consequentes primas passiones. Primas autem passiones omnes sentimus per tactum; passiones iterum omnes consequentes quas non sentimus per tactum aut sunt odores |V 255| aut sapores, ut patet ex praedeterminatis. Odores autem manifestum est non sentiri per medium intra sed per medium extra. Patet igitur quod sentimus omnia quae sunt sensibilia per medium intra.

Item, sensibilia per medium extra diversificantur secundum naturas diversas mediorum. Media autem corpora extra sunt simplicia, scilicet tantum aer et aqua; reliqua enim extrema sunt. Huiusmodi autem corpora media aut secundum quod communicant cum corpore caelesti habent naturam qua possunt esse media, et secundum hanc naturam sunt media in coloribus, scilicet per naturam diaphani vel alicuius talis; aut erunt media secundum suas naturas proprias.113

113Opinionem de communicatione medii cum natura diaphani in omnibus tribus sensibilibus per medium extrinsecum refert Albertus M., De homine, De anima sensibili 2.3, De auditu ex parte medii, ed. H. Anzulewicz et J. Söder, OO 27.2: 221.

Aut igitur inerit illis huiusmodi natura ex parte materiae, et sic habent hanc naturam, scilicet |E 26ra| posse recipere impressiones ab aliis, et secundum hanc naturam sunt media in odorabilibus; aut ex parte formae, et sic inest eis natura mobilitatis, per quam sunt media in sonis; eo enim quod huiusmodi corpora sunt gravia et levia inest eis moveri sursum et deorsum ex facili. Cum igitur pluribus modis non possit esse diversitas naturarum in mediis extra nisi aut ex parte materiae aut formae aut secundum quod communicant cum corporibus superioribus, nec plura erunt genera sensibilium per medium extra, cum correspondeant |M 77ra| diversis naturis in mediis. Sed haec omnia sentimus, ut patet ex praedeterminatis. Ergo sentimus quaecumque sunt sensibilia per medium intra et etiam quaecumque sunt sensibilia per medium extra.

38 [12.Q1] Dubitatur super hoc quod dicit quod actio est in patiente [3.2.426a2-11] et quod idem sunt secundum esse [425b25-27; 426a15-16].114

114Opinio tenens quod creatio-actio et creatio-passio sunt idem condemnatur in 1241, ut dicit Rufus in SOx 2.1: “...” (B62.105rb). Vide Chartularium 128: “...” (ed. H. Denifle & E. Châtelain, 1: 171).

[1] Videtur enim hoc falsum; |F 211ra| actio enim est passionis causa, ergo non sunt idem.

[2] Praeterea, ‘agens’ cum sit nomen concretum, significat actionem in subiecto; sed non significat actionem in subiecto patiente sed in agente; ergo actio in agente est et non in patiente.

[3] Praeterea, cum de non agente fit agens, aliquid fit in ipso quod prius non fuit; sed nihil fit in ipso nisi actio; ergo actio est in agente.

Sed contra:

Alia est actio cum de tepido calidum fit et cum de frigido fit tepidum. Ergo si actio in agente est, fit innovatio in ipso agente secundum quod agens est. Ergo agens non solum a patiente sed etiam secundum quod agens est patitur.

Dicendum quod actio dupliciter dicitur. Dicitur enim uno modo actio idem quod exitus agentis ab otio in actum; et sic est prima propositio115

115Scilicet, ‘actio est passionis causa’.

primi argumenti vera; exitus enim agentis in actum est causa passionis in patiente, et sic non sunt idem actio et passio. Dicitur autem alio modo actio idem quod positio mobilis in speciem, et sic sunt idem secundum esse actio et passio et motus et in patiente.116

116De hac distinctione cf. Summa Halesiana 1.1.1: “...” (1: 47); et ibid., 1.1.1, 1: 97; et 1.1.2, 1: 431.
 Propinquior est Anon. Erf., In DAn 2: “...” (Q312.65va-vb).

Secundum enim quod ab agente est huiusmodi positio ‘actio’ est; secundum autem quod in patiente recipitur dicitur ‘passio’; secundum autem quod abstrahit a dictis condicionibus duabus, scilicet venire ab agente [et] recipi in patiente, et consideratur solum secundum quod est fieri quoddam continue variatum ‘motus’ dicitur.117

117Cf. Rufus, In Phys. 3.1.15: “...” (ed. R. Wood, p. 145).

Et sic sumitur nomen ‘actionis’, scilicet secundo modo, in ultima ratione iam posita; sic autem non est in agente sed in patiente. |V 269|

Ad aliam autem rationem dicendum quod conclusio uno modo vera est et alio modo falsa, ut iam dictum est. Ratio tamen non valet, eo quod non omne concretum significat formam ut est in suo subiecto, sed quaedam significant formam ut est in effectivo vel indicio et huiusmodi aliis, ut ‘sanum’ de urina et in dieta et potationibus.118

118Cf. Rufus, In Phys. 3.1.14.

Ad aliud dicendum quod est loqui de agente quod est sufficiens ad agendum quantum de se est, et in huiusmodi agente nihil fit quod prius in ipso non fuit cum est actu agens, sicut candela si poneretur in vacuo non illuminaret, apposito autem medio et obstaculo illuminaret nulla facta innovatione in ipsa candela. Si autem loquamur de agente quod non est de se sufficiens, sed indigens recipere aliquam dispositionem ad hoc ut fiat agens, sic est minor119

119Scilicet, ‘nihil fit in agente nisi actio’.

illius rationis falsa; fit enim in ipso non solum actio sed etiam dispositio aliqua praecedens |M 78va| actionem.

Dubitatur quare sequitur haec: ‘Actio sensibilis est in sensitivo, ergo sensibile secundum actum et sensitivum sunt idem’. Sequetur enim eadem ratione: ‘Actio calidi est in frigidum; ergo calidum et frigidum sunt idem’.

Dicendum quod, sicut ex praecedentibus patet,120

120Aristot., DAn 2.5.417b2-5. Vide redactionem longiorem, 4.E2.

est quoddam pati quod consistit in corrumpendo formam praehabitam, et in huiusmodi actione et passione non tenet dicta illatio, ut patet in calido et frigido; quoddam autem non in corrumpendo, sed salvando formam praehabitam et in recipiendo maiorem completionem per agens, et huiusmodi passione patitur sensitivum a sensibili secundum actum. Sensibile enim factum in esse immateriali immutat organum uniens se cum proportione sive medietate quae est forma ipsius organi, magis complens ipsum, et propterea cedunt in unum sensibile secundum actum et sen|V 270|sitivum. Sensibile autem secundum actum non primo immutat organum, et organum immutatum immutat virtutem sensitivam, sed est immutatio organi solum passio, quia eadem immutatione |E 26rb| qua immutatur organum immutatur simul et virtus in organo fundata. Unde immutatio-actio ipsius sensibilis et immutatio ipsius sensitivi simpliciter idem sunt secundum rem, solum differentia secundum rationem, scilicet secundum quod ab agente et secundum quod in patiente recepta.

Et intelligendum quod ‘sensibile’ vocat ‘secundum actum’ speciem sensibilis in esse immateriali, sicut de se possit unire se cum organo et complere. ‘Sensitivum’ autem ‘secundum actum’ vocat quod est in ultimo statu, ut de se possit perfici a sensibili secundum actum, et hoc est cum uniuntur ad invicem.

Quoniam autem album et dulce [3.2.426b12-13].

39 [12.D3] Terminata parte quae fuit antecedens ad principale ab illo loco, “Inquiret autem aliquis” [3.1.425b4], hic aggreditur partem principalem in qua determinat de sensu communi. Et121

121Loco “Et -- habeat sensus communis” legitur apud FM: ...

primo determinat an sit sensus communis; secundo qualiter se habeat sensus communis.

40 [12.Q2] Intelligendum quod per hoc quod dixit sensum communem esse unum et diversum sicut punctum [3.2.427a9-12], sufficienter dissolvit dubitationem positam in littera, 122

122Cf. redactio longior, 12.D4.

quia per hoc patet quod non est simile de sensu communi et de corpore. Si enim esset possibile corpus aliquod |F 211vb| secundum se totum simul se habere secundum diversas rationes, ita quod possit secundum unam rationem recipere albedinem et secundum aliam rationem nigredinem, esset possibile idem corpus simul esse album et nigrum. Nunc autem non est illud possibile, sed sensus communis potest sic esse in ratione diversorum secundum se totum simul. |V 276|

Intelligatur enim locus quidam in corpore in quo est situm instrumentum ipsius sensus communis a quo instrumento exeunt et extenduntur venae sive viae diversae ad organa singulorum sensuum. Et in illo organo in quo concurrunt huiusmodi viae radicatur sensus communis, qui manens unus et idem secundum substantiam secundum quod ad ipsius organum terminatur via ducta ab organo visus, secundum se totum immutatur et recipit visibile, et similiter de aliis. Et quia simul ad ipsum terminantur viae diversae iam dictae, simul potest diversa recipere, cum fuerit unica virtus secundum substantiam.

Et sciendum etiam quod sicut se habet sensus communis respectu aliquorum duorum sensibilium sensuum diversorum, quod simul potest utrumque accipere, similiter se habet unusquisque sensus respectu differentiarum sui sensibilis proprii. Eo enim quod ipse sensus est quasi quaedam medietas suorum sensibilium, medium autem est illud ad quod terminantur extrema, eo quod sic est in ratione termini respectu eorum potest simul accipere utrumque extremorum et ea discernere.

De unitate sensus communis dubitatur utrum sensus communis sit unus non secundum rem sed secundum rationem tantum, scilicet unitate praedicationis ut universale est unum, aut sit unus secundum rem.123

123Parvo ante loquitur Rufus de rebus quae sunt eaedem numero secundem rem vel substantiam et diversae secundum rationem; hic loquitur de rebus quae sunt diversae numero sed eaedem secundum rationem.

Quod non tantum secundum rationem sic ostenditur: Una operatio singularis debetur uni virtuti singulari; sed discernere album a dulci est una operatio singularis; ergo debetur uni virtuti singulari. Sed debetur sensui communi. Ergo sensus communis est unus sensus singularis; ergo non est tantum unus secundum rationem, sed secundum rem.

Hoc habito quaeritur ulterius utrum sit unus secundum rem tantum unitate substantiae ipsius animae aut etiam unitate instrumenti.

Quod non tantum unitate substantiae ipsius animae sic ostenditur: Omnis operatio ipsius animae sensitivae est mediante instrumento corporeo; ergo singularis operatio mediante singulari |V 277| instrumento; sed non mediante aliquo instrumentorum quinque sensuum particularium; ergo mediante aliquo uno instrumento singulari sibi proprio.

Hoc habito quaeritur utrum istud instrumentum fuerit unum tantum secundum subiectum per aggregationem diversarum naturarum organorum sensuum particularium, ut lingua est unum secundum subiectum in qua est natura organi tactus et organi gustus, aut etiam sit istud instrumentum unum unitate naturae unius.

Quod non primo modo sic ostenditur, quia si sic esset, non esset simpliciter unum organum, sed esset organum multiplex, et idem etiam posset tunc anima facere per omnia quinque organa particularia quod posset facere per illud organum, sicut si in lingua solum esset instrumentum gustus et in manu solum instrumentum tactus, |E O70 26va| idem posset anima facere per linguam et per manum quod nunc potest per linguam solum. Sed discernere album a dulci non posset anima per omnia quinque organa diversa particularia. Ergo nec per huiusmodi instrumentum unum; sed hanc operationem facit per suum instrumentum; ergo illud instrumentum est unum secundum rem non per aggregationem naturarum diversarum dicto modo; erit igitur unum unitate naturae.

Aut igitur erit illa natura una mixtione tantum naturarum ipsorum sensibilium, aut erit illa natura una simplex, ut scilicet natura caelestis mediante qua anima unitur corpori.

Quod non primo modo sic videtur:

Sensibilia omnia simul non possunt convenire in unum mixtum; ergo nec naturae sensibilium in naturam unam mixtam; ergo ex illis non potest constitui natura una mixta quae sit natura organi sensus communis.

Si secundo modo, videtur sequi inconveniens. Ex hoc enim videtur sequi omnia sensibilia communicare eandem naturam; sensibilia enim immutant organa sensuum particularium non |V 278| corrumpendo sed magis complendo et uniendo se illis, scilicet ultimis completionibus organorum. Oportet igitur inter ultimas completiones organorum et ipsa sensibilia esse communicantiam in natura una. Sed istae inten|M79rb|tiones ab organis sensuum propriorum deferuntur ad organum sensus communis et immutant ipsum, et hoc etiam non corrumpendo, sed magis complendo et u|F 212ra|niendo se ultimae completioni illius organi. Ergo inter sensibilia et ultimam completionem organi sensus communis est communicantia in natura una; ergo in omnibus sensibilibus est aliqua natura una, sicut et in organo sensus communis.

Sed contra hoc sic obicitur:

Illud unum in organo sensus communis est natura lucis quae est substantia,124

124De luce animae cf. Albertus M., DAn 2.4.12: “...” (ed. C. Stroick, OO 7.1: 165).

ergo non potest cedere in accidens; sed omnia sensibilia sunt accidentia; ergo ipsorum sensibilium et ultimae completionis instrumenti sensus communis sunt naturae differentes, ergo non natura aliqua una.

Dicendum quod sensibilia non sunt aliquid unum sive unius naturae; quantitas enim et qualitas, ut magnitudo et color, non reducuntur ad aliquid unum quod sit de eis, cum tamen utrumque sentiatur eodem sensu, ut visu. Sed tamen sensibilia omnia per naturam unius immutant instrumentum sensus communis, quod tamen unum nihil est de illis sensibilibus, sed simpliciter aliud secundum essentiam, ut per naturam lucis.125

125Hanc positionem oppugnat Albertus, dicens, “...” Tamen non omnia argumenta citata leguntur apud opera cognita Rufi; ...
 Cf. Rufus, SMet 8: “...” (Q290.26va).
 Cf. etiam Rufus, SAn:...” (Q312.107vb-108ra).

Et hoc sic intelligendum: Omne corpus compositum habet in se naturam caelestem,126

126Cf. supra, 1.5.Q1. Cf. etiam Rufus, In Phys. 4.1.8, ed. R. Wood, p. 163. De natura quinti corporis in corporibus mixtis cf. etiam Summa Halesiana 3.1.un, 4: 254 et 282.

ut lucem incorporatam, qua mediante conservatur et per quam est forma eius particularis in sua materia ipsam perficiens. Et sicut sine hac natura conservante non potest conservari compositum, similiter nec potest in aliquam operationem exire nisi per absolutionem huius virtutis. Cum igitur in huiusmodi corporibus fuerint ipsa sensibilia, ad hoc quod fiant in esse immateriali extra haec corpora in medio oportet etiam prius secundum naturam absolvi |V 279| huiusmodi naturam lucis et per ipsius absolutionem ipsa sensibilia fieri in esse immateriali.

Dicendum igitur quod cum absolvitur quodcumque sensibile et fit in esse immateriali, absolvitur natura lucis incorporatae in eodem corpore ab ipso corpore, deferens ipsum sensibile ad organum sui sensus. Et sicut lux pertransiens vitrum aliquo modo secum defert colorem vitri et quasi coloratur colore vitri, similiter lux deferens ipsum sensibile in se recipit naturam illius sensibilis et ab ipsa quasi tingitur. Lux igitur sub hac dispositione adveniens ipsi organo, quia reperit in ipso organo aliud simile et eiusdem naturae cum ipsa, quia ultimam completionem organi, immutat ipsum organum ipsi repraesentans speciem sensibilis receptam. Haec etiam lux sic quasi tincta ipso sensibili quod detulit ad organum ipsius sensus particularis, per viam ductam ab ipso organo usque ad organum sensus communis transiens, et ibi, scilicet in organo sensus communis, sibi simile (id est, aliquid eiusdem naturae) reperiens, ut naturam lucis quae est ultima completio illius organi citra animam, per hoc quod sic tingitur immutat ipsum organum sensus communis. Sic igitur intelligendum quod omnia sensibilia communicant in natura lucis,127

127Cf. August., De Gen. ad litt. imperfectus liber 5, PL 34: 228-229; CSEL 28.1: 473-475.

scilicet non tamquam in aliquo quod sit de eorum essentia, sed tamquam in aliquo per quod omnia sensibilia immutant ipsos sensus.128

128De luce in omni sensatione cf. Rupella, Tractatus de divisione multiplici potentiarum animae 2.47, ed. P. Michaud-Quantin, Paris 1964, p. 123; Summa de anima 62, ed. J. G. Bougerol, Paris 1995, p. 190.

|E 26vb|