Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Anonymous Corpus Christi,
In Aristotelis De generatione et corruptione,
Oxford, Corpus Christi Cod. 119

Jennifer R. Ottman

Washington DC, 2013
Text of In Aristot. De generatione et corruptione Questions
Oxford, Corpus Christi College 119, fol. 1ra-10vb, contains an anonymous, incomplete set of questions on Aristotle's De generatione et corruptione probably composed sometime in the middle of the thirteenth century. Since the text as we have it ends in the middle of a sentence, at the bottom of the second verso column and with no indication of a break, the original presumably continued on, but the remainder is now lost, and no other copies of this work are known. The ten folios containing the De generatione questions are a quintern with the flesh side out, written below the top line, and the script is incipient Anglicana libraria, leftward slanting. The two other works in Corpus Christi 119, a composite manuscript, are apparently unrelated to the De generatione questions.1 1P. Osmund Lewry, "Oxford Logic 1250-1275: Nicholas and Peter of Cornwall on Past and Future Realities,"...
After several initial questions on the division of natural philosophy, the questions follow the order of Aristotle's text, reaching as far as the beginning of book II. There is no division or exposition of the text, although it is possible that a commentary including these elements accompanied the questions at some point. One passage may allude to such a commentary 'on the letter': "Sequitur de causa formali, quae patet per divisionem suarum partium. Et habet duas partes principales, proemialem et exsecutivam, ut patet super litteram" (fol. 1va).
The Aristotelian text used is the translation from the Greek by Burgundio of Pisa, known as the translatio vetus. Averroes's middle commentary, a paraphrase of Aristotle's text, is quoted as the "other translation" ("alia translatio," fol. 1va). Aristotle's other works of natural philosophy commonly read in the first half of the thirteenth century are regularly cited, especially the Metaphysics (most often, though not always, as the Philosophia prima), as are Averroes's commentaries on them, but most references to other authorities come by way of Averroes, with the exception of two citations of Augustine and one of the Liber sex principiorum.
Although a composite manuscript, Corpus Christi 119 may have been put together in its current form relatively soon after the composition of the De generatione questions. Folios 11 to 125 contain Robert Kilwardby's commentary on the last two books of Priscian's Institutiones grammaticae (Priscianus minor), dated around 1250.2 The anonymous commentary on Aristotle's De interpretatione that follows it on folios 126 to 141 has been ascribed to Nicholas of Cornwall and was probably composed in Oxford around mid-century (Lewry, 20-22). Both works were copied in English hands of the second half of the thirteenth century (Lewry, 21), and more importantly, the manuscript remains in its original binding, of a type most commonly used in the second half of the thirteenth century (Lewry, 21).3 A note in the bottom margin of fol. 1r identifies the volume as a gift to Corpus Christi College by Henry Parry, a fellow of the college, in 1619. 2 Jan Pinborg, "Die Entwicklung der Sprachtheorie im Mittelalter", ... 3 Cf. Graham Pollard, "Describing Medieval Bookbindings,"...
Readers of the De generatione questions in Rome, Collegio Sant'Isidoro, Codex 1/10, fol. 101ra-111rb, may find it useful to compare these questions, with their very different style, structure, and sources, in evaluating our discussion of the attribution of the Sant'Isidoro questions to Roger Bacon. Unlike the Sant'Isidoro questions, the Corpus Christi questions do not show evidence of familiarity with Richard Rufus's questions on the De generatione, but, interestingly, they do have some parallels with Rufus's longer Metaphysics commentary, the Scriptum in Metaphysicam Aristotelis, which we are currently editing.
Most strikingly, almost every argument and opinion canvassed by the Corpus Christi master in the first five questions in his set of questions on prime matter can be found in Rufus's Scriptum in Metaphysicam Aristotelis, in book II (Alpha maior). The five Corpus Christi questions (fol. 4rb-5ra) are the following:
  • "De causis materialibus utrum sint plures aeque primae vel non, sed una tantum"
  • "Utrum aliquid praedicatur de materia vel non"
  • "Utrum materia possit aliqua parte orationis significari vel non"
  • "Utrum materia aliquid sit de genere entium vel non"
  • "De potentia materiae quid sit, utrum sit substantia materiae vel accidens materiae"
The internal organization of the questions is very different in Rufus and in Corpus Christi, however. Also, Rufus has additional arguments not found in Corpus Christi, and Rufus generally provides a longer and fuller treatment of the shared arguments and opinions. For example, the Corpus Christi master solves his question on the unity of prime matter as follows:
Ex his colligamus materiam primam esse unam numero et hoc eodem modo ab omnibus causatis participatam.

Ad ea autem per quae videbatur materiam primam non esse unam numero intellige quod 'unum numero' dicitur duobus modis, et 'multa' similiter quod ei opponitur. Est enim unum numero essentialiter, et hoc modo est materia una numero, quia non dividitur per essentias, et illud unum est posterius ente. Alio modo dicitur unum numero accidentaliter, et hoc est in potentia ad multitudinem sibi oppositam, cum est in potentia ut sit sub forma una vel multis.

Et si quaeratur, cum causa prima dicatur <dicitur C> unum numero, et materia similiter, utrum eadem ratione aut oppositis rationibus:

Puto quod causa prima dicitur unum numero, quia est simplex et omnibus modis in actu; materia vero prima, quia est ens in potentia solum et nullo modo in actu. Ex quo sequitur quod non est maior differentia inter aliqua quam inter materiam primam et causam primam nisi inter aliquid et pure nihil.

Ad ultimum puto quod materia essentialiter est una numero et in potentia omnino <non C>, et propter hoc potest recipere formas universales entes universales secundum quod huiusmodi; si enim aliquo actu exsisteret, non esset haec receptio ei possibilis. (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 4va-vb)

Compare the corresponding passages in Rufus:
Dicamus igitur quod materia prima, circumscripta ab ea omni forma omnino, est aliqua natura et res et substantia media inter pure nihil et actum qui est forma generis generalissimi, et quod ipsa est participata ab omnibus causatis et una numero in eis.

...

Ad aliud: quod 'unum numero' aequivoce dicitur, et 'multa' similiter; est enim unum essentiale, et hoc modo est materia unum <unu E> numero per essentiam, quia non est divisibilis per essentiam. Unde multitudo in essentia ei non convenit. Et istud <vel forsan: illud (id) E> unum non est posterius ente, sed simul cum ente. Unde sicut ipsa est ens in potentia, sic una numero in potentia. Est alio modo unum numero accidentale, et ad hoc est ipsa in potentia et ad multitudinem quae ei opponitur; ipsa enim est in potentia ut non dividatur sub aliqua forma per esse et est in potentia multa numero, quia est in potentia divisibilis per esse. Unde ista <vel forsan: illa (ia) E> est in potentia ad unum numero quod est accidens et ad multa, et ita subsequitur ad ens.

Ad aliud: quod unum numero convenit materiae primae et Deo; quia enim ipsa est ens in potentia in omnibus causatis, ideo est unum numero; Ipsi <lectio dubia E>, quia Ipse solum est ens in actu unum <vel forsan: unde E> in omnibus compositis, convenit unum numero Ipsi <add. et E> Deo. Et non est aliqua maior distantia [quam] inter primam materiam et Deum nisi inter pure nihil et Deum, quia ipsa proximo se habet cum pure nihil.

...

Ad aliud: quod materia prima recipit formam universalem entem universalem et quod ipsa forma est in ea per modum recipientis; ipsum enim recipiens est solum ens in potentia. Et ideo <non E> recipit formam inquantum communis est; forma enim universalis nunquam individuatur per solum ens in potentia. Si autem ipsa esset ens in actu, formam universalem entem universalem recipere non posset. Sic posset aliquis imaginari circa unitatem materiae. (Erfurt, Universitätsbibliothek Dep. Erf. Ampl. Quarto 290, fol. 5va-vb)

Much the same applies, on a smaller scale, to the Corpus Christi question "Utrum eadem sint principia corruptibilium et incorruptibilium aut non" (fol. 5va-vb), which the anonymous master solves as follows:
Forte posset aliquis dicere quod dupliciter posset fieri quaestio <quo C> quae quaerit de causa corruptionis: Communiter, ita scilicet quod dicamus esse corruptibile omne quod de sui natura posset non esse, et secundum philosophos et maxime Platonem nihil est incorruptibile praeter primam causam. Et hoc vult beatus Augustinus cum dicit, "Summe bonum incommunicabile et aeternum nullum est habens defectum, quia non est ex nihilo factum; nullum est habens profectum <perfectum(!) C>, quia non habet <ht C> initium <intium C>. Ideo quippe naturae adeo proficere et deficere possunt, quia esse ceperunt aut ex nihilo factae sunt." Aut potest ferri sermo in propriisima eius acceptione secundum quod dicimus quod eorum quae causata sunt quaedam sunt corruptibilia, quaedam incorruptibilia. Verbi gratia, animalia <animali C> et plantae esse corruptibilia; corpora autem supracaelestia et intelligentias separatas incorruptibilia.

Si igitur fiat quaestio <quo C> utrum illorum aut illorum sint eadem principia, est dividendum in scrutatione <stone C> utrum quaerit de proximis et immediatis vel de remotis. Si de remotis, manifestum est quoniam eadem sunt principia, quoniam materia et forma prima, quae est forma generis generalissimi, sunt <sicut C> principia intrinseca cuiuslibet principiati exsistentis in genere substantiae, et ita corruptibilium et incorruptibilium sunt eadem principia. Sed forte de proximis et immediatis non sunt eadem. Et hoc intellige quod [forma et] materia secundum sui substantiam sunt principia [in]corruptibilium per se et non per accidens, materia vero privata secundum quod privata <privatata C> est principium corruptibilium, et hoc est materia secundum quod ei coniungitur privatio. Sic [non] sunt principia proxima corruptibilis et incorruptibilis eadem, sed principia incorruptibilis erunt principia corruptibilis per additamentum. Et supponatur hoc de principiis.

Sed materia privata utrum sit corruptibilis vel incorruptibilis puto quod corruptibilis, nec erit processus in infinitum; stat enim resolutio materiae corruptibilis in substantiam materiae incorruptibilis, et privatio eius in pure nihil, sicut tactum est superius, quod quidem pure nihil nec corruptibile nec incorruptibile. (Oxford, Corpus Christi 119, fol. 5vb)

Rufus's solution in book IV (Gamma) of his Metaphysics commentary, it is worth noting, is in the first person, unlike the Corpus Christi master's tentative "perhaps someone could say":
Dicamus igitur quod in hac quaestione possumus loqui multipliciter. Possunt enim ista nomina 'corruptibilitas' et 'incorruptibilitas' sumi communiter et stricte, ut dicatur omne illud corruptibile quod potest non esse. Si stricte sumatur, non erunt [eadem] principia proxima <? E> corruptibilium et incorruptibilium. Causa autem talis corruptibilitatis est privatio materiae per quam habet materia potentiam ad oppositas formas. Unde principium talis corruptionis est causa deficiens et non causa efficiens, et est principium in fieri et non est principium quod est terminus rei. Sicut igitur dictum est, dicendum est quod non sunt eadem principia corruptibilium et incorruptibilium, quia unum principiorum corruptibilium et principalius est privatio. Incorruptibilium autem principia proxima sunt forma et substantia materiae; principia autem corruptibilium inquantum sunt huiusmodi sunt materia sub privatione et ipsa privatio <? E>.

...

Et si quaeratur de istis, aut sunt corruptibilia aut incorruptibilia, dicendum est de materia quod est incorruptibilis, de alio autem quod neque est corruptibile neque incorruptibile; pura enim negatio in <? E> quam resolvitur privatio non est aliquid.

...

Si autem sumantur communiter 'corruptibile' et 'incorruptibile', dicendum quod omne causatum est corruptibile. In solo autem Primo est incorruptibilitas. Quae autem sit causa huius corruptibilitatis dicit beatus Augustinus: "summe bonum et incommutabile <not. incorruptibile vel incommutabile E> et aeternum, nullum est habens defectum, quia non est ex nihilo factum, nullum habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naturae a Deo factae proficere possunt, quia esse coeperunt; deficere, quia ex nihilo factae. Ad defectum eas ducit condicio originis, ad profectum provehit <proveit E> operatio Creatoris." Quaedam tamen causata etsi possint <posst' E> redire in nihil, possunt tamen esse semper; sed potestas semper essendi data est eis ab extrinseco, sed potentiam non essendi habent per naturam materiae. Unde qui eis dat esse simul eorum eos conservat in esse; non enim semper essent nisi esse eorum esset conservatum. (Erfurt, Universitätsbibliothek Dep. Erf. Ampl. Quarto 290, fol. 7vb)

At the same time, on other topics that interest both authors, such as the substantial forms of the elements and the form of the mixt, neither author seems aware of the other's solution, and possible parallels are limited to one or two isolated and not particularly distinctive arguments. Since Rufus discusses these questions late in his long Metaphysics commentary (books VIII (Eta) and X (Iota)), while most of the material shared with the Corpus Christi commentary comes from the early books, we might imagine that the Corpus Christi master started out using Rufus as a source but then gave up, or perhaps his copy of Rufus's work came to an end. However, the exact relationship between the two remains open to speculation.