Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Anonymous, In Aristot. De generatione et corruptione

Oxford, Corpus Christi College 119, fol. 1ra-10vb


About This Work


*This is a working transcription by Jennifer Ottman based on a single rapid reading of the manuscript. Due caution is advised. Ellipses indicate text that could not be read. Variants from Oxford, Corpus Christi 119, will appear on mouse-over if the viewer moves the cursor over highlighted words.



[Prooemium]

Quia pars non accipitur nisi per definitionem totius, et de qualibet parte naturalis philosophiae sit praesens intentio, liceat parumper gratia illius de divisionibus philosophiae sub quadam brevitate sermonem facere. Quia igitur una est divisio philosophiae naturalis, [et] omnis divisio aut est de rebus quarum principium est a nobis, aut de rebus quarum principium est extra nos, sit igitur quaestio prima quomodo se habeant dictae divisiones ad quasdam divisiones repertas ab Aristotele, quarum una est quod dicit quod tria sunt negotia — unum quidem circa immobile, aliud circa mobile incorruptibile, tertium circa mobilia corruptibilia — quae consonant divisioni datae ab ipso in VI Primae philosophiae, cum dicat quod modi essentiales philosophiae sunt tres: mathematicae, naturales, et divinae.

Et ego puto quod dictae divisiones solum comprehendunt res de quibus sunt scientiae essentialiter; aliae vero de quibus sunt scientiae essentialiter et non essentialiter. Cum igitur omnis scientia ad hoc finaliter sit ut perficiat animam hominis secundum duplicem eius differentiam, scilicet speculativam et practicam, et scientiae secantur in res, teste Aristotele in libro De anima, omnis scientia aut est perficiens intellectum practicum aut speculativum. Et ideo omnis scientia aut practica aut speculativa. Ista autem, quae speculativa est, aut est de rebus aut signis, teste Aristotele et Augustino in supradicta divisione. Scientia vero quae est de signis rationalis nuncupatur, et ideo in definitione eius quae est rationalis philosophia cadit ratio, sicut in definitione eius de qua est naturalis philosophia cadit natura, et in definitione de qua est divina cadit Deus, testante Aristotele in VI Primae philosophiae.

Iam patet quod omnis philosophia aut est de rebus quarum principium est extra nos, res autem quarum principium est extra nos aut sunt separata a motu et a materia, et de his est prima philosophia. Aut de rebus [non] separatis a motu et [separatis] a materia, et de his est mathematica, ut sit dicere finaliter, quia astrologia, propter quam sunt omnes aliae scientiae mathematicae, est de mobili incorruptibili, et tota mathematica de mobili ut de subiecto dicetur. Quaedam vero sunt que nec sunt separata a motu nec a materia, et de talibus est scientia naturalis. Quartum tamen membrum est impossibile, quia nihil est separatum a motu et non a materia.



Et illud ultimum supponit ambiguum, quia quaedam pars mathematicae scientiae facit perscrutationem de eodem de quo quaedam pars naturalis, quoniam de caelo, et hoc videtur contra hoc quod dicitur communiter quod unius artificis non est determinare quod est alterius. Et illud quaerit, cum tam naturalis quam mathematicus faciat considerationem de caelo, quomodo differenter.

Et sit una differentia talis quod astronomicus considerat quantitates motuum et proportiones secundum distantiam et appropinquationem, ut quae sphaera sit velocioris motus et quae tardioris, secundum quod ponit orbem stellatum omnibus centum annis moveri uno gradu. Philosophus vero non hoc considerat, sed de ipsis corporibus cuius naturae sint, scilicet aut sunt naturae gravis aut levis aut non, sed habeant materiam neutram, sicut in I Caeli et mundi.



Sed sequitur difficilius, cum eandem conclusionem demonstrant naturalis et mathematicus, qualiter differunt. Verbi gratia, terram esse sphaericam.

Et forte putandum quod differunt per hoc quod non per idem medium; naturalis enim per hoc quod eius partes naturaliter et aequaliter descendunt ad medium, mathematicus vero per incrementum eclipsis lunaris et eius decrementum.

Et nota iuxta hoc quod cum sint scientiae mediae inter naturalem et mathematicam (verbi gratia, perspectiva et musica), subalternantur mathematicae, et naturali non, et hoc propter diversitatem mediorum acceptorum in ipsis et in rebus naturalibus; scientia enim quae est de subiecto particulari sequitur subalternationem eius a quo sumitur medium, et ideo cum media sumpta in perspectiva sunt mathematica, dicitur subalternari mathematicae, et non naturali.



Sequitur, cum scientia dicitur una ab unitate subiecti, quid sit illud a cuius unitate dicatur scientia naturalis una.

Nec poterit dici quod hoc sit anima; est enim naturalis philosophia in tota maiori parte de corporibus irrationalibus.

Quod autem sit de corporibus tamquam de subiecto videtur Aristoteles velle in principio Caeli et mundi; dicit enim quod tota consideratio fere de natura est de corporibus, et hoc quia omnes substantiae naturales aut sunt corpora aut cum corporibus. Et hoc intellige sic quod omnes substantiae naturales aut sunt corpora aut principia corporum. Et quia eiusdem considerationis est principium et illud cuius est principium, tota consideratio scientiae naturalis dicitur de corpore, quia non est de principiis nisi propter corpus; igitur corpus erit suum subiectum.

Sed tunc quid erit de libro De anima, nisi quod anima non est intentio nisi propter corpus, teste Aristotele in eodem contra quosdam antiquos, scilicet in quadam reprehensione? Dicit enim quod male fecerint considerationem facientes de anima, nihil de corpore susceptibili, tamquam sit possibile quamlibet animam quodlibet corpus ingredi.

Ut igitur ingressus in aliud fiat quod intendimus, supponatur per se subiectum philosophiae naturalis esse corpus mobile secundum quod huiusmodi. Et quia corpus tale duplicem habet |C 1rb| comparationem, absolutam et comparatam, de ipso absoluto et de suis dispositionibus, scilicet de motu et suis differentiis, est prima pars philosophiae naturalis, quae intelligatur librum Physicorum. Aut forte melius quod cum inter motus naturales sit motus localis primus, quo posito non ponuntur alii, sed e converso, potest dici quod prima pars philosophiae naturalis est de corpore mobili motu locali non descendendo ad aliquod corpus, sed corpore accepto in communi. Et quia corpus motum motu locali aut est ingenerabile et incorruptibile, de quo est secunda pars philosophiae vel liber Caeli et mundi, aut de corpore corruptibili, et hoc duobus modis, scilicet in generali, de quo est liber De generatione, aut de tali prout divisibilis est in differentias — corpus enim naturale generabile et corruptibile aut est simpliciter aut compositum, de quorum utroque est intentio Aristotelis in libro De generatione et corruptione, principaliter tamen ex mixto secundum quod generatur ex simplicibus, illud autem mixtum aut est animatum aut inanimatum — de [in]animato mixto est liber Meteorum. Animatum vero aut est tale anima vegetativa tantum, de quo est liber De vegetabilibus, aut vegetativa et sensitiva, de quo fit sermo in libro De animalibus, aut est animatum tribus differentiis animae, de quo est sermo in libro De anima. Alii vero libelli, ut De sensu et sensato, De causis longitudinis et brevitatis vitae, De somno et vigilia, et liber De motibus animalium, et De inspiratione et exspiratione, De iuventute et senectute, et Problematicis, de quibus facit Aristoteles mentionem in libro de De somno et vigilia, consimilem habent ordinationem inter se ad librum De anima, quorum continuatio alibi quam hic est declaranda.

Iam patet de quo est intentio praesentis operis, quoniam de corpore mobili generabili [et] corruptibili.



Sed iam occurit dubitatio, cum subiectum philosophiae naturalis contineat in se corruptibile et incorruptibile, quae non communicant in genere, sicut habetur in X Philosophiae primae ... in his et in illis, quia in generabilibus est ... principium motus et quietis, in ingenerabilibus quietis tantum.

Sed intellige quod scientia una non exigit subiectum unum universaliter, sed analogum, sed forte non unione naturali, sed metaphysica.

Sed si forte quaeratur quid sit illud in corpore caelesti et in elementis generabilibus et corruptibilibus, putarem dicere quod esset aliqua natura forte corporis caelestis secundario participata ab elementis secundum quod sunt partes mundi; in hoc enim communicant cum corpore quinto, quia si secundum suas totalitates, nec generantur nec corrumpuntur. Ab illis eisdem secundum quod sunt generabilia et corruptibilia sumitur vero a corporibus mixtis. Et haec natura solet dici naturalis calor.

Sed hoc ponere est impossibile, cum corpus quintum non habeat caliditatem nec frigiditatem, nec quod magis est, aliquod elementum secundum quod sunt partes mundi. ...

Et si quaeras a me quae sit ista natura, forte puto quod sunt particulares, ut ad minus forma generalissimi et multae aliae quae insunt secundum ordinem, aut forma completiva speciei, teste Averroe in II Metaphysicae exponendo Aristotelem dicente quod materia omnium prima primo recipit formas universales, deinde particulares.



Sequitur propinquius tangere principale propositum quaerendo quaedam quae communiter quaeruntur. Primo quae sit intentio auctoris, et hoc ideo quaere ut quicquid in isto opere auctor intendit cognoscatur; intentio enim auctoris est quasi medulla lectionis. Ideo qui intentionem auctoris non noverit quasi iterata medulla corticem rodit. Secundo vero de utilitate, quia cognitio utilitatis et torpentes excitat et excitatos amplius provocat. Tertium est nomen auctoris, ut cognita auctoritate ei maior fides adhibeatur. Quartum est libri titulus, ex quo quandoque sequentis operis intentio perpenditur. Et dicitur titulus a ‘titan’, quod est sol, quia sicut sol illuminat tenebrosa, sic titulus totius operis intentionem declarat.

Et quia haec omnia de praesenti opere sunt manifesta praeterquam de titulo, cum intitulatur liber De generatione et corruptione, quaeritur quare non est ‘De augmentatione et alteratione’.

Et forte hoc est quia unumquodque denominatur a fine. Cum non intendat de aliis transmutationibus nisi propter generationem, bene a generatione tamquam a causa finali denominatur.



Sed adhuc cum iste liber generationem et corruptionem determinent simpliciter et quaedam pars III De caelo et mundo, quaestio est utrum eodem modo an diversimode fiat haec determinatio de generatione elementorum.

Nec sufficit dicere, ut volunt quidam, quod ibi de illis fit mentio secundum quod sunt partes mundi. Non accidit eis generatio et corruptio.

Et ideo dicit Averroes subtilius in III De caelo et mundo, scilicet in principio, dicens quod ibi est generatio de quattuor elementis inquantum sunt substantiae, in libro II |C 1va| Peri geneseos, id est, [De] generatione, inquantum sunt causae. Hic vero prout competunt generationi et corruptioni, quia secundum quod sunt partes mundi propter generationem compositorum.



Sequitur de causa formali, quae patet per divisionem suarum partium. Et habet duas partes principales, prooemialem et exsecutivam, ut patet super litteram.

Sed dubium est de hac intentione data, cum omne naturaliter agens agat ad sui ipsius salutem, quomodo corruptio fiat per viam naturae sicut insinuat alia translatio, quae dicit, “Intentio nostra est in hoc libro determinare causas omnium generatorum et corruptorum,” quasi innuat corruptionem fieri a natura.

Puta ad hoc quantum ad praesens, licet inducat involutionem involutam, quod cum in materia naturali secundum quod huiusmodi sit appetitus ad formam contrariam, et ita ad corruptionem, qui quidem appetitus derelinquitur, quia forma sub qua est non sufficienter disponit illam, ideo ulteriorem appetit perfectionem, et non corruptionem nisi per accidens.



[Liber I
Capitulum 1]

Prima autem quaestio huius libri est haec: Ponentes omnia ex uno fieri secundum esse est ponere eandem esse materiam generationis et alterationis, ad quam ponit unam rationem [1.1.314b1-4].

Prima quaestio habet dubitationem, cum supponat Aristoteles alibi et in multis locis unam esse materiam omnium, teste Aristotele in II Philosophiae primae, ubi ostendit finitatem in qualibet generatione secundum rectum, nec tamen supponit eandem materiam generationis et alterationis, sicut dicetur post.

Item, quaestio sequitur, si omnia ex uno, quod omnia unum.

Isti enim sermones secundum Averroem hic esse accepti secundum convertibilitatem et alibi dicti ab expositore.

Aut posset dici quod illi qui ponebant unum esse principium materiale ponebant ipsum unum in actu omnino indifferens secundum substantiam secundum quod ex illo generatur ignis, lapis, et lignum, et sic de aliis — quod si haec esset eorum positio, planum est alterationem non differre a generatione.

Sed forte melius, sicut habetur ab Aristotele in XI Philosophiae primae, quod si omnium materia prima, sicut est una secundum substantiam, esset una secundum potentias et habilitates, non esset generatio multorum, sed unius tantum, cum agens sit unum omnibus modis. Et huic rationi convenit ratio Aristotelis in secundo; ibi enim demonstratur quod uniuscuiusque formae est materia propria, licet communis sit eadem. Et intellige quod materia nullam habet communitatem ex se, sed ab alio, scilicet a forma; ipsa enim secundum se est una numero in omnibus participantibus eam.



De secunda conclusione dubitatur sic: quando sequitur directe, si plura sint elementa vel principia, quod alia sit natura generationis et corruptionis et alterationis? Prima enim ratio ad hoc supponit unam propositionem esse non manifestam, scilicet hanc, alterationem non esse congregationem et segregationem et aliam formam, scilicet maiorem [1.1.314b4-6].

Et ego puto quod alteratio non est congregatio duplici de causa. Tum quia congregatio est transmutatio in situ, alteratio vero non. Tum quia alteratio est transmutatio eadem substantia manente, congregatio vero non. Falsa autem propositio quae supponitur fuit hypothesis adversarii.

Ad illud quod quaeritur de consequentia puto quod quodam assumpto quod non expressit Aristoteles directe sequitur, si plura sunt elementa, quod alia sit natura generationis et alterationis. Et hoc est quod supposuit unumquodque elementum transmutari in aliud non secundum passiones tantum, sed secundum substantias; est enim generatio transmutatio in substantia, sicut determinabitur post.



Sed dubitatur de illa propositione quae dicit quod contrariorum eadem est materia, utrum sit vera vel falsa, cum velit Aristoteles hic quod supponenda sit [1.1.314b26-28]; multas enim videtur habere instantias.

Unam in passivis qualitatibus. Verbi gratia, comparando calidum in igne ad frigidum in aqua, quia si essent contraria, esset eorum eadem materia, sicut vult prima propositio, et ita frigidum potest inesse igni sicut calidum.

Et forte dicet quod calidum et frigidum duplicem habent comparationem, scilicet absolutam et comparatam, quod si absolute considerentur, contrarietatem habent. [Si] respiciantur sua subiecta in quibus sunt, nequaquam.

Sed contra hoc quod calidum in igne agit in frigidum in aqua; et constat quod nonnisi propter contrarietatem; erunt igitur sibi invicem contraria secundum quod in diversis subiectis reperiuntur. Consimilis est de albedine et nigredine comparando alterum eorum ad illud cui de necessitate inest, ut album cygno et nigrum corvo, et sic de aliis.

Est autem alia instantia contra rationem, scilicet in motu; quaestio enim est utrum motus caeli habeat contrarium vel non, quia si contrarium habeat, hoc erit quies. Et per istam considerationem contraria sunt circa idem, quoniam ipsorum est eadem materia; ergo si caelum movetur, poterit et quiescere.

Et est quorundam responsio ad hoc sicut ad aliud quod licet motus et quies sint contraria secundum se, tamen in quibusdam non sic se habet quod motui caeli sit aliquid contrarium.

Intellige quod ista responsio petit principium, cum oppositum consequentiae supponat.

Item, quaeritur utrum aliqua contraria causa quare aliqua nata sunt inesse eidem aut e converso, scilicet quia insunt eidem, ideo sunt contraria. Et constat quod quia sunt contraria, nata sunt esse circa idem, et si hoc, non prohibebit quin motus caeli habeat contrarium.

Item, quaeritur utrum sit essentiale motui habere contrarium vel accidentale. Quod si essentiale inesse in aliquo, ut in caelo, non auferat essentiam, eo quod motus caeli motus est et etiam primus, sicut demonstratur in IV Physicorum, sequitur quod motus |C 1vb| habeat contrarium. Contraria sunt quae sub eodem genere posita maxime distant; ergo quod aufert esse contrarietatis ab aliquibus faciet ipsa aut non esse in eodem genere, aut non esse maxime distantia, aut utrumque. Sed motum esse in aliquo non aufert ipsum esse in eodem in quo fuit, nec etiam facit minus distare quam prius; ergo esse in aliquo non aufert esse contrarietatis.

Item, si motui caeli nihil esset contrarium, hoc non esset nisi quia quies non esset possibilis caelo, cuius oppositum dicit Averroes in XI Philosophiae primae, dicens quod non est possibilitas in caelo nisi ut quiescat.

Item, qui negat contrarietatem in motu secundum quod huiusmodi motus est in alio necesse est concedere universaliter quod motui nihil est contrarium, et hoc quia esse motus non est esse nisi in alio et universaliter cum talibus accidentibus.

Tertia est instantia contra istam propositionem in prima contrarietate quae est in loco. Dubium est quomodo loci sursum et deorsum est eadem materia.

Et adhuc cum eadem sit temperatio loci sursum ad locum deorsum quae est inter sua locata, si eadem esset materia loci sursum et deorsum, eadem erit materia corporis simpliciter sursum et corporis simpliciter deorsum. Et si hoc, eadem est materia gravis simpliciter et levis simpliciter.

Sed contra: Quorum definitiones sunt simpliciter diversae, ipsa sunt diversa simpliciter; sed materiae definitiones sunt simpliciter diversae; ergo etc. Maior patet. Minor scribitur ab Aristotele in IV Caeli et mundi dicente quod materia gravis est quod est in potentia essentiali in loco sursum, materia levis quod simpliciter est in loco sursum.

Et si quis credat quod melius diceretur materia gravis quod est actu deorsum:

Non est hoc verum, quia materia locum non occupat nisi per naturam suae formae, sicut vult definitio loci in IV Physicorum quod locus est ultimum continentis. Et hoc intellige non quocumque modo, sed secundum convenientiam, et hoc in forma substantiali, quod satis exprimit Aristoteles in IV Caeli et mundi cum dicit quod elementum continens est ut forma, elementum contentum ut materia.

Sequitur quaerere de hac materia quae est eadem contrariorum, utrum scilicet sit materia, tamen forma denudata. Et si hoc, cum nulla sit talis praeter primam omnium, contrariorum erit eadem materia, quoniam prima. Hoc autem falsum, quia sic non esset ordo inter contrarietates, ut esset una prima et alia secunda, sicut alibi demonstrat. Aut erit aliquid habens naturam formae, et si hoc, sequitur quaestio, utrum scilicet forma sit in actu vel in potentia, et hoc est quaerere utrum sit forma completa in specie vel naturaliter praecedens omnem formam specialem et etiam individualem.

Item, quaeritur quae sit necessitas huius propositionis, ‘contrariorum eadem est materia’, cum dicat Aristoteles ipsam esse supponendam, et hoc necessario, et quomodo se habet ista ad illam quae scribitur in XI Primae philosophiae quae dicit quoniam eadem est potentia contrariorum.

Forte dicet quod illud quod ibi significatur per nomen potentiae, hic per nomen materiae, et e converso.

Sed contra: Nomen materiae est nomen substantiae, nomen potentiae nequaquam, quia potentia est alterius; est enim potentia illud per quod potest potens. Substantia autem non est illud per quod, sed illud quod est absolutum praeter comparationem ad aliud.

Ad illud quod quaeritur de motu caeli sine praeiudicio melioris sententiae puto quod motui caeli est aliquid contrarium, scilicet quies, sicut Averroes [dicit] satis aperte, quia motui ubicumque inveniatur est aliquid contrarium, scilicet quies. Et ex hoc non sequitur caelum aliquando quiescere, licet dicat aliquis quod omnis potentia otiosa nisi reducatur ad actum. Hoc solum intelligendum est de potentia activa et non de potentia passiva, et non de qualibet activa, sed de sufficienter ordinata ad aliquem actum; caelum enim quantum de se est aequaliter se habet ad motum et quietem. Motus enim eius ab alio, scilicet a motore perpetuo. Unde caelum est in potentia ad motum et quietem aeque primo. Aeternaliter tamen inest ei motus ab alio, quod non esset possibile respectu alicuius essentialis, scilicet aliquid esse potentialiter sub aliqua forma substantiali ex se et aeternaliter ab alio; in hoc enim dat Averroes reprehensionem contra Platonem, qui dicit omnia esse possibilia ex se, et quaedam, sicut corpora supracaelestia, aeternitatem habere ab alio, quasi innuat substantiam hoc ipsum quod est non esse ex alio, sicut universaliter accidens.

Ad illud quod quaeritur de passivis qualitatibus comparando ipsas ad diversa subiecta puto quod calidum in igne habet contrarietatem frigiditati in aqua, sicut ratione convincitur. Intellige tamen quod hoc ipsum ignis non est praecise subiectum calidi, nec etiam aqua subiectum frigidi, quia in aliis inveniuntur.

Sed cum quaeras quid sit illud, puto cum Aristotele quod sit materia prima, sicut vult circa principium huius capituli, ubi quaeritur de principiis substantiae et accidentium; dicit enim quod materia est illud quod est in potentia haec duo per se, et loquitur de calido et frigido.

Ad illud quod obicitur, ignem suscipere caliditatem sicut frigiditatem, cum sint contraria, forte non sequitur, quia ignis est subiectum multis condicionibus condicionatum quibus impossibile est frigiditatem recipere, sicut vult Aristoteles in Praedicamentis; dicit enim quod ubi definite inest unum contrariorum, reliquum non inerit. Et hoc intellige non respectu subiecti proprii |C 2ra| contrarietatis, sed subiecti per additamentum, quia forte hoc nomen ‘ignis’ imponitur ab aliqua proprietate quae claudit in se caliditatem, sicut hoc nomen ‘aqua’ humiditatem; maxime enim cognoscimus ignem per caliditatem et aquam per humiditatem. Et ideo inseparabiliter inest calidum igni, et humidum aquae. Et si hoc, cessabit quod quaeritur quare ignis non possit frigefieri sicut aqua calefieri.

Vult tamen Averroes aliter in libro De anima, capitulo de tactu; dicit enim quod quaestio praecedens supponit falsum, quia aqua unde aqua impossibile est ut fit calida. Non enim recipit caliditatem nisi per naturam extraneam, ut scilicet per naturam terrestrem sibi coniunctam. Et hoc docet experiri in aqua bene ebullata in qua post diurnitatem status et quietis apparent quaedam residentia quasi parva corpora et vapores terrestres.

Ad illud quod quaeritur de materia prima contrarietatis et de materia prima corporum exsistentium in primis locis iam patet responsio in parte, quia haec materia gravis et levis secundum quod contraria sit eadem, materia ultima tamen utriusque diversa. Unde licet grave exsistens actu grave secundum quod huiusmodi non sit natum esse in loco sursum, aliquid tamen loco ipsius natura prius forma gravis in actu est in potentia essentiali naturali inclinatione ad locum sursum. Et intellige quod illud subiectum non est materia omnium prima respectu cuiuslibet contrarietatis, sed natura formae quae est in potentia utrumlibet extremum. Et hoc, si placet, vocetur forma generis, quae est in potentia utraque suarum differentiarum.

Iam patet quae est necessitas suppositionis huius propositionis, ‘contrariorum eadem est materia’; hoc enim est quia ipsorum est idem genus cuius generis divisio essentialis prima fluit in utramque differentiam, sicut vult Aristoteles in VIII Philosophiae primae quod ideo est definitio una, quia illud idem quod prius est in potentia postea fit actu.

Ad illud quod ultimo quaeritur de comparatione istarum duarum propositionum, ‘contrariorum eadem esse materia’, ‘contrariorum eadem esse potentia’, puto quod nomen potentiae non est nomen substantiae, nec tamen aliqua potentia est aliud a substantia. Et ideo forte per extensionem per hanc negativam veram, ‘potentia materiae non est aliud a materia’ (et hoc intellige de potentia essentiali), potest concedi quod idem intendit hic per potentiam, hic per materiam.

Aut forte melius quod nec idem nec aliud per materiam et potentiam, cum materia et potentia non sint penitus eadem nec penitus diversa, sicut alibi ostensum est.



[Capitulum 2]

Super hoc quod vult Aristoteles, unumquodque continuum posse dividi secundum unumquodque signum, et simul cum hoc in una et eadem hora contingere est impossibile [1.2.317a2-12], dubium est qualiter haec duo simul stant, quia sit A quoddam instans signatum. Cum sit possibile datum dividi super B punctum in A instanti, et etiam super C punctum in eodem, non erit C punctus effugiens istam divisionem, et sic stabit opinio Democriti.

Item, non determinando aliquod tempus signatum, nec etiam instans, sit datum corpus posse dividi super unumquodque signum; et posito possibili non accidit impossibile; ergo corpus acceptum, si dividitur in infinitum, nihil propter hoc erit impossibile nascens.

Forte ad hoc potest dici quod cum dicit, ‘possibile est corpus dividi super omnia puncta’, uno modo habet veritatem, alio modo non, quia hoc verbum ‘dividi’ potest consignificare tempus signatum et unum numero, et sic erit falsa et non sequens ex singularibus acceptis; impossibile enim est tempus unum numero esse in quo actu dividitur super infinita puncta. Si autem tempus confusum multa tempora complectitur, erit veritas in propositione. Et est simile huius quod solet quaeri demonstratis duobus contradictorie oppositis contingentibus. Quodlibet illorum est possibile respectu alicuius agentis, uno tamen exsistente in actu cadit possibilitas respectu alterius et e converso, et ideo non sequitur quod licet utrumque sit possibile, quod eadem positione ponatur; sicut enim eorum exsistentia non fuit respectu eiusdem temporis, sic nec eorum positio erat recipienda omnino in uno. Similiter intellige de divisione continui quod facta aliqua divisione in actu cadit possibilitas respectu alterius divisionis, et hoc quia punctus puncto nec est continuus nec contiguus, sicut dicit Aristoteles.



Sed quaeritur quare punctus non sit pars lineae nec ei contiguus, sicut unitas unitati in numero. Et adhuc cum materia et forma utrumque simpliciter sit et principium substantiae, sicut punctus in genere magnitudinis, quare non dicitur punctum esse partem magnitudinis, sicut materiam esse partem substantiae.

Item, ut vult Aristoteles in multis locis, punctus est principium lineae; sed principium et causa idem; quaero igitur in quo genere causae. Sed nec materia nec forma nec etiam agens. Aut igitur finalis — quod [non] videtur — aut erit pars sicut prius convincitur.

Item, si punctus non est pars lineae, cum non sit probatio |C 2rb| manifesta, perutile est quaerere causam huius, utrum scilicet causam habeat aut non.

Et si dicat ad hoc [quod] est quia esse punctorum est esse infinitorum, et nullius finiti sunt partes infinitae, [et sic] cum quaelibet magnitudo sit finita, nullius magnitudinis erit punctus pars:

Hoc non sufficit, quia sic nec unitas esset pars numeri, cum numerus sit appositione infinitus.

Sequitur quaerere, cum aliquis numerus sit ex unitatibus finitis, quare non similiter aliqua linea ex punctis finitis.

Et putabit aliquis de hoc sufficere dicendo, cum omnes puncti nullam faciant magnitudinem, sicut ... in ... quod ... proportio punctorum ad lineam vel ad aliam eadem quae est proportio unitatum ad magnitudinem.

Responsio quod huius responsionis causa quaeritur; nihil enim aliud quaero nisi quare fluxus punctorum non constituit magnitudinem sicut fluxus unitatum constituit numerum.

Forte dicet assignando aliam rationem et responsionem quod quia unitas situm non habet, punctus situm habet, ideo unitates actu exsistentes numerum constituunt, puncti vero magnitudinem nequaquam.

Sed quaeritur difficilius quomodo hoc poterit esse causa illius. Et iuxta hoc posset quaeri quid sit situs vel positio.

Et dicat quod situs est illud quod est hic et nunc.

Haec descriptio non convertitur cum descripto univoce. Sunt formae separatae quae sunt hic et nunc; non tamen situm habent.

Ad haec forte putandum quod dimensio [nihil] aliud est quam natura substantiae materiae primae infinities replicata, quae replicatio secundum quod situm cernit est causa punctorum immediata. Et ista puncta non erunt partes alicuius magnitudinis, quia partes magnitudinis secundum quod huiusmodi sunt necessario continuae ex continuatione materiae, et ideo inter eos non accidit discretio, quia inter quaecumque accidit discretio aliquo modo habent actualitatem in illo — quod non est possibile accidere in punctis omnino.

Et si sic verum, patet veritas quod solet dici, omnes easdem esse proportiones infinitorum coniuncte quae et singularium. Verbi gratia, comparando puncta maioris lineae [ad] puncta minoris.

Ad aliud quare linea non constet ex punctis, hoc intellige sic: Non constat ex punctis sicut ex partibus; substantia tamen illarum ex his, sicut vult Aristoteles in locis.

Est tamen ratio mathematica ad hoc subtilis valde confirmans hoc idem talis: Data aliqua linea certa constante ex punctis, sequitur quadrati diametrum esse aequale costae; omnis enim linea potest esse latus quadrati. Intellige quadratum descriptum a cuius latere a quolibet puncto ducatur linea recta ad punctum sibi oppositum. Si linea constet ex punctis, tot erunt lineae ductae ab uno latere quot hic puncta, et non plures nec pauciores. His intellectis intellige linea recta ducta ab uno angulo illius quadrati ad angulum oppositum, cuius transitus non erit nisi per lineas prius ductas. Si linea constet ex punctis, tot erunt puncti huius [quot] lineae ductae ab uno latere, et non plures nec pauciores. Sed lineae ductae ab uno latere in aliud latus erunt numero aequales punctis exsistentibus ... sunt eadem sibi invicem ... sunt aequales. Ergo punctis exsistentibus ... punctis exsistentibus ...

Ad aliud quod quaeritur quid sit situs puto .... Uno modo potest esse positionem praedicamentum, et sic secundum ordinem ... superficies in corpore. Et se habet iste situs ad ... Puto quod situs qui est praedicamentum nihil aliud ... ipsius corporis in loco, ita scilicet quod sicut superficies ad corpus, et linea ad superficiem, et punctus ad lineam, sic situs superficiei ad situm corporis, situs puncti ad situm lineae. Situs vero alio modo dictus idem est quod terminus; terminus autem et finis idem.

Et sic patet quo genere causae sit punctus principium lineae.

Et si quaeratur quid sit situs puncti, puto quod hoc est eius coordinatio in linea; nomen enim puncti significat aggregatum ex substantia materiae et quodam accidente. Materia enim non concernendo situm est causa unitatis, concernendo situm est causa puncti.



Cum haec omnium aggregatio universaliter dicitur, dubium est quid vult significare illa conclusio quae dicit congregationem non esse generationem [1.2.317a17-19], utrum scilicet omnibus modis accipiendo congregationem sit veritas in illa vel non; uno enim modo dicitur congregatio adunatio partium indivisibilium, sicut posuit Democritus, et talis congregatio non est reperta in rebus naturalibus, et omnino duplici de causa, tum quia non sunt, et adhuc posito quod essent, ipsorum congregatio |C 2va| non esset generatio, sed solum corruptio. Dicitur etiam alio modo congregatio quam concedit Aristoteles in rebus naturalibus, scilicet adunatio rerum vel partium permixtarum dissimilium. Tamen de aliqua congregatione manifestum est quod non est generans ... propter talium partium adunationem non accidit diversitas neque forma ... in partibus ... quae et si materialiter intellige de consimilibus ... ab adversario tertio modo dici congregationem, scilicet condensationem ... rarefactio in quo est, utrum hoc velit Aristoteles vel non, quia ... fit hoc infirmatum per ostensionem dictae conclusionis ... dicat Aristoteles.

Ratione videtur congregationem nihil aliud esse quam generationem, cum generatio ignis ex aere fit per segregationem, e converso per congregationem.

Item, hoc idem vult Aristoteles in VIII Physicorum et etiam I Philosophiae primae, cum dicat ... esse principia physicarum passionum.

Sequitur quaerere an rarefactio et condensatio sunt necessaria ad generationem aut non. Et concesso quod sunt, quomodo se habeant ad generationem et alterationem. Et supposito quod condensatio non sit generatio, utile esset scire utrum esset alteratio vel non.

Et quod non videtur, cum alteratio sit motus, rarefactio vero nequaquam.

Iuxta hoc quaeritur quid significant ista nomina, ‘rarum’ et ‘densum’, utrum scilicet rem de genere substantiae vel rem de genere alterius praedicamenti.

Et solet dici quod solum dicunt plus et minus de materia.

Quod non videtur, cum hoc ipsum materia non sit nomine significabile.

Et hoc ad praesens suppono, licet inducat novam difficultatem de qua ad praesens non est nostra intentio.

Et si forte dicat quod non significant plus et minus de materia, sed dispositiones materiales:

Quaero de illis an sint essentiales an accidentales. Si essentiales, et penes tales fiat generatio, erit rarefactio idem quod generatio. Si accidentales, erit rarefactio alteratio.

Consequenter quaeritur de rarefactione utrum rarefactio sit motus factus in tempore aut transmutatio subita vel in instanti. Et simul cum hoc de efficiente illius; cum enim in his duobus corporibus fiat, scilicet in aere et in aqua, in quibus sunt motus gravis et levis, et nihil sit in ipsis nisi solum materia ipsorum, et forma cum materia non sit principium efficiens huius motus, nec etiam forma, cum sit forma elementaris, eo quod rarefactio est mutatio a medio in omnes partes secundum circulum, cuiusmodi motus non efficitur ab aliqua forma elementari.

Item, si forma elementaris esset motor sufficiens in hoc motu, hoc esset forma alicuius elementi, et sic rarefactio non esset in omnibus, sed in [uno] tantum.

Ad hoc puto quod sine violentia et falsitate sermonis potest concedi rarefactionem et condensationem necessaria esse ad simplicem generationem, scilicet elementi ex elemento, [non] tamen secundum directam praedicationem generationem esse rarefactionem nec e converso, sicut nec generationem alterationem, cum necessario in multis generationem praecedat alteratio. Et ut complete distinguantur haec tria, intellige quod generatio est transmutatio in substantiali forma. Alteratio vero in qualitate, non tamen qualibet, sed sensibili. Rarefactio est mutatio facta in accidentibus; significat enim propinquitatem et distantiam partium materiae in situ, sicut vult auctor Sex principiorum quod rarum et densum significant qualitates quae nascuntur ex situ vel circa situm. Et forte innuit per hoc quod cum ipsorum significatio respiciat duo, scilicet qualitatem et situm, per prius qualitatem, per posterius situm, non ex hoc sequitur quod est alteratio, cum non omnis mutatio circa quamlibet qualitatem sit alteratio, sed circa sensibilem tantum, ut dictum.

Ad aliud quod quaeritur de significatione istorum nominum, puto quod significant accidentia communia elementis et corporibus caelestibus; innuit enim Averroes aperte has proprietates convenire corporibus supracaelestibus, scilicet raritatem et densitatem, luminositatem et obscuritatem.

Sed iam dubitatur; ex his enim videtur sequi istas passiones inesse elementis prius secundum naturam quam suae formae substantiales — quod est in multis locis contra Averroem, qui dicit quod accidens immediate causatur a forma substantiali, mediate ab agente, licet alibi velit contrarium, cum dicat quod omnia accidentia insunt substantiae per naturam materiae, et praecipue quantitas.

Et quia illud multotiens occurrit, puto quod de causa accidentis potest quaeri duobus modis. Aut de efficiente, si verum est illud quod dicitur quod omne accidens reducitur de potentia ad actum ab aliquo substantiali mediate vel immediate. Et dico ‘mediate vel immediate’ propter demonstrationes mathematicas, quarum quaedam sunt concludendo accidens de re substantia, quaedam accidens de accidente, in quibus forsan non est idem modus accipiendi medium. Si vero fiat sermo de causa materiali, omnia accidentia reducuntur in substantiam materiae primae; est enim materia omnium prima mater et fundamentum cuiuslibet accidentis omnino, ad quam reducuntur sicut ad illud ex quo, non sicut illud a quo. |C 2vb|

Et hic quaeratur, cum ista accidentia insunt elementis et etiam corporibus supracaelestibus, quae sit causa ipsorum in illis, et dico causam a qua.

Aut hoc nihil aliud est quam forma substantialis prius natura suis formis ultimis, quae concedenda est in omni creatura, tam causatis quam generatis, tam corporeis quam incorporeis.

Ad illud quod quaeritur de rarefactione utrum sit motus vel non, puto quod nec motus localis nec alius, sed subita mutatio, extensio partium corporis rarefactibilis in maiorem locum.

Et si hoc verum sit, patet responsio cuiusdam cavillationis quae nititur ostendere motum fieri in instanti, ut imaginatis duobus corporibus planis circularibus, non dico sphaericis, aequalibus in longitudine et latitudine, tangentibus se in puncto superficiei planae, ita quod inter ipsa non accidat corpus medium, scilicet nec aer nec aqua. Si in medio unius corporis elevetur unum ab alio secundum quemlibet aequaliter, quaestio est si cuicumque recipitur aer vel non, quoniam si hoc, erit motus in instanti.

Illud iam solvitur per hoc quod ista ingressio aeris post elevationem fit per rarefactionem, quae non est motus, sed subita mutatio.

Quid igitur dicendum de efficiente huius mutationis, nisi quod sit aliqua virtus supraelementaris quae communicatur cum elementis, de qua facit Aristoteles mentionem in fine VIII Metaphysicae et [in] II De generatione? Dicit enim quod qui dicit quod elementa agunt non videt quando agunt, quoniam deterius agunt quam organa [2.9.336a11-12].

Sed sic dicere est extra sermonem praehabitum.

Et ideo puto magis quod efficiens huius mutationis sit illud quod est efficiens motus aquae ad locum terrae (et videt aer ad locum aquae), scilicet confusio elementorum, non dico mixtio, de quo efficiente plenius alias tractatum est.



Sed dubitatur de hoc quod dicit Aristoteles, generationem fieri quando fit transmutatio totius in toto [1.2.317a20-22], scilicet tam secundum materiam quam secundum formam; dubium enim est quam transmutationem patiatur materia. Si enim consimilem formae, tunc sicut forma generatur, vel per se vel per accidens, sic materia. Hoc autem falsum est, cum sit omnino ingenita, teste Aristotele.

Et intelligatur ad hoc quod dicit quod tam materiae quam formae sit transmutatio in generatione, sed differenter, quia formae secundum substantiam, materiae secundum esse. Et hoc intellige sic quod forma generati completi in specie educitur de potentia ad actum ex forma incompleta, cuius est pars completa, generatione. Materia vero non fit alia materia, nec etiam forma; substantialiter enim semper manet eodem modo, secundum quod per successionem sub diversis formis reperitur.

Et sic est intelligere eandem esse materiam omnium elementorum, quoniam primam, ultimam autem nequaquam; ultima enim materia alicuius speciei nequaquam, quia non est materia omnium prima. Omnis enim materia post primam est materia per additamentum formae, non formae completivae, sed formae diminutae, cui formae diminutae conceditur nomen materiae, eo quod est in potentia respectu ulterioris formae, teste Aristotele in V Philosophiae primae, capitulo de elemento; dicit enim quod forma quae est in potentia forma completior dicitur elementum, et elementum per se nomen materiae est — quod patet ex sua definitione, quae dicit elementum esse illud ex quo componitur res et est in eo et quod est in se indivisibile secundum formam.



Sequitur quaerere et dubitare de ista conclusione quae dicit generationem non esse alterationem [1.2.317a23-27]; quaerere enim utrum generatio sit motus vel non, hoc est quaerere utrum forma substantialis inducatur subito (aut subita fit eius inductio), sive successiva sit eius inductio, sicut forma accidentalis.

Et est famosa opinio quam ponunt omnes generationem fieri subito sicut alterationem — quod confirmant per Aristotelem in V Physicorum, ubi ostenditur generationem motum non esse. Arguit enim ibidem sic: Quod movetur est; quod generatur non est; ergo quod generatur non movetur. Ergo generari non est moveri. Ergo per locum a coniugatis, generatio non est motus.

Alia talis: Substantiae nihil est contrarium; ergo ad substantiam non est motus, cum omnis sit motus a contrario in contrarium. Sed generatio est transmutatio ad substantiam; ergo etc.

Item, substantia non recipit magis et minus; ergo ut prius.

Sed contra: Si unum elementum debeat generari ex alio praefactis alterationibus, quaero utrum in tempore illarum alterationum fiat remissio formae substantialis vel non. Quod si comportionetur [remissio] formae substantialis remissioni formae accidentalis, sicut alteratio fit in tempore, sic generatio. Si vero non, sed maneat forma substantialis in sua raritate completa alteratione, non transmutatur forma substantialis plus quam prius. Et sic accideret unum de duobus, scilicet aut generationem nunquam compleri, aut si compleatur, non erit aliud quam alteratio.

Item, Averroes contra Avicennam dicentem mixtionem solum esse penes qualitates sensibiles dicit ex hoc sequi duo inconvenientia, unum quaedam accidentia expelli nulla facta diminutione in forma substantiali, aliud vero elementa in suis accidentibus exsistentia mixtum complere. Ex his arguo: Si mixtio exigat transmutationem in substantialibus formis, multo fortius |C 3ra| et generatio.

Item, quae est causa quare non est transmutatio in substantialibus formis elementorum manente alteratione?

Et si dicat quod hoc est quia substantiae nihil est contrarium:

Ista responsio, ut videtur, supponit falsum, cum in quolibet genere sit una contrarietas prima; et ita in genere substantiae; quare extrema illius contrarietatis substantiae erunt. Non enim qualitates nec quantitates nec aliquid de ceteris praedicamentis.

Et si quis dicat quod hoc est concedere generationem fieri in instanti, eo quod passiones sensibiles sunt separabiles ab his corporibus secundum quod sunt partes mundi (hae enim qualitates eis non insunt nisi quod eis admisceatur de extranea natura):

Illud nihil est, nisi cum non sint et patientia generabilia et corruptibilia secundum quod sunt partes mundi, sed inquantum habent naturas extraneas sibi admixtis.

Puto igitur quod cum quaeritur de generatione utrum sit motus vel non, dividendum est sic in responsione; cum enim generatio sit via in substantiam, quae quidem substantia duplicem habet respectum, unum quidam in se secundum quod est idem quod est, aliud vero secundum quod habet partem qualificantem ipsam, scilicet forma quae uno modo dicitur substantia, alio modo qualitas (non dico qualitas accidentalis, sed substantialis), primo modo faciendo sermonem de composito et etiam de forma est ipsa inductio subita, et ita generatio motus [non] erit. Secundo modo erit motus et successiva, sicut alteratio.

Iam patet intellectus illius propositionis, ‘substantiae nihil est contrarium’, quae secum compatitur istam, ‘substantiali aliquid est contrarium’.

Et ita cum omnia extrema contrarietatis in substantia sint substantialia et non substantiae, non est inconveniens concedere extrema contrarietatis in substantia esse contraria, et tamen substantiae nihil esse contrarium. Iste modus loquendi est physicus et usitatus ab Aristotele per totum VII Philosophiae primae.



Sequitur quaerere tamquam a latere de corruptione formarum substantialium in quid cedit corrupto subiecto. Verbi gratia, corrupto bruto quo devenit eius anima. Et est haec quaestio bona per se, cum generatio unius non sit corruptio alterius nisi in eis quae habent contrarietatem. Cum igitur animae nihil sit contrarium, illius corruptio non erit alterius generatio, et adhuc cum habentis solum contrarium sit corruptio, ipsius corruptio non erit. Quod si non corrumpitur, aut habebit esse separatum et erit intellectus — quod falsum est. Aut cedit in pure nihil, et hoc non minus interdictabile, cum sit contra omnes philosophos et omnem veritatem, ut videtur; sicut enim non est aliquid omnino ex pure nihilo simpliciter, nec ex eo quod est aliquid erit aliquando nihil, cum ipsarum ad invicem sit aequalis distantia, scilicet infinita.

Nota quod famosa opinio circa hoc est ponere omnes tales formas [cum] corporibus suis subiectis cedere in nihil; ponunt enim multi tales formas causatas esse. Et de hoc investigare alterius est negotii.

Puto tamen simul cum Aristotele, cum quaelibet forma educta de potentia ad actum per viam naturae habeat praeexsistentem formam tamquam eius principium et pars, et quaelibet forma specifica vel individualis redit in suum principium et in formam generis, quae eadem manet in sua transmutatione; hoc enim est per se subiectum cuiuslibet contrarietatis et immediate, non tamen primo. Materia vero primo, sed non immediate. Et illud forte sine errore extendit ad primam contrarietatem in genere substantiae, ut concedamus formam generis generalissimi in genere substantiae esse subiectum primum contrarietatis, et non materiam primam nisi mediate, licet a multis conceditur contrarium.

Sed contra hoc quod natura contrarietatis est exire a forma generis, et ideo non exsistere contrarietati; in isto enim in potentia sunt. Omnia enim contraria sunt in potentia in aliquo genere, actu nequaquam. Et ita cum forma generis generalissimi secundum quod huiusmodi sit actu in genere, non erit extremum alicuius contrarietatis omnino.



[Capitulum 3]

Quaestio quam quaerit Aristoteles utrum sit generatio simpliciter vel non [1.3.317a32-34] valde appropinquat illam quae quaeritur differentiam inter generationem simplicem in elementis et alterationem. Ostenso igitur sufficienter quod generatio non est congregatio nec etiam alteratio ut sit dicere in communi, videtur mihi quod haec quaestio Aristotelis in suo simili inducit completam diversitatem inter generationem simplicem et alterationem.

Sed quid vocetur hic? Non est enim ex quo generatio.

Dubium est utrum simpliciter nihil supponat vel aliquid; nihil enim supponere non potest, cum ex nihilo nihil fiat. Si autem aliquid, illud aut erit de genere substantiae aut de genere accidentis. [De genere accidentis] nequaquam, cum ex non-substantia impossibile est substantiam fieri. Si vero de genere substantiae, aut erit completum in tempore aut incompletum. Completum autem esse non potest, cum nihil tale in potentia sit respectu completionis sicut illud ex quo generatur quod generatur. Incompletum in genere substantiae est duobus modis. Reperitur videlicet materia et forma, incompleta tamen, sicut forma generis idem respectu differentiae. Sit ergo quaestio utrum quod generatur, cum sit completum, sit ex materia tantum vel forma tantum vel ex utraque. Non ex materia, ut videtur, cum illud ex quo generatur maneat in tota transmutatione, materia autem per se non manet. Quare et consimilis ratio quod non forma tantum — quod concedendum est.

Intellige tamen quod cum tam materia quam forma sit diminuta, supponitur autem tantum unum ut fundamentum, |C 3rb| scilicet materia. Et intellige per hoc quod dico ‘tantum’ quod non fiat forma generati neque aliqua pars formae. Forma vero, scilicet illa diminuta de qua fit sermo, non est fundamentum tantum, sed fit forma completior per additamentum suae differentiae, secundum quam dicitur recipere corruptionem; corruptio enim formae vel alicuius compositi non est nisi reductio in suis principiis. Si ergo illud quod per se corrumpitur per se generatur et e converso, cum corruptio non sit [in] simpliciter nihil, nec generatio erit ex simpliciter nihilo. Et est illud in quo conveniebant omnes philosophi antiqui dicentes ex nihilo nihil fieri, nec est hoc contra catholicos ponentes creationem; sermo enim qui dicit quod aliquid creatur ex nihilo uno modo habet veritatem, alio modo falsitatem. Secundum enim quod haec praepositio secundum propriissimam eius acceptionem accipitur, materiam supponit, ex quo falsus est sermo. Secundum quod dicit prioritatem et posterioritatem, secundum quod dicitur aliquid fieri post aliud sicut diem fieri ex nocte, verum est quod intenditur per sermonem.



His igitur praenotatis dubium est in quo differet generatio simpliciter ab alteratione; si enim generatio simpliciter, ut praesuppositum est, est transmutatio elementi simplicis in elementum simpliciter secundum totum, et in elementis non sit reperire nisi materiam et istas qualitates, calidum, frigidum, etc., et transmutatio facta in his, scilicet calidum, frigidum, etc., sit alteratio, in quo ergo differt generatio simpliciter ab alteratione? Et hoc quaerere nihil aliud est quam utrum calidum et frigidum etc. sint formae substantiales elementorum vel non.

Quod autem non sint aliae forme est signum ab Aristotele, cum nunquam innuat alias aperte.

Item, in XI Metaphysicae, capitulo de principiis substantiarum et accidentium, dicit quod materia est illud quod est haec duo in potentia per se, et suus expositor ibidem dicit quod istae formae insunt materiae elementorum per se.

Item, ratio confirmat. Prima talis: Formae elementorum recipiunt intensionem et remissionem; formae substantiales non; ergo formae substantiales [non] sunt formae elementorum.

Item, quod per se distinguit unum ab alio est per se forma illius vel nihil; istae qualitates per se distinguunt unum elementum ab alio; ergo per se istae qualitates sunt formae substantiales elementorum. Maior patet. Ratio minoris est sermo Aristotelis in II De generatione, ubi probat numerum elementorum per combinationes invicem compossibiles istarum qualitatum [2.3.330a30-b7].

Et adhuc ratio confirmat. Cum eadem sunt principia ista corporis sensibilis per se et tangibilis, et constat quod principia tangibilium sunt ista, ergo et sensibilium.

Sed contra: Elementum est substantia; accidens non est substantia; ergo accidens non est principium elementi. Et sequitur hoc, quia accidens nullo genere causae est causa substantiae.

Item, ex substantia et accidente non fit unum vere secundum essentiam; et ex substantia et suis principiis fit vere unum secundum essentiam; ergo accidens non est principium substantiae.

Item, comparatio principii ad principiatum est comparatio nobilioris ad ignobilius. Si ergo esset accidens principium substantiae, esset eius comparatio ad substantiam sicut comparatio nobilioris, et ita accidens est nobilius quam substantia — quod est impossibile.

Item, Averroes in principio Metaphysicae in octavo: Qui ponit formas elementorum esse accidentia necesse habet concedere aliquid esse accidens in se et aliquid aliud comparatum substantiae; sed hoc est impossibile; ergo etc.

Item, in definitione vere data cuiuslibet cadit sua forma; si ergo accidens esset forma substantiae, in definitione substantiae caderet accidens — quod est impossibile.

Item, si istae qualitates essent formae elementorum, sed per se forma dat esse subiecto et [non] e converso, esset esse subiecti per naturam accidentis et non e converso — quod falsum.

Item, demonstratio Aristotelis in VIII Metaphysicae ad idem est. Causa essendi quodlibet ens naturale sensibile demonstratum est necessario substantia; elementum quodlibet est naturale sensibile demonstratum; ergo causa essendi quodlibet elementum est substantia. Sed causa essendi cuiuslibet elementi est sua forma; ergo cuiuslibet elementi substantia est forma.

Puto quod formae elementorum sunt substantiae et non accidentia, sicut concluditur, substantiae dico habentes esse diminutum respectu formae substantialis, quae magis elongatur a materia; hoc enim est principium formae substantialis, quod quanto magis approximatur materiae, tanto est esse debilioris, sicut dicit Averroes in IV Caeli et mundi quod formae elementorum diminutum habent esse et esse medium inter substantias et accidentia, quae latent nos, propter quarum latentiam accipimus formas accidentales loco substantiarum, quia esse earum non est nobis manifestum. Et hoc testatur Averroes in X Metaphysicae, dicens quod multi expositores dicebant aperte quod differentiae substantiales ipsorum elementorum sunt in istis qualitatibus, calidum, frigidum, humidum, siccum, quia esse suarum formarum non fuit eis manifestum. Et iuxta hoc intellige, sicut dixi a principio, quod esse suarum formarum est esse diminutum.

Ad hoc quod obicitur in contrarium intellige quod aliquid dici principium dicitur duobus modis. Aut principium ut pars, et sic duo tantum, materia et forma. Aut principium extra, et hoc duobus modis, aut scilicet essentiale, ut agens et finis, aut accidentale, ut intra actio, sicut transmutatio in qualitatibus ad transmutationem substantiae. Et sic potest concedi istas passiones esse principia elementorum, principia dico ut actiones necessariae, in quibus necessario praecedit transmutatio generationem factam in elementis quae est alteratio facta in ipsis, vel concomitatur ipsi generationi factae in elementis; nisi enim esset alteratio in passivis qualitatibus, non esset transmutatio elementorum ex se invicem omnino.

Ad aliud quod obicitur quod Aristoteles ostendit numerum elementorum per combinationes possibiles in qualitatibus, sicut patet in II De generatione, intellige quod hoc non concludit accidentia esse formas elementorum, quia ibi non |C 3va| est intentio de elementis nisi secundum quod sunt causae mixtorum, et hoc inquantum sunt generabilia et corruptibilia, quorum passiones accidunt ipsis propter huiusmodi qualitates, quae non sunt in ipsis secundum quod sunt elementa, testante Averroe in III Caeli et mundi.



Quaestio autem quae quaerit propter quid dicuntur quaedam simpliciter generari, quaedam vero secundum quid, habet unam intactam dubitationem. Et est, cum illud ex quo fit generatio dicatur non-ens, quid sit illud non-ens ex quo dicitur aliquid generari simpliciter. Materia esse non potest, sicut habitum est, nec simpliciter aliquid in actu. Si igitur sit aliquid, hoc erit esse habens medium inter haec.

Sit igitur quaestio, cum omnis transmutatio naturalis duo exigat, scilicet movens et motum, supposito quod illud quod movetur hoc motu sit aggregatum ex materia et forma generis, quid est illud quod movet hoc motu secundum quod conceditur generationem esse motum. Et hanc quaestionem praecedit alia, utrum scilicet motor iste sit intra vel extra. Quod si extra, erit mutatio violenta. Si intra, ergo in ipso generabili. Sed hoc ipsum generabile non est; sed omne quod est in non-ente est non-ens; igitur illud principium erit non-ens. Sed illud principium educit non-ens de potentia ad actum — quod est impossibile.

Item, quod educit aliquid de potentia ad actum est in actu; illud principium generationis educit generabile de potentia ad actum; ergo est in actu. Ergo non erit in generabili, cum generabile sit non-ens.

Item, materia exsistens in non-ente in generabili corrumpit actualiter ens per se vel per accidens; principium huius transmutationis non est in non-ente. Maior patet. Ratio minoris manifesta est; in omni generatione corrumpitur enim forma eius ex quo fit generatio, ad minus per accidens.

Item, eadem est ratio contrariorum; generatio et corruptio sunt contraria; ergo ipsorum erit eadem ratio. Sed corruptio fit a principio extra; ergo et generatio. Ergo per definitionem violenti tam generatio quam corruptio erit violenta.

Quod autem corruptio sit violenta patet, cum unumquodque naturale appetat esse perpetuum secundum suam possibilitatem.

Item, natura idem est quod forma vel materia vel etiam via ad formam, sicut vult Aristoteles in V Philosophiae primae; sed nullo istorum modorum dicta natura appetit corruptionem; quare appetitus ad corruptionem non est naturalis.

Item, nullus appetitus naturalis est ad malum; quare nec ad corruptionem.

Item, si iste esset appetitus a natura, esset a principio intra in re generabili et corruptibili; sed materiae non est appetitus nisi metaphorice; cum igitur inest iste appetitus, formae [inest. Sed formae] non, quia forma unde forma vult perficere suam materiam et non expelli ab ipsa.

Ad oppositum: Aristoteles in principio huius, cum dicit quod vult determinare de natura generatorum et corruptorum [1.1.314a1-3], quasi innuat naturam esse horum principium.

Et forte putandum quod cum per se et proprie sit rei causa secundum quod est de genere ... cum corruptio non sit aliquid secundum affirmationem, causam secundum quod affirmativam non habebit, sed solum secundum negationem vel etiam privationem, quae quidem privatio ut sit reducere ad radicem radicatur ad negationem. Et hoc est privatio quae ponenda tertium principiorum, licet sit famosum dicere contrarium.

Et ideo puto quod per se et immediate non est eadem causa generationis et corruptionis, sed diversa. Generationis quidem alterum extremum contrarietatum quod dicitur forma, corruptionis vero privatio. Et illud, ut puto, non solum habet veritatem hic, sed valde extenditur ad intricationes quaesitas de casu et fortuna, qui quidem casus non est natura potentia, sed secundum privationem dictam, sumptam tamen iuxta habitum sicut privatio iuxta formam.

Iam patet in parte responsio eorum quae quaeruntur, quia principium corruptionis de quo quaeritur non est intra nec extra, quia nihil omnino ponit.

Ad illud autem quod quaeritur de principio generationis intellige sic quod habet causam efficientem duplicem, scilicet intrinsecam et extrinsecam. Intrinsecam formam generationis, quae non movet nisi moveatur; extrinsecam vero duplicem, ut agens immittens et praeter hoc species immissa, quae tamen dicitur causa extrinseca eo quod est ab extra.



De quaestione autem quae quaerit utrum non-ens ex quo debet fieri generatio sit alterum extremum in actu, scilicet terra vel ignis, ita quod terra dicatur non-ens, ignis vero ens, aut utrumque dicatur ens, et materia utriusque respectu eius cuius est materia non-ens, dubium est in quam partem quaestionis consentiat Aristoteles, cum nullam rationem omnino ponat ad unam nec ad alteram [1.3.319a29-33].

Quod autem prima pars est vera videtur, cum nullum continens sit forma elementi contenti, et hoc videtur tam in mediis quam in extremis, sicut vult Aristoteles in IV Caeli et mundi. Si materia est id non-ens ex quo est generatio, ergo cum materia sit elementum elementi, erit elementum in actu non-ens ex quo fit generatio, ad minus in generatione simplici.

Item, quod ex necessitate exigitur ad generationem videtur non-ens ex quo est generatio; sed elementum in actu de necessitate ad generationem simplicem exigitur; ergo elementum in actu est illud non-ens ex quo fit generatio. Ergo substantia in actu erit non-ens ex quo fit generatio. Minor patet. Ratio maioris est cum in nullo tempore sit materia denudata a forma speciali vel individuali.

Item, quod manet in tota transmutatione quae est generatio est non-ens ex quo fit generatio; sed omne tale est corpus in actu; ergo etc. Maior patet. Ratio minoris est quod sicut motus se habet localis ad alias transmutationes, sic subiectum motus localis ad subiectum aliorum transmutationum; ergo si omnis alia transmutatio supponit motum localem, et subiectum omnis transmutationis |C 3vb| subiectum motus localis. Et hoc est dicere quod sicut ad motum primo localem sequitur motus localis, sic ad subiectum motus primo localis sequitur subiectum motus localis.

Sed contra: Quod est per se subiectum in qualibet transmutatione manet completa transmutatione; nullum corpus in actu manet in tota transmutatione quae est generatio et post completam generationem; ergo nullum corpus in actu est subiectum in generatione. Et dico in actu completa forma substantiali speciali vel individuali.

Item, ex subiecto generationis quod est non-ens et forma substantiali fit vere unum in actu; ex nullo corpore in actu neque elementato et forma substantiali fit vere unum in actu; ergo nullum corpus in actu est non-ens quod videtur subiectum ex quo fit generatio.

Puto, sicut tactum est supra, quod subiectum in transmutatione neque est subiectum in actu corpus nec etiam materia omnium prima, licet hoc videatur contra Aristotelem in littera, cum dicat quod hoc subiectum hyle est maxime subiectum generationis proprium [1.4.320a2-3], quia hyle in veritate rationem materiae habet, sed non convertibile cum materia omnium, quia ipsa secundum quod huiusmodi neque agit neque patitur, ut patet per Aristotelem. Vel sicut demonstratur in VIII Philosophiae primae quod simplici secundum quod simplex, ut in subiecto, neque est actio neque passio, quasi innuat quod materia quae est quasi subiectum generationis semper praeexigit formam exsistentem in ipsa non sufficienter ipsam disponentem, propter cuius incompletionem inest ei appetitus ad formas contrarias.

Sed iam quaeret aliquis de ista praeexsistentia formae, cum omne praeter Primum sit generatum vel creatum, quia una istarum viarum exivit de potentia ad actum. Et ista quaestio sive dubitatio nulla est apud Aristotelem, qui in omnibus sermonibus suis supponit omnem generationem praecedere aliam in infinitum. Sed de hoc qualiter erit posterius est perscrutandum.

Puto tamen ad illud quod nunc quaeritur quod forma quae cum materia manet in transmutatione quae est generatio exivit de potentia ad actum per viam creationis. Non dico tamen quod tale aggregatum aliquando habuit esse completum sine forma specifica vel individuali; creata enim erant omnia elementa in suis actualitatibus, eo quod actio Creatoris non terminatur ad incompletum omnino.

Ad illud autem quod obicitur de comparatione motoris primi ad motores posteriores et ipsorum subiectorum ad invicem intellige quod subiectum generationis duobus modis est, scilicet accidentale, sicut corpus in actu, secundum quod dicimus ex hac substantia quae est ignis fieri hanc substantiam quae est aer vel e converso; isti enim sermones sunt accidentales et consimiles. Non enim subicitur haec substantia secundum quod substantia est, sed secundum quod in potentia, quae tamen, sicut obiciebatur, materia non potest esse sine forma substantiali vel individuali. Praeexigitur tale subiectum, non dico essentialiter, sed accidentaliter. Et de hoc subiecto verum est [quod] cum moveatur motu generationis, poterit moveri motu [locali]. Est autem aliud subiectum eius essentialiter, et hoc forte dupliciter, scilicet primum, ut materia prima, et secundum, ut forma diminuta quae simul movet in tota transmutatione completa, et de tali subiecto non est verum quod licet moveatur motu generationis quod possit [moveri] motu locali nisi per accidens, sicut nos dicimus partem moveri in toto.

Et si haec vera sint, non latebit diligenter inquirentem inquantum elongatur a vera cognitione transmutationis quae est generatio qui ponit formam generati generari secundum totum, hoc est secundum quamlibet partem formalem; si enim ita esset, non esset prohibere formam penitus esse ab extrinseco, cum forma substantialis secundum quod huiusmodi nec completa nec incompleta originaliter exeat de substantia materiae.

Patet etiam quod corruptio formae cui accidit corpus per accidens non vadit ad principium in substantia materiae, [sed] ad formam exsistentem in eodem subiecto natura prius, licet non tempore. Et si hoc, directe sequitur naturam non posse in aliquod secundum totum in aliquid completum omnino, nec etiam in aliquam partem ultimam alicuius completi; si enim posset, non esset prohibere quin esset aliquid omnino ex nihilo.



Sed iam dubitatur de quaestione ultima quae quaerit utrum eadem sit materia elementorum vel non [1.3.319a33-b1]. Et primo dividamus materiam in primam et ultimam, et hoc est quaerere utrum sua quaestio supponat omnium elementorum esse eandem materiam primam. Et de hoc non est dubium, cum [non] solum elementorum, sed mixtorum, quam vult Aristoteles esse unam numero in omnibus participantibus illam.

Si vero supponat quaestio omnium elementorum materiam ultimam esse eandem, multa impossibilia contingunt. Unum quidam quod omnium elementorum erit forma ultima eadem.

Aliud vero inconveniens sequitur ex isto, et est quod omne mixtum est simplex, cum idem secundum materiam et formam additum eidem secundum materiam et formam non faciat diversitatem in specie.

Item, si propria materia omnium elementorum esset eadem, materia unius elementi non esset in potentia respectu formae alterius, cum propria materia quae dicitur ultima necessitas nunquam sit sine sua forma propria, nec prius nec posterius.

Ad oppositum: Solum contrariorum est transmutatio ad se invicem; quodlibet elementum generatur ex quolibet; ergo elementa sunt contraria. Sed contrariorum eadem est materia; ergo elementorum eadem erit materia.

Et si forte dicat quod verum est quod eadem est materia prima:

Quoniam hoc non sufficit, quia materiae primae secundum quod huiusmodi non debetur actio neque passio sicut subiecto.

Item, quod manet secundum totam transmutationem dicitur per se subiectum proximum et immediatum respectu formae; sed quod est tale est propria materia formae, formae dico adquisitae per |C 4ra| motum transmutationis; ergo omnium transmutabilium ad invicem eadem est propria materia. Maior patet. Ratio minoris est quia omne additum tali subiecto dicitur additamentum formae, et non materiae.

Item, dubium est quid intendit Aristoteles in dissolutione huius quaestionis, cum dicit quod elementorum eadem materia qualiter est et qualiter non [319b2-3]; obscurus enim est hic sermo.

Et volunt quidam quod intendit hic sermonem alium non minus ambiguum, et est quod uno [modo] est eadem materia, alio modo non.

Quod nunc dicitur non exprimit intentionem auctoris, aut non evidenter. Et ideo quaerendum est diligenter de his modum quando est eadem et quando non, scilicet utrum isti modi differant essentialiter vel accidentaliter. Si accidentaliter, cum eadem sit proportio materiae elementi ad materiam alterius quae est proportio formae ad formam, solum erit differentia elementorum secundum accidens et non secundum substantiam. Si substantialiter, quaere in quo substantiali, aut scilicet materiali aut formali. Et dividendo materiale a formali vel materiale solum intelligatur materia prima, et sic patet quod non differt una ab alia secundum ipsam, cum sit una et indivisibilis. Formale vero vocetur omnis forma substantialis sequens in materia. Nec potest dici quod ista forma sit forma generis in quo different istae materiae, quia quorumcumque est transmutatio ad invicem, ipsorum est idem genus; quare et eadem est forma generis. Si autem dicatur quod haec sit forma speciei, stare non potest, quia forma speciei dicitur totum esse individui cuius est per se generatio et corruptio. Et si hoc, cum post formam specialissimam non sit nisi forma individui, necesse est nobis ponere istam materiam ultimam esse formam ultimam individui, aut medium esse inter speciem et individuum, et utrumque istorum est impossibile.

Et forte puto quod forma ultima cuiuslibet est [alia] et alia, et voco ‘formam ultimam’ aggregatam ex natura speciei et illa natura quae est causa individuationis, qualiscumque fuerit ista, quae quidem natura in diversis individuis est alia et alia secundum formalem signationem, non secundum substantialem. Et ut hoc evidenter intelligatur, intellige quod istae naturae diversorum individuorum quae causant diversa individua in eadem specie radicantur in eadem natura, quae dicitur substantialis respectu ipsorum.

Et si quaeratur quae sit illa, puto quod est forma speciei, quae in se virtualiter habet plures potentias potentes perficere plura individua, non dico infinita, sed numero terminata.

Iam patet quod vult Aristoteles, materiam elementorum esse qualiter eandem, qualiter vero non. Eandem secundum substantiam, non eandem secundum potentiam et virtutes, quae virtutes et potentiae non sunt res alia nec alterius praedicamenti quam illud in quo radicantur. Et ita cum forma speciei sit de genere substantiae, erunt istae virtutes et potentiae de genere substantiae.

Ad rationes autem positas ad utramque partem patet responsio diligenter inspicientibus.



[Capitulum 4]

Sequitur descriptio vel definitio quam dat Aristoteles de alteratione. Inducit dubitationem super quod videtur ipsam directe ostendere generationem simplicem in nullo differre ab alteratione; est enim descriptio talis: Alteratio est transmutatio facta a contraria passione in contrariam, eodem subiecto sensato manente in actu [1.4.319b8-12].

Arguo ergo sic: Generatio simplex est transmutatio facta a contraria passione ad contrariam, eodem subiecto sensato manente in actu; ergo generatio simplex est alteratio. Maior patet, quia quolibet elemento transmutato in aliud fit transmutatio a contraria passione in aliam. Et quod sit subiectum sensatum manens in actu probatio: Subiectum cuiuslibet sensibilis secundum quod huiusmodi est subiectum in actu; sed in omni generatione simplici manet passio sensibilis generatione completa; ergo et subiectum in actu. Minor patet, ut si generetur ignis ex aere vel e converso, manet passio sensibilis utrobique eadem, quoniam caliditas; quare et suum subiectum, quod est subiectum in actu. Ergo per descriptionem alterationis, talis generatio erit alteratio.

Et forte instabit generalitati huius generationis, ut quando ex igne generetur aqua vel e converso, cum nihil maneat utrobique idem quod sit de genere passionis.

Sed contra: Utrobique manet corporeitas, similiter diaphaneitas, quae non videntur esse sine subiecto in actu.

Item, manente accidente tangibili manet et subiectum tangibile; sed in generatione simplici manet accidens tangibile, quoniam diaphaneitas ad minus, et etiam corporeitas; ergo et subiectum tangibile. Sed omne subiectum tangibile secundum quod huiusmodi est sensibile; ergo etc.

Item, si materia remanet communis in generato et corrupto, et accidentia communia ipsius materiae necessario manebunt; sed ista materia communis non potest dici prima, cum nullius formae sit subiectum per se, eo quod non patitur nisi secundum quod sub alio; erit ergo aggregatum manens in transmutatione quae est generatio simplex. Sed tale aggregatum de necessitate corpus est; et constat [quod] nullum elementorum; dubium est ergo quid sit illud.

Item, accidentia non veniunt immediate supra materiam, ita quod esset ipsa accidentia in se, sed a forma substantiali; forma igitur substantialis prius est in materia quam forma accidentalis. Quare erit incorrupta aliqua forma substantialis ante adventum alicuius accidentalis. Quod ergo remanet in transmutatio quae est generatio erit corpus in actu.

Item, humiditas non manet nisi in corpore; ergo humiditas in actu [non] nisi in corpore in actu. Sed humiditas manet in actu facta generatione ex aere in aqua vel e converso; ergo manet corpus in actu. Aut igitur elementum aut elementatum. Sed elementum erit elementum quintum. Si elementatum, erit mixtum prius corpore simplici — quod est impossibile.

Item, si haec sit vera descriptio alterationis, dubium est quomodo fiat alteratio in elementis, cum non poterit fieri transmutatio a contraria passione accidentali ad contrariam non facta trans|C 4rb|mutatione elementi in elementum secundum totum; si enim fiat transmutatio a calido in qualitatem contrariam, verbi gratia, a calido ignis ad frigidum in quocumque elemento, cum ignis non sit capax frigiditatis, sicut tactum est supra, transmutabitur in aliud elementum de necessitate antequam alteretur. Arguo igitur sic: Ad alterationem factam in elementis sequitur generatio de necessitate; ergo alteratio et generatio in ipsis convertuntur. Ergo idem generatio et alteratio in ipsis secundum naturam.

Intellige quod eadem materia communis generato et corrupto, alterata tamen esse; similiter accidentia quae sunt in ipsa. Verbi gratia, caliditas et humiditas etc. Nec est penitus eadem humiditas quae manet in generato et corrupto. Et sicut pono completionem et diminutionem respectu materiae et suarum passionum, similiter intellige in hoc nomine ‘corpus’, quia illud quod manet in transmutatione quae est generatio corpus est, diminutum tamen, nulla specie specificatum. Et hoc potest intelligi ut ablata forma alicuius elementi per intellectum, forma dico ultima completiva tantum, non propter hoc aufertur corporeitas incompleta, sed completa. Et potest dici illud corpus quod remanet corpus, non tamen terminatum, sicut vult Averroes alibi, scilicet quod dimensiones non terminatae sunt, omnes terminatae autem non. Manet ergo corpus non terminatum in generato et corrupto.

Ad illud per quod videtur alterationem non differre a generatione in elementis puto quod haec transmutatio quae est alteratio potest dici duobus modis; aut enim a contraria passione ad contrariam, aut in eadem passione secundum plus et minus, ut minus calido ad magis calidum vel e converso. Alteratio vero primo modo dicta in elementis semper concomitatur generationi et e converso. Secundo modo nequaquam. Unde licet convertatur secundum convenientiam, non tamen est hoc illud, sicut nec actio et passio est generatio et corruptio, licet praeexigantur generationi et corruptioni.



Sed de exemplis Aristotelis dubitatur, cum dicat quod alteratio sit a sano in aegrum et e converso [1.4.319b12-13], cum sanum et aegrum sint de prima specie qualitatis, in qua non est alteratio. Et eadem est dubitatio de secundo exemplo quod ponit [319b13-14], de qualitatibus exsistentibus in quarta specie qualitatis; in formis enim et figuris non est alteratio. Et iuxta hoc quaeritur quare non est motus vel alteratio in illis.

Forte alteratio non est in habitibus, quia habitus non est successive adquisitus, sed est finis cuiusdam alterationis.

Sed tunc est dubium, cum generatio dicatur finis alterationis, similiter et habitus, quomodo differenter.

Aut differentia est in hoc quod habitus est finis alterationis immediatus, generatio vero mediatus.

Et ut magis exprimam quod intendam, puto quod habitus est finis alterationis, finis dico intra, generatio vero extra. Et hoc intellige sic quod habitus adquisitus essentialiter non differt ab alteratione successiva praecedente, ut bonum esse ab eo quod est frequenter bene operari. Generatio vero essentialiter differt ab alteratione praecedente secundum quod generatio subito inducta differt ab alteratione successiva praecedente.

Et si quaeras quare in quarta specie qualitatis non est motus, puto quod hoc est quia qualitates in quarta specie nascuntur a quantitatibus; est enim figura qualitas quae nascitur a quantitate, et ita cum quantum de se non producatur per motum, ideo nec figura. Potest tamen transmutari ab una figura in aliam, factis alterationibus per se in qualitatibus substantialibus.

Sed iam occurrit dubitatio, cum quantitas non educatur per motum, quomodo ergo nunquid per se causatur quantitas; generatur enim nequaquam nisi per accidens.

Et puto quod tales quaestiones et consimiles factae de accidentibus frivolae sunt, cum accidentis esse sit inesse, cum eductio de potentia ad actum sequitur eductionem alterius, sicut vestigium alicuius sequitur condicionem eius cuius est vestigium. Et ideo accidentia non habent propriam viam exitus ipsorum in esse, aliam dico a subiecto. Et illud est valde utile ad intelligendum facientibus perscrutationem de motu et tempore; multotiens enim quaeritur utrum tempus habuit esse post non-esse vel non.



[Capitulum 5]

Circa quod autem est transmutatio [1.5.320a27].

Supposita finitate causarum universaliter ab Aristotele per rationem probata in II Metaphysicae, dubium est de causis materialibus utrum sint plures aeque primae vel non, sed una tantum.

Quod autem sit una tantum videtur sic: Pure nihil et esse sub actu primo et completo sunt duo extrema habentia medium quod est solum ens in potentia et natura materiae primae; tale autem medium solum potest esse unum et non plura; ergo materia erit una et non plures.

Quod autem unum sit tale medium probatio; ponantur enim duo esse, scilicet A et B. Tunc inter pure nihil et actum primum erunt haec duo, A, B, et inter pure nihil et B erit A. De B ergo quaeritur utrum sit aliquo modo actus vel non. Et si sic, non erit actus primus quod primo ponebatur. Eadem est ratio si quaeratur de A respectu actus primi. Et adhuc evidentius sic: Sit pure nihil in designatione huius litterae A, actus primus in designatione huius litterae B. Item, sint duo media, C, D. Inter C igitur et A est medium, scilicet sola potentia, ut D. Ergo C est aliquo modo actus. Non ergo B est actus primus.

Item, in quibuscumque extrema sunt habentia medium [et] sunt eadem a quibus participantur et non plura eis a quibus participantur, medium ipsorum erit idem a suis participantibus. Si pure nihil et actus primus sint idem et non multa eis a quibus participantur, ergo et ipsorum medium. Una igitur erit materia, et non plures.

Item, posito quod sint plures, aut una ipsorum habet omnes potentias quas habet alia aut non. Si primo modo, otiosa est altera, cum natura brevissima |C 4va| via qua potest omnia facit. Si non, potentior igitur est altera, et quaeritur de illa an habeat potentias ad omnes formas aut non. Si non, nec altera, neutra igitur prima. Necesse est ergo ponere unam omnium primam, de qua dubium est. Cum unum multipliciter dicatur, aut erit genere, specie, aut numero. Genere non, quia sic haberet formam; nec specie, ut videtur, eadem ratione; sequitur ergo quod sit unum numero. Sed unum et multa dividunt ens; ergo sunt posteriora ente. Materia autem prima praecedit ens, quia solum est ens in potentia; quare nec unitas numeralis nec multitudo ei convenit.

Item, quod est unum numero sub aliqua specie continetur; ergo si materia prima est una numero, sub aliqua specie continetur. Hoc autem non videtur.

Item, omne receptum diversatur per naturam recipientis et non per naturam recepti. Si ergo materia omnium prima esset una numero, formas universales non reciperet. Hoc autem falsum, teste Averroe in II Metaphysicae. Dicit quod materia prima primo recipit formas universales et postea particulares.

Ad hoc solet responderi quod materia prima non recipit formas vel entes universales, sed ‘formas universales’ vocat Averroes formas communiores, quae tamen secundum veritatem sunt individuales. Verbi gratia, de aliquo dicitur quod est hoc animal et hic homo, et utrobique praedicatur forma individualis, et magis communis per ‘hoc animal’ quam per ‘hic homo’. Et est intentio haec Averrois secundum illos.

Et ego puto quod male exprimunt hic intentionem suam; peccant enim in duobus. Primum quidem quia specialissima est aggregatum ex materia et forma, et etiam materia quae est pars aggregati recipit formam universalem entem universalem secundum quod huiusmodi. Et adhuc forma generis est in materia extra intellectum; et non in materia communiori quam sit prima; ergo ista quae est communis habet esse et recipietur in materia, quae est una numero.

Sequitur, supposito quod sit una numero secundum sui substantiam, quaerere utrum sit eadem numero in elementis.

Quod sic videtur: Tum quia unumquodque generatur ex unoquoque, cum eadem sit materia generantis et generati.

Tum quia omnis actus et omnis passio est per naturam contrarietatis, quae radicatur in eadem materia, eo quod contrariorum est materia prima eadem.

Item, in mixto homeogeneo sunt omnia quattuor elementa in qualibet parte sensibili, et a qualibet parte illius possunt extrahi illa quattuor; sed cuiuslibet partis est eadem materia; ergo et omnium quattuor est eadem materia ultima numero. Et hanc esse omnium primam necessarium est, cum materia quae est necessitas cuiuslibet elementi sit alia et alia.

Sequitur quaerere an sit participata a corporibus supracaelestibus an non.

Et quod sic videtur, testante Aristotele in libro De generatione. Omne sensibile est sensibile per materiam [2.1.329a10-11]; sed corpus quintum est tale; ergo etc.

Item, Aristoteles in I Caeli et mundi: Qui dicit ‘hoc caelum’ dicit formam in materia.

Item, formae universales non individuantur nisi per materiam, teste Aristotele in VII Metaphysicae; ergo quod est individuum habet materiam.

Item, si passiones sunt univoce, et causae univoce; sed passiones materiae primae insunt corporibus supracaelestibus et his inferioribus univoce; ergo et materia. Dimensiones enim et magnitudines sunt in his et in illis, et hoc univoce.

Quod autem istarum passionum subiectum sit materia prima evidenter innuit Averroes super VIII Physicorum, dicens quod dimensiones non terminatae insunt substantiae per naturam materiae, et praecipue quantitas.

Item, quod de sui natura potest esse et non esse habet materiam primam in sui compositione; sed omne corpus est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, quia materia medium habet inter esse et non-esse. Minor patet per Platonem dicentem quod omnia causata de sui natura sunt dissolubilia, voluntate autem Conditoris sunt indissolubilia.

Nota quod ille sermo Platonis extendit se ad convincendum omnia causata habere materiam. Sed hoc minime videtur in formis separatis, tum quia sunt incorporales, tum quia situm non habent.

Quod autem materiam habeant videtur sic: Forma quae creatur transmutatur ab uno extremo quod est pure nihil in aliud quod est ens actu; cum igitur extremum secundum aliquid, erit medium necessario transiens ab eo quod est pure nihil in simpliciter aliquid secum deferens medium. Hoc autem est materia; unumquodque igitur causatum habet materiam.

Hoc idem conferat definitio medii; est enim medium in quod necessario transmutatur transmutabile.

Item, ad unitatem potentiae sequitur unitas materiae; sed haec inferiora cum omnibus corporibus supracaelestibus causatis communicant aliquam potentiam, quia ad minus generalissimi; ergo unumquodque causatum habet materiam. Nec prohibebit, licet quibusdam videatur, materiam corporalis et incorporalis non esse eandem; hoc enim videtur falsum in quibusdam, quia eadem est materia totius et partis, totum autem incorporale, pars autem corporalis, sicut patet in elementis.

Ex his colligamus materiam primam esse unam numero et hoc eodem modo ab omnibus causatis participatam.

Ad ea autem per quae videbatur materiam primam non esse unam numero intellige quod unum numero dicitur duobus modis, et multa similiter quod ei opponitur; est enim unum numero essentialiter, et hoc modo est materia una numero, quia non dividitur per essentias, et illud unum est posterius ente. Alio modo dicitur unum numero accidentaliter, et hoc est in potentia ad multitudinem sibi oppositam, cum est in potentia ut sit sub forma una vel multis.

Et si quaeratur, cum causa prima dicitur unum numero, et materia similiter, utrum eadem ratione aut oppositis rationibus:

Puto quod causa prima dicitur unum numero quia est simplex et omnibus modis in actu, materia vero prima quia est ens in potentia solum et nullo modo in actu, ex quo sequitur quod non est maior differentia inter aliqua quam inter materiam primam et causam primam |C 4vb| nisi inter aliquid et pure nihil.

Ad ultimum puto quod materia essentialiter est una numero et in potentia omnino, et propter hoc potest recipere formas universales entes universales secundum quod huiusmodi; si enim aliquo actu exsisteret, non esset haec receptio ei possibilis.

Sed quid erit de sermone expositoris qui dicit quod sicut intellectus possibilis natus est ad omnes formas universales, materia vero ad omnes formas individuales? Quasi innuat materiam primam nullam formam universalem recipere, et in hoc erit sibi contrarius in II Metaphysicae et in III De anima.

Forte puto quod per hunc duplicem sermonem voluit intelligere duplex esse universalis. Unum quidem quod habet in anima, et hoc secundum propriissimam sui acceptationem, sicut alibi testatur Averroes, cum dicit quod intellectus est causa universalitatis in rebus. Et aliud esse eius quod habet in materia, cuius per se et non per accidens est definitio.

Sed mirabilis ambiguitas sequitur, quare materia prima non intelligit sicut intellectus primus formas universales.

Et forte hoc est propter diversitatem receptionis hinc inde, materialis scilicet et spiritualis; ex intellectu enim et universali non fit unum nisi sicut ex aere et luce. Ex materia autem et forma universali fit vere unum, licet oppositum huius credatur a quibusdam.



Sequens dubitatio utrum materia potest deficere vel non. Et huic quaestioni coniungatur alia quaestio, utrum scilicet aliquid praedicatur de illa vel non.

Quod autem de aliquo praedicatur videtur sic: Genus generalissimum, cuius illa est pars, dividitur in essentiales differentias quae praedicantur; ergo et ipsa praedicatur.

Sed contra: Omne quod praedicatur est forma; materia non est forma; ergo etc.

Quod autem aliquid praedicatur de illa videtur; bene enim dicitur quod materia est substantia, materia est principium, et sic de aliis.

Sed contra: Omne praedicatum in actu dicit subiectum in actu; materia non est subiectum in actu; ergo nihil praedicatur de ipsa in actu.

Puto quod illa de nullo praedicatur essentialiter; accidentaliter tamen praedicatur secundum quod est sub forma, et hoc est ei accidentale. Unde licet sub forma differentiae praedicatur, hoc non est eius praedicatio, sed formae differentiae.

Iam patet in quo differt materia a genere, quia sicut pars a suo toto; est enim genus generalissimum in genere substantiae aggregatum ex materia prima et actu primo.

Ad aliud quod quaeritur puto quod nihil de eo praedicatur secundum directam praedicationem, sed aliquo modo denominative.



Sed cum materia dicatur principium, quaeritur utrum possit aliqua parte orationis significari vel non.

Nomine autem non, cum nomen significet substantiam cum qualitate.

Et adhuc omne nomen significat aggregatum, materia autem non est aggregata, sed simplex in suo genere.

Item, omne intelligibile est significabile; materia, cum sit principium, est intelligibile; ergo et significabile. Minor supponitur, quae alias declarabitur. Materia ergo est significabile per aliquam partem [non] significantem aggregatum; erit ergo significabile per pronomen, quod meram et solam substantiam significat.

Quod forte concedendum est.

Aut extendendo significationem nominis in triplici gradu posset dici quod aliquo modo per nomen significatur. Verbi gratia, cum omne nomen principaliter significat formam, secundario aggregatum, si extenderimus sermonem Aristotelis ad hoc quod tertio loco significat partem aggregati, scilicet materiam, sic posset concedi materiam per nomen significari.



Sequitur quaerere, cum materia dicatur principium substantiae, utrum aliquid sit de genere entium vel non. Quod autem pure nihil sit et simul cum hoc stare non potest principium. Dicit ergo substantiam vel accidens. Sed accidens non, cum sit principium substantiae; nec privatio, cum privatio non sit principium per se; relinquitur ergo quod sit substantia. Et constat quod non actu substantia; ergo substantia in potentia — quod verum est.

Sed ex hoc dubitabit aliquis; cum enim haec substantia sit in omnibus participantibus ipsam eadem numero, sicut declaratum est, bis erit idem creatum secundum suam substantiam, quia substantia materiae prima creatione, et iterum illa eadem substantia in quolibet creato, quia creatum non creatur secundum partem, sed secundum totum, et ita cum substantia materiae insit illis, bis erit creata substantia materiae.

Intellige quod materia secundum suam substantiam et essentiam semel fuit creata, multotiens autem accidentaliter, et hoc non est inconveniens, quia esse eius sub forma una vel pluribus non est ei essentiale, sed accidentale, sicut dictum est prius.



Sequitur quaestio valde digna consideratione. Et est: Cum omne principium sit principium per suam potentiam, et materia dicitur principium, quaeritur de potentia materiae quid sit, utrum sit substantia materiae vel accidens materiae.

Accidens non erit; omne enim accidens est forma, et omnem formam praecedit potentia in materia. Si igitur potentia esset eius accidens, istam potentiam praecederet alia, et sic in infinitum.

Item, si esset accidens, et immediate sua potentia reciperet omnes formas substantiales, esset accidens principium substantiae — quod falsum est.

Item, potentia materiae inest materiae; nulla forma inest materiae; ergo potentia materiae non est forma omnino, neque essentialis neque accidentalis.

Contra: Averroes super I Physicorum: Potentia materiae est accidens materiae.

Item, quod non sit substantia materiae videtur, quia cum potentia sit materiae, et sua substantia sit sua potentia per se et non per accidens, substantiae erit substantia, et entis ens, et multa talia impossibilia.

Item, cum materia sit in potentia ad formas accidentales et substantiales et nonnisi per suas potentias, quaestio est an eadem potentia an diversis.

Quod non eadem videtur, quia non utrobique idem appetitus.

Cum igitur natura omnia facit ordinate, sequitur quaerere de ordine istarum potentiarum, an inter istas sit una prima omnium an non.

Et constat quod est una, cum sint finitae, et formae ad quas sunt |C 5ra| sint finitae, et nulla potentia in materia sit otiosa.

Item, de causa multitudinis illarum potentiarum est quaestio quid sit illud.

Et volunt multi quod causa prima.

Sed hoc est mirum, cum idem eodem modo se habens semper natum est idem ferre. Quomodo ergo causa prima est causa diversitatis in rebus?

Hanc quaestionem concomitatur alia quae quaerit de causa multitudinis in entibus, hoc est, quaerere quae est primum principium motuum in multitudine universi, cuius perscrutatio non spectat ad hunc locum.

Ad hoc quod quaeritur de potentiis materiae puto quod potentia materiae nec est eius substantia nec eius accidens, quia nomen potentiae nec est nomen substantiae nec accidentis; omne enim potens est potens per suam potentiam, sicut omne agens est agens per suam virtutem. Unde nomen potentiae est nomen virtutis et non substantiae neque accidentis.

Et iuxta hoc nota quod haec negativa, ‘potentia materiae non est substantia materiae’, non supponit istam affirmativam, ‘potentia materiae est aliud a substantia’. Et ignorantia impedit considerationem veritatis in multis rebus; actus enim per se alicuius non est aliud ab eo cuius est actus, nec tamen idem ipsi.

De eo quod quaeritur de ordine potentiarum puto quod est una prima omnium, et est qua est in potentia sub forma generis generalissimi. Secunda autem qua est sub contrariis essentialiter condividentibus idem genus primo, et sic deinceps. Et talem ordinem intellige de potentiis essentialibus quibus est in potentia sub formis substantialibus. De potentiis autem per quas est in potentia sub formis accidentalibus puto quod prima istarum in ordine est qua est in potentia sub unitate, secunda qua est sub puncto; hac enim via descendit geometria in arithmeticam et e converso, et hoc modo sunt numeri magnitudines.



Parumper disgregando autem quaeritur de hac materia quae est prima omnium utrum sit subiectum generationis vel non.

Quod autem sit videtur sic: Solum illa est omnium prima quae est in potentia respectu omnium formarum substantialium et accidentalium; ergo materia quae est subiectum in generatione est illa quae est omnium prima. Maior patet. Ratio minoris est quod subiectum in generatione nullam habet formam in actu.

Item, quod nihil est eorum quae sunt est solum materia prima; subiectum in generatione est tale; ergo etc.

Item, Averroes in II Metaphysicae: Principium secundum naturam non debet esse aliquid eorum quae generantur ex eo in actu.

Item, in eodem: Principium non debet esse in aliqua dispositione eorum quae fiunt ex eo. Materia principium est; ergo etc.

Item, principium materiale non debet esse in aliqua dispositione, neque secundum qualitatem neque secundum quantitatem, et hoc neque substantialem neque accidentalem. Quod autem est tale est materia omnium prima.

Item, communiter dicitur quod omnes formae generantur in materia; si igitur aliqua earum haberet in actu, esset aliquid antequam generaretur.

Ad idem, Aristoteles: Quoniam autem in fundamento nihil est distinctum, manifestum est quod non vere dicitur in ista substantia quod est alicuius dispositionis.

Item, si materia omnium prima non esset subiectum in generatione, et constat quod est subiectum, quaero de isto utrum praecedat primam materiam, id est, utrum sit natura prius vel posterius. Prius autem non, cum sit prima in suo genere. Nec posterius, ut videtur; omne enim quod sequitur materiam primam omnium in suo genere aut est forma aut compositum. Sed forma non est subiectum in generatione; ergo compositum. Sed hoc est impossibile, ut videtur, quia sic esset materiae materia. Arguo ergo sic: Si A, B sic se habent ad invicem quod neutrum horum est altero prius, neque causalitate neque natura neque etiam nobilitate, idem erit A et B; sed materia prima sic se habet ad subiectum generationis quod neutrum est prius altero neque posterius; ergo subiectum generationis idem erit cum materia prima et e converso.

Sed contra: Quod solum manet in generato et corrupto per se et non per accidens est subiectum generationis; propositio est valde probabilis. Sed non solum materia omnium prima manet in generato et corrupto; ergo non solum materia prima erit subiectum in generatione. Maior patet, quia in igne generato manet qualitas accidentalis communis, quae non est de substantia materiae primae.

Item, manente aliquo posteriori in aliquo necesse est quod prius est manere in eodem; sed in generato et corrupto manet accidens; accidens quodlibet posterius forma substantiali; ergo de necessitate manebit forma substantialis. Ergo haec tria, materia et forma substantialis et praeter has forma accidentalis. Sed subiectum dicitur illud quod manet; ergo subiectum generationis erit aggregatum ex his tribus.

Item, si illud debet dici subiectum quod manet in tota transmutatione, cum corpus in actu maneat in tota transmutatione, non solum materia cum forma substantiali debet dici subiectum in generatione, sed etiam corpus in actu.

Quod autem corpus in actu maneat videtur sic: Omnis actio est per contactum; generatio est transmutatio physica; ergo per contactum. Sed materia denudata forma non patitur; neque forma sine materia; ergo aggregatum. Sed in tota transmutatione est actio et passio; ergo in tota transmutatione est aggregatum. Sed omne aggregatum est corpus; ergo etc.

Item, si non esset corpus quod manet, cum ex uno corpore elemento generatur aliud, illud ex quo generatur aliud ante completam transmutationem esset non-corpus. Sed qualiter hoc erit, quod ex corpore fit non-corpus?

Item, Aristoteles in libro De generatione: Elementorum habentium symbolum ad invicem [facilior] est generatio [2.4.331a23-26]. Et hoc non esset nisi aliquod commune maneret utrobique.

Item, particularium est generatio, et non universalium; ergo quod manet erit particulare, non universale. Ergo aggregatum.

Contra: Subiectum generationis non est subiectum motus nec e converso; sed subiectum motus est corpus; ergo subiectum generationis non est corpus.

Item, omne corpus est sensibile; subiectum generationis non est sensibile; ergo etc.

Item, subiectum quod est corpus est ens in actu; subiectum generationis non est ens in actu; ergo subiectum etc.

Item, omne corpus aut est simplex aut compositum; subiectum generationis nec est simplex nec compositum; ergo etc. Maior patet. Ratio minoris est quia neque corpus simplex neque compositum manet in generatione aliqua secundum suam actualitatem, neque in generatione simplicis ex simplici neque in generatione mixti ex simplicibus.

Puto quod de hoc materiali principio primo est duobus modis loqui, uno modo prout est principium in generatione substantiae secundum quod est substantia, aut prout est principium et subiectum |C 5rb| in generatione, hoc est in substantia transmutabili et generabili. Primo modo dicerem quod materia omnium prima principium est et subiectum, quoniam substantiae secundum quod substantia est. Secundo modo non mihi videtur quod sit principium generationis secundum sui substantiam, sed per aliquid additum suae naturae.

Ad hoc intelligendum qualiter sit puto quod cum ex uno elemento generetur aliud, non proprie dicitur formam generari vel corrumpi, sed compositum. Habet tamen suam veritatem, et ideo puto quod cum inter materiam omnium primam et materiam elementi sint multae materiae secundum ordinem, quando corrumpitur unum elementum, materia sua propria vadit in posteriorem materiam, et similiter sua forma vel materia in formam generaliorem, cum nullum corruptum vadit in simpliciter nihil. Et similiter intellige de passionibus. Et ita haec materia communior et haec forma communior cum suis passionibus communibus possunt dici subiectum generationis, nec propter hoc erit corpus in actu, quia cum in unoquoque genere sit completum et diminutum, totum illud aggregatum respectu corporis elementi in actu potest dici diminutum et individuum generis. Et forte Averroes in quodam suo sermone super XI Metaphysicae dicit quod dimensiones non terminatae insunt substantiae per naturam materiae, et praecipue quantitas; per hoc enim quod dicit, ‘dimensiones non terminatae’, forte intellexit naturas incompletas et formas incompletas quae sunt posteriores formis elementaribus.



Sed iam restat quod dudum desideravi scire, cum haec sit ordo inter primam materiam et materiam elementi, et per consequens formam eiusdem, utrum scilicet ad primam omnium materiam et ad formam primam vel non.

Quod non videtur, quia sic generatio cuiuslibet elementi esset illius resolutio ex quo generatur in materiam omnium primam et formam omnium primam, et hoc probabile non videtur.

Item, in tota alteratione praecedente generationem manet forma eius ex qua generatur; similiter et materia; et sic fit completa generatio in instanti. Sed qualiter est imaginabile quod formae mediae, cum sint multae, corrumpantur in instanti, id est, reducantur in suum principium? Et similiter intellige de materiebus.

Item, corruptio est unius, et corruptio unius est generatio alterius; sed una forma generatur, quoniam elementi; ergo una sola corrumpitur. Sed nonnisi ista quae fuit forma eius ex quo generatur; solum ergo forma speciei specialissimae corrumpitur et materia, et non generis subalterni.

Sed contra: Testante Aristotele in libro De animalibus, prius tempore est animal quam equus; ergo prius tempore inducitur forma animalis quam equi. Et constat quod nonnisi a natura; ergo natura inducit formam generis. Sed qua ratione unius generis, et alterius, usque ad generalissimum; sed in id terminatur corruptio a quo incipit generatio; ergo naturae est reducere formam speciei ad formam generalissimi et materiam speciei ad materiam generalissimi, quae est omnium prima. Et si hoc, mirabilis est potentia naturae.

Item, Averroes: Materia prima recipit formas universales primo, secundo particulares. Et constat quod haec receptio secundum ipsum non est creatio; ergo erit naturalis et per via naturae. Est ergo natura potens ut prius etc.

Forte puto, sicut concluditur, quod naturae potentia extendit ad hoc ut reducat omnem materiam ad omnium primam et omnem formam ad omnium primam, et loquor de forma quae est in genere, scilicet de forma generis generalissimi.

Ad illud autem quod inducit in contrarium intellige quod dicuntur multae materiae ultimae, similiter et formae. Quia tamen reducuntur in unam substantiam, et similiter minus completa fit magis completa posterius secundum ordinem, quorum additio non est additio discretorum, nihil impedit quin corrumpantur simul omnes et in eodem instanti, quia formae mediae, similiter et materiae, licet dicantur multae, hoc tamen est solum secundum potentiam et non secundum actum, sicut manifestabitur quando fiet sermo de unitate definitionis et suarum partium.



Sequitur quaerere de reliquo principiorum in generatione, scilicet de forma. Et cum sint multae quaestiones de illa, primo quaeratur utrum praecedat formam generalissimi aut sequitur ipsam.

Quod non praecedat videtur, quia si praecederet, esset tria ante materiam primam, scilicet ista forma et suum contrarium, sed omnis contrarietas exigit subiectum, et sic tria ante materiam primam.

Quod non sit posterius videtur, quia si esset posterius, cum omnis forma posterior sit forma per aggregationem et compositionem, aliquo modo esset principium aggregatum, et sic carens natura principii.

Item, si sic, non esset prima omnium, et sic non esset principium, cum primum et principium idem sint.

Item, si sequitur, cum omnis forma sequens formam generalissimi in ordine est forma generalis, specialis, vel individualis, esset haec aliqua illarum — quod falsum est.

Item, nec potest dici quod sit forma praecedens formam generalissimi, quia una sola est talis, nisi quis dicere velit quod illud sit principium idem quod causa prima — quod quibusdam forte non videtur inconveniens.

Sed contra: Hoc principium habet contrarium; causae primae nihil est contrarium; ergo causa prima non est hoc principium.

Item, duo sunt principia secundum rem, teste Aristotele in I Physicorum, scilicet materia et forma, et ista sunt partes compositi; causa prima nullius compositi est pars; ergo causa prima nihil est materiale nec formale secundum quod intendimus de principiis.

Item, omne principium naturale inquantum principium sonat in diminutionem; nobilis causa prima est in omni completa et in nulla diminutione; ergo etc. Maior patet inspicienti omnes acceptiones huius nominis ‘principii’ et ‘initii’ in principio quinti.

Item, omne principium naturale inquantum huiusmodi habet essentialem inclinationem ad materiam; causa prima non habet; ergo etc. Maior patet. Ratio minoris est quia non est alicuius causa per necessitatem.

Item, teste Aristotele, forma quae est principium in rebus naturalibus manet in composito; haec nobilis causa non; ergo etc.

Item, si nobilis causa prima esset principium generationis, ita quod forma, materia sola esset compositum. Probatio quia secundum hoc videtur [quod] sola materia erit pars compositi.

Item, si quaeratur a sic dicentibus utrum nobilis |C 5va| causa prima sit principium in genere vel extra genus, quod sit extra genus, hoc bene concedendum est, sed sic nihil ad propositum. Si in genere, aut hoc erit materia prima quae est generis generalissimi, aut forma eiusdem, aut privatio, aut aliqua forma posterior in illo genere — quod absit.

Forte puto quod forma generis generalissimi debet dici illud secundum principium, formale scilicet, sed divide in actum et habitum; secundum enim quod habitum importat, non est principium. Sed secundum quod actum significat, et hoc respectu sui contrarii, scilicet potentiae materiae, erit nomen principii. Et huic consonat illud quod dicit quod in unoquoque genere est una contrarietas prima, scilicet potentia et actus.



Sed iam videtur idem esse potentiam et privationem, cum privatio dicatur tertium principium.

Sed contra: Privatum secundum quod privatum non vadit ad formam qua privatur; sed quod est in potentia respectu alicuius vadit ad illud secundum quod huiusmodi; ergo exsistens in potentia non est privatum. Quare privatio non est potentia nec e converso, per locum a coniugatis.

Item, cum potentia sit tertium principiorum, quaeritur an sit materia vel forma vel aliquid aliorum vel tertium praeter haec.

Quod non sit materia patet, quia sic essent duae materiae.

Nec forma, propter eandem causam.

Nec aliquid praeter illa. Probatio quia sic esset tria principia secundum rem.

Quod autem non sit aliquid materiae videtur, quia materiae praeter suam substantiam sunt tantum potentiae priores et posteriores, de quibus habitum est supra. Privatio autem potentia materiae non est, ut dictum est, nec sua substantia, nec suum accidens, quia non habet aliquod accidens omnino.

Nec aliquid formae erit, quia si esset aliquid, esset contrarium ipsi; forma enim quae est principium contraria est privationi.

Ex his collige quod privatio nihil erit secundum affirmationem — quod forte concedendum est.

Dubitabit tamen aliquis, cum privatio sit principium necessarium naturae, quomodo possibile ipsam non esse secundum affirmationem.

Item, privatione non exsistente non erit generatio nec corruptio; generatio autem est aliquid eorum quae sunt; igitur privatio non est nihil, quia ad negationem nihili non sequitur negatio alicuius.

Item, Aristoteles in IV Metaphysicae: Privatio habet materiam subiectam sibi de qua dicitur. Et si hoc, privatio non erit nihil secundum positionem.

Et propter hoc volunt quidam quod privatio sit idem in re cum potentia materiae, differens tamen secundum intentionem, sicut accidit in multis (verbi gratia, in uno et ente), et ideo quod hoc intellexit Aristoteles cum dixit quod privatio est principium per accidens. Et illud per accidens reducitur ad per se suum, scilicet ad materiam primam.

Aut forte magis puto quod privatio non est aliquid ipsius materiae nec formae nec tertia natura praeter haec, sed omnino importat defectum secundum sui significationem. Et huius gratia forte voluit Aristoteles forte privationem esse principium per accidens.

Ad hic autem argumentum in contrarium intellige non idem esse materiam et materiam privatam; qui enim addit privationem supra materiam novam naturam non dicit, sed solum defectum, qui quidem defectus ad pure nihil tamquam ad suum principium deducetur. Et ille modus imaginandi forte ducit ad intelligendum veritatem in multis rebus quarum causas nos quaerimus. Verbi gratia, in casu et fortuna et in rebus generabilibus et corruptibilibus.



Et huius gratia posset extendi haec quaestio ut quaereremus de causa corruptionis in omnibus rebus; quaerit enim Aristoteles similiter utrum eadem sint principia corruptibilium et incorruptibilium aut non.

Quod non arguit hoc modo: Quorum principia eadem, et principiata; ergo si principia corruptibilium et incorruptibilium eadem, idem esset corruptibile et incorruptibile.

Et huic rationi possit aduni alia ratio: Idem inquantum idem semper natum est idem facere; ergo si corruptibilium et incorruptibilium essent eadem principia, idem esset corruptibile et incorruptibile.

Forte diceret quod sunt eadem principia, sed secundum modum differunt.

Et si hoc, quaere de his modis, scilicet utrum sint essentiales vel accidentales. Accidentales non, quia accidentalis differentia non sufficit ad faciendum tantam diversitatem quanta est inter corruptibile et incorruptibile. Si essentiales, quaero de his modis utrum unum addat aliquid supra reliquum vel non. Et si aliquid addat, non erunt eadem principia proxima et immediata. Et si nihil addat, cum sint diversi, ideo quaeritur universaliter causa corruptionis in rebus.

Et volunt quidam quod contrarietas sit causa sufficiens illius, et de hoc erit sermo consequenter.

Item, quod fit fit a sibi convenienti; corruptibile et incorruptibile non conveniunt; quare nec eorum principia.

Item, positis causis propriis et principiis, deveniente potentia proprius effectus; si ergo principia corruptibilium essent eadem, corruptibile esset |C 5vb| incorruptibile et e converso. Ex [hoc] apparebit propria principia corruptibilium et incorruptibilium non esse eadem.

Contra: Cum corruptibilium sint principia, quaeritur de illis utrum sint corruptibilia vel incorruptibilia. Quod si corruptibilia, cum omne corruptibile vadit ad sua principia, principiorum corruptibilium erit principium. Et similis est quaestio de illis, et erit processus in infinitum. Si autem sint incorruptibilia, quomodo ex principiis incorruptibilibus sunt corruptibilia, et ex quibusdam incorruptibilia? Hoc enim non est rectum, ut dicit Averroes, sed aut impossibile est hoc esse, aut indigebit multo sermone ad verificandum hoc.

Forte dicet quis quod contrarietas est causa sufficiens ad distinguendum corruptibile ab incorruptibili.

Sed contra: Si contrarietas esset causa sufficiens corruptibilitatis, ubicumque esset contrarietas, ibi esset causa sufficiens corruptibilitatis — quod falsum est; instantia enim in corpore glorificato. Ibi enim contrarietas, et tamen nulla corruptio; componitur enim ex contrariis.

Forte dicet ad hoc quod contrarietas cum actione et passione qualitatum activarum et passivarum est causa corruptibilitatis. Unde etsi in corpore glorificato sint qualitates contrariae, non tamen agunt nec patiuntur.

Sed mirum est de hoc, cum contrarietas sit causa actionis et passionis.

Et ideo forte dicet aliter quod nullum dictorum est causa sufficiens, sed passivitas materiae, quae non communicatur a corpore glorificato. Et huius exemplum possit esse si aliquid tale apponeretur igni. Non combureretur neque destruetur; nihil tamen minus ageret in ipsum, sed non pateretur, sicut nec aer a luce.

Contra hoc videtur esse quod dicunt theologi et etiam fides quod corpora damnatorum patiuntur; transsumuntur enim a maxime calido ad maximum frigidum. Non tamen corrumpuntur; non ergo est passivitas materiae causa corruptionis.

Forte posset aliquis dicere quod dupliciter posset fieri quaestio quae quaerit de causa corruptionis. Communiter, ita scilicet quod dicamus esse corruptibile omne quod de sui natura posset non esse, et secundum philosophos et maxime Platonem nihil est incorruptibile praeter primam causam. Et hoc vult beatus Augustinus cum dicit, “Summe bonum incommunicabile et aeternum nullum est habens defectum, quia non est ex nihilo factum; nullum est habens profectum, quia non habet initium. Ideo quippe naturae adeo proficere et deficere possunt, quia esse ceperunt aut ex nihilo factae sunt.” Aut potest ferri sermo in propriisima eius acceptione secundum quod dicimus quod eorum quae causata sunt quaedam sunt corruptibilia, quaedam incorruptibilia. Verbi gratia, animalia et plantas esse corruptibilia, corpora autem supracaelestia et intelligentias separatas incorruptibilia. Si igitur fiat quaestio utrum illorum aut illorum sint eadem principia, est dividendum in scrutatione utrum quaerit de proximis et immediatis vel de remotis. Si de remotis, manifestum est quoniam eadem sunt principia, quoniam materia et forma prima, quae est forma generis generalissimi, sunt principia intrinseca cuiuslibet principiati exsistentis in genere substantiae, et ita corruptibilium et incorruptibilium sunt eadem principia. Sed forte de proximis et immediatis non sunt eadem. Et hoc intellige quod [forma et] materia secundum sui substantiam sunt principia [in]corruptibilium per se et non per accidens, materia vero privata secundum quod privata est principium corruptibilium, et hoc est materia secundum quod ei coniungitur privatio. Sic [non] sunt principia proxima corruptibilis et incorruptibilis eadem, sed principia incorruptibilis erunt principia corruptibilis per additamentum. Et supponatur hoc de principiis.

Sed materia privata utrum sit corruptibilis vel incorruptibilis puto quod corruptibilis, nec erit processus in infinitum; stat enim resolutio materiae corruptibilis in substantiam materiae incorruptibilis, et privatio eius in pure nihil, sicut tactum est superius, quod quidem pure nihil nec corruptibile nec incorruptibile.



Iam sequitur corollarie alicuius partis et sui totius principia proxima non esse eadem, cum totum sit incorruptibile, pars vero corruptibilis, sicut patet in toto igne et sua parte.

Et sic videbitur alicui sequi ulterius non esse eandem materiam totius et partis — quod falsum est. Patet in homeogeneis omnibus. Ratio huius est quod sicut principium corruptibilis non addit naturam supra principium incorruptibilis, sic nec corruptibile supra incorruptibile, sed utriusque est eadem natura cum additione defectus; privatio enim natura non est, [ut] supra dictum est multotiens.



De eo quod dictum est, punctum et lineam esse ultima |C 6ra| ipsius materiae [1.5.320b14-16], cum communiter loquentes dicant quod punctus per se est terminus lineae, linea vero superficiei, superficies vero corporis.

Et hoc forsan movet alios ad dividendum terminum in mediatum et in immediatum, dicentes punctum esse terminum materiae mediatum, similiter lineam et superficiem, corpus vero immediatum, quia accidit difficilius, ut si quaeratur utrum in qualibet parte lineae sit substantia materiae vel non. Quod si concedatur, erit punctus terminans lineam similiter terminans [materiam], et non terminans lineam nisi quia materiam; omnino enim per prius natura terminat substantiam materiae, secundario vero lineae, non dico secundum tempus, eo quod punctus extra lineam non invenitur nisi secundum intellectum, nec linea sine superficie, nec superficies sine corpore.



Quod dicit Aristoteles, nullum corpus commune esse [1.5.320b23], mirum esse videtur, cum illud cuius est distinctio sit aggregatum, sicut ostensum est alibi.

Aut forte hoc est ut dividat intentionem physici ab intentionem mathematici in hoc, scilicet quod limitatur potentia mathematici in tantum quod non habet unde dicat principia naturalis rei esse priora principiato, neque simplicia neque composita, et hoc neque secundum tempus neque secundum naturam. Physicus vero, qui considerationem habet de omnibus, videns prioritatem et posterioritatem in rebus, dicit principia esse priora principiato, ponendo corpus commune natura prius corpore sensibili.

Aut forte melius quod bene dixit Aristoteles hic, ‘nullum corpus commune est’, et hoc si hoc ipsum ‘est’ praedicat esse actuale — quod forte necessarium est in omni propositione nisi potentia est secundum adiacens.



Sequens autem est dictio de hoc quod vult magnitudinem praeexsistere in actu augmentationis [1.5.320b30-31]; quaestio est enim de illa qua via exivit in esse. Aut enim per augmentationem aut per aliam transmutationem. Si per augmentationem, illam praecessit alia, et sic in infinitum, et erit similis ratio de augmentatione et generatione, et sicut generatio unius est corruptio alterius, similiter augmentatio unius est diminutio alterius et e converso.

Aut forte puto quod illa quaestio nulla sit Aristoteli, cum ponit omnem generationem aliam praecedere et omnem augmentationem aliam.

Catholice forte dicendum quod exitus quantitatis vel magnitudinis de potentia ad actum non est alius ab exitu substantiae, ita quod distinguantur loco et opere. Ideo dicendum quod prima quantitas simul cum primo corpore exivit in esse, quorum exitus non fuit exitus et exitus, sed penitus unus, quoniam creatio. Et sic prohibetur infinitas.



Adhuc videtur Aristotelem sibi ipsi contradicere, cum prius dicat materiam augmentationis et generationis nunquam separari a magnitudine et corpore [1.5.320b22-25], et postea quod si materia augmentationis esset solum in potentia quanta et corporea, quod esset augmentatio generatio [320b25-30]; per hoc enim videtur ipsum innuere materiam generationis omnino esse sine magnitudine in actu.

Intellige quod cum materia generationis dupliciter dicatur, essentialiter scilicet et accidentaliter, quod sumpta materia essentialiter non est ens actualiter, quoniam materia cuius non-esse est per privationem, et ita accidentaliter, quae materia secundum sui substantiam neque definit ens neque non-ens, neque corporeum neque incorporeum, eo quod medium habet esse inter ens et pure nihil et actum primum. Sed materia generationis quae dicitur accidentaliter est corpus in actu, et dicitur accidentaliter respectu generationis, quia forma completiva eius ex quo fit generatio nihil est ipsius generati.



Suppositis fundamentis et principiis quae supponit Aristoteles in capitulo de augmento [1.5.321b10-16], scilicet sex numero, nihil est dubitare de augmento. Et ut breviter comprehendamus in supposito quae sunt necessaria quaerere de augmento, intellige quod primum est quid sit illud quod per se augetur. Secundum est quo augetur illud quod augetur. Tertium quomodo fit unum ex illis. Quartum quae sit causa efficiens unionis huiusmodi. Quintum est distinguere inter augmentationem ex una parte et generationem ex alia, et augmentationem et rarefactionem, cum forte utrumque sit necessarium ad augmentationem, sicut patebit post.

Quaeritur igitur in principio quid sit illud quod augetur, utrum sit materia tantum vel forma tantum vel aggregatum ex materia et forma.

Quod non materia tantum patet per unum de numero sex principiorum suppositorum ab Aristotele, quia quod augetur manet [321b12-13]; partes secundum materiam non manent, sed fluunt et refluunt, sicut vult Aristoteles [321b22-28]; ergo pars materialis per se non recipit incrementum.

Item, quod augetur est in actu; pars materialis non est huiusmodi; ergo etc. Maior patet, cum augmentum sit praeexsistentis magnitudinis additamentum.

Item, si materia per se augmentatur, esset per se receptivum eius quod advenit. Et si hoc, plura sequerentur impossibilia. Unum quidem quod non-quantum reciperet quantum, cum materia de se nullius quantitatis sit. Aliud vero quod augmentatio non esset extensio maioris quantitatis quam prius, et hoc quia quantum additum non-quanto non facit totum maius.

Conclude |C 6rb| ex his quod cum in augmento non sit nisi materia et forma, et materia non recipit incrementum, relinquitur ergo quod forma est illud quod per se augetur. Et hoc patet ex verbis ipsius Aristotelis, qui dicit augmentum fieri secundum speciem et non secundum materiam [321b22-24], cum species et forma idem.

Sed contra: Quod impossibile est esse sine alio impossibile est recipere incrementum sine alio; sed forma augmentabilis impossibile est esse sine materia eiusdem; ergo utrumque est quod recipit incrementum.

Item, quod recipit incrementum per se habet esse per se; si ergo forma augmentabilis per se recipiat incrementum, haberet esse per se — quod falsum est.

Item, quod per se augetur est quantum; quantum autem est ipsius materiae; ergo magis materia quam forma augetur. Sed materia non, ut praehabitum est; quare nec forma. Aut ergo nihil aut aggregatum. Sed non nihil; ergo etc.

Quod concedo.

Sed tunc sequitur [quaerere] cuius aggregati. Divide enim sic: Omne aggregatum ex materia et forma aut est animatum aut inanimatum; aut igitur utriusque est augmentatio per se et primo, aut unius per se et alterius nullo modo, aut penitus per extensionem nominis conceditur.

Quod autem nullius [in]animati sit per se augmentatio probatio: Omne quod alitur vivit; omne quod augetur alitur; ergo omne quod augetur vivit. Nullum inanimatum vivit; ergo nullum inanimatum augetur per se. Minor syllogismi accepta est ab Aristotele, similiter et a suo expositore.

Et hic rationabiliter potest induci sententia Alexandri contra Aristotelem et etiam Averroem, qui ponunt partes secundum speciem augmentari, partes vero secundum materiam non; quaerit enim Alexander utrum in augmento maneat aliquid fixum de materia vel nihil omnino. Si nihil, tunc forma carnis possit separari a materia — quod falsum est. Si aliquid materiae maneat, ergo per fundamentum Aristotelis eius erit augmentatio, et ita tam materiae quam formae. Et quod dixit Aristoteles, partes secundum formam augmentari et non secundum materiam, non dixit coactione probationis, sed quia eius anima quievit in hoc. Et haec est sententia Alexandri: Ne sint duo corpora in eodem loco, nec etiam quod vacuum contingat, nec etiam contingat quod in membro augmentando est humiditas cibalis dispersa, cum qua admixtus est cibus conveniens vel quando mutatur in naturam illius humiditatis cibalis, augmentabitur figura illius membri per additamentum illius in omnibus partibus, et diminuitur per eius diminutionem. Et natura est quae conservat figuram illius membri in hora diminutionis et augmentationis. Et haec sunt verba Alexandri.

Contra quod facit Averroes obviationem, dicens quod si hoc sit verum quod dicit Alexander, mirum est quomodo fuit quod ille maximus philosophus ita concesserit sine probatione, cum nunquam credidit aliquid sine forti probatione; fuit igitur intentio Aristotelis, cum dixit partes secundum formam augeri, non secundum materiam tantum, sed quantum habens formam, non secundum quod quantum, quia non secundum quod materia, sed secundum quod habens formam in materia.

Et si quaeratur quomodo posset salvari augmentatio ne accidat vacuitas vel duo corpora in eodem loco, dicit quod cum non sit augmentum in partibus augmentati nisi inquantum habent formam, manifestum est quod non penetrant corpus totaliter, quia augmentum non est in re augmentata nisi secundum formam. Et forte intendit per augmentum illud quod advenit, ut innuat augmentationem fieri per formam eius quod advenit et non per materiam.

Consequenter convertit se ad destruendum opinionem Alexandri, quae ponit mixtionem humiditatis cibalis et humiditatis naturalis in membro esse causam sufficientem salvationis augmentationis; dixit enim quod ille Alexander non potuit salvare universaliter augmentationem, quoniam [nec] figurae membri nec etiam magnitudinis nec etiam ossis, cum non sint miscibilia inter se, nec etiam universaliter de membris congelatis.

Consequenter ponit Averroes opinionem propriam, dicens quod melius dixisse magistrum sufficienter dixisse ad propositam quaestionem, aut quaerere ad quod compleat sermonem suum, quoniam videtur quod augmentum indigeat admixtione, cum humiditas cibalis dividit se et multiplicatur et recipitur in omnibus partibus membri corporis et foraminibus. Et quando foramina fuerint impleta hac humiditate cibali, tunc calor naturalis ipsam coagulat et transmutat in partes minimas carnosas, et haec est ratio universalis augmentationis, tam in miscibilibus quam non-miscibilibus. Causa vero Alexandri non extendebat se extra miscibilia.

Hic contingit multipliciter dubitare. Primo super hoc quod dicit Averroes, foramina in quibus recipitur humiditas continua sibi invicem, et sic nihil solidum, aut discontinuum, et sic non totum augmentabitur — quorum utrumque est impossibile. Primum quidem quia sic esset totum vacuum. Secundum vero quia sic esset augmentatio additio per accumulationem et non augmentatio secundum totum.

Forte dicit aliquis quod non vitetur per foramina |C 6va| extensionem vacui, sed distantiam connaturalem qualem videmus in carne, a qua exit humiditas cruda retenta.

Sed tunc inducitur secundum principaliter intentum, scilicet quid sit illud quod advenit; aut enim corpus in actu aut incorporeum. Incorporeum non; sic enim haberet materia esse per se, sicut arguit Aristoteles [321a6-7]. Corpus vero non, cum corpus non sit receptivum corporis secundum totum, licet multi dicant oppositum, scilicet duo corpora naturalia secundum omnem dimensionem in uno loco collocari. Quibus est obviandum ratione tali: Quae simul intelligi non possunt simul esse est impossibile; sed duo corpora simul intelligi non possunt; ergo nec simul esse. Minor patet ratione mathematica, quoniam secundum hoc duae lineae aequidistantes de necessitate claudent superficiem. Quod potest patere sic: Imaginatis duobus corporibus simpliciter sphaericis exsistentibus in eodem loco, et ducatur linea a puncto circumferentiae ad centrum. Cum eadem sit superficies claudens utrumque corpus, et utriusque sit idem centrum, quacumque linea ducta a centro unius terminatur ad superficiem utriusque. Et si hoc, si una linea ducatur a centro A corporis usque ad superficiem eiusdem, et a centro B corporis usque ad idem punctum, quoniam eadem superficies, aut erunt illae duae lineae aut una tantum. Si una tantum, unum erit corpus tantum, et hoc est propositum. Si duae, et aequidistantes incipientes ab alio puncto et terminantes in idem, accidit de necessitate duas lineas superficiem claudere — quod stare non potest.

Item, illud quod recipitur ultima receptione ab ipso augmentabili, si esset corpus, secundum quamlibet partem non reciperetur, quoniam sic esset totum vacuum. Si recipitur, hoc erit secundum quasdam partes, et secundum quasdam non, et sic non totum augmentaretur.

Forte dicendum quod est ut totum augmentatur, quoniam quaelibet pars sensibilis est; est autem non, quoniam non omnis pars magnitudinis; et ideo cum receptio correspondeat augmentationi, receptio non erit in qualibet parte magnitudinis, sed in qualibet sensibili. Et hoc imponunt quidam Averroi, cum dixit foramina esse in membro augmentabili.

Sic autem dicentem est impossibile reddere causas eius quod principaliter quaeritur, quo adveniente ultimo efficitur totum maius. Aut non erit corpus, ut dictum est, aut aliquid corporis de necessitate — quorum neutrum est possibile, ut videtur.

Item, sermo Averrois ponens foramina aut differt a positione quae ponit poros aut non. Si non, erit sua positio impossibilis, sicut vult Aristoteles in capitulo de actione et passione, ubi disputat contra ponentes poros in naturali actione et passione [1.8.326b6-28]. Si vero differt, quaestio est in quo.

Forte posset dici quod Averroes in sermone suo nihil aliud intendit per foramina quam rarefactionem in membris augmentabilibus per virtutem rarefactivam exsistentem in membro, quae potest de se extendere partes materiae sub foramina, ita scilicet quod non velit exsistentiam vacui, sed raritatem in membro vel quolibet augmentabili de necessitate praecedere augmentationem.

Sed tunc dubium est quid conferat haec positio ad prohibendum principale inconveniens, scilicet duo corpora esse in eodem loco, cum augmentabile sit plenum corpore, quoniam corpus continuum est, et illud cui advenit similiter. Non est satis evidens quomodo fit unum ex illis.

Item, illud quod advenit est in potentia tale quale ipsum cui advenit; ergo erit quicquid tale. Divide ergo sic: Si caro sit illud quod debet augmentari, quod advenit est in potentia caro; aut ergo tota caro aut pars carnis aut aliqua pars signata divisa a carne augmentabili. Primo modo non, cum augmentatio sit praeexsistentis magnitudinis additio. Secundo modo non, quia sic esset augmentatio additio per accumulationem. Nec tertio modo, quia sic esset generatio idem cum augmentatione.

Forte dicet quod secundo modo iam accepto fit augmentatio. Et hoc evidenter patet per exemplum Aristotelis, cum dicat augmentationem fieri aliquo addito, quoniam ignis augmentatur adveniente alio igne sibi coniuncto, et hoc praecedente combustione, sicut patet quando igni apponuntur ligna [1.5.322a10-16].

Sed mirum est si hoc sit causa generalis augmentationis, quoniam si hoc est, non erit differentia augmentationis in animatis et in inanimatis.

Et sic inducitur nova quaestio quae supra tangitur in parte. Et est, cum conceditur tam in animatis quam in inanimatis, utrum proprie utrobique vel non.

Et sufficiat ad hoc quod augmentatio per se animatorum est, scilicet eo quod per se augmentabile nutritur, et nullum inanimatorum nutritur. Coniuge ergo quod nullum inanimatorum augmentatur per se — quod verum est. Ponere ergo augmentationem in inanimatis per similitudinem in animatis est ponere augmentationem propriam esse similem augmentationi impropriae. Et si hoc, exempla posita ab Aristotele ad imaginandum verum augmentum in animatis erunt impropria, aut non conferenda suae intentioni — quod bene concedo.

Item, quod per se est in potentia respectu alicuius dicitur materia ipsius; si ergo illud quod advenit est in potentia illud cui advenit, erit materia illius cui advenit. Et si hoc, materiae augmentabilis debetur augmentatio, et non suae formae.

Item, si corruptio necessario praecedit augmentationem, sicut in|C 6vb|nuit Aristoteles cum dicit, “Augmentatio autem aliquo corrupto” [322a6-7], dubium est quomodo differat generatio ab augmentatio, cum corruptio unius sit generatio alterius.

Forte dicet quod hoc dissolvitur per hoc dictum Aristotelis, “Igitur simul ente” [322a13], per hoc innuens quod si illud quod advenit fiat unum in actu cum eo cui advenit, est augmentatio. Si vero per se exsistens, est generatio.

Item, cum mixtio praecedat augmentum, et non vera mixtio quae est elementorum, quia in vera mixtione non recipit mixtum denominationem ab aliquo miscibilium, sicut accidit in hoc casu quod illud quod advenit informatur eius forma cui advenit, quaestio est ergo quis modus mixtionis sit hic.

Et si dicat quod mixtio est consimilis inanimatorum, ut vino infundatur aqua, sicut vult verbum Aristotelis [322a9-10], tunc redit illud quod prius opponebatur, scilicet similem augmentationem esse inanimatorum et animatorum.

Adhuc quod magis inconveniens est, accidentale esse principium rei naturalis — quod est impossibile; mixtio enim aquae cum vino non est possibilis secundum naturam quousque fiat eorum resolutio ad materiam primam. Et hoc hic supponitur, quia de hoc erit sermo posterius.

Sequitur quaerere de eo quod advenit utrum recipiatur ab eo cui advenit secundum totum aut secundum partem, scilicet utrum totaliter cedat, scilicet materialiter et formaliter, in illud cui advenit. Et hoc non est possibile propter principale inconveniens, si arguitur sic: Duo corpora physica simpliciter sibi invicem contraria secundum debitam distantiam approximantia sibi invicem agunt et patiuntur; et illud quod advenit et cui advenit sunt huiusmodi; ergo etc. Sed proprium est agentis et patientis universaliter neutrum totaliter reliquum subintrare; quare in vera augmentatione illud quod advenit non totaliter recipitur ab eo cui advenit, sed illud solum quod immittit agens in patiens suum, non secundum superficiem, sed secundum profundum. Et illud erit quod ultimo advenit rei augendae, ex quo fit vere unum, nec forsan aliud intelligit Averroes cum dixit, “Augmentum et illud [quod] advenit non est augmenti,” id est, rei augendae, “nisi secundum illam virtutem per quam habet formam.” Et idem paulo ante, “Augmentum in re augmentata secundum formam.”

Sed tunc dubitatur quid intelligat per formam; si enim, ut prius videbatur, species et intentio dicatur hic forma, posito quod ingrediatur, nihil faciet ad quantitatem. Forma enim quale est et non quantitas.

Item, cum illud quod advenit corrumpatur, sicut vult Aristoteles [322a6-7], magis videtur illud cui advenit agere in id quod advenit quam e converso.

Item, quid est illud quod facit unum ex his duobus? Aut enim aliqua forma corruptibilis. Verbi gratia, si caro sit quod augmentatur, sufficitne forma carnis inquantum caro ut convertat illud quod advenit in sui naturam? Quod non videtur, cum sit forma in materia non extensa nec potens extendi extra suum subiectum secundum quod ipsa est.

Forte putandum quod per hoc quod dicit Aristoteles, “Simul esse” [322a13], intelligit aliquid eius quod advenit simul esse ens loco [et] situ cum omnibus partibus eius cui advenit, quod scilicet adveniens corrumpitur in sua specie et forma. Et sic excluditur augmentatio in inanimatis, ut quando ignis igni coniugitur; non enim recipit totaliter unus alium, sed est additio et continuatio ipsorum, sicut linea recta continuatur lineae rectae, quia in eadem parte materiae in qua prius fuit forma ligni inducitur forma ignis. Non est sic de eo quod advenit in vera augmentatione, sed licet sit corpus, quod advenit nunquam fit pars augmentati, sed semper exsistit extra, cui tamen forsan successive inducuntur novae formae secundum speciem, virtuti dico exsistenti in augmentabili corrumpenti ipsum. Et non debemus imaginari illud quod advenit recipere formam eius cui advenit, sed illud quod ingreditur ab eo quod advenit cedere in partem formalem eius cui advenit, ita quod fiat pars formalis eius. Et illum modum forsan intellexit Averroes cum dixit partem crescere secundum formam.

Iam planum est quomodo prohibetur principale inconveniens; illud enim quod ultimo advenit corpus non est et corporeum dici potest, eo quod species corporis est.

Sed tunc qualiter est de eo quod obicitur, scilicet quod forma non addit quanto?

Intellige quod principaliter et per se et primo fit additio ad formam, qua facta additione sufficit principium intra ad extensionem suae materiae, ad quam sequitur augmentatio quantitatis. Et indubitanter ille modus non est hic proprius, sed in singulis transmutationibus naturalibus conceditur quod agens et universaliter transmutans physice nihil quanti addit, sed solum qualis, et forte non solum accidentalis nec solum substantialis, [sed] utrius, ut dicamus speciem sensibilis universaliter aggregatum ex duplici natura, scilicet substantiae et accidentis. Quod si hoc esset verum, multa sequuntur inconvenientia. Unum, accidens non posse intelligi sine substantia, et hoc dico ab intellectu humano, cum nihil transit ad intellectum nisi mediantibus virtutibus naturalibus.

Item, iam patet in quo differt augmentatio a generatione, quoniam generatum non totaliter accipitur a generante, quod augmentat totaliter accipitur ab augmentabili, et loquor de eo quod ultimo advenit.

Ad illud [quod] quaeritur, quis modus mixtionis, puto quod nec primus nec secundus, |C 7ra| sed tertio modo dictus est necessarius augmentationi, non differens a generatione nisi in hoc quod recipiens convertit illud quod recipitur. In generatione est e converso.

Et si quaeras de hoc convertente, puto quod sit duplex, immediatus calor naturalis, mediatus anima vegetativa.

Et si quaeratur de transmutatione, ita utrum sit continua vel discontinua, puto quod dividendum est in responsione quod in quibusdam est continua, et maxime in plantis et animalibus semper coniunctis suis nutrimentis. In quaedam vero non sic est, sicut in animalibus perfectis, quia non coniunguntur suis nutrimentis sine discontinuatione.

Ad illud quod quaeritur, cum illud quod advenit sit in potentia caro, utrum tota caro vel pars carnis cui advenit, patet quod neutra pars danda est, quia quod ultimo advenit est totaliter illud cui advenit, quoniam in sui totalitate recipitur.

Patet etiam quomodo partes secundum materiam fluunt et refluunt, et quomodo partes secundum formam manent. Dicit etiam Averroes quod Aristoteles non vult dicere formam augeri secundum quod est forma, quia augmentum est secundum magnitudinem, forma autem qualitas est, sed illud quod augetur in omnibus partibus non augetur in eo quod est quantum, sed in eo quod est quantum habens formam, quasi dicat partem secundum formam aggregatum ex materia et forma completiva in specie, partem vero materiae non materiam tantum, sed aggregatum ex materia et forma non completa in specie; universaliter enim intelligendum partem secundum materiam et partem secundum speciem, totum secundum materiam, totum [secundum] speciem, sub eadem specie contineri, unum ut completum, reliquum ut diminutum.

His intellectis sufficienter patent quae quaeruntur a principio. Primum quid est illud quod per se augmentatur, quod corpus animatum completum in actu. Et hoc excludit omnia inanimata augeri nisi modo extensionis.

Illud vero quod sit illud quod advenit quoniam duplex, mediatum et immediatum, [immediatum] quod est corporeum, reliquum vero quod est corpus in actu.

Tertium vero quod uniens, et hoc duplex est, scilicet calor naturalis et anima vegetativa per se.

Patet etiam in quo differt generatio ab augmentatione et etiam a rarefactione, cum fiat rarefactio nullo adveniente ab extrinseco, augmentatio vero non, per illud fundamentum Aristotelis, aliquo adveniente augere quod augetur [321b13].



Habet tamen dubitatio propter hoc quod clamat Veritas quod omne quod intrat os in ventrem vadit et in secessum emittitur. Et adhuc ex fide supponere debetur quod nisi peccassent primi parentes, non esset ipsorum indigentia alio, nisi quis dicat quod praeceptum erat primis parentibus ut non gustarent de ligno vitae. Sed sive sic sive non, contingit quaerere utrum sit rationale secundum naturam aliquod animal omnino augeri nullo adveniente ab extrinseco, quod si hoc erit, illud fundamentum falsum. Si vero non, utile est quaerere causam eius.

Et ego puto sine praeiudicio etc. quod necessarium est evenire aliquid ab extrinseco, sed dividendo extrinsecum, cum sit dupliciter, unum quidem sicut cibus et potus et universaliter nutrimentum in animalibus, aliud vero quod est intra, extrinsecus tamen dicitur, quia nihil est ipsius concepti, quae est tamen eiusdem naturae cum materia concepti, scilicet sanguis menstruus, sicut vult Aristoteles in libro De somno et vigilia. Loquendo ergo de adveniente primo modo dicto non est falsum putans quod sine tali adveniente crescat animal, nutriatur, et diminuatur. Sed sine secundo omnino secundum naturam est impossibile.

Et sic apparet causa eius quod quaeritur de quibus quae non utuntur cibariis etc. Dicitur a multis quod sit miraculum, cum hoc forsan patiatur natura; poterit enim aliquis sic complexionari et natura ita soliata esse quod ante sui nativitatem concedat illi tantum de illa natura intrinseca quod assumptione cibariorum extrinsecorum per multum tempus non indigeret.

De levi etiam potest patere dissolutio cuiusdam cavillationis contra illud principium, quamlibet partem augmentabilis augeri; sic enim videtur ita quocumque augmentabili accepto ipsum augeri in duplum. Cum illud quod augetur sit res naturalis, eius est accipere minimum secundum quod huiusmodi, quo accepto, cum eius augmentatio non sit in minus, se ipso erit aequalis additio, et sic de aliis partibus; quare totum in duplum augebitur.

Intellige quod falsa imaginatio inducit ita in cavillationem; ponit enim illud quod advenit alicuius quantitatis esse per se, et loquor de adveniente ultimo, et hoc est falsum. Et non intellige quod corpus in actu additur corpori in actu totaliter in augmento, sed illud quod ultimo advenit quacumque minima extensione facta in toto.

Iam patet in quo ille modus perscrutationis de augmento elongatur a consideratione medicorum, qui ponunt corpus totaliter recipere aliud corpus — quod forte non est imaginabile.

Patet etiam quod ille modus stat cum illo verbo Veritatis cum dicit, “Omne quod intrat per os” etc., |C 7rb| quia illud quod recipitur ab augmentabili non est quod, sed magis quale, et totum residuum evacuatur.

Item, mirum mihi videtur, cum completa ultima digestione illud quod residuum est corpus non divisibile in corpora nisi simplicia, quomodo potest aliquis imaginari corpus seorsum emitti et praeter hoc corpus totaliter recipi, cum corruptio corporis mixti in corpora non sit nisi in simplicia.



Sed mirabitur aliquis de differentia quam dat Aristoteles inter illud quod advenit quod dicit nutrimentum et augmentum, quomodo durante animali potest virtus in nutribili convertere illud quod advenit secundum formam, non autem secundum formam et quantitatem [1.5.322a20-25]; obscurus enim est hic sermo, quia non certitudinaliter dicit quid carnem augeri et quid carnem secundum quantitatem.

Et forte puto quod additio ad carnem secundum quod caro est additio ad formam et non ad quantitatem. Unde nutriri debetur substantiae, augeri vero substantiae quantae, sicut prius nutriri eo quod est augere et nutrimentum augmentatione.

Sed dubium est, cum nobilior sit complexio formae quam materiae, unde est hoc quod virtus intrinseca semper addit ad formam adveniente aliquo ab extrinseco, non autem ad materiam sub forma.

Intellige quod cum cuiuslibet rei naturalis sit potentia finita aliqua (cuius potentia limitatur in sui natura, et ita cum habeat principium, necessario habebit finem, et quanto magis appropinquat ad suum terminum, tanto est virtutis debilioris, ita quod in fine nullius virtutis in actu), quia tamen manere non potest animatum nisi maneat ipsius forma in specie determinata, quamdiu vivit animatum necesse est ut fiat additio ad formam, non autem ad quantitatem, cum quantitas non sit de necessitate animalis nisi quantum ad esse secundum, non ad primum; substantia enim unde substantia non supponit substantiam quantam, sed e converso.

Iam patent quaedam puerilia quae quaeruntur insipientibus cum quaeritur de talibus, ‘omnis homo est’, ‘omnis homo est animal’, et consimilibus. Qui concedit illam, ‘Sortes est homo’, non concedit illam, ‘Sortes est homo quantum’ vel aliquam consimilem praedicationem quae dicit accidens, quia tales praedicationes, cum sint essentiales, nullam differentiam temporis concernunt.



[Capitulum 7]

Quaestio est de actione et passione in rebus physicis. Secundum Aristotelem complementum habet in duobus. Primum quidem quorum sit actio et passio, et est secundum Aristotelem in rebus eiusdem generis, specie differentium [1.7.323b31-33]. Secundum vero quomodo agunt et patiuntur, et hoc terminat in quattuor condicionibus [1.9.326b31-327a3]. Primum tale: Patiens est in potentia tale quale agens in actu. Secundum vero patiens pati non secundum unam partem et secundum aliam non, sed secundum omnem. Tertium agens et patiens non esse continua, sed contigua. Quartum agens et patiens tangere aut per medium aut sine medio.

His suppositis pro fundamentis, cum sint multae intricationes de quaestione, ita supposito in principio [quod] unumquodque elementum ageret in aliud, quia unumquodque transmutatur secundum generationem et corruptionem reciproce, sicut habetur in secundo huius [2.4.331a12-14], sit prima quaestio utrum elementum agat in aliud per se vel non.

Quod non videtur, tum quia nullius est actio elementorum, sicut dicit Aristoteles in secundo huius, et suus expositor, quia deterius agunt quam organa [2.9.336a11-12], sed nullum instrumentum agens per se. Actio elementorum est minor actione instrumentorum; ergo nullum elementum agit per se.

Idem apparet inspectis manifestis et speculis soli appositis propter concursum radiorum in idem punctum, cum generatur ignis ex aere. Et hoc concludit praesentiam ignis generantis non esse necessarium ad generationem ignis.

Item, Aristoteles in secundo huius: Si ignis movet, non videt quilibet quomodo movet, quoniam deterius quam organa [336a11-12].

Item, actio et passio per se sunt contrariorum; sed per se contraria nata sunt inesse eidem recipienti ipsa; sed nulla duo elementa sunt huiusmodi; ergo per se elementum non agit in elementum.

Forte putandum quod cum agens et patiens simul sunt, et nihil est eorum medium, hoc est intelligendum de ultimo movente, quod forte non est corpus, aliquid tamen est corporis, et hoc manifestatur post. Est vero aliud agens a quo tamquam a principio habet ultimum agens exsistentiam, de quo agente non est verum dicere quod simul sit cum re patiente, cum utrumque sit corpus in actu. Unde quod concluditur, elementum non agere per se et primo, verum est. Si vero per se et non primo, uterque sermo est concedendus.



Sed tunc dubitatur quid est illud quod per se et primo patiatur essentialiter et agit per se; si enim omnis actio formae debetur, forma erit quod per se agit, materia vero quod per se patitur. Et hoc vult Aristoteles cum dicat, “Materiae est pati, movere vero et agere alterius est potentiae” [2.9.335b29-31], quoniam formae.

Item, in XI Philosophiae primae: Habitus est forma quae non patitur ad aliud quod est peius neque ad corruptionem. Et vult Averroes idem in eodem loco, quod nulla forma omnino essentialiter patitur. Et hoc ostendit sic: Cum formae penitus liberatae neque essentialiter neque accidentaliter patiantur, formae vero quae sunt in materia essentialiter non patiuntur, sed accidentaliter. Essentialiter non, quia non propter ipsarum naturam; accidentaliter quidem, quia per naturam |C 7va| alterius, scilicet materiae.

Et est notandum valde materiam esse principium necessarium passionis et primo, sed de se non sufficiens, cum simpliciter unum simpliciter non sit subiectum alicuius passionis omnino, sicut ostenditur in VII Metaphysicae.



Habito iam quod est actio elementorum et cui primo actio debetur et cui passio, sequens dubitatio est utrum agens immittat aliquid in patiens suum.

Et videtur quod non.

Quod aliquid immittat videtur supposita differentia inter tactum naturalem et mathematicum, scilicet quod mathematicum tangens mathematicum nihil immittit. Per oppositum videtur quod tangens physice aliquid immittat.

Item, Aristoteles contra Platonem: Quod non est in materia non transmutat materiam; ergo si agens nihil immittit in passivum et materiam, non transmutabit illum. Sed transmutat ipsum; ergo aliquid immittit. Sic Aristoteles arguit contra ponentem ideas separatas esse principium transmutantem haec inferiora.

Item, quod physice agit alterat; alterans et alteratum sunt simul; ergo agens et patiens sunt simul. Et intellige simul esse secundum omnem partem, sicut vult unum fundamentorum praesuppositorum [1.9.326b31-34].

Item, si nihil immittat, esset actio naturalis solum secundum superficiem.

Item, in quo differt tactus naturalis a mathematico?

Item, nihil patitur a non tangente ipsum; quaelibet pars patientis physice patitur; ergo a tangente ipsum. Et si hoc, cum nonnisi ab agente, agens est in qualibet parte passivi. Si hoc, imaginari non potest nisi agens aliquid immittat. Ergo etc.

Item, exsistente specie in materia non movetur materia ab ipsa; sed ab agente physice movetur materia, patiens dico per se vel per accidens; ergo sua forma non agit in ipsam. Nec constat quod aliquod accidens in ipso, ex quo agens sit nobilioris condicionis passivo; nec corpus totaliter exterius; relinquitur ergo quod aliquid immittat.

Item, si nihil immitteret, unde diceretur agens?

Item, supposita tali differentia inter agens et patiens in agendo et agens non-patiens, quod agens patiens et id in quod agit habent eandem materiam, agens vero non-patiens non, sicut vult Aristoteles [1.7.324a34-35], hoc supposito arguitur sic: Proprium est agentis non-patientis nihil immittere in suum passivum; ergo per oppositum agens patiens aliquid immittit. Ergo elementum aliquid immittit, cum elementum sit agens patiendo.

Item, omnis forma in materia completa deputatur ad aliquam actionem; et nihil in se ipsum, quia sic esset idem agens et patiens; ergo inter se est. Sed non secundum se totum; ergo secundum aliquid sui. Illud quidem aliquid tangit totum; ergo ut prius.

Item, omne generans dat speciem sive formam generato; sed nihil dat quod non recipitur ab aliquo; ergo omne generans agit in generatum, ita quod ipsum in agendo dat aliquid, et ipsum in recipiendo recipit aliquid.

Item, si nihil reciperet generatum nec universaliter patiens ab agente (verbi gratia, A patiens a B agente), non magis diceretur unum patiens respectu alterius et reliquum passivum respectu alterius quam e converso.

Item, qui ponunt quod nihil ab extra, testante expositore, aut dicuntur errare [errore] ponentium latentiam formarum, quorum unus fuit Democritus, qui posuit omnia in omnibus et nihil generans conferre generato nisi expressionem eius quod latuit propter confusionem materiae.

Ad oppositum: Agentia et patientia physice sunt tangentia se; contraria non sunt simul in actu in eodem, sed distantia; ergo per se agens in rebus physicis non simul est loco cum eo quod patitur. Sed si aliquid immitteret, simul esset in loco cum eo quod patitur; ergo agens physice in suum passivum nihil immittit.

Item, si aliquid immitteret, difficile esset assignare quid sit illud. Secundum totum corpus non, quia sic corpus totaliter penetraret corpus et simul in loco reperietur cum aliquo corpore, et hoc forte non est imaginabile. Materia non, cum dividatur a sua forma. Nec eadem ratione forma tantum, cum non sit localis nec situalis, non habens esse extra suam materiam praeter intellectum. Passiones vero non, propter duo, unum quidem quia sic passiones essent separabiles a suis subiectis, aliud vero quia sic accidens esset principium substantiae, et hoc quia si generatum reciperet aliquid a generante, cederet in naturam generati. Ita cum generatum sit substantia, cederet in naturam substantiae, et sic accidens in naturam substantiae.

Idem videtur confirmare illud quod communiter supponitur, formam non penitus esse ab extra, quia sic ponentes sunt datores formarum, etiam ponentes contra Aristotelem aperte.

Item, si aliquid extra immitteretur ab agente in rebus physicis in passivum, aut esset corpus in actu, et hoc non potest propter generale inconveniens, scilicet duo corpora esse in eodem loco. Aut non-corpus, |C 7vb| et si hoc, quaeritur de hoc non-corpore utrum aliquid supponat aut nihil. Si nihil, habeo propositum. Si aliquid, tunc substantia vel accidens. Accidens non, cum non habeat esse praeter subiectum. Nec substantiam, quia aut individualem aut specialem. Specialem non, cum non sit praeter individua. Si individualem, adhaeret huic opinioni ponenti formas extra, in hoc quod cum sit inconveniens ponere formam ab extra secundum totum, magis inconveniens erit ponere totum adgeneratum ab extra.

Et puto quod aliquid immittatur.

Ad rationes in contrarium: Habent eandem solutionem, quia nec est materia quod immittitur, nec etiam forma, nec etiam passiones, nec substantia, nec accidens secundum praedicationem directam, nec propter hoc aliud a substantia vel accidente, sed aliquid ipsorum quod simul cum toto quod patitur sicut corpus, quia eius esse non est sine corpore neque est alicuius corporis actus completus.



Et hoc inducit novam quaestionem, quae quaerit quid sit illud, ex quo neque substantia neque accidens est.

Et ego puto quod hoc est illud quod immittitur de quo dicit Aristoteles quod universaliter recipitur a sensu, scilicet species sensibilis secundum quod huiusmodi. Id idem et non aliud quod immittitur a sensibili in sensum et in suum contrarium, et non aliud.

Et hoc multis rationibus potest confirmari. Prima talis: Per eandem naturam agit corpus simplex in corpus simplex et in mixtum; sed in mixtum agit solum immittendo speciem et intentionem sensibilis; ergo et in corpus simplex. Maior patet, quia non agit corpus simplex in corpus mixtum nisi per naturam sui contrarii reperti in ipso. Minor patet, cum actio sensibilis in sensum sit per medium, et quoddam medium sit corpus mixtum, sicut in actione tangentium, et eadem sit actio et uniformis in medium et in sensum — quod patet per definitionem medii. Medium est illud in quo primo de necessitate transmutat transmutans, cuius actio in sensum fit solum immittendo speciem.

Item, uniformis et eadem est actio omnium agentium sine ratione; sed agentia physice sunt huiusmodi; ergo uniformis est eorum actio. Procede: Quorum est uniformis actio secundum quod huiusmodi, eodem modo agunt in quodlibet passivum; ergo si non agunt nisi immittendo, idem est quod immittunt in omnibus passivis. Ergo in sensum et contrarium.

Item, Aristoteles in VII Physicorum: Quale alteratur in eo quod sensibile. Sed constat quod hoc ipsum sensibile magis sonat in actionem quam in passionem; ergo si quale alteratur in eo quod sensibile, multo fortius alterat in eo quod sensibile. Sed secundum sensibile per se et non per accidens solam speciem immittit; ergo secundum quod alterat speciem et nihil aliud immittit. Sed secundum quod alterat agit; ergo secundum quod agit solam speciem immittit. Ergo secundum quod patitur solam speciem recipit.

Item, agentia et patientia sunt eadem genere et diversa specie, sicut alterans et alteratum; si ergo quale sensibile sit genus alterati, erit genus alterantis. Ergo quale sensibile alterat in eo quod sensibile est, et alteratum similiter. Sed omne [quod] agit physice per se alterat, et omne quod physice patitur per se alteratur; ergo omne quod agit physice agit inquantum sensibile, et quod physice patitur patitur inquantum sensibile. Concludo ergo ex his ulterius: Sensibile formali significatione nominis sui speciem sensibilis solum immittit; sed omne agens physice per se est sensibile; ergo omne agens physice solam speciem immittit.

Item, calidum per se est tangibile; calidum per se est activum in frigidum. Quaero igitur utrum eadem natura an alia et alia. Si alia et alia, uno modo esset calidum contrarium frigido et alio modo non — quod nullus concederet. Si eadem natura, sed secundum quod tangibile agit in sensum et organum, ergo per eandem naturam in sui contrarium.

Item, contrariorum eadem est materia; hoc vult Aristoteles in primo huius [1.1.314b26-28]. Sed actio et passio debentur contrarietati; ergo actionis et passionis eadem est materia. Ergo eiusdem agentis et eiusdem patientis est eadem materia. Sed idem est agens quod agit in frigidum et in tactum; ergo eiusdem est eadem materia. Et voco ‘materiam’ non materiam primam, sed proximum subiectum contrarietatis in quolibet genere — quod forte est forma generis generalissimi, non dico abstracta a materia, sed forma materiae coniuncta.

Item, Aristoteles in libro De anima: Quae tangi possunt sunt differentiae corporum secundum quod corpora, quasi innuat tangibilia secundum quod talia per se esse principia corporis generabilis et corruptibilis secundum quod huiusmodi.

Item, quod recipitur secundum profundum habet materiam sensibilis, id est, essentialem comparationem, sicut species ad illud cuius est species. Maior patet, cum esse sensibilis primum secundum quod movet sit in medio non secundum lineam rectam tantummodo, nec superficiali expansione, sed sphaerice ingreditur totum medium et multiplicat ab obiecto usque ad sensum; hoc enim proprium cuiuslibet sensibilis.

Item, quaero de hac praedicatione, ‘sensibile est activum’, utrum sit per se vel per accidens. Constat quod non per accidens, cum per se agat. Arguo ergo sic: Sensibile est per se activum secundum quod huiusmodi; activum per se est multiplicativum suae speciei; ergo sensibile per se est activum in passivum. Universaliter ergo omne sensibile unde sensibile |C 8ra| est activum, et convertitur. Et ego loquor de agentibus physice, non extendendo [ad] motas positione naturalis.

Forte illud idem confirmat opinio ponentium esse accidentia quattuor elementorum calidum, frigidum, etc., quia nullus negavit speciem calidi esse speciem sensibilis, et sic de aliis.

Ad oppositum: Actio spiritualis et materialis non est eadem actio; quare nec eadem utrobique remissio.

Item, inter spirituale et materiale est compositio maior et minor; sicut ergo differunt patientia in his, et agentia. Sed patiens materialiter [non] recipit solam speciem; ergo nec agens materialiter solam speciem immittit.

Item, si solam speciem immitteret, cum species non habeat contrarium secundum quod huiusmodi, non esset actio et passio physica per contrarietatem, et hoc quia contrarium simul loco accipitur a suo contrario.

Hae rationes et sibi similes dissolvuntur per hoc quod diversitas patientium non concludit diversitatem in agentibus, sicut manifeste patet in actione solis.

Et hoc idem confirmat illa propositio generalis, ‘receptum est in recipiente per modum recipientis, et non recepti’.



Sed sequitur quaestio difficilior, cum iam sit supponendum ex aliis tamen agens in aliud aliquid immittere in suum passivum, quoniam speciem et intentionem rei sensibilis secundum quod huiusmodi. Quaeritur de illa passione utrum sit species totius corporis vel alicuius partis.

Quod nullius sui partis tantum videtur, quoniam materiae non, cum omnino speciem non habeat, sicut multi credunt — quod forte non est verum. Cum species dicatur duobus modis, sensibilis et intelligibilis, confitendum materiam speciem habere intelligibilem, licet sensibilem non habeat. Arguo ergo sic: Quod non est sensibile non habet speciem sensibilem; materia non est sensibilis; ergo etc. Ergo speciem materiae tantum secundum quod huiusmodi non immittit agens in suum passivum.

Eadem ratio est quod non speciem formae tantum, neque accidentalis neque substantialis, supposito quod elementa habeant formas substantiales, sicut ostensum est in II Metaphysicae. Et est virtus medii ibi positi quod [causa] essentiae substantiae est substantia; sed forma elementi est causa essentiae, quoniam non sua materia; ergo forma elementi est substantia.

Item, forma corporis agentis physice ad suam materiam sic se habet sicut species formae ad speciem materiae; ergo sicut forma sine sua materia esse non potest, sic nec species formae sine specie materiae. Relinquitur ergo aggregati speciem immitti, et non alicuius suae partis.

Forte concedendum est. Non tamen dicendum est quod sit species et species formae et species materiae, sed species una quae recipit denominationem, licet aggregantur in ipsa duae naturae, sicut in vere composito extra ex materia et forma. Et si ille modus intelligendi esset verus, posset amoveri quaedam falsa imaginatio circa augmentationem quod non posset augmentationem fieri nisi fiat additio ab extrinseco ad quantitatem; falsa enim est illa imaginatio, quia quod advenit simul est cum specie formae immediate, et primo addit ad formam. Aliqua additione facta relinquuntur additiones ad quantitates accidentales, ad quas sequuntur mollities, durities, quia accidens secundum quod accidens nihil est substantiae ipsius materiae. Educuntur tamen de potentia ad actum ex suis potentiis, quae suae potentiae non sunt substantia, neque praeponitur hoc aliud. Et sic debet homo imaginari rationabiliter et virtualiter in materia cuius[libet] elementi esse potentiam ad singulas formas, dico accidentales, quia ducuntur de potentia ad actum.

Quid igitur est quod ad gravitatem et levitatem? Constat quod non plus et minus de materia, sed de forma.



Sed tunc dubitatur, cum species aggregati immittatur, utrum similiter cum agat sensibile in sensum et in medium, aut species unius tantum.

Quod autem species aggregati videtur, propter uniformitatem actionum sensibilium, cui non concomitatur positio.

Est tamen contra hoc quod sensibile suo nomine accidens dicit, et ita secundum quod tale solum speciem accidentis immittet; non ergo aggregati.

Et haec ratio magis valet ad oppositum, cum accidens supponat substantiam, et nomen accidentis nomen substantiae — quod bene noverunt qui sciunt quod dicitur per nomen.

Et ego puto quod licet videat scrupulosa inquisitione quod idem immittitur a sensibili in sensum et organum et in suum contrarium, potest tamen esse differentia in recipientibus penes materiale et spirituale, et in spiritualibus recipientibus secundum plus et minus, sicut vult Averroes in II De anima quod sensus hominis differt a sensu brutorum in hoc quod sensus hominis recipit intentiones individuales substantiarum sine qualitatibus sensibilibus, anima vero bruti nequaquam. Et signum fortissimum ad hoc quod desiderium talis bruti solum in aspectu, hominis vero nequaquam. Et adhuc quod magis est, nisi species substantiae simul cum specie accidentis simul reciperetur a sensu hominis, nunquam esset cognitio humana alicuius substantiae mediante sensu.



Sequitur quaerere, cum conceditur aliquid immitti ab agente in patiens, a quo educente, utrum a se ipso aut alio necessario coadiuvante.

Quod cum se ipso sufficiat videtur, in quibusdam ad minus, ut in igne cum habeat naturam corporis luminosi, cuius actio est suam speciem multiplicare per naturam suam.

Item, si non esset sufficiens de se ad actionem, indigeret alio; quaere ergo quid sit illud.

Et si dicat quod lumen solis:

Huius |C 8rb| falsitas est manifesta, cum actio elementorum appareat tam de die quam de nocte.

Sufficiens est ad hoc responsio quod lumen vel natura lucis de necessitate exigitur, non dico solis magis quam aliarum stellarum. In quibusdam vero exigitur propter maiorem vel minorem exigentiam actualitatis formarum. Verbi gratia, cum forma ignis inter omnes formas elementares generabiles et corruptibiles sit maxime habens esse actuale et speciale, non indiget ad sui compositionem lumine solis, nec aliud elementum omnino. Sensibilia vero multa indigent lumine solis de necessitate ad hoc quod maneant, quia quae est proportio actualitatis formae ad formas quorundam sensibilium in agendo, eadem est proportio luminis solis ad lumen aliarum stellarum, et ideo quantum fuerit forma agentis in maiori actualitate, tanto indiget minori virtute sibi coniuncta in sua actione.

Ad idem, quando duo agentia sunt respectu unius actionis quorum unum per se et reliquum per accidens, illud quod est per se non supponit illud quod est per accidens, sed e converso, sicut universaliter diminutum completum; ergo actio elementi, cum sit diminuta, supponit agentem per se respectu eiusdem actionis. Elementum igitur non agit in elementum nisi aliud agat cum ipso.

Bene concedo.



[Capitulum 9]

Sequitur quaerere de condicionibus necessariis quas supponit Aristoteles in vera actione et passione physica, cum non sit per se manifesta. Et est prima quod patiens est in potentia tale quale agens est in actu [1.9.326b31]. Quid sit hoc dictu non satis est manifestum; quaere enim utrum totum quod patiatur sit in potentia totum quod agit, ita scilicet quod materia et forma. Verbi gratia, posito quod ignis agat in aquam, estne sic imaginandum quod forma aquae est in potentia forma ignis, ita quod fiat forma ignis?

Non, quia nihil completum in specie est in potentia respectu alterius completi.

Item, quid confert illa condicio magis ad actionem et passionem quam ad aliam transmutationem, nisi quod subiungit quod patiens est in potentia tale quale agens in actu ut sic excludat generatum esse tale in potentia quale generans est in actu, et sic de aliis?

De intellectu illius propositionis, cum sit multotiens accepta ab Aristotele, puto quod sit generaliter intelligenda sic quod illud quod manet generaliter in omni transmutatione est in potentia tale quale est ipsum a quo. Hoc dico in agentibus physice, in quibus est dicere vere quod agens simul agit et patitur.



De secunda condicione dubitatur quomodo agens et patiens sunt contraria. Sic se habent quod agens recipiatur in quamlibet partem ipsius passivi [1.9.326b31-34]. Illud similiter est contra illam condicionem quae dicit agens et patiens simul esse [327a1-3], de quo posterius dubitabitur.

Et sciendum quod in hoc differt agens physice ab agente artificialiter vel instrumentaliter quod artifex nihil sui immittit in artificium nec in instrumentum mediante quo agit. Et loquor de instrumento quod est instrumentum tantum, cuiusmodi est in artibus mechanicis; quoddam enim non est instrumentum tantum in quibusdam, sed est materiale principium, de cuiusmodi loquitur Aristoteles cum dicit in V Metaphysicae quod quaedam sunt ab arte et a natura, ponendo exemplum de medicina, quae aliquid immittit in passivum ut educatur sanitas de potentia ad actum.

Et ad illud quod dicitur in contrarium, intellige quod illud quod immediate movet in actione physica non habet contrarietatem completam cum eo in quod agit. Et intellige quia eo quod recipitur ab agente in passivum, et hoc quia non est aliquid completum in specie cui per se attribuenda est contrarietas.

Et si quaeratur quid hoc sit, ex quo nomine contrarietatis non debet nuncupari, puto hoc firmiter esse tenendum in singulis transmutationibus quod sit motor in actu et in potentia forma, de quo motore loquitur Aristoteles in XVI De animalibus sibando illum artificio quod prius est movens et postea forma.

Forte iam patet quomodo in eodem species contrariorum (verbi gratia, albi et nigri) possunt recipi in medio et forte in sensum et organum simul possunt collocari.

Incidenter iam potest concludi quomodo multa argumenta facta a proportione deficiunt; patet enim iam quod non sequitur, cum eadem sit proportio [speciei] albedinis ad albedinem quae est speciei nigredinis ad nigredinem, quod sic se habet secundum ad quartum sicut primum ad tertium, et ita [si] simul inesse non poterunt album et nigrum, nec species eorum, aut quia species eorum, ideo et ipsa. Non sequitur, quia fallit comparatio propter similitudinem et dissimilitudinem in aequivocis; non enim aequivoca est comparatio intentionum rerum ad invicem et ipsarum rerum quarum sunt intentiones, et hoc quia esse intentionum non sit a materia, esse vero rerum est in materia quarum sunt intentiones.

Et si liceret ex hoc, nunquam ex hoc concedemus substantias separatas, sicut habere posset concedi, aliquas eundem locum occupare, licet rebus dedimensionatis. Hoc imaginari est impossibile. Non assero, sed forte opinandum.



Quid vult igitur illa condicio quae negat continuitatem agentis et patientis [1.9.327a1]? Omnino enim videtur habere instantiam in lepro, in quo pars infecta inficit aliam continue coniunctam, et universaliter aliis infirmitatibus. Sic accidit de igne in|C 8va|fernali, cuius actio continuatur, sicut dixerunt qui viderunt; testimonium praebent de hoc.

Illud solvitur per hoc quod pars secundum quod pars in continuo naturali non agit in partem sibi continuam nisi per naturam sibi additam cui debetur actio per se et immediate, quod quidem additum habet originem ab aliquo extra, sicut universaliter species a corpore cuius est species. Et est idem modus intelligendi in hoc casu et in aliis transmutationibus quod pars infecta non inficit secundum quod pars, sed secundum quod inficitur.

Si tamen quaeres causam illius condicionis, puto quod est quia idem secundum quod idem non agit neque patitur ab eodem, et ideo cum continuum naturale sit eiusdem naturae in toto et in parte, quoniam secundum formam additam continuo, necessarium est agens et patiens physice esse discontinua, quoniam dicit secundum veritates suarum formarum.



Sed quod nunc dicit habet dubitationem, cum dicat Averroes passionem esse a simili secundum quod simile, actionem vero a simili et contrario, et ita identitas causa passionis.

Sed contra: Agens non agit nisi in contrarium; contrarium non patitur nisi a suo contrario; sed illi sunt sermones per se; conclude ergo dissimile pati a dissimili, dissimile agere in dissimile, cum contraria sint dissimilia. Nisi sic esset, deficeret locus a correlative oppositis — quod patet inducenti.

Item, agens agit per aliquam sui naturam, et patiens patitur per aliquam sui naturam. Quaero ergo: Aut per eandem aut per aliam. Si per eandem, tunc idem agens et patiens — quod est impossibile. Si per aliam et aliam, habeo propositum.

Aut forte putandum quod actio attribuitur universaliter formae, et similiter contrarietas secundum quod in materia, et ideo contrariae naturae debetur actio, quae contrarietas radicatur in eadem materia, scilicet in forma generis, quae est natura immediata et causa passionis.

Quid igitur intelligitur per sermonem? Aut nisi quod per naturam identitatis generis est passivum, quae defertur per totam transmutationem, per naturam vero contrarietatis in specie actio.

Sed tunc admirabitur, cum unius generis tantum sint duae differentiae primae, et actio et passio sint per naturam contrarietatis, quomodo unumquodque elementum agit in aliud; in hoc enim videtur irrationale, cum non sint tantum duo, sed quattuor.

Item, cum omnes differentiae essentiales exiant a forma generis, quaestio est utrum aeque primo ab eodem genere specialissimo ultimae differentiae completivae elementorum omnium exiunt ab eodem genere vel non.

Quod non videtur, cum differentiae essentiales primae cuiuslibet generis sint contrariae, et ita per definitionem contrarietatis tantum duae, quia contrarietas est completa distantia, cuius per se sunt tantum duo ultima.

Puto quod, sicut concluditur, quod ultimae differentiae completivae elementorum non sunt aeque primo sub aliquo genere. Et hoc exprimit denominatio formarum elementorum mediorum, quae non dicuntur gravia et levia nisi secundum compositionem, sed incompleta respectu completorum, quae scilicet completa sunt tantum duo, leve simpliciter et grave simpliciter.



Qualiter ergo imaginandum est de corporibus simplicibus mediis, utrum scilicet dicendum quod sint differentia specie ab extremis vel non?

Quod non iam videtur, cum non dicantur in suis speciebus nisi propter illa quae sunt completa in specie, quorum non est divisio secundum speciem, teste Porphyrio, quod descendunt causae a generalissimis ad specialissima.

Forte puto, licet non sit necessarium, quod inter quattuor elementa non sunt nisi duo sibi invicem differentia completa diversitate in specie, scilicet terra et ignis.

Et forte similiter intelligendum est de animalibus comparando quod rationalia inter se, cum nullum eorum differt ab alio completa diversitate, sed completa et maxima est cui non fit additio in eodem genere. Sed rationale cum suo genere tantum constituit unam speciem specialissimam; ergo et reliqua cum eodem genere, aut non erit differentia completa diversitate.



Sequitur de illa condicione quae dicit agens et patiens sibi invicem approximari, aut per medium aut sine medio, secundum debitam distantiam [1.9.327a1-3]. Hoc videtur habere multas [instantias] in suo generali, scilicet in motoribus et motis. Primo quidem in motu proiectorum. Secundo quidem in motu ferri ad lapidem; accidit enim secundum longinquam distantiam.

Item, ponit adversarius quod si ignis agat in aliquod combustibile medio exsistente pleno inter ipsa, quod similiter ageret vacuo posito in medio aequali distantia, non maiori nec minori.

Et hoc videtur ratione confirmari sic: Quaero enim de igne, cum sit multiplicativum suae speciei extra se, quia habet formam naturale deputatam ad hoc, aut e converso. Et constat quod multiplicat quia formam habet; omnino enim virtus est a substantia, et operatio a virtute. Arguo ergo sic: Quod non auffere igne suam substantiam, nec suam operationem; sed sua operatio est suam speciem multiplicare; ergo |C 8vb| quod non aufferre suam substantiam, nec multiplicationem suae speciei. Sed corpore medio extra vel non exsistente medio, non aufertur substantia ignis; ergo sive fuerit medium plenum sive non, multiplicabit ignis suam speciem in suum passivum approximans ipsum in debita distantia.

Id idem confirmat quod eadem est actio et uniformis omnium agentium sine ratione.

Sed quid hoc est nonnisi quaerere utrum species et intentio rei posset similiter recipi in vacuo et in corpore pleno? Verbi gratia, posito per impossibile quod totum esset inane a corpore solis usque ad superficiem terrae, quaestio est utrum similiter infunderet radios suos sol sicut et nunc vel non. Quod si non, quare?

Et hic forte dicet quod hoc est quia cum magna sit distantia solis a superficie terrae, cum non sit prohibens, posito vacuo accideret ille influxus in instanti et non in tempore.

Illud non prohibet si immutatio lucis sit subita et non successiva.

Item, non videtur quod non necessario infunderet radios sicut et modo, et hoc necessitate non-exsistentiae vacui; natura enim negat omnibus modis vacuum esse vel contingere.

Item, posito quod solum esset corpus solis, nunquid esset aliqua natura in ipso corpore quod possit excedere ipsum ut repleret totum universum, aut vel necessario infunderet radios ne vacuum contingeret? Primum ponere est impossibile, quod corpora patientia rarefactionem et condensationem generantur et corrumpuntur. Secundum vero poni non potest, quia radii illi cum corpore non essent, et ita aliquid corporis in eo erit separatum per se absque omni corpore — quod est difficile ad imaginandum aut forte impossibile.

Sed contra: Actio lucis per se est lucere et illuminare; ponere ergo lucem et non illuminantem vel suam speciem multiplicantem est impossibile.

Item, posito sic sole sicut diximus, cum omni corpori naturali debeatur motus, quaestio est quo motu moveretur, utrum motu recto vel circulari. Recto non, cum non sit grave neque leve. Si circulare, quaere tunc utrum circuiret illud inane ita quod totum mutaret suum locum, et sic esset motus in vacuo — quod falsum est. Aut circulariter circa suum centrum, et hoc videtur mirum, cum sua forma non habeat inclinationem ad talem motum, sed ad motum totius. Videtur ergo quod hoc posito non moveretur omnino.

Intellige ad hoc quod causa huius condicionis dependet ex generali causa illius propositionis determinatae in septimo, ‘ultimum movens et primum motum simul sunt, et nihil ipsorum medium’, quam inducat Aristoteles in singulis transmutationibus, et primo in motu locali, tam in eis quae moventur a se quam in eis quae moventur ab alio, dividendo motum ab alio quadrupliciter, et postea reducendo quattuor ad duos, scilicet ad pulsionem et tractionem, definiendo ipsa sicut patet ibi evidenter. Supposita igitur demonstratione ibi facta, conclude propositum sic: Omne movens ultimum et primum motum simul sunt, et nihil est ipsorum medium; omne agens ultimum et primum patiens est ultimum movens et primum motum; ergo etc.

Ad instantias inductas intellige primo ad primam quod in proiectis hoc ipsum movens deficiet, ultimum vero non deficiet, scilicet medium vel aliquid medii quod univocatur cum ipso moto in toto motu.

Ad hoc vero quod de adamante dico quod ferrum non movetur priusquam fuerit excitatum a lapide, et forte intendit per excitationem illam convenientiam in natura quae est in lapide et ferro. Et ideo dicit quod motus ferri ad adamantem non est motus penitus ab alio, sed assimulandus motui corporum gravium aut levium quo moventur ad sua loca prima, quae non moventur nisi postquam reciperint motum ab alio, scilicet a medio.

Ad illud quod quaeritur de sole puto quod sua species [non] reciperetur in vacuo, et hoc est quia nihil est receptum in vacuo quod non est per se natum esse in loco. Tale autem simpliciter corpus est et nihil aliud; species autem etsi sit corporis aliquid, tamen non est corpus. Et ideo non est in loco per se, nec per accidens nisi fuerit aliquid per se.

Si tamen quaeras de irradiatione luminis solis, ex quo extra se non reciperetur posito vacuo, utrum erit continua vel non, puto quod flecteretur et reflecteretur a centro ad circumferentiam vel e converso, et hoc per lineas easdem, unde essent irradiationes infinitae.



Et forte quaeratur utrum immutatio lucis sit subita vel successiva.

Puto quod ipsius |C 9ra| actio assimulatur actioni sensus, cuius completio est in nunc tempore, cuius causa est quoniam utriusque est eadem, quod universaliter agens cui nihil est contrarium nec per se nec per accidens respectu effectus sui agit actionem suam in non-tempore. Divido tamen actionem lucis respectu diversorum effectuum. Verbi gratia, actio ignis ut gignat ignem non est subita sed successiva; actio vero eius ad illuminationem in diaphano est subita.

Ex hoc patet quod lux in quibusdam suis actionibus reperit contrarietatem, in quibusdam vero nequaquam.

Et hoc forsan quibusdam difficile est ad imaginandum, cum transitus luminis in medio sit per speciem. Haec obiectio fundatur supra naturam imaginationis quae dicit quod transitus lucis per medium sit transitus mobilis in spatio, et sic imaginantibus impossibile est ponere actionem lucis subitam.

Putandum igitur et melius quod cum lux nobilissima forma creata, cuius actio assimulatur actioni primae causae maxime, cuius lucis natura, unitur cum quolibet corpore, scilicet simplici et mixto, propter cuius mixtionem maxime in corporibus diaphanis est quodlibet corpus diaphanum obediens respectu illuminationis, sicut incompletum respectu completionis suae.

Iam patet manifeste quod prius dictum est. Cum in recipiente illuminationem non sit inobedientia, sed obedientia et nullo modo resistentia, completio huius actionis in quolibet recipiente ipsam erit subita et non successiva. Et secundum quod dicunt theologi, receptio lucis assimulatur receptioni gratiae.

Et ad magis confirmandum hoc intellige quod illuminatio lucis nullam novam formam inducit, neque substantialem neque accidentalem, et ideo non mirum si haec sua actio sit in non-tempore.

Iam patet responsiones ad oppositiones tales et consimiles: Aliqua est proportio lucis ad aliquam actionem formae naturalis; sed infiniti ad finitum nulla est proportio; ergo actio lucis non erit in instanti et sine tempore, cum actio finita non procedet a potentia finita. Patet iam quod diminuta est maior propositio; lux enim quantum ad aliquam sui actionem nulli formae naturali habet comparationem, sed soli formae increatae, nec propter hoc est dicendum quod creatura sit aliquid Creatoris. Quantum vero ad alias, ut ad generationem ignis ex aere, assimulatur actioni alterius formae in agendo.

Posset tamen aliquis obviare sic, cum Aristoteles arguat in VII Physicorum, et suus expositor in exponendo ipsum, quod si potentia motoris inconiuncti esset infinita secundum qualitatem, esset motus corporis primi in instanti et non in tempore, quod similiter sequatur ex hac parte, cum actio lucis sit in instanti, quia sua qualitas sit infinita.

Aut non sequitur, quia non tenet argumentum nisi quod operatio secundum quod talis sit immediate educens aliquem effectum — quod non est verum de luce illuminante secundum quod tale.



Sed admirabitur, cum lux per se videatur et sit sensibile, quae sit proportio actionis lucis in sensum visum et aliorum sensuum aliquid. Et hoc quidem [non] est nisi quaerere utrum immutatio eorum sensibilium sit successiva vel subita.

Sed hoc magis alibi quam hic certificandum.



[Capitulum 10]

Reliquum autem est de terrae [1.10.327a30].

Capitulum autem de mixtione duas habet partes. Primo dat intentionem suam [1.10.327a30-b10], movendo de quibus vult determinare, quoniam quinque quaestiones, quarum prima est an sit mixtio vel non. Secunda quid est mixtio. Tertia quid miscibile. Quarta quae entium miscere possunt et quae non. Quinta quomodo fit mixtio ex illis.

Cum quinque sint quaestiones quaesitae et dissolutae ab Aristotele in capitulo, de suppositis suis dissolutionibus in primo dubitandum est de hoc quod dixit in dissolutione primae quaestionis, scilicet miscibilia manere in mixto non actu, sed potentia et secundum virtutes [327b29-31]; dubium enim quid hic appellatur virtus. Si enim virtus sit idem quod forma, si manent secundum virtutes, manebunt secundum formas earum et actualitates; sed ex multis in actu nunquam erit unum in actu; quare mixtum non erit unum in actu. Quare mixtum non erit vere unum.

Forte diceret aliquis quod sunt formae duobus modis, accidentales et substantiales. Unde miscibilia manent secundum substantiales, secundum accidentales non.

Illud stare non potest, cum unumquodque fixum in genere sic habeat actualitatem a sua forma substantiali, et ita cum miscibilia sint substantiae, manebunt in suis actualitatibus, ut prius.

Item, cum potentia dicatur duobus modis, essentialis et accidentalis, quaestio est quo illorum modorum dicendi potentiam sint miscibilia in mixto.

Si primo modo, ita est materia prima in mixto, et sic dicemus materiam primam aliquid miscibilium esse, et ignem exsistentem extra |C 9rb| mixtum esse accidentaliter partem mixti.

Item, secundum hoc esset mixtio generatio, quia unum elementum in potentia essentiali ad elementum quod generatur ex ipso.

Et adhuc sic esset contrarium in contrario.

Si forte dicat quod secundo modo, contra: Sic non essent miscibilia in mixto naturaliter, sed per violentiam, sicut grave exsistens extra suum locum est in potentia accidentali in ipso et per violentiam extra.

Item, proxima materia mixti sunt elementa et non materia prima. Argue ergo sic: Omnis materia quae est post primam est corpus; materia mixti est talis; est ergo corpus. Aut ergo elementum aut elementatum. Non elementatum; ergo elementum. Et si hoc, erit corpus in actu. Materia ergo mixti est corpus in actu. Sed omnia quattuor elementa sunt materia mixti; ergo omnia elementa sunt in mixto in actu secundum quod sunt materia mixti. Sed non sunt propria materia mixti nisi secundum quod sunt in mixto.

Forte dicetur ad hoc quod neutro dictorum modorum potentia sunt miscibilia in mixto, sed tertio modo secundum quod dividimus actum et potentiam et completum et diminutum.

Sed tunc dubium est quid sit intelligere per completum et diminutum; quaero enim de miscibilibus utrum actu completo sint in mixto aut incompleto. Si incompleto, obscurus est sermo. Si completo, sequitur ut prius mixtum non esse vere unum.

Item, quid subest cum dicit miscibilia esse in mixto sub actu [in]completo? Aut enim subest actus aliquis aut nullus. Si enim nullus, tunc simpliciter negatio. Si aliquis, cum actualitas ultima cuiuslibet negabilis, necesse videtur ponere aliquod actum praecedere suas ultimitates in formis.

Item, quod non sit aliquis talis actus videtur, cum diminutio actus ultimi non sit nisi per inductionem alterius actus, quae quidem diminutio fit mediante corruptione unius et alterius inductione mediante generatione. Et si haec natura facit, non erit differentia quantum ad hoc mixtionis et generationis.

Item, nihil manet nisi secundum formam; miscibilia manent in mixto; ergo secundum suas formas, non tantum accidentales, sed substantiales. Sed aliquid manere secundum substantiam incompletam in specie est impossibile; ergo miscibilia si manent in mixto, habebunt suas formas in actu.

Item, si non haberent, cum non sit remissio secundum substantiam neque intensio, mirum est quomodo dividetur vel distinguetur mixtio a generatione.

Intellige quod naturae formae ultimae in suis miscibilibus ultimis negantur in mixto quantum ad idem et proportionaliter, sicut albedo et nigredo in mediis coloribus; sunt enim miscibilia in mixto in potentia non sicut contrarium in suo contrario, quod non est in potentia essentiali, sed accidentali, non tamen violenta. Et hoc propter consuetudinem formarum in naturam tertiam, quae quidem natura tertia privat et negat violentiam detentivam miscibilis in mixto.

Et intellige ad hoc quod remissio formarum miscibilium non est extra suas species, sed extra suas virtutes completas ultimas; non enim in mixto habent ultimitatem virtutis suarum formarum.

Sed hoc novam inducit dubitationem, supposito quod praeter qualitates sensibiles insint formae substantiales elementis, utrum fiat remissio secundum qualitates tantum accidentales aut secundum substantiales tantum aut utroque modo.

Non secundum substantiales tantum, quia non secundum substantiales omnino, ut videtur, cum substantia non recipiat magis et minus.

Item, substantiae nihil est contrarium; sed miscibilia sunt contraria, ut vult Aristoteles hic [328a31-32].

Item, si secundum formas substantiales tantum et non secundum accidentales, tunc manerent passiones in suis actualitatibus, et ita contraria simul in eodem.

Nec secundum passiones tantum, licet sic velit Avicenna, cum obviat Averroes dicens quod sic essent miscibilia actualiter in mixto, quoniam secundum suas formas substantiales.

Item, passiones non sunt separabiles ab illis quorum sunt passiones; quare nec miscibiles. Si ergo secundum passiones, et secundum formas substantiales.

Item, si solum secundum passiones, sed solum illud quod miscetur est pars mixti, ergo accidentia essent partes mixti. Quare nullum mixtum est substantia.

Item, mixtum in genere substantiae est unum secundum formam substantialem additam suae materiae; si ergo passiones solum essent miscibiles, proxima materia formae substantialis esset confusio accidentium tantum, et ita accidens fundamentum substantiae — quod est impossibile.

Item, forma mixti est in potentia in ipsis miscibilibus; nulla forma substantialis est in potentia in aliquo accidente, scilicet quod educatur ex ipso de potentia ad actum; ergo nulla forma substantialis est in ipsis miscibilibus gratia ipsarum passionum. Procede: Nulla forma substantialis est in passione sicut in subiecto vel fundamento; omnis forma mixti est forma substantialis; ergo etc.

Item, miscibilia sunt per se et non per accidens quae possunt habere esse separatum; accidentia non possunt habere esse separatum; ergo accidentia non sunt miscibilia. Maior patet per Aristotelem dicentem, “Videmus autem quae miscentur prius esse ex separatis convenientia, coniuncta separari rursus” [327b27-29], per hoc innuens omnia per se miscibilia posse habere esse separatum, id est, substantias completas in specie.

Item, quod non est |C 9va| de intellectu alicuius non est essentialiter de compositione eiusdem; sed accidens non est de intellectu substantiae, cum sit secundum respectu substantiae; ergo accidens non est de compositione substantiae. Sed quicquid est miscibile per se necessario est de compositione substantiae; ergo accidentia non sunt miscibilia.

Item, quod non est sine alio non admiscetur sine alio; accidens non est sine substantia; ergo non admiscetur sine substantia.

Forte dicitur quod hoc verum est, non tamen sequitur quod ad mixtionem accidentis sequatur mixtio substantiae, sicut non sequitur, ‘albedo non disgregat nisi secundum est in subiecto; ergo subiectum disgregat cuius est accidens’.

Et ad hoc magis confirmandum argue ergo sic: Mixtio est alteratorum unio; et quod per se alteratur quale est et non substantia; ergo quod per se admiscetur quale est et non substantia.

Intellige quod cum sint formae elementorum duobus modis, scilicet accidentales et substantiales, puto quod sit remissio utrobique, sicut opinatus est Averroes, primo tamen et principaliter formarum substantialium, secundario vero accidentalium.

Sed quid tunc? Numquid substantia substantiae contrariatur?

Aut puto quod in omni creatura est dividere tria in uno, scilicet substantiam, virtutem, et actionem; substantia enim rei non est virtus rei, nec virtus operatio. Virtus enim substantiae est, operatio autem virtutis; exit enim operatio mediante virtute.

Numquid tamen propter hoc est virtus aliud a substantia eius cuius est virtus? Non.

Dicendum est igitur certitudinaliter quod cum nomen substantiae non sit nomen virtutis nec e converso, sed res eadem subsit et non alia, proprius est sermo qui dicit quod substantiae nihil est contrarium, substantiam non recipere magis et minus, substantiam non intendi nec remitti. Res tamen eadem, scilicet virtus, quae non differt nisi formali nuncupatione nominis, intenditur et remittitur, suscipit magis et minus, et sic de aliis, sicut expresse expositum est supra.

Et haec bene notandum, quia inducunt multotiens frivolas obiectiones, quod patet transeuntibus per VII Philosophiae primae; simul enim stant illi sermones, ‘universale non est substantia’, ‘universale non est aliud a substantia’, et ‘est hic virtus substantiae’, ‘non est substantia’, quia nomen virtutis non est nomen substantiae, res tamen eadem.

Et haec imaginatio est bona ad abscindendum rationes ponentes generationem esse motum; habent enim suam virtutem, sicut superius patet.



Sequens dubitatio est, cum miscibilia in mixto sint simul, et prius separata erant in locis suis diversis et distincta, quomodo veniunt ad constitutionem alicuius mixti; dicendo enim quod sic, aut enim veniunt in locum alicuius miscibilis aut in locum alium.

Non in locum alium, cum locus alius a quattuor elementis non sit conveniens generationi nec etiam mixtioni.

Si vero in locum alicuius miscibilis, ut in loco terrae, aeris, vel aquae, motus alicuius miscibilis ad illum locum erit violentus et non naturalis.

Item, motus ille ipsorum aut erit a virtute elementari aut non. Si non, non erit naturalis. Si a virtute elementari, tunc motus ignis ad superficiem terrae erit a sua forma elementari; quare naturalis et non violentus — quod falsum est.

Forte dicet quod tria elementa simul sunt tangentia se in locis convenientibus mixtioni, sicut terra, aqua, et aer, et quod quartum coniugit ipsos in omni mixtione non mediante suo motu, sed influentia radiorum solis et aliarum stellarum deferentium secum totum corpus ignis.

Sed contra: Sic enim esset motus corporis in instanti et non in tempore, et hoc supposito quod immutatio lucis et aliorum radiorum solis subita et non successiva.

Item, omnis motus corporis a motore immediato est secundum proportionem aliquam ipsius resistentis implentem, dico in motis ab alio; sed nulla est proportio influentiae lucis ad motum corporis; ergo a tali influentia corpus totaliter moveri est impossibile.

Item, ad unionem miscibilium praecedit unio ipsorum in loco. Quaerendum est utrum sit eadem causa utriusque unionis aut alia et alia.

Item, quaecumque uniuntur per mixtionem uniuntur in situ; quattuor elementa non uniuntur in situ, cum corpus non possit penetrare corpus; ergo, ut videtur, falsum supponit quaestio quaerens causam unionis miscibilium ad invicem.

Aut alio modo uniuntur quam unione situali.

Intellige quod tam prima quaestio quam secunda ortum habet a falsa imaginatione; |C 9vb| procedit enim acsi mixtum generaretur ex quattuor elementis — quod non est verum, cum sint sibi invicem permixta.

Intellige ergo quod cum duorum illorum, scilicet aer et aqua, simul sunt in superficie terrae, et ita terra, quod quartum, scilicet ignis, manens ignis non defertur deorsum ad superficiem terrae, ita quod ignis aliquo motu locali exit a sua regione, sed sufficiunt radii solares ad generandum extra suum locum, sicut patet positis speculis ad solem, et hoc quia in quolibet elementorum est radicaliter forma alterius elementi et sicut forma generis, quae non indiget nisi generante transmutante ad hoc quod exeat de potentia ad actum. Et sic potens in simplici generatione, ut ex uno elemento generetur aliud, similiter est potens in generatione mixtorum, ut quaedam per illum sufficiens agens educatur de potentia ad actum, sicut accidit in generatione plantarum et animalium imperfectorum. Et hoc vult Averroes in XI Philosophiae primae, dicens quod calor solis cum calore aliarum stellarum est causa generationis mixtorum in materia, quorundam sufficiens, quorundam insufficiens.



Sed tunc dubitatur. Cum exsistentia ignis extra suum locum sit violenta, non naturalis, videtur semper mixtionem praecedere actio violenta, et ita mixtionem non esse transmutationem naturalem, cum violentum non sit principium necessarium alicuius naturalis.

Intellige quod generatio ignis in superficie terrae non est violenta, sed naturalis, et hoc propter accidentales differentias ipsorum elementorum, calidum et frigidum etc., quae sunt ipsorum non secundum quod elementa, sed secundum quod generabilia et corruptibilia, quia elementis exsistentibus in propriis locis non accidit generatio vel corruptio, neque secundum totum neque secundum partem.



Consequenter quaere, cum elementa uniantur quantum ad locum, utrum eorum unio secundum totum sit possibilis materialiter et formaliter, ita scilicet quod totaliter recipiatur in unum et confundatur, cum hoc imaginari sit impossibile.

Quod autem totaliter misceantur videtur sic: Unumquodque resolvitur in eo ex quibus componitur; sed unumquodque mixtum est resolvibile materialiter et formaliter in elementa; ergo unumquodque mixtum est compositum materialiter et formaliter ex elementis.

Et intellige quod materialiter et formaliter corpora quattuor totaliter mixtum perficere.

Item, quae miscibilia sunt per se actu exsistere possunt; quod autem tale est est corpus in actu vel intelligentia separata; ergo miscibile in actu est corpus in actu aut intelligentia. Sed intelligentia non, ut videtur; ergo etc. Maior patet ex sermonibus Aristotelis, quia non est miscibile quod non est dissolvibile — quod patet ex condicionibus negativis quas assignat Aristoteles in eis quae non sunt miscibilia, ut passio passioni, passio subiecto, etc. [1.10.327b10-22].

Sed contra: Duo corpora simplicia sibi invicem totaliter recipi est impossibile; ergo multotiens quattuor prima, ut patet in simplici generatione elementi ex elemento, quia elementum generationis totaliter non intromittit se, sed stat extra, immittendo tamen aliquid sui quod non est corpus.

Forte dicet aliquis quod haec non concludit propositum, quia secus est de generatione et mixtione; non enim est generatio mixtio nec e converso.

Hoc verum est. Tamen generatio necessaria est mixtioni, et ita per consequens tam actio quam passio est generatio, et non convertitur. Argue ergo sic: Quod impossibile est imaginari in generatione et actione physica impossibile est ponere in mixtione, cum sint necessariae condiciones mixtionis; sed unum corpus totaliter ingredi aliud in actione etc. est impossibile; ergo etc. similiter in mixtione.

Item, si natura brevissima via et certissima qua potest operatur, sed per naturam unius elementi agentis extrinsecus potest componere mixtum, nulla facta additione ad materiam, ergo ipsum sic facere est opinandum. Ratio minoris est quod materia unius elementi sine additione materiae est materia cuiuslibet elementi — quod patet in successiva generatione elementi ex elemento, ut si ex igne generetur aer, et ex aere aqua, in nulla illarum transmutationum fit additio ad materiam, quod bene noverunt supponentes verum medium actionis et passionis.

Item, nulla actio naturae est superflua; sed positio additionis quattuor elementorum est superflua, excepto uno, quia quicquid potest facere per materiam omnium, et per materiam unius, cum radicaliter materia cuiuslibet sit materia cuiuslibet praeter additamentum ad materiam, dico ad materiale principium secundum quod materiale, cum additio omnis ad primam materiam sit additio formae, |C 10ra| non materiae, formae dico essentialis vel accidentalis, quia materia non recipit plus vel minus secundum se, sed per additionem formae.

Ex hic intellige quod in nulla transmutatione naturali fit additio ad quantitatem ab extrinseco, sed solum ad qualitatem.

Item, aliquis posset credere oppositum huius in ponendo minorationem materiae per successivas diminutiones mixti in miscibilia. Verbi gratia, si ex uno pugillo aquae vel terrae esset substentio vel fundamentum totius mixti, et iterum dissolvetur in quattuor elementa, et iterum ex dicta terra iterum rediret aliud mixtum, et sic deinceps. Haec imaginatio est falsa, quia materia sub quacumque forma naturali minima per additionem formae est receptiva cuiuscumque extensionis maioris et minoris.

Forte tamen dicet quod dubium est, si nulla fiat additio ad quantitatem, quomodo ex molli fiat durum, et sic de aliis, cum durities et asperitas videantur esse attribuendae ipsi materiae vel alicui ipsius.

Remotio huius patet ex reductione differentiarum tangibilium quam facit Aristoteles in secundo huius, quae reducuntur ad humidum et siccum et non ad substantiam materiae, licet illae qualitates et formae omnes accidentales ex ipsa tamquam ex materia ducant originem [2.2.330a24-29].

His igitur visis vel praenotis intellige quod omnia elementa totaliter venire in compositionem alicuius mixti est impossibile, et ideo non sit ponendum, sed quod materia unius elementi sit sufficiens ut sit materia, ut forma terrae vel aquae, quae inter elementa sunt fundamenta miscibilium.



Iam sequitur quaerere de his miscibilibus utrum per aequalitatem sibi poterunt admisceri, sicut ponit Galienus, vel non.

Et non videtur Averroes velle duabus rationibus. Prima talis: Si aliquid mixtum esset totaliter ex miscibilibus aequaliter, esset penitus indissolubile.

Haec consequentia non videtur necessaria, quia licet tale mixtum non esset corruptibile a principio intrinseco, posset tamen ab extrinseco pati corruptionem.

Secunda talis: Si aliquid tale mixtum, ipsum non esset vere unum, cum ex multis in actu non fieret unum.

Haec ratio videtur similiter peccans, cum fuerit impossibile aliqua actu exsistentia sub aequalitate sibi invicem admisceri et unum fieri ex illis de se. Bene tamen est imaginabile respectu alterius tertii, sicut universaliter ponitur in mixto esse aliquam naturam habitam quae nec est elementum etc.

Sed de hoc qualiter sit posterius dicendum.

Item, sententiam Galieni videmus manifestam expositione theologorum ponentium corpus glorificatum misceri ex contrariis et manere indissolutum; quod ergo ponitur corpus tale esse indissolubile non prohibebit mixtum tale adunare miscibilia per aequalitatem.

Item, posita aequalitate virtutis in duobus miscibilibus sibi invicem approximatis, cum sint contraria, necesse est ipsa agere et pati. Arguo ergo sic: Agentia physice et patientia sibi invicem approximantia aliquam transmutationem naturalem perficiunt; sed qua ratione una, et aliam, id est, agentia et patientia actionem et passionem, et miscibile mixtionem, et augmentabile augmentationem, ut cibus adveniens, et sic de aliis.

Item, miscibilium ad invicem est actio et passio; rerum habentium eandem materiam est mixtio; conclude ergo [quod] rerum habentium eandem materiam, rerum dico contrariarum, est actio et passio. Sed res aequalis virtutis sunt res habentes eandem materiam exsistentes sub contrarietate; ergo res aequalis virtutis sunt activa et passiva. Quare miscibilia. Maior patet. Ratio minoris est quod in quodcumque potest agere res minoris virtutis poterit agere res maioris; sed positis aliquibus duobus contrariis, quorum unum substantiae sit maioris virtutis, reliquum minoris, reciproce agunt et patiuntur; ergo posita aequalitate virtutis, erit consimilis ipsorum actio et passio ad invicem.

Intellige ad hoc quod penitus aequalia esse miscibilia in mixto est impossibile, et hoc quia ex multis in actu secundum quod huiusmodi non vere fit unum.

Quod tamen obicitur de corpore glorificato non puto quod sit aequalitas miscibilium in ipso; penitus enim est aequivocatio cernere sermonem de illa mixtione et de mixtione hic in generabilibus et corruptibilibus, aut ad minus analogice, et non univoce. Et hoc quia sicut est differentia inter elementum substantiam et elementum generabile et corruptibile, similiter inter corpus glorificatum et corruptibile, ut dicamus mixtionem illam ex elementis secundum quod substantia sunt, mixtionem vero hic ex ipsis secundum quod generabilia.

Et per hoc solvitur quod posset quaeri, quomodo quattuor qualitates primae dicantur principia corporis sensibilis ab Aristotele [2.2.329b7-10], cum corpus sensibile sit substantia.

Aut hoc non est, quia idem est sensibile ibi, deinde etiam tangibile, cuius tangibilis differentiae primae non sunt prima principia necessaria substantiae, sed generabilis et corruptibilis. |C 10rb|



Sed modo dubitatur, cum aliquid cuiuslibet corporis miscibilis veniat in compositionem mixti, licet non materialiter, sed formaliter, nec etiam per aequalitatem, utrum in naturis elementorum additur aliqua natura extranea quae nihil sit ipsius elementi, aut hoc contingere sit impossibile.

Quod autem sit aliquid additum videtur Aristoteles velle in fine VII Philosophiae primae.

Item, hoc idem videtur ratione sic: Cuilibet divisioni respondet propria compositio; si ergo solum mixtum componeretur ex elementis, solum videtur habere divisionem in elementa, et sic divisio cuiuslibet mixti esset divisio in elementa, ut divisio carnis in elementa tantum, et sic de aliis.

Item, quod est per se principium materiale alicuius non est formale eiusdem; sed elementa sunt principia materialia mixti; non ergo sunt formalia. Nihil ergo, ut videtur, addunt elementa formae mixti, sed solum materiae.

Item, sicut materia elementi se habet ad formam elementi, sic elementum ad mixtum; sed materia elementi nihil est formae elementi; ergo elementum nihil est formae mixti.

Item, mixtio est alteratorum unio ad quam sequitur forma substantialis; sed ad mixtionem non sequitur aliquid elementi, sed antecedit; ergo forma mixti non est ipsius elementi.

Item, mixtio est confusio quattuor qualitatum, calidi, frigidi, etc. Argue ergo sic: Unitis extremis ad invicem necesse est media ipsorum uniri; sed non adveniente aliquo ab extrinseco impossibile est ipsa media ipsorum uniri; ergo non adveniente aliquo ab extrinseco impossibile est mixtionem fieri. Maior patet. Ratio minoris est quia haec duo media non sunt sibi invicem contraria. Sed quaecumque uniuntur in unum aut uniuntur propter hoc quod media habent, aut per naturam tertiam eis additam.

Item, hoc idem confirmat quod medium inter calidum et frigidum non est in potentia respectu medii inter humidum et siccum nec e converso; ex uno enim non fit aliud, quia neutrum est in potentia respectu alterius.

Item, si nulla esset natura addita elementis, esse mixtum esset longaevum.

Item, quicquid est unum per aliquam formam, quae forma est potentia et non actu in elementis, est unum per formam additam illis; omne mixtum est tale; ergo etc. Minor patet. Ratio maioris est quia nihil exsistens sub forma completa secundum quod huiusmodi est in potentia respectu alterius formae; quare forma ignis non fit forma mixti, et similiter intellige de aliis.

Ad oppositum sic: Si haec duo media inter duo contraria in tangibilibus cederent loco materialis principii, cum sint duo, et ex talibus non fiet unum nisi unum fuerit in potentia ad reliquum, cum utrum[que] illorum fuerit sub actu aequali, ex his non fit materiale principium unum nisi per aliud additum; erunt ergo duo addita. Sed qua ratione duo, et tria, et sic infinita.

Item, hoc additum non facit haec duo media unum materiale respectu formae mixti; non est medium inter ipsa, cum non sint extrema contrarietatis; erit ergo eis contingens. Et sic indigebit alio addito, et illud alio, et sic [in] infinitum.

Item, illud additum his duobus mediis aut est in actu respectu illorum, et illa in potentia respectu eius, aut e converso. Si primo modo, hoc stare non potest, nisi fuerit illis prius aliquid additum, cuius additione uniantur ad receptionem formae mixti. Si autem fuerit e converso, tunc illa duo media erunt quasi forma respectu illius additi. Sed hoc imaginari est difficile; difficile est enim aliqua uniri in unitate formae quae non patiuntur se simul, cum maior unitas sit formae quam materiae.

Item, omnis forma educta per viam naturae partim est ab extra, partim ab intra; forma mixti est huiusmodi; ergo etc.

Et hoc inducit novam quaestionem magis manifestantem praecedentem, quae quaerit de natura addita utrum sit penitus ab extra vel penitus ab intra vel partim sic et partim sic. Et hic modus quaerendi similis est ei qui quaeritur in simplici generatione et corruptione. Si penitus ab extra, tunc fit ex nihilo, et erit magis creatio quam generatio. Nec penitus ab intra, ut videtur. Unum non ex his mediis sibi invicem contingentibus, cum neutrum sit in potentia respectu alterius.

Forte puto quod modo aliquo est ordo inter duas primas qualitates tangibilium et etiam sua extrema, extensione tamen et non proprie dictis, quantum inter calidum, frigidum, et humidum et siccum, album, nigrum, sed sicut dicimus ordinem esse universaliter inter completum et diminutum, subiciens et illud cui subicitur. Et hoc verum est, cum calidum sit natum perficere materiam elementi sine humido vel sicco, nec etiam calidum in termino sine sicco, nec frigidum in termino sine humido. Et hoc est quod dicunt medici quod siccum est lima caloris. Et universaliter cum quodlibet elementum habeat duas qualitates, unam passivam, reliquam activam, ea quae passiva est propinquior materiae, ea quae activa est remotior. Et similiter opinandum de mediis.

Et si forte liceret dicere, utraque illarum contrarietatum radicatur in una natura quae est formale principium non solum tangibilium, sed universaliter omnium sensibilium, scilicet lux in potentia quanta, |C 10va| quia sensibile secundum quod sensibile extensionem habet, et hoc non nisi mediante quantitate. Et forte haec quantitas est secundum quod disponitur diaphaneitate, quia non omne quantum est receptivum luminis secundum profundum, sed solum diaphanum.

Sed dubium est de hoc quod iam supponitur, calidum et frigidum habere medium.

Puto quod medium inter illa non est per solam remissionem utriusque, sed per mutuam incorporationem immissi ab utroque in natura recipiente ipsa. Nec propter hoc putandum quod contraria in eodem loco, quia immissio a corpore agente non habet nomen contrarietatis, neque in medio neque in obiecto, et ideo omnia sensibilia secundum quod immutant simul patiuntur se in eodem, ut species albi et nigri, dulcis et amari, et sic de aliis.

Et si hoc verum sit de speciebus et intentionibus corporum, quanto verius hoc esse putandum de separatis a materia, sicut de intelligentiis, quorum esse nullo modo commitat contrarietatem, nec per se nec per accidens. De hoc tamen qualiter sit fortioribus relinquendum est.

Sed modo dubitatur utrum duo elementa tantum agentia et patientia ad constitutionem alicuius mixti sufficiant vel non.

Quod sic videtur, quia si quattuor extrema duarum contrarietatum cum suis mediis sufficiant ad constituendum mixtum, et hoc inveniatur, posito quod ignis agat in aquam vel e converso, haec duo videntur sufficere. Eadem ratione terra et aer.

Item, nihil est in mixto quod non fuit prius in miscibile in potentia; sed quicquid est in omnibus miscibilibus in actu est in quolibet in potentia; ergo ex uno miscibili potest educi totum mixtum.

Quod forte concedendum est secundum quod in uno elemento simplici est potentia forma mixti, quoniam aliqua natura incompleta quae indiget solo educente, quod quidem educens prius est movens et postea fit pars formae.

Sed dubitabit aliquis in hoc quod in nullo erit differentia mixtionis et generationis secundum hoc, quod cum illud ex quo generatur quod generatur recipiet speciem generantis, sic enim miscibile alterius miscibilis.

Illud in parte dissolvitur supra per hoc quod dicit, elementa manere in mixto non in suis actualitatibus completis in specie nec ipsa corrupta suis speciebus [1.10.327b29-30], et in hoc differt a generatione et alteratione. A generatione autem cum non fiat corpus secundum totum, ab alteratione quoniam non fit remissio secundum accidentales differentias, sed substantiales.

Ex hoc patet quod modus mixtionis est medio modo se habens inter generationem et alterationem.

Sed quaeret, supposito quod duo elementa sufficeret ad compositionem alicuius mixti, utrum dissolutio sit in duo elementa vel quattuor.

Puto quod in quattuor vel in duo differe nihil dicere. Et forte, quod magis est, in substantiam unius elementi, quia materia unius elementi est in potentia materia cuiuslibet, et aliquod formae unius est in potentia forma completiva cuiuslibet.

Iam patet evidenter quid est dicendum ad illud quod quaerebatur utrum additum mixto sit aliud ab elemento vel non, quoniam non, licet famosum sit dicere contrarium, scilicet quod forma mixti est quaedam forma naturae caelestis, quod nihil elementi est. Illud totum falsum. Aliquis vocet virtutem caelestem illud quod universaliter immittit agens in suum passivum, et hoc sine dubitatione falsum est.

Puto in nullo differe mixtionem, augmentationem, a simplici generatione quantum ad hoc quod in quolibet illorum fit immissio, et per naturam diversarum recipientium et patientium dicuntur fieri diversae transmutationes, ut huic generatio, huic augmentatio, etc. Et ego puto quod sic solum vitabimus inconveniens illud non imaginabile, scilicet duo corpora in eodem loco, quia qua ratione duo, et tres, quattuor, et sic in infinitum.

Iam patent evidenter dissolutiones quinque quaestionum quas quaerit Aristoteles in principio capituli de mixtione, et quod eadem via procedit in omnibus transmutationibus ad salvandum ea quae apparent, ut sic manifestetur regularis processus operationis naturae.



Sed modo dubitatur de quibusdam miscibilibus et etiam mixtis quorum quaelibet pars dicitur habere vitam. Verbi gratia, planta, corpus animalis secundum quod huiusmodi, et sic de aliis. Quaestio enim est utrum ultima perfectio talium sit aliqua pars formae mixti et quomodo aliter se habeant.

Quod enim nihil sit ipsius mixti videtur, quia mixtum unde mixtum non habet vitam, quoniam si habet, et quodlibet mixtum.

Item, materia alicuius non est aliquid formae eiusdem; sed totum mixtum est materiale principium respectu vegetativae; ergo nihil est ipsius. Ergo per simplicem conclusionem, vegetativa nihil est ipsius mixti secundum quod mixti.

Item, si esset aliquid ipsius mixti unde mixtum, qua ratione ex uno mixto posset educi de potentia ad actum, et ex quolibet — quod falsum est.

Item, hoc idem confirmat illa divisio formarum quae dicit, ‘formarum quaedam sunt subiectum vitae, quaedam non’.

Et hic rationabiliter quaeritur utrum, cum sic dividitur forma, supponatur aliquid idem in utroque extremo. Et si hoc, erunt eiusdem generis proximi — quod non videtur. Aut non est sic, et sic non erit aliqua natura utrobique participata, et ita ut prius.

Sed contra: Omnis additio ad primam materiam in rebus generabilibus et corruptibilibus est additio [formae] tantum; et omnis talis additio est per convenientiam eius cui additur ad illud quod additur; ergo omnis formae in materia ad aliam formam in materia est convenientia. Sed tam forma mixti quam vegetativa sunt in eadem materia |C 10vb| et [secundum] ordinem prioritatis et posterioritatis in natura; ergo ipsorum ad invicem est convenientia. Procede et quaere de hac convenientia utrum sit essentialis vel accidentalis. Si essentialis, patet quid sequitur, quoniam quod una est nata perfici et alia perficere. Si accidentalis, sed omne per accidens reducitur ad aliquid per se, ergo haec convenientia non erit nisi propter naturam illam. Et non est procedere in infinitum; stabit ergo in aliqua essentiali convenientia. Ergo etc.

Item, si forma mixti et forma vegetativae non convenirent in aliquo, quomodo possent esse formae alicuius unius?

Item, completum et diminutum in eodem genere sunt proportionalia; vegetativa et forma mixti sunt talia; ergo proportionalia. Ergo comparabilia. Ergo convenientia.

Item, quod prius est in potentia et postea vadit ad actum sunt convenientia essentialiter per se et non per accidens; forma mixti est aliquid, et aliquid eius prius in potentia forma vegetativae et postea in actu; ergo etc. Maior patet ex declaratis in VIII Metaphysicae. Ratio minoris est manifesta ex hoc quod generans non dat formam generato penitus ab extra, nec est aliquid intra praeter formam mixti ex quo tam nobilis forma possit educi de potentia [ad] actum.

Illud idem manifestum est in quibusdam plantis putrefactis, ex quarum putredine procreantur animalia praeter additionem alicuius ab extrinseco. Et haec apparentia non solum vult quod forma mixti non solum sit in potentia forma vegetativa, sed etiam sensitiva.

Item, ex ligno non crescente procreantur animalia praeter additionem alicuius extrinsecae naturae.

Puto quod aliquid formae mixti est in potentia vegetativa, sensitiva, sicut concluditur, et quod non sit dividendum inter formam mixti et vegetativae cum sint in eodem, quia non dividuntur secundum subiectum, sed sunt unum secundum formam; est enim forma vegetativa in forma mixti sicut consideratio in considerante. Et hoc forte voluit Averroes cum dixit quod calor naturalis deseruit animae vegetativae, sensitivae, in omnibus suis operationibus; forte enim per calorem intellexit subiectum sensitivae, qui calor non dicitur igneus, sed vitalis, et est comproportionaliter se habens ad animam sensitivam, sicut universaliter genus ad suam differentiam. Et est haec convenientia satis probabile; omnino enim sicut forma differentiae non manet nisi ei subiciatur forma generis, sic nec vegetativa nisi ei fuerit subiectus calor vitalis, qui quidem calor aut est forma mixti aut aliquid ipsius aut aliquid ipsi proportionale. Et dico ‘proportionale’ propter quaedam mixta ex quibus non possunt procreari animalia, et hoc forsan propter inconvenientem mixtionem et improportionalitatem caloris in ipsis, sicut accidit in crystalo et aliis; crystallus enim non est ex aliquo corpore simplici uno, sed mixtum, quia aqua simplex non patitur congelationem.

Si haec vera sint, nulla erit quaestio famosa quae quaerit utrum in mixto sit aliquid quod est in potentia vita et postea fit vita vel non; patet enim quoniam est non solum ad vitam vegetativae, sed etiam sensitivae, secundum omnes sui differentias.

De mixtione igitur et miscibilibus in tantum dictum sit.



[Liber II
Capitulum 1]

Cum principia corruptibilium et generabilium in triplici gradu sunt, ut in primo scilicet materia, in secundo autem quattuor qualitates tangibiles primae, in tertio scilicet quattuor elementa, quorum numerum secundum ordinem laboriose investigat Aristoteles [2.1-3.328b26-331a6], dubium est de principio in primo gradu, primo quidem utrum sit unum tantum, sicut vult Aristoteles [2.1.329a24-32], an plura.

Sed de hoc qualiter sit sufficienter dictum est superius.



Secundo vero de hoc quod dicit quod illud principium est in potentia corpus sensibile [2.1.329a32-33]; ex hoc enim videtur sequi materiam esse potentia non solum materialia principia respectu compositi, sed forma. Arguo ergo sic: Materia est in potentia corpus sensibile; ergo materia est in potentia forma substantialis. Haec consequentia patet, cum nihil sit corpus sensibile sine forma substantiali.

Item, omne quod per se est in potentia respectu alicuius adveniente actu erit sub illo non in potentia, sed actu; ergo aliquando erit haec vera, ‘materia est corpus sensibile’.

Item, cum dicit materiam esse in potentia corpus sensibile, quomodo dicendi potentiam intellige hic? Aut enim in potentia essentiali aut in potentia accidentali. Si essentiali, tunc ex illo fiet totaliter corpus sensibile; quare et forma substantialis. Si accidentali, hoc non erit, cum potentia accidentalis non contradicat actui.

Item, intelligitne veram propositionem de omni sensibili generaliter cum dicit materiam esse corpus sensibile in potentia?

Aut forte non intelligit hoc nisi de sensibili tangibili.

Sed tunc dubitatur, cum intendit hic de principiis corporis physici, quomodo principia tangibilis secundum quod tangibile se habeant ad principia physici secundum quod physicum, et utrum idem sit dictu aliquid esse in potentia corpus tangibile et corpus physicum; hoc enim quaerere est idem et quaerere quomodo quattuor differentiae tangibiles primae, cum sint accidentia, sint principia substantiae secundum quod substantia. Hoc enim videtur impossibile, cum primum non supponat secundum, sed e converso.

Intellige quod substantia unde substantia nec est generabilis nec corruptibilis, sed per additamentum differentiarum tangibilium. Unde satis proprius est sermo eius hic qui dicit se velle quaerere de principiis generabilium et corruptibilium, quia nihil est generabile et corruptibile nisi tangibile [328b32-33].

Et ideo forte non est caelum tangibile, sed sensibile tantum.

Et huic adde quod materia prima per se dicitur in potentia corpus tangibile, quia omnia tangibilia reducuntur ad ipsam tamquam.

[Explicit ex abrupto.]