Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 4*
(gamma)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[1003a21] |B 274v| |I 41va| |M 32vb| |N 281vb|
1. Unius quidem scientiae
scientiarum est consideratio de ente et de | rebus quae sunt entis per se. Et ista scientia
non est una earum quae |
dicuntur particulares, quoniam non est alicuius scientiae particularis | de ente universali, sed scientiarum particularium est
consideratio de accidenti quod accidit alicui parti [25] partium entis divisae ab eo, sicut | faciunt
scientiae mathematicae. Si igitur quaesitio principiorum et | causarum ultimarum est a
nobis, manifestum est quod | necesse est ut ista principia sint sicut principia alicuius naturae per se. Et cum quaesierunt |M 33ra| ista principia | illi qui
quaerebant elementa entis, necesse est ut non sint [30] elementa entis modo accidentali, sed
sint | essentialiter. Et | ideo oportet nos quaerere causas quae sunt in ente. |
[1003a33] |I 42ra| |M 33rb| |N 282ra|
2. Ens igitur dicitur
multipliciter, et non dicitur aequivoce, sed attribuitur uni rei et | uni naturae. Sicut
[35] omne |B 275r| sanans attribuitur sanitati; quoddam enim dicitur sanum quod conservat
sanitatem. Quoddam autem sic | quia facit sanitatem. Et quoddam quia significat. Et quoddam quia [b1] recipit. Et similiter omne medicum medicinae; quoddam enim | dicitur medicum quia acquirit medicinam, et quoddam quia | convenit
medicinae, et quoddam quia actum est medicinae. | Et secundum hunc modum possibile est nobis
invenire res quae attribuuntur uni rei sicut ista quae diximus. [5] Et similiter ens etiam dicitur multis modis, sed omnes illi modi | attribuuntur uni
rei; quaedam enim dicuntur entia quia sunt substantiae, | et
quaedam quia sunt passiones, et quaedam quia sunt accidentia, et quaedam quia sunt viae ad substantiam, | aut ad relationem, aut quia sunt non ens, aut qualitates, aut agentes, aut facientes | substantiam, aut aliud eorum quae
dicuntur esse in substantia, aut quia [10] negant aliquod istorum accidentium |M 33va| aut substantiam. Et similiter dicimus
etiam de eo quod
non est ens unum quod
non est ens. |I 42rb|| Quemadmodum igitur scientia sanorum est una, sicut scientia | aliorum similium; non enim est unius scientiae consideratio
de rebus | quae dicuntur de uno tantum, sed etiam consideratio de rebus | quae attribuuntur uni naturae. Ista enim
dicuntur [15] de uno
quoquomodo. Manifestum est igitur quod unius scientiae est consideratio | de
entibus universaliter. Et scientia quae est scientia in rei veritate in omnibus rebus est scientia rei
prioris per | quam continuantur aliae res et propter quam vocantur et dicuntur. Si igitur hoc prius sit |
substantia, manifestum est quod cognitio principiorum et causarum substantiae debet esse | in
philosopho. Et
unumquodque genus habet unam [20] scientiam. Verbi gratia, scientia vocis est una, et debet
considerare in omnibus | vocibus. Et ideo dicimus quod consideratio
de omnibus formis entis
universaliter est unius | scientiae secundum genus. Formae autem sunt formae formarum. |
[1003b23] |I 43va| |M 34ra| |N 282va|
3. Unum autem et ens cum sint idem et habent eandem naturam, consecutio utriusque | ad
alterum |M 34rb| est sicut consecutio primi et causae unius ad alterum, non
quia eadem
definitio significat utrumque.
[25] Nulla autem
differentia est inter ea, et si existimantes fuerimus tali aestimatione. | Sermo enim dicentis “homo unus” aut “homo est” | aut “homo iste” idem significat, et non significat diversa |
apud iterationem.
Manifestum est quod sermo dicens
“homo iste” et “homo unus”
| non significat
diversa, cum non sit differentia
inter dicere “homo iste” et “homo,” neque in generatione neque in [30]
corruptione. Et similiter est de uno. Manifestum est igitur quod | additio in istis significat idem, et non significat unum | aliud ab ente. Et etiam dicamus quod substantia est una non modo accidentali. | Et ideo dicimus quod substantia cuiuslibet est ens. Manifestum
est igitur quod | formae unius sunt
secundum numerum formarum entis. Et [35] unius scientiae est consideratio simpliciter de istis
formis, scilicet quod unius scientiae est consideratio de | conveniente et simili et de aliis rebus
similibus. Et universaliter [1004a1]
omnia contraria attribuuntur huic primae scientiae. | |B 275v|
[1004a2] |I 43vb| |M 34vb| |N 282vb|
4. Et nos perscrutabimur de hac opinione cum
distinguemus contraria et | divisiones. Et partes philosophiae |M 35ra| secundum
numerum substantiarum. | |N 283ra| Manifestum est igitur quod istae substantiae
habent unam substantiam priorem illis et altiorem [5] omnibus necessario, cuius prima genera sunt unum
|I 44ra| et ens. Et ideo | scientiae consequuntur haec genera; philosophus enim | assimilatur mathematico. Scientia enim
mathematica habet | partes, et istarum scientiarum mathematicarum hoc est primum, et hoc est
secundum, et | similiter de aliis secundum hunc modum. Et cum una
scientia debet [10] considerare de subiectis secundum opinionem aequaliter, et oppositum aequale uni in situ est multitudo, manifestum est quod | unius scientiae est consideratio de negatione et privatione; consideratio enim
de utroque est | una, et unius aut erit negatio,
aut erit privatio
quae dicitur simpliciter, | quae non est huic, aut alicui generi. Inter
igitur unum et negationem | est differentia, quia [15] negatio est ablatio unius, privatio autem habet | naturam subiectam sibi de qua
dicitur. Cum igitur | opponitur in
situ multitudo uni, manifestum est quod opponuntur in loco | diversum et dissimile et non aequale et | alia quae dicuntur
hoc modo aut modo |M 35rb| multitudinis. Et cum [20] scientiae quam diximus est
cognitio unius, et contrarietas est unum istorum, | et unum dicitur multis modis, manifestum est quod | haec
contraria dicuntur etiam
de multis speciebus. Et unius scientiae est cognitio omnium sicut est cognitio unius, quoniam si
ista dicuntur de multis
speciebus, | tunc cognitio eorum non est plurium scientiarum.
Sed cognitio eorum erit plurium scientiarum cum non fuerit proprium eis, sicut diximus aliquid unum et non dicetur [25] de uno. Cum igitur | attribuuntur
omnia
primo quod est primum eorum –
verbi gratia, quod omnia quae dicuntur unum attribuuntur uni priori | (et similiter dicimus de illo quod dicitur idem et diversum et de contrariis)
– | oportet igitur determinare primo
secundum quot modos dicitur unumquodque istorum et attributio eorum suis principiis, | et narrare quo|I
44rb|modo attribuuntur eis omnia praedicamenta. [30] Quoddam
enim dicitur primum quod habet primum quoquomodo, et quoddam dicitur
primum quod agit aliquam actionem primi
quoquomodo, | et quoddam dicitur primum alio modo istorum modorum. Manifestum est | quod
oportet scire ista et declarare definitionem | eorum |M 35va| et definitionem
substantiae. Et ista quaestio est una | earum de quibus perscrutati fuimus | in capitulo quaestionum.
[1004a34] |I 44vb| |M 35vb| |N 283rb|
5. Et oportet philosophum
habere posse considerandi in
[b1] omnibus istis. |I 45ra| Quoniam si hoc non est philosophi, quis igitur | debet perscrutari de sermone dicentis quod Socrates est stans et de sermone dicentis quod Socrates est sedens, si isti duo
sermones sunt idem? | Et si unum est contrarium alteri, quid est contrarium, et secundum |M 36ra| | quot modos dicitur? Et
similiter de aliis
similibus. [5] Cum igitur ista et similia sint per se passiones unius solius et | passiones entis simpliciter,
et non sunt
passiones unius et entis secundum quod sunt numerus aut linea aut ignis, manifestum | est quod
scientia quae notificat unum et ens debet scire quid sit
unum et ens, et quae sunt accidentia | quae
accidunt eis. |
Perscrutantes igitur |B 276r| de talibus rebus non peccant quia non
perscrutantur de rebus quae sunt philosophiae, sed peccant quia non perscrutantur de
substantiis [10] istarum rerum quae sunt
priores; quemadmodum enim numerus secundum quod numerus habet |
accidentia propria, scilicet par et impar et aequale et inaequale | et addens et diminuens, et ista sunt numeri per se et | sibi ad
invicem, et similiter | substantia mobilis et immobilis et grave et non grave [15] habent alia accidentia |
propria, sic |N 283va|
et ens simpliciter habet
accidentia propria, de quibus
philosophum oportet perscrutari. | Et signum eius est quod logici et sophistae |
laborant in eo quod philosophus
debet laborare; scientia enim | sophistae est |M 36rb| scientia deceptoria tantum,
logici autem [20] loquuntur de omnibus rebus, et ens est scientia communis omnibus. | Et manifestum est quod isti loquuntur de istis rebus
quae | sunt propriae
philosophiae;
scientiae enim | sophistae et logici
reducuntur in
unum genus, scilicet genus philosophiae. Sed | differt philosophia ab altera illarum modo virtutis, ab
alia autem per [25]
considerationem regiminis vitae; logicus enim scit illud quod scit | philosophus, sophista autem existimat scire et
nescit in rei veritate. |
[1004b27] |I 45vb| |M 36va| |N 283vb|
6. Et etiam quia privatio est una divisionum contrariorum et omnium quae | attribuuntur
enti et non enti et uni et multo, sicut | quies attribuitur uni et motus multo. Et omnes concedunt quod entia
et [30] substantia componuntur ex contrariis, | et omnes loquentes dicunt quod principia sunt contraria, quorum quidam dicunt quod principia sunt | |M
36vb| par et impar, et quidam
calidum et frigidum, et quidam finitum
et | infinitum, et quidam litem
et amicitiam. Et in hoc apparet quod omnia ista et alia | attribuuntur uni et multo, et ideo sciendum
est cui attribuuntur ista principia.
[1005a1] Principiorum autem | aliorum ab istis ista
sunt quasi genera. Et
manifestum est ex | istis quod unius scientiae est
consideratio de ente; omnia enim | aut sunt contraria aut ex contrariis, et principia contrariorum sunt
unum [5] et multum. Et unius scientiae est consideratio de istis, si dicuntur de uno | et si non
dicuntur. Et
videtur quod iste sermo convenit
veritati, sed si unum | dicitur multis modis, tunc omnes modi eius attribuuntur uni primo, sicut
alia contraria attribuuntur primo. Et iste sermo est possibilis, et si | ens et unum non fuerint
idem universale praedicabile de omnibus etiam, [10]
et si non differt ab aliis
. Videtur quod non est sic, sed quaedam attribuuntur uni et quaedam ei quod | consequitur unum. Et ideo geometria non habet dicere quid est | contrarium et quid est unum et quid est perfectum |M 37ra| et idem et diversum | nisi
secundum modum arocenix.
Manifestum est igitur quod una scientia habet considerationem de ente simpliciter et quod [15] ista
scientia habet
considerare non de substantiis tantum, sed de eis
quae sunt substantiarum etiam, |
scilicet praedicamentis et
ante et post, | et genere et forma, et universali et particulari, et aliis similibus. |
[1005a19] |I 46rb| |M 37rb| |N 284ra|
7. Quaerendum est igitur utrum una scientia habet considerare de [20] universalibus quibus utuntur scientiae mathematicae et considerare de | substantiis, aut scientia de primis propositionibus est alia a scientia substantiarum. Manifestum est
igitur quod | consideratio de istis est unius scientiae, scilicet
philosophi; |B 276v| ista enim sunt omnium
| entium et non sunt unius generis proprii. Et omnes scientiae | utuntur istis, quia sunt entis
simpliciter, et
genus cuiuslibet |I
46va| istorum est [25] ens.
Et scientiae utuntur istis
secundum quantitatem sufficientem, et ista | quantitas est secundum modum eorum quae
continentur sub genere quod volunt demonstrare. |
Manifestum est igitur quod istae dignitates universales sunt omnium scientiarum
universaliter. Et ens | communicat isti, scilicet quod illud |M 37va|
quod notificat ens
simpliciter notificat ista etiam; | cognitio enim eorum est una. Et ideo nullus considerantium de particularibus [30] intromittit se ad
dicendum in eis aliquid, neque vere neque non vere, | neque geometer neque aspectivus. Sed
quidam naturales dixerunt in hoc aliquid, | quia isti soli aestimant se perscrutari de cognitione universalis | naturae et entis.
Sed cum aliqua scientia est |
magis alta scientia naturali (natura enim est unum genus generum entis), ideo [35] considerandum est de istis ab eis qui perscrutantur [b1] de cognitione totius et de prima substantiarum; scientia enim naturalis est
unius modorum
scientiarum, | sed non est prima scientia.
[1005b2] |I 47ra| |M 37vb| |N 284rb|
8. Quidam autem loquentes intromittunt se | ad declarandum veritatem et quomodo scienda est veritas, sed
non possunt hoc, quia | nesciunt
analectica; oportet enim [5] addiscentem verum primo scire ista, et non quaerere ea |M 38ra|
cum quaeretur ab eo
de eis. Manifestum est igitur ex istis principiis quod |
philosophus debet considerare de rebus quae sunt magis altae omnibus substantiis in rei veritate, | et debet perscrutari de
principiis syllogismi. | Et qui habet cognitionem | alicuius generis debet posse narrare quae
sunt principia illius [10] generis
permanentia in rei
veritate, et ideo oportet illum qui habet
cognitionem entium simpliciter ut possit narrare quae sunt principia eorum in rei veritate. | Philosophus autem habet cognitionem
entium simpliciter, et ipse potest narrare principia vera. | Et verum principium quod est magis permanens
quam alia principia est illud in quo deceptio non est
possibilis; |
necesse est enim ut illud principium sit valde
manifestum et notum. | Homines enim non
decipiuntur nisi in eo quod nesciunt. [15] Et oportet illum qui habet cognitionem alicuius entis scire principium in rei
veritate sine anacorim; hoc enim primum non habet anacorim. | Sed de necessitate oportet concedere illud illum qui habet |M 38vb| cognitionem |I 47rb| entis; | hoc enim necessarium
est ei. Manifestum est igitur
quod
primum in rei veritate | permanens magis quam alia principia est quod narravimus. Et paulo
post | narrabimus quod est primum.
[1005b19] |I 47vb| |M 38va| |N 284va|
9. Sed oportet nos
primo distinguere quod [20] impossibile est ut unum sit in duobus
insimul et omni modo, et
alia similia istis | quae erunt
distincta a nostra
indigentia in | quaestionibus logicis difficilibus. Hoc igitur est primum magis firmum | quam omnia
|B 277r| principia; in eo enim est distinctio dicta. Nullus enim | hominum posset aestimare quod affirmatio et negatio sint idem, sicut [25]
quidam aestimant quod Heraclitus dicebat; hoc enim non est
necesse | quod illud quod
aliquis dicit aestimetur esse verum necessario. Quoniam si hoc esset | possibile, possibile
esset ut contraria essent in
eodem. Et ideo oportet | nos
distinguere in hac propositione etiam quod assueti
sumus distinguere,
quoniam si contradictoria
| opponuntur sibi ad invicem, manifestum est quod impossibile est ut aliquis [30] aestimet ut affirmatio |M 38vb| et negatio sint insimul; | contingit
enim peccanti hoc
peccato opinari quod contrarietas est simul. | Et ideo omnes qui utuntur demonstratione perveniunt ad hanc dignitatem |I 48ra| per | ultimam;
ista enim dignitas est prior |
omnibus dignitatibus universalibus communibus naturis. [35] Quidam enim, sicut diximus, [1006a1] fingunt possibile
esse aestimare quod affirmatio et negatio sunt simul idem, | sicut narravimus, et dicunt hoc multi | naturales. Nos autem iam diximus quod
impossibile est | ut affirmatio et negatio
sint simul, et ideo
declaravimus quod hoc primum est [5] firmissimum omnium principiorum. Et quidam laborant ad
declarandum hoc primum per |
demonstrationem, propter suam ignorantiam et paucitatem suae instructionis; est enim male
instructus | qui nescit in quibus oportet quaerere demonstrationem et in quibus non | oportet. Impossibile est enim ut
demonstratio sit in omnibus rebus universaliter, | quoniam si hoc esset possibile,
tunc res essent
infinitae, et secundum hunc modum non erit demonstratio [10] etiam. Neque si ex rebus esset aliquid in
quo non oportet quaerere
demonstrationem, neque potest etiam aliquis | dicere quod aliud primum est sicut
|M 39ra| istud primum, sed prius eo. Et
possibile est ut aliquis accipiat | demonstrationem secundum modum erroris
quod hoc est
impossibile, si | aliquis dicit a quo quaeritur in
hoc. Sicut autem naturalis dicit, rectum
est deridere illum |N
284vb| quaerentem | sermonem a
quo nullum sermonem
habet, quoniam qui est talis similis est [15] plantis in hac dispositione secundum quam est. Et si |
finxerit quod
differentia est inter demonstrationem secundum modum erroris et demonstrationem simplicem, quia ille qui
inducit demonstrationem, | si aestimaverit quod inducit eam ex primo noto, | cuius causa
est aliud, hoc erit error et non erit demonstratio, dixit. | Et omnia ista sunt concessio quod sermo aut affirmat aliquid aut negat
aliquid.
[1006a19] |I 48vb| |M 39va| |N 285ra|
10. Primum igitur omnium istorum est concedere quod sermo aut negat
aliquid [20] aut affirmat,
et dignum est opinari quemlibet hoc esse primum solum
manifestum. | Et necesse est ut sermo loquentis sit signum de aliquo apud ipsum et apud alium, | si aliquid dicit, quoniam si
hoc non fuerit, non | poterit disputare neque secum neque cum | alio. Si
igitur aliquis concesserit hoc, erit
demonstratio; concedet enim aliquid [25] esse terminatum finitum. Et causa essendi hoc est inducens demonstrationem; | immo ille cui |B 277v|
contingit concedere quia negat loquelam, et contingit ei concedere loquelam. |
Manifestum est igitur primo quod iste sermo est verus. [30] Nomen enim est signum ad affirmandum aliquid aut negandum. Et si ita sit, affirmatio alicuius et |
negatio non est simul. Et etiam si hoc
nomen ‘homo’ significat unum, sit
illud | unum ‘animal bipe|M 39vb|dale’. Et dico quod hoc nomen unum significat
hanc unam intentionem, | si dicitur hoc esse
hominem secundum quod est homo in rei veritate. | Et si aliquis dixerit quod nomen
significat multa, [b1] sed illa sunt terminata, non erit differentia inter sermonem eius et inter primum sermonem; possibile est enim ponere multa nomina de unaquaque rerum, | nomen conveniens definitioni rei. Verbi gratia, si aliquis dixerit |I 49ra| quod
hoc nomen ‘homo’ non
| significat unum sed multa, et quod
unumquodque illorum multorum habet
definitionem et rationem
dicentem ‘animal | bipes’, et finxerit quod hoc nomen ‘homo’ significat illud quod
definitur per hanc rationem et alia multa quae definiuntur per alias rationes, sed illa sunt
terminata numero, [5] dicemus quod
possibile est ponere nomen
proprium unicuique istorum secundum quod convenit suae definitioni. Si autem | aliquis dixerit quod impossibile est ponere nomen proprium unicuique istorum secundum
quod convenit definitioni
eius, et si finxerit quod
unum nomen significat |M 40ra| multa infinita, manifestum est quod |
illud nomen non est definitio omnino; quod enim non significat unum
nihil significat. | Et si nomina nihil significant, destruetur sermo et loquela | inter nos, et in rei veritate destruetur
nostra consideratio; [10] qui enim non intelligit aliquid esse unum, impossibile est ut aliquid intelligat omnino. Si autem intellexerit aliquid esse |
unum, possibile erit ut ponat unum nomen
huic alicui intellecto.
[1006b11] |I 49va| |M 40rb| |N 285rb|
11. Sit igitur nomen significans |M 40va| aliquid, sicut | diximus primo, et sit nomen alicui uni. Et si ita sit, |
impossibile est ut hoc nomen ‘homo’ secundum quod est homo significet | non hominem.
Et hoc nomen ‘ homo’ non
significat unam
intentionem tantum, [15] sed significat
aliquod unum. Non dico quod praedicetur de uno, | quoniam secundum hunc modum significat ‘musicus’, ‘albus’, | et ‘homo’ idem, et sic efficiuntur haec nomina unum
insimul. | Et non erit unum
nomen nisi rebus convenientibus nomine et definitione. Et impossibile est ut
u|I
49vb|num
sit et non sit simul | nisi secundum aequivocationem. Verbi gratia, quia possibile est ut alii
vocent non hominem illud quod nos [20] vocamus |N 285va| hominem. Sed illud de quo
nos perscrutamur modo | non est ut nomen hominis sit et non sit simul in
eadem dispositione, | sed perscrutamur utrum sit possibile ut homo sit et non sit simul et in eadem dispositione. Si igitur non fuerit ita, et unum nomen | significet hominem et non hominem, manifestum est quod nomen |
quod significat non hominem significat
hominem, et erit sermo dicentis |M
40vb| [25] hominem significans non hominem. Et erunt isti duo | sermones
unum; multa enim non sunt unum nisi quando definitiones et rationes eorum sunt unum.
Verbi gratia,
tunica et vestis. | Si igitur isti duo sermones sunt unum, tunc dicere hominem et non hominem significat unum. |
Sed iam declaravimus
quod isti duo sermones
significant |B 278r| diversa. Ergo necesse est | ut omne quod nominatur homo in rei
veritate sit animal [30] bipes, quia hoc nomen ‘homo’ hoc significat. Et
cum hoc est necessarium, |
impossibile est ut sit aliud ab
animali bipede. |
[1006b32] |I 50rb| |M 41ra| |N 285vb|
12. Si igitur aliquis dixerit
quod necesse est ut dicere
hoc nomen
‘homo’ significat hoc quod
impossibile est ut non sit | homo, si igitur ita sit,
impossibile est ut sit verum dicere quod | idem est homo et non homo insimul. Et iste [1007a1]
sermo possibilis est etiam in sermone dicentium non hominem.
Dicere enim hominem | significat aliud ab eo quod significat dicere non hominem,
sicut dicere
| album significat aliud ab eo quod significat homo. Sed haec nomina, ‘homo’ et ‘non
homo’, | sunt contraria in situ valde magis quam haec nomina, ‘album’ et ‘homo’. Manifestum
est igitur quod utrumque eorum significat
aliud. |M 41rb| Si igitur aliquis [5] dixerit quod haec nomina, ‘album’ et ‘homo’, significant
idem, | dicemus ei etiam
quod primo diximus;
omnia enim secundum hunc sermonem sunt idem, non | contraria tantum,
sed omnia. Si igitur hoc
non fuerit, sic accidit
| quod diximus, si loquens respondet de eo quod quaeritur ab eo. Si autem | quaereretur ab eo simpliciter, de negativis non responderet [10] ad quaesitum, quoniam
possibile est ut idem sit |
homo et album et alia multa.
Sed cum | quaesitum fuerit
ab aliquo utrum sit verum dicere hoc esse hominem aut non verum, | debet respondere per nomen quod significat unum eorum |I
50va| de quibus quaeritur, et non addere in suo sermone dicendo quod hoc dicitur homo et album | et
magnum; impossibile enim est
numerare omnia
[15] accidentia, cum sint infinita. Et ideo oportet ipsum aut numerare omnia infinita, aut non dicere aliquid eorum. | Et similiter etiam si quaesitum fuerit multotiens utrum aliquid unum sit homo et
| non homo, oportet respondere, si illud est homo, |
quod est homo, aut quod non est homo, si non est homo. | Et similiter cum hoc oportet
respondere
de aliis, si sunt aut non sunt, quoniam qui
[20] hoc facit non quaerit naturaliter.
[1007a20] |I 50vb| |M 41va| |N 286ra|
13. Et universaliter | dicentes hunc sermonem negant substantiam quam
declarat definitio manifestae definitionis quae sit. |M 41vb| Et coguntur | ad
dicendum quod omnia sunt accidentia, et dicere de homine quod est homo et de | animali quod
est animal, etc., et quod non est etiam. Quoniam si
aliquid fuerit hominis secundum quod est homo, | hoc non erit eius cum fuerit homo aut secundum quod non est homo; [25] negationes enim istius sunt alia, quoniam
si significat aliquid
unum, | et illud est aliqua substantia
alicuius, et | non est significans |I 51ra| nisi aliquam substantiam, secundum quod
significat essentiam eius
et non essentiam eius. Si igitur habet quod habet essentiam hominis, ergo
aliud ab | eo habet quod habet aliud ab
homine, aut quod non habet essentiam eius quod |
non est homo.
Necessario igitur [30] diceret quod nulla
est definitio talis, sed omnia sunt | modo accidentali; per hoc enim differt substantia ab |
accidente, quoniam albedo accidit homini quia | est album, non quia est illud quod est albedo.
[1007a33] |I 51rb| |M 42ra| |N 286rb|
14. Et si omnia | dicuntur modo accidentali, |B 278v| nihil erit primum et
universale. Et si [35] accidens
semper praedicetur de
aliquo
subiecto, [b1] necessario exibit hoc in
infinitum. Sed hoc est impossibile. Non | igitur congregabuntur in uno. Accidens enim non | per accidens |I 51va|
est accidens, sed utrumque accidit | eidem. Et hoc est sicut dico quod albus est
musicus et musicus
albus, [5] quia
utrumque accidit homini. Socrates autem non est | musicus
hoc modo, sed
quia utrumque accidit eidem. Cum | igitur quaedam accidentia dicuntur secundum
hunc modum, et quaedam |M 42rb| secundum alium modum | (omnia
enim quae dicuntur sicut album dicitur in Socrate), impossibile est | ut
sint infinita in superioribus sicut accidens quod accidit Socrati de albedine; est enim [10] aliud. Et non erit
unum ex omnibus, | et non erit aliud accidens ex eis quae sunt alba sicut musicus. | Hoc
enim per accidens non est magis quam
illud, neque
illud quam istud. | Et habent differentiam;
quaedam enim accidunt
secundum hunc modum, | et quaedam accidunt sicut musicus Socrati. Quod igitur est secundum hunc modum non est
accidens [15] modo accidentali, sed quod est secundum illum. | Non igitur omnia
dicuntur modo accidentali, sed aliquid est | quod significat significationem substantiae. Et cum
ita sit, manifestum est quod | impossibile est quod contradictoria praedicentur de
eodem.
[1007b18] |I 52ra| |M 42va| |N 286va|
15. Et etiam | manifestum est quod secundum hunc sermonem [20] omnia
erunt idem. Sit hoc
igitur navis et longitudo | et homo, et possibile est etiam ut affirmativa dicatur de omnibus rebus, et similiter | |M
42vb| negativa, sicut cogetur ad dicendum qui | dicit sermonem Affratagorae; isti enim dicunt quod homo non aestimatur esse navis, | et manifestum est quod homo non est
navis. Et si duo extrema [25] contradictionis sunt vera, est navis. Unde contingit
quod dixit Anaxagoras quod | omnia sunt simul, et nihil est in rei veritate.
Et | isti videntur dicere sermonem sine termino, et aestimant dicere quod est, et | dicunt quod non est; illud enim quod est in potentia et
non est in actu | est
sine termino.
Quaeramus igitur ab eis [30] utrum affirmativa et negativa dicantur
in omnibus de eodem; non enim oportet in omnibus ut dicantur de eodem, sed affirmativa dicitur de aliquo, et
quod | non dicatur de alio. Verbi gratia, quod si
dice|I 52rb|re
quod | homo
non est homo fuerit verum,
manifestum est etiam quod non est | navis,
quoniam si affirmativa est, necesse est ut sit negativa etiam, [35] et si negativa non fuerit, negativa quod est eius [1008a1]
dignior est ut sit. Si igitur illa fuerit, erit etiam eius
quod est | navis. Et si ista fuerit, erit etiam affirmativa; hoc enim | accidit
|M 43ra| dicentibus hunc
sermonem. Et accidit ut dicant quod non est necessarium | ut
affirmativa et negativa sint de omnibus rebus,
quoniam si verum fuerit quod homo et quod [5] non homo est, manifestum est quod est verum quod non est homo et quod | non homo; ambae enim sunt negativae. Si igitur illa est | una
duarum, ista etiam est una
opposita in situ.
[1008a8] |I 52vb| |M 43va| |N 287ra|
16. Et etiam | aut erit in
omnibus secundum hanc dispositionem, et erit album et non | album, et ens et non ens, |I 53ra| et
secundum hunc modum in aliis affirmativis [10] etiam. Aut non erit, sed erit in quibusdam |B 279r| et | in quibusdam
non. Si autem non fuerit in omnibus, hoc est | concessum. Si in omnibus,
dicemus etiam. Aut negativa dicetur de
omnibus de quibus
dicitur affirmativa, | et affirmativa dicetur etiam de omnibus de quibus dicitur negativa. Aut in quibusdam rebus dicetur de omnibus
de quibus dicitur affirmativa.
Et [15] non dicetur de omnibus de quibus dicitur negativa omnino. Et si fuerit secundum hanc dispositionem,
tunc erit aliquid
quod | non est ens, et ista opinio fixa firma. Si igitur illud quod est per negativam est | aliquid firmum et notum, tunc sermo contrarius secundum
situm erit manifestior |
eo. Et si affirmativa dicitur de omnibus
de quibus dicitur negativa
etiam, | necesse est ut sermo dividentis et dicentis – verbi gratia, ‘omne [20] album non est album’ – erit
verus aut |M 43vb|
non verus. Et si | non fuerit verum quod dictum fuit per hanc divisionem, non dicentur hoc
et | non quod sunt
entia, et erit dictio et | nominatum
idem. Et sic omnia
erunt idem, sicut | diximus prius, et erunt idem homo et navis et deus [25] et negativae istarum. Et si
sermo de unoquoque istorum fuerit idem, | tunc non differt aliquod eorum ab altero aliquo modo, | quoniam si differret, erit illud in rei veritate semper. Et | accidit hoc quod diximus
si fuerit possibile ut divisio
etiam sit vera. Et cum hoc accidit etiam ut omnes veridicent | et omnes falsent, et loquens concedit etiam super se quod [30] falsat. Et manifestum est etiam
cum hoc
quod | disputatio cum isto est in eo quod non
est, quoniam non dicit hoc esse et
hoc | non esse, sed dicit hoc et non hoc insimul,
et | negat etiam omnia ista. Et si |
hoc non esset, esset scitum quod omnia habent aliquid terminatum.
[1008a34] |I 53va| |M 44rb| |N 287rb|
17. Et etiam si cum
affirmativa [35] fuerit vera, negativa erit falsa, et cum ista fuerit vera, |
affirmativa erit falsa, tunc non est [b1] verum ut
affimativa et negativa dicantur de eodem insimul. Et rectum est dicere hoc esse | primum |I 53vb|
subiectum. Et si
etiam ille qui aestimat quomodo
sunt res | et quomodo non sunt, contingit ei falsum, et qui aestimat utrumque
veridicat, tunc sermo
| de hoc est quod natura entium est talis. [5] Et si non veridicat, sed veridicat magis
quam ille | qui opinatur hac opinione
ille qui aestimat quomodo sunt entia, tunc hoc etiam | erit verum et non verum. Et si | omnes falsant
aequaliter et non dicunt verum, tunc dicens | tale non |M 44va| habet sermonem;
dicit enim aliquid et [10] non dicit
insimul. Et si non existimat
aliquid, sed | existimatio eius et non existimatio idem est, in quo igitur differt a plantis? |
[1008b12] |I 54ra| |N 287va|
18. Et ex hoc declarabitur quod nullus opinatur | hoc, neque de ceteris
hominibus neque de eis qui hoc dicunt; | qui enim ambulat, ambulat et non stat, quia opinatur quia [15] ambulandum est. Et non vadit per unam viam ad | puteum stantem in via, et manifestum
est quod evitabit
ipsum; sit enim quod casus |I 54rb|
in puteo et non casus
non |M 44vb| est idem, et aestimatio eius | non est eadem in bono et malo istius. |B
279v| | Declaratum est igitur quod ipse opinatur quod quoddam illius est bonum et quoddam non bonum. | Et cum ita sit, scit igitur quod quaedam
sunt homo, et quaedam
non homo, [20] et quaedam
dulcia, et quaedam non dulcia; non enim aestimat omnia esse idem | neque aequaliter quaerit in omnibus,
sed aestimat | quod potus aquae est melior
et aspicere hominem, | si hoc quaerit. Et si idem esset necessario homo | et non homo, sed sicut dicit et
dictum fuit, nihil [25] videret nisi ad conservandum se
ab hoc et non ab hoc. Cum igitur declaratum est quod | cognitio est
universaliter in omnibus rebus, et si non fuerit in omnibus rebus, | sed est in eo quod est
bonum et quod est malum, est ens. Et si ista cognitio
non fuerit
per scientiam, | sed per aestimationem,
tunc dignius est perscrutari
| de veritate,
quemadmodum apparet infirmum perscrutari de sanitate magis quam sanum; [30] aestimans enim non
est certus | in respectu scientis. Et etiam si omnia in maiori parte sunt secundum hanc dispositionem | aut secundum aliam, |M
45ra| sed magis et minus sunt | de natura entium, tunc non dicemus quod | duo et tria sunt
consimilia impari, et non est error [35] aestimantis
quattuor esse quinque sicut error aestimantis ipsum esse mille. | Manifestum est igitur quod error alterius est minor; ergo est maioris veritatis. Et si [1009a1] illud quod est
magis
propinquum magis, tunc erit aliquid de
veritate de quo appropinquatur | verum magis, et si non fuerit illud, sed erit | magis firmum et magis verum. Et quiescemus ab
hoc sermone | qui nihil determinat et
impedit intellectum [5] ut determinet aliquid. |
[1009a6] |I 55ra| |M 45va| |N 287vb|
19. Et sermo Affratagorae est de sermonibus eorum qui opinantur hoc, | et
coguntur omnes ad
dicendum res esse aut
quod nihil est. Quoniam si | omnes aestimationes sunt verae, | necesse est ut omnia sint vera et falsa insimul;
multi enim homines aestimant [10]
contrarium eorum quae aestimant alii, et
opinantur quod qui non | opinantur illud quod illi opinantur peccant. Necesse est igitur ut |
idem sit et non sit. Et cum ita sit, necesse est ut |
omnes aestimationes sint verae; errantes enim aestimant contraria.
Et si [15] entia sint huius
dispositionis, tunc verificantur omnes. | Manifestum est igitur quod isti sermones et similes
sunt ab una cogitatione. Et | ars in disputatione cum omnibus istis non est una, sed
quidam | indigent sufficientia, et quidam ut cogantur in disputatione |M 45vb| ad
concedendum; |B 280r| qui enim aestimant hoc propter difficultatem comprehensionis et suum errorem | in ea, tunc sua ignorantia habebit medicinam. Disputatio enim cum eis non erit per [20] verificationem sermonis, sed per verificationem rationis. Qui | autem dicit per
verificationem sermonis, medicina eorum erit per |
verificationem sermonis vocis et nominum. Et
| ista aestimatio
accidit removentibus se
a sensibilibus, quibus contingit dicere | contradictoria esse et |N 288ra| contraria esse insimul. Quia
opinabantur quod [25] contraria erant ex uno. Et si impossibile est ut fiat illud
quod non est, necesse est ut res | fuerit
prius communis ex utroque, sicut dixit | Anaxagoras. Dixit etiam quod omne sit admixtum cum omni.
Et similiter dixit Democritus; | talem enim sermonem dixit in parte quae est ex vacuo et pleno,
| licet hoc sit ens et hoc [30] non ens.
[1009a30] |I 55va| |M 46rb| |N 288rb|
20. Nos igitur dicamus cum
istis qui aestimant istas turpes aestimationes | quod sermo eorum est verus
alio modo et alio modo impossibilis;
contrarietas |
enim dicitur duobus modis. Est igitur aliquo modo posse | ut aliquid
fiat ex nihilo, et possibile
est ut non fiat alio modo. Et possibile est ut
insimul | ens et
non ens dividantur duobus
modis. Non ens quod sit ens exsistens, scilicet
quod homo fiat terra, neque ens sicut entia. Sed
non sunt idem; [35] possibile est enim ut contraria sint in eodem insimul potentia, | actu autem non. Et etiam detur eis ad
opinandum quod entia habent | aliam substantiam etiam quae non habent motum |
|M 46va| neque corruptionem neque generationem omnino. |
[1009b1] |I 56ra|
21. Et similiter non crediderunt
quidam veritatem cognitionis in
rebus manifestis sensibilibus. | Et impossibile est iudicare verum per
multitudinem | aut paucitatem; idem
enim sentitur
a quibusdam dulce | et a quibusdam amarum. Et si omnes homines essent
infirmi [5] aut transmutati
intellectus, sani autem essent duo aut tres, aut habentes intellectum essent duo aut tres, | tunc aestimarentur
isti
esse infirmi aut
transmutati |M 46vb| intellectus, et quod residui non sunt ita. | Et
etiam pluribus animalibus apparent res e contrario
illi secundum quod sunt. | Et nobis
apparent ita, et unicuique apparent in se | aliqua in sensu e contrario illi
quod aestimatur, et non sunt ita. Et non declaratur eis utrum sint vera [10] aut falsa; ista enim non redduntur contraria magis quam illa, | sed sunt consi|I 56rb|milia in
eo quod reddunt. Et ideo dixit Democritus quod aut nihil est | verum omnino,
aut non manifestatur nobis. Et universaliter cum aestimaverunt | quod intellectus est sensus, et sensus est certitudo, dixerunt quod | verum necessario
apparet per sensum. [15] Et ex istis opinionibus
crediderunt aestimationes
Empedocles et Democritus | et unusquisque aliorum; | Empedocles
enim dixit quod ille |B
280v| cuius compositio transmutatur, | transmutabitur suus et intellectus.
[21] Parmenides etiam dixit | quod intellectus
appropriatur homini secundum complexionem |
membrorum [25] uniuscuiusque hominum. Et quidam de nostris sociis dixerunt | sermonem Anaxagorae in
quo dicit | |M 47ra| quod entia apud homines sunt secundum aestimationes
eorum. | Et
dicitur quod Homerus prius
videbatur | opinari hoc; dixit enim in suis
versibus Lacten, et dixit quod
cum fuit [30] percussus valde, timuit |N 288va| et amisit intellectum
proprium et intellexit alio
intellectu, quasi
videret quod | qui
perdit suum intellectum
intelligit etiam. Non est ita, et est manifestum quod si | in utraque dispositione habebat intellectum,
tamen non intelligebat
quod entia sunt simul et non sunt in aliqua
dispositione et | in suo contrario insimul. Et accidit ex utraque dispositione aliquod difficile,
quoniam si | isti viderunt quod est
possibile de veritate (magis quam alii [35] sunt solliciti in quaerendo eam), et si | aestimationes istorum secundum hanc diversitatem et sermones eorum sunt tales in
cognitione | veritatis, quomodo non
oportet illum | qui vult incipere in philosophia quod quiescat sua voluntas? Quoniam si ita fuerit, tunc quaerere [1010a1]
veritatem est simile ad currere
ad volantem.1
[1010a1] |I 57ra| |M 47va| |N 288vb|
22. Causa autem in aestimationibus eorum est quia | quaerebant perscrutari de veritate entium, et aestimabant
quod entia | sunt sensibilia tantum. Et naturae istorum sensibilium non sunt terminatae, | et maximam habent
diversitatem, et omnia entia quae sunt
eiusdem dispositionis etiam. [5] Et ideo assimilantur dicere veritatem, sed non dicunt veritatem; |
oportet enim hoc dicere sicut dixerunt errantes in Xenocrate. | Et etiam cum viderunt totam
istam naturam moveri, | et
quod nihil dicitur in rei veritate de rebus quae non transmutantur, aestimaverunt | impossibile esse aliquid dici in rei veritate aliquo modo de rebus quae
transmutantur secundum totum. [10] Et ex ista
opinione ramificatae |M 47vb| sunt opiniones Heracliti; | Heraclitus
enim in fine vitae suae opinabatur quod non oportet aliquid dicere, | sed tantum movebat digitum. Et reprehendebat
Stichum in
hoc quod | dixit, quod possibile est tangere2
aquam fluvii currentis bis; dicebat [15] enim
quod nec semel hoc est possibile. Nos autem | dicimus in hoc sermone
etiam quod illud quod transmutatur habet apud transmutationem aliquem | sermonem qui vere dicitur de eo et aestimatur quod non est, et si in eo est | dubium. Qui enim
negat aliquid, necesse est ut habeat aliquod esse quod possibile est negare, | et necesse est ut aliquod esse habeat illud
quod est. Et universaliter
[20] si aliquid corrum|I 57rb|pitur, habet esse, et si generatur, necesse est ut habeat esse illud ex quo | illud quod ex eo generatur et illud per quod
generatur, et quod hoc | non
sit infinitum. Sed dimittamus ista, et dicamus | quod
transmutatio secundum quantitatem non est eadem cum | transmutatione secundum qualitatem,
et scientia non est tantum per quantitatem, [25] sed omnia |B 281r| cognoscuntur per
formas. |
2Cf. Rufus, SMet 4.9.E1.2: “Unde increpabat virum dicentem quod possibile erat tangere bis aquam currentem; dicebat enim Heraclitus quod non contingit semel tangere” (N 217rb, S 81va, V 25ra).
[1010a26] |I 57va| |M 48rb| |N 289ra|
23. Et etiam contradicendi sunt aestimantes istas aestimationes,
quoniam cum viderunt in
rebus | sensibilibus
quod pauciores sunt talis dispositionis, iudicaverunt | de toto caelo; | locus enim sensibilis in quo est
generatio et corruptio est ille qui
continet nos [30] tantum, et ita possibile est ut
aliquis potest dicere ut non sit in respectu
totius pars sensibilis. | Melius est igitur negare a toto quod est in istis paucis |
quam affirmare in toto quod affirmatur de eis. Et mani|I 57vb|festum est etiam quod |
dicendum est de istis quod prius diximus in aliis, | et demonstremus eis
sufficienter naturam esse immobilem. [35] Et si
accidit, quod dignius
est dicentibus affirmare | et negare insimul dicere quod omnia sunt quiescentia quam dicere
mobilia; | non enim est aliquid in quod
transmutatur
aliquid, quoniam in quolibet est quidlibet. |
[1010b1] |I 58ra| |M 48va| |N 289rb|
24. Sermo autem
eorum in
sensu veritate,
non omne quod apparet est | verum. Primo quia falsitas non | appropriatur sensui, sed phantasiae, quae non est eadem cum
sensu. Et cum | hoc mirandum est de eis qui ambigunt in istis rebus et quaerunt utrum [5]
magnitudines et colores sunt in illa dispositione
in qua videntur
ex remoto | aut in illa dispositione in qua videntur
ex propinquo, et utrum sint secundum
quod sani vident | aut infirmi,
et in gravitate
utrum sint secundum
debiles | aut secundum
fortes, et in veritate aut falsitate
utrum sint secundum quod sunt apud | dormientes
et apud vigilantes. Et manifestum
est quod hoc est impossibile; [10] nullus enim potest aestimare.
Modo album. | Sicut Plato, | et consilium medici sapientis in rei veritate non est simile consilio
nescientis in eo | quod sanat de infirmitate et in eo quod non sanat. |
[1010b15] |I 58rb| |M 48vb|
25. Et etiam dicamus hoc in ipsis sensibus, quoniam sensus proprius rei non est simul in rei veritate ei
qui est alterius, et non est simul sensus | propinquus rei propriae remotae alterius; | |I 58va| visus enim est colorum,
non saporum, gustus autem saporum, non colorum. | Et utrumque eorum sentit aliquid in uno tempore, et numquam |M 49ra| confirmat aliquis
sensus ut aliquid sit in
sua dispositione et alia contraria | insimul,
neque in alia contraria etiam neque in alio [20] tempore. Etiam rixa autem de passionibus. Verbi gratia, quoniam aestimatur quod transmutatio est ex eodem, sicut vinum in sapore, et aestimatur | quod |N 289va| transmutatio est propter diversitatem complexionis corporis gustantis, et sic
aestimatur quod vinum quandoque | est dulce et quandoque non est dulce. Et rixa non est in ipso dulci | cum fuerit dulce, neque quandoque transmutatur. Sed si
sermo verus [25] est in eo, et erit necessario dulce illud quod erit | secundum hanc dispositionem.
Et si isti sermones
negant secundum haec |B 281v|
omnia, | et similiter negant
ut non sit substantia etiam alicuius rei, et ut nihil sit necessario omnino; | quod enim est necessario, impossibile
est ut sit alio modo. | Omne enim quod necessario est, impossibile est ut sit in hac dispositione
et in sua contraria. Et [30] alio modo si sensibile est relativum, tunc sensibile solum non | est alicuius si
non est animatorum, |
quoniam non erit sensibile. Et est verum quemadmodum non erunt sensibilia etiam; | sunt enim passiva |M 49rb|
sentientis. Et impossibile est ut | subiecta facientia sensum sint, [35] si sensus
non fuerint; sensus enim nihil |
aliud
recipit quam sensum. Et
est | prius sensu necessario;
motor enim est [1011a1] prior moto natura. Et
si ista dicuntur relative, tunc neutrum eorum erit sine altero. |
[1011a3] |I 59rb| |M 49va| |N 289vb|
26. Et quidam qui contenti sunt per ista | et dicunt istos sermones et
quaerunt [5] quis est ille qui veridicat et scit omnia | secundum
veritatem. Et istae quaestiones ambiguae sunt similes | quaestionibus ambigentium in
hoc tempore in vigilia et somno. | Et vis omnium istarum quaestionum una est; | isti enim dicunt quod omnia habent causas. Primo enim
quaerunt quid. Deinde quaerunt
comprehendere hoc [10] per |M 49vb| demonstrationem. Quoniam autem
non sunt contenti, |
manifestum est ex suis
operationibus. Sed | infirmitas istorum est quia quaerunt terminum in quo non habent | terminum;
non enim habet demonstrationem principium demonstrationis. Et facere | istos quiescere facile est, et comprehendere hoc non est difficile; [15] qui
enim perscrutantur
sermonem tantum et
quaerunt victoriam, quaerunt impossibile. | Volunt enim dici
sermones contrarios, et illi in illa hora dicunt sermones contrarios. | Si autem non omnia
dicuntur relative, sed quaedam sunt | per se etiam, tunc
non omnia quae
apparent sunt vera; quod enim | apparet, aliquid apparet. Qui igitur dicit quod omnia [20] apparentia sunt vera, facit omnia entia
relativa. | Et ideo praeservare oportet nos ab eis qui quaerunt victoriam per disputationem. |
Et cum hoc dicunt quod
illud quod apparet non apparet illud quod | est, sed apparet illud quod est secundum illud cui apparet et in |I
59va| hora in qua apparet. | Et aestimant aliquid dicere, sed
non [25] est ita; accidit enim eis a
propinquo dicere contrarium. Possibile | enim est idem apparere visui esse mel et | gustui non mel, et
similiter oculi duo cum fuerint | diversi, non
vi|M
50ra|debunt
unum. | Qui
igitur dixerunt in istis quae
apparent causas [30] praedictas. Album. Ista apparent et non apparent eadem. | Sed numeri apparent multotiens in eodem | tempore; tactus enim et |B
282r| sensus aestimantur duo apud mutationem | digitorum, et visus idem. Et non illud quod terminatur et quod est [35] per unum sensum et uno modo et secundum unam dispositionem et in eodem [b1]
tempore, et hoc est verum. |
[1011b2] |I 60rb| |M 50rb| |N 290ra|
27. Et dignum est ut cogantur ad dicendum hoc qui non dicunt ambigendo, sed disputando tantum | quod hoc non est
verum, sed est verum per hoc. | Et sicut prius fuit dictum, necesse est ut dicens |M
50va| hoc |N 290rb| faciat [5] omnia relativa ad aestimationem et sensum etiam. Ergo non fuit aliquid nec | erit, si
aliquis prius non aestimaverit. Et si res generatae sunt aut erunt, | manifestum est quod non
omnia referuntur ad aestimationem. Et etiam aut refertur unum ad | unum et ad terminatum et ad idem, et similiter
duplum et aequale, | et non refertur
aequale ad duplum. Et cum hoc [10] si
refertur homo,
et aestimatur per illum ad aestimationem | quod aestimatur, et finxerunt ambo idem, tunc |
illud quod aestimatur non est homo, sed aestimatum per illum etiam. Si unaquaeque rerum | refertur ad illud quod aestimatur, tunc
illud quod aestimatur etiam ad res infinitas |I 60va| in forma. | Iste
igitur est sermo noster in istis sermonibus suis [15] et quare sermo eorum est huiusmodi. Et si
| est impossibile ut
duo
contradictoria vera sint insimul in | eodem, manifestum est quod est impossibile ut contraria sint
insimul in | eodem; et alterum enim eorum est non esse. Et non esse non est | minus substantia, et non esse est negativum de [20] aliquo genere
terminato. Si igitur impossibile est dicere quod affirmativa et | negativa sunt insimul,
rectum est ut |M
50vb| sit impossibile ut contraria sint insimul, sed | forte dicetur aliquid ex utroque, et forte dicetur alterum eorum
modo simplici. | Et etiam impossibile est ut
aliquid sit inter duo contradictoria, | sed necessario aut affirmativa aut negativa altera earum erit de aliquo
uno, postquam [25] verum et falsum
prius determinantur; | dicere enim quod ens non est aut illud quod non est, est falsum, | et
dicere quod illud quod non est
non est, est verum. Ergo | dicens quod hoc est et non est,
veridicat et falsat, et quod
dicens hunc sermonem | non
dicit quod ens non est neque illud quod non est. Et etiam [30]
si est aliquid inter contraria – verbi gratia, pallidum
inter | nigrum et album – hoc etiam erit verum in homine; | non enim secundum
hanc dispositionem erit transmutatio. Et
videtur quod illud quod transmutatur non transmutatur in bonum aut ex hoc in eo quod
non est bonum. Et hoc non est manifestum modo, quoniam non | est transmutatio nisi ad res oppositas in situ [35] et media etiam. Et si
medium fuerit secundum hanc dispositionem, tunc erit aliquid quod transmutatur [1012a1] in
album ex non albo,
et hoc non videtur modo. | Et |M 51ra| etiam omne cogitatum et
intellectum aut affirmatur aut | negatur. |B 282v| Et hoc manifestum est ex
definitione utrum sit verum aut falsum; | cum enim convenit cum affirmatione aut negatione, erit verum. [5] Cum autem non convenit, erit falsum. Et etiam oportet ut sit hoc in omnibus |
contradicto|I 60vb|riis, si non fuerit sermo dictus
tantum. Si igitur
continget ut | aliquis non veridicat, neque credatur. Etiam et erit hoc in ente et non ente | etiam, et erit
transmutatio nostra alia a generatione et transmutatione. | Et etiam oportet ut hoc sit in omnibus generibus [10] in quibus accidit contrarium ex negativa. Verbi gratia, in
numeris et ut in eis sit numerus neque par neque | impar – quod est impossibile. Et
manifestum est | quod de numero [12] proceditur in infinitum.
[15] Et erunt res neque totum neque medietas tantum album. Cum quaeritur si
est album, | et dicit quod non est aliud,
tunc dicet negativam, non
quia est negativa | aut quae non est.
[1012a17] |I 61va| |M 51vb| |N 290vb|
28. Et contingit ista
aestimatio
hominibus, | sicut
aliae opiniones mirabiles, quia non | potuerunt dissolvere sermones adversariorum. Et ideo dixerunt sermonem illorum
et [20] verificaverunt argumentationes illorum. Quidam igitur dicunt istos sermones propter istam causam, |
et quidam quia quaerunt
rationem in omnibus rebus. Et
principium in | omnibus istis rebus erit ex definitione. Et definitio est illa quae | significat rem
necessario; ratio enim quam | nomen significat est definitio. Et videtur quod sermo
Heracliti [25] affirmat quod omnia sunt vera et quod non omnia sunt vera. | |I 61vb| Sermo autem Anaxagorae
affirmat aliquid esse inter duo extrema contradictoria. Igitur sunt |
omnia falsa, quoniam cum admiscentur, mixtum non erit bonum neque non |M 52ra| bonum. | Ergo
impossibile est ut aliquid dicatur vere.
| Cum igitur
distincta sunt ista, declaratum est
quod impossibile
est ut res sint [30] illa
quae dicuntur eodem modo etiam, neque quae dicuntur
de omni sicut | quidam dixerunt; quidam enim dixerunt quod nihil est verum et nullum. Album in
Graeco. | Isti sermones
sunt sicut sermones Heracliti; qui enim dicit [35] eos esse veros et falsos non dividit inter istos duos
[b1] sermones, et dicit utrumque esse
illa. Igitur impossibile
est | ut sint ista, et
manifestum est quod impossibile est. Et hoc declarabitur etiam ex hoc quod contradictoriae
sunt | illa quae impossibile est ut sint insimul vera aut
falsa omnia, | et si aestimetur ex
praedictis hoc esse possibile. [5]
Sed oportet ut sint condiciones
super omnes qui sunt sicut
isti, | secundum quod praedictum fuit in sermonibus praedictis aliquid esse et non | esse. Sed
significat aliquid, et tunc disputabimus cum eis ex definitione, cum invenerimus | quid significat verum. |
[1012b9] |I 62rb| |M 52va| |N 291ra|
29. Dicamus igitur quod |N 291rb| verum non est aliud nisi quod cum
affirmativa sit vera, negativa
sit falsa. |B
283r| Ergo
impossibile [10] est ut omnia sint falsa, quoniam
necesse est ut | alterum
duorum extremorum
contradictionis sit verum. Et etiam si affirmativa et
negativa dicuntur de omnibus |
necessario, |I 62va| necesse est ut non omnia sint vera, quoniam | alterum duorum
extremorum contradictoriae est falsum. Album in Graeco. Et in alia translatione invenitur in loco huius diminuti sic: [15] “Sed qui dicit
contraria esse, aestimat quod omne quod
dicit est verum,
et quae sunt | contrariorum omnia sunt falsa, | et ipse verificat se.” Si igitur destruunt sermones contrarios, necesse
est sermonem non esse, | et ipse affirmat
suum sermonem qui non est falsus. [20] Et quod
accidit non est diminutum, si fuerit quaesitum ab eis omnia infinita vera | et falsa. Et
|M 52vb| qui dicit in sermone quod est verus, illud quod dicit | est verum, et hoc procedit in
infinitum. Manifestum est igitur quod neque | qui dicit quod omnia sunt vera dicit verum, neque qui dicit
quod omnia | moventur, quoniam si omnia moventur, et semper sunt idem, quia [25] videntur ab isto transmutari, et ille | dicit
quod non. Et etiam
impossibile est qui dicit quod omnia et | nihil est verum; omnia igitur sunt falsa. Et iam | declaratum est hoc esse impossibile; necesse
est enim ens
transmutari, et transmutatio est ex | aliquo.
Neque si etiam quiescunt [30] et
moventur. Et post album.