Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 7*

(zeta)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1028a10] |B 297v| |I 94ra| |M 80vb| |N 305va|
1. Ens dicitur multis modis, ut prius distinximus | in sermone in quo diximus quot modis dicitur aliquid; quoddam enim significat | quid est aliquid. Et quod est hoc. Et quiddam significat quid est quale aut quantum aut aliquid | eorum quae praedicantur de substantiis, non praedicatione declaran|B 298r|te substantias eorum sermone secundum hunc modum.

[1028a13] |I 94rb|
2. Et cum ens dicitur multis modis, | manifestum est quod primum ens istorum est illud quod significat quid, et hoc est illud quod significat [15] substantiam. Quando enim dicimus de aliquo quale est, | dicimus aut `bonum' aut `malum', et non dicimus `homo'. Et cum interrogatur | quid est, |M 81ra| non dicimus `album' aut `tricubitum', sed `homo' | aut `deus'. Et alia dicuntur entia quia sunt entis quod est huiusmodi. Quaedam igitur | sunt quantitates, et quaedam qualitates, et quaedam passiva, et quaedam [20] aliud tale.

[1028a20] |I 94va| |M 81rb| |N 305vb|
3. Et ideo forte quaeret aliquis utrum ambulatio et | sanitas et sessio quaelibet significat ens aut non ens. | Et similiter in unoquoque talium, | quoniam nullum eorum est exsistens per se nec | potest separari a substantia. Sed si ambulans fuerit [25] de entibus, et sedens, et sanus, ista sunt digniora ut sint | entia, ut videtur, quoniam subiectum eorum est aliquod | terminatum. Et hoc est de substantiis quae sunt uniuscuiusque particularium, et hoc | signi|I 94vb|ficant categorice quae sunt tales; | sedens enim et stans non dicuntur sine hoc. Manifestum est igitur quod [30] haec est causa essentiae cuiuslibet illorum, et illa sunt propter istud.

[1028a30] |I 95ra| |M 81va| |N 306ra|
4. Ens igitur quod est principale (non illud quod est aliquod | ens, sed ens quod est simpliciter) est substantia. Et | principale dicitur multis modis, sed substantia est prima omnium rerum definitione | et cognitione et tempore; nullum enim aliorum praedicabilium | est separabile, et istud solum est separabile. Et etiam prima secundum definitionem; [35] necessarium est enim ut definitio substantiae accipiatur |M 81vb| in definitione cuiuslibet rei. | Et videmus etiam quod nos scimus quidlibet magis quando scimus ipsum quid sit. Verbi gratia, quando | scimus hominem esse ignem magis quam quando scimus ipsum esse quale aut [b1] quantum aut ubi. Et etiam unumquodque istorum non scitur nisi | quando scitur quid est, aut quale aut quantum. |

[1028b3] |I 95va| |M 82ra| |N 306rb|
5. Et illud etiam quod semper fuit quaesitum a longo tempore et modo est quaesitum et semper faciet errorem | in quiditate entis est hoc. Quoniam substantiam quidam [5] dixerunt ipsam esse unam. Et quidam plures, et quidam finitas, et quidam | infinitas. Et ideo nos primo considerabimus de eo quod |B 298v| est | huiusmodi magis et est primum et unum, et dicemus quid sit. | Aestimatur igitur quod esse substantiae est manifestum in corporibus. | Unde dicimus quod animalia et vegetabilia [10] sunt substantiae, et corpora naturalia etiam (verbi gratia, ignis et | aqua, terra, et aer), et omnes partes istorum et quae sunt ex eis, aut ex | suis partibus |M 82rb| aut ex suis universalibus (verbi gratia, caelum | et partes eius et corpora stellarum et luna et sol). Perscrutemur igitur de istis | utrum sint tantum substantiae, aut sunt aliae substantiae quam ista, aut quaedam ista [15] et quaedam alia, aut nullum istorum, sed alia. | Quidam enim aestimaverunt quod ultima corporis, ut superficies et linea | et punctus et numeri, sunt magis substantiae quam solidum et corpus, | et etiam magis quam sensibilia. Et quidam non opinabantur quod tale sit omnino. | Et quidam dicebant plura entia esse et aeterna, ut Plato, qui dicebat [20] quod formae et ma|I 95vb|thematica sunt duae substantiae, et quod tertiae | substantiae sunt corporum sensibilium. Ierocius autem dicebat | plures substantias esse, et incepit ex uno, et plura principia esse, et | unaquaeque substantiarum habet principium, et quod substantia et primum numerorum est aliud et magnitudinum aliud, et postea anima, et | secundum hunc modum multiplicantur substantiae. Et quidam [25] dixerunt quod formae et numeri habent eandem naturam, | et quod aliae res sequuntur ea, sicut lineae et superficies, quousque perveniant |M 82va| ad | substantiam caeli, et similiter sensibilia.

[1028b27] |I 96rb| |M 83ra| |N 306vb|
6. Perscrutemur igitur de istis, et qui sermones | fuerint dicti bene et qui e contrario, et quae substantia est, et utrum | substantiae aliquae aliae a sensibilibus sint aut non, et istae quomodo [30] sint, et utrum aliqua substantia sit separabilis, et quare, et quomodo, | aut nulla est praeter sensibilia. |

[1028b32] |I 96va| |M 83rb|
7. Et oportet autem distinguere substantiam; | substantia enim et si dicitur multis modis, | tamen quattuor famosis. Aestimatur enim quod est essentia, et universale etiam, [35] et genus aestimatur esse substantiae cuiuslibet. Et quartum istorum est | primum subiectum. Et subiectum est illud de quo dicitur aliud, | ipsum autem non |N 307ra| dicitur de alio. Et ideo [1029a1] perscrutandum est primo de hoc; primum enim subiectum aestimatur esse substantia magis quam aliud. | Et dicitur tale quoquomodo materia. Et | alio modo forma. Et tertio modo illud quod |B 299r| est ex eis. Et dico materiam ut | cuprum, et formam ut figuram [5] statuae, et quod est ex eis statuam. Si igitur | forma est ante materiam et magis ens, erit etiam ante illud quod est ex utroque, | propter hunc sermonem. Distinctum est igitur modo | quid sit substantia, et quod est non il|I 96vb|lud quod est de subiecto, sed | illud de quo est aliud.

[1029a9] |I 97ra| |M 83va|
8. Et oportet ut distinctio non sit tali modo tantum; non enim sufficit, [10] quoniam hoc non est manifestum. Et etiam materia est substantia, | quoniam si non fuerit substantia, substantia non erit aliud. Et si non, substantia erit ignorata a nobis. Quoniam | cum alia fuerint abstracta, nihil videmus permanere. | Et alia passiva corporum et actiones et virtutes. | Et etiam longitudo et latitudo et profundum sunt quan|M 83vb|titates et [15] non substantiae; quantitas enim non est substantia, sed illud cuius sunt | ista primo modo est substantia. Sed cum | longitudo, latitudo, et profundum fuerint abstracta, nihil videtur permanere | praeter illud, si fuerit aliquid quod est per suam definitionem. | Necesse est igitur ut solam materiam videant esse substantiam illi qui perscrutantur hac perscrutatione. [20] Et dico materiam illud quod per se non dicitur quale nec quantum nec | aliud eorum per quae determinatur ens; est enim aliquid de quo dicitur | unumquodque istorum. |I 97rb| Et essentia illius est alia et essentia cuiuslibet praedicabilis; | alia enim dicuntur de substantia, et hoc | de materia. Ergo post ultimum quod est per se non est illud quod dicitur quale aut quantum [25] aut aliud omnino, neque negatio; ista enim sunt | accidentaliter. Ex istis igitur | accidit ut substantia sit materia. Sed hoc est impossibile; aestimatur enim quod | separabilia et quae significant essentiam secundum rationem istius rei sint substantiae magis. | Et ideo aestimatur quod forma et illud quod est ex utroque sunt substantiae magis quam [30] materia.

[1029a30] |I 97vb| |M 84rb| |N 307va|
9. Dimittamus igitur nunc loqui de substantia quae est ex ambobus, scilicet | ex materia et  exemplari, quia est ultima substantia. | Et manifesta etiam et  materia quoquomodo. Et perscrutemur de tertia; | est enim in ea maximus error. Et concessum est aliquas substantias | esse sensibiles. Quaeramus ergo de istis.

[1029b1] |I 98ra| |M 84va| |N 307vb|
10. Et |B 299v| cum prius distinximus secundum |M 84vb| quot modos definitur substantia, invenimus substantiam, | et aestimatur quod una istarum est illud quod significat essentiam rei. Consideremus primo de illa. | Ex principiis enim operationum transfertur ad illa quae sunt manifestiora. Et | similiter est doctrina in unaquaque rerum quae sunt minoris cognitionis [5] ad illa quae sunt maioris cognitionis. Et similiter est in | operatione etiam; operationes enim non sunt nisi ad agendum ex illo quod est aliquod bonum et bonum singulis |I 98rb| rebus aliquid quod est bonum universale et | bonum cuilibet. Et similiter ex eis quae sunt cognita singulis rebus ad universalia quae sunt | cognita per naturam et cognita cuilibet. Et quae sunt cognita cuilibet | in maiori parte sunt paucae cognitionis aut parvae, aut [10] nihil est in eo de cognitione entis. Sed tamen necesse est ut sciamus ex istis quae sunt malae cognitionis, | sed habent cognitionem particularem, |M 85ra| illa quae cognoscuntur modo universali, | transferendo, ut dictum est, de istis eisdem. |

[1029b13] |I 98va|
11. Et iam diximus prius in hoc in quibusdam nostris sermonibus sermone logico | quod est illud quod significat per essentiam rei. Et est |M 85rb| illud quod dicitur per se; aliquid enim [15] esse in loco non est ipsum esse musicum. Musicus enim et ubi non sunt idem | per se, nec hoc est universale. Nec illud quod est per se secundum hunc modum, | ut album superficiei; essentia enim superficiei non est | essentia albedinis. Et etiam non est illud quod est ex utroque, id est, superficies | alba, et hoc propter additionem quae est in definitione eius. Definitio igitur [20] in qua dicens non habet quid est definitio est quae est rei per suam essentiam | in quolibet. Igitur si essentia superficiei albae est essentia superficiei | lenis, tunc albedo et lenitas sunt idem. |

[1029b23] |I 99ra| |M 85vb| |N 308rb|
12. Et cum sint composita ex aliis praedicamentis etiam, | aliquid est subiectum cuilibet. Verbi gratia, quantitati et qualitati et [25] quando et ubi et motus. Perscrutemur igitur utrum sit definitio | cuiuslibet istorum. Erit igitur istis etiam illud | quod significat essentiam |I 99rb| rei, ut homo albus. Sit igitur quod habeat | hoc nomen `vestis'. Si igitur dicatur |B 300r| quid est, dicetur vestis. Sed | non ex eo quod est per se, nec hoc est aliquid ex eo quod est per se, sed [30] modo simplici. Et quoddam ex additione et quoddam non; | quoddam enim definitur per definitionem alterius, | sicut qui definit essentiam albedinis et dicit | definitionem hominis albi, et quoddam per aliam definitionem, ut | vestis si significat hominem album. Et ipse definit vestem tamquam album; [1030a1] homo enim albus est albus, sed definitio eius non est definitio | albi. Et quia est vestis, habet definitionem quae significat essentiam eius quod est. | Et |M 86ra| definitio rei est illud quod significat quid est essentia rei. Et cum | aliud dicitur de alio, non est illud quod est istud. Verbi gratia, [5] homo albus non est illud quod est illud; hoc enim non est nisi | substantiarum tantum.

[1030a6] |I 99vb| |M 86rb| |N 308va|
13. Ergo quod est per essentiam est idem omnibus rebus quarum | sermo est definitio, et definitio non est eius cuius nomen et sermo | significant eadem. Et si non, tunc omnes sermones erunt definitiones; | omnis enim sermo habet nomen. Ergo metrum albarum |M 86va| erit definitio. [10] Sed cum fuerit alicuius primo, et talia sunt omnia quae dicuntur | non per illud quod dicitur aliud. Ergo illud quod est secundum essentiam non est aliqua | formarum carentium genere, sed illarum | tantum; aestimatur enim quod non dicuntur modo communi et | passivo neque sicut accidens.

[1030a14] |I 100ra| |N 308vb|
14. Erit igitur sermo cuiuslibet [15] aliorum |M 86vb| qui significant quid sit. Aut nomen si fuerit, quod significat quod hoc est | huius. Aut sermo simpliciter significat sermonem magis perscrutatum. Definitionem autem non | habent neque illud quod est per essentiam. Definitio enim | dicitur multis modis, sicut dicitur quiditas; quiditas enim quoquomodo | significat substantiam et hoc, et alio modo unumquodque [20] praedicamentorum. Verbi gratia, quantitatem et qualitatem et alia talia; | quemadmodum enim interrogatur de substantia per quid, similiter de quantitate. Quantitas igitur et qualitas sunt eorum quae dicuntur per quid, sed [25] non ut modo simplici, |I 100rb| sed ut | quidam dixerunt, modo logico in eo quod est non modo simplici, sed illud quod non est tale. Et qualitas etiam. |

[1030a27] |I 100va| |M 87ra| |N 309ra|
15. Oportet igitur ut latitudo sermonis in unoquoque rerum | sit secundum quod oportet, |B 300v| et non sit in sermone magis. Et ideo si | iste sermo quem modo dicimus sit manifestus, erit |M 87rb| illud quod est in essentia tale etiam, et erit primo modo [30] et simplici substantiae, deinde alterius etiam, sicut | est non illud quod est per essentiam nec modo simplici. | Oportet igitur ut entia non dicantur eodem modo aequivocationis, | sed secundum magis et minus, sicut illud quod non est notum | etiam de noto et ignoto; sermo enim verus qui non est modo aequivoco, [35] sed secundum similitudinem, sicut medicina quae attribuitur alicui ita quod sit idem, [b1] non ita quod sit cum eo idem nec modo aequivoco etiam, | quoniam corpus medicinale et actio medici|I 100vb|nabilis non dicuntur | aequivoce nec uno modo, sed respectu unius. Ista igitur sunt | dicta a dicente quocumque modo voluerit, quoniam inter ea non est differentia in sermone omnino. |

[1030b5] |I 101ra| |M 87vb| |N 309rb|
16. Sed hoc manifestum est quod definitio primo modo et simpliciter et quid per essentiam est | substantiae. Et est aliorum similiter etiam, sed | non primo modo; non enim est necesse, si nos posuerimus aliquod subiectum | esse, ut sua definitio quae significat ipsum sit sicut significatio sermonis, sed aliquis sermo. Et illud etiam | quando fuerit unum, non ita quod sit continuum, sicut dictamen habet et omnia quae [10] copulantur per aliquod ligamentum, sed cum fuerit unum ex eis modis | secundum quos dicitur unum. Ens igitur quoddam significat hanc substantiam, et quoddam quantitatem, et quoddam | qualitatem. Et ideo homo albus habebit sermonem et | definitionem, sed alio modo, et substantiae alio modo. |

[1030b14] |I 101va| |M 88ra| |N 309va|
17. Si igitur aliquis dixerit quod sermo qui recipit [15] additionem non est definitio, erit in hoc error, quoniam si non fuerit, quid igitur est definitio eorum quae non sunt simplicia, sed | congregata insimul? Necesse est igitur ut significentur ita quod recipiant additamentum. | Verbi gratia, nasus et concavitas et simitas, | quae dicitur ex utroque; hoc enim est in hoc, | et concavitas non est passio nasi modo accidentali, neque simitas, sed [20] per se, et non sicut Calliae aut hominis qui est Callias | albus, quoniam |M 88rb| accidit ei ut sit homo, sed sicut masculinum | in animalibus et aequale |B 301r| in quantitate. Et omnia quae dicuntur per | se sunt rerum. Et ista omnia quae sunt in eis aut definitio aut | nomen cuius est ista passio. Et non potest significare [25] sine ipso alio, sicut potest album sine homine, sed | femina sine animali non potest. Ergo aut non est habitum ab istis illud quod est per essentiam, et | definitio etiam, aut si fuerit, erit alio modo, sicut diximus. |

[1030b28] |I 101vb| |M 88va| |N 309vb|
18. Et in istis rebus etiam est alia dubitatio. Quoniam si | idem est nasus simus et nasus concavus, idem est simus et [30] concavorum crurium. Et si non, impossibile est ut dicatur simus per se | sine illo cuius est passio, et simus est | concavitas in naso. Aut impossibile est ut dicatur nasus simus, aut | idem dicetur bis, aut | erit nasus aut simus. Et ideo talia non debent habere [35] quod est per essentiam. Et si non, proceditur in infinitum nasus, ita quod non erit post quod erit aliud. Manifestum est igitur quod definitio est substantiarum tantum. |

[1031a2] |I 102rb| |M 89ra| |N 310ra|
19. Et si est aliorum praedicamentorum, necesse est ut | sit ex additione, ut definitio quantitatis et numeri, quoniam non est sine numero, | nec illa quae est feminae est sine animali. Et sermo qui est ex additione qui [5] accidit in eis est dicere bis, sicut est in istis. Et si est | verum, non erit neque in congregatis insimul, ut numerus impar. | Sed latet quod definitiones non dicuntur perfectae. Si igitur | ista habent definitiones, sunt alio modo, sicut | dictum est. Dicamus igitur quod definitio et illud quod est per essentiam dicitur multis modis. [10] Ergo quoquomodo nihil omnino habet definitionem | aut illud quod est per essentiam nisi substantiae, et quoquomodo habent. Quoniam autem | definitio est sermo eius quod est per essentiam, et |M 89rb| illud quod |I 102va| est per essentiam | aut est solummodo substantiarum aut magis primo modo et simpliciter, | manifestum est. |

[1031a15] |I 102vb| |M 89va| |N 310rb|
20. Sed perscrutemur utrum quid est per essentiam et | singulare sint idem, antequam perscrutemur de | substantia; singulare enim aestimatur non esse aliud quam | substantia in qua est, et dicitur quod quid est per essentiam est substantia |I 103ra| singularis. In eis | autem quae dicuntur per accidens rectum est aestimare [20] esse aliud. Verbi gratia, homo albus est aliud, et quid est | hominis albi per essentiam est aliud, quoniam si fuerint idem, tunc essentia hominis et | homo albus |B 301v| erunt idem; homo enim et | homo albus, ut dicunt, sunt idem. Ergo et homo albus et | homo etiam. Aut non erit necesse ut sint idem omnia quae sunt per accidens, [25] quoniam non erunt eadem extrema. Sed | rectum est aestimare hoc accidere eis, | ut essentia albi et musici, | sed hoc non videtur. In eis autem quae dicuntur per se rectum est ut | sint idem necessario, sicut dicimus. Si aliquae |M 89vb| substantiae [30] sunt primae, et non sint substantiae aliorum neque naturae aliorum, sicut | quidam dicunt de formis. Quoniam si bonum est | illud quod est bonum, erit et essentia boni etiam, et animal et essentia animalis, et essentia entis et [b1] ens, et aliae substantiae et naturae et formae aliae ab eis | quae dicuntur. Et illae substantiae sunt priores, si quid est per essentiam | sit substantia. Et si sint absoluta ab invicem, | quaedam non scientur per scientiam. Et quaedam non erunt entia. Et dicimus ea esse [5] absoluta si bonum per se non habet essentiam boni, | neque illud quod dicitur hoc habet essentiam boni; scire enim cuiuslibet rei est hoc, | scilicet scire quid est per essentiam. Et | similiter in bono et de aliis similiter. Si igitur bonum non habet essentiam boni, | ergo ens non habet esse, neque unum unum. Et similiter omnia aut habebunt [10] quid est per essentiam aut non habebunt. Et si ens non habet, ergo neque aliud omnino. Et | etiam illud quod non habet essentiam boni etiam est bonum. Ergo necesse est | ut bonum et essentia boni sint idem, et studium et essentia studii idem. | Et omnia quae non dicuntur de aliis sed sunt prima et per se | etiam, quoniam in istis est sufficientia, si sunt formae et si non sint. [15] Sed |M 90ra| dignum est, et si sint formae, et non est manifestum si sint insimul. |

[1031b16] |I 103vb| |M 90rb| |N 310vb|
21. Et si formae sunt, sicut dicunt quidam, tunc subiectum non erit | substantia, quoniam necesse est ut illae substantiae non sint de | subiecto, ut non sint |M 90va| modo communicationis. Ex hoc igitur | sermone quodlibet quod est et quid est per essentiam idem, et non modo accidentali, [20] et quod scientia |I 104ra| cuiuslibet rei est ista, | scilicet scire quid est per essentiam. Per hanc igitur positionem | necesse est ut ambo sint idem. Quae autem dicuntur per accidens, | ut musicum aut album, quia significant duo, ideo non | verum est dicere quod sint idem per essentiam; illud [25] enim cui acci|B 302r|dit musicum et album et accidens etiam est | secundum unum modum idem et quid est per essentiam, et secundum alium non est idem. | Secundum autem quod sunt hominis et hominis albi non sunt idem. | Secundum autem quod sunt passiones sunt idem. Et si aliquis aestimaverit quod quodlibet | nomen habet quid per essentiam, apparebit contrarium. Erit enim apud ipsum quid est per essentiam [30] aliud etiam. Verbi gratia, equus est aliud, et quid est per essentiam equi est aliud. | Et quid prohibet in quibusdam rebus ut sit quid est per essentiam statim ut modo sit, si | quid est per essentiam est substantia? Et etiam non erit unum tantum, sed [1032a1] definitio eius erit etiam idem, sicut est manifestum de dictis etiam; | essentia enim unius et unum non sunt idem modo accidentali. Et si etiam fuerit aliud, | procedetur in infinitum; |M 90vb| quoddam enim quid est per essentiam est unum, et quoddam | quia est unum. Iste igitur sermo dicitur de illis etiam. Manifestum est igitur quod [5] in primis rebus quae dicuntur per se, et essentia quaelibet rerum singularium | et quodlibet singulare sint idem et aliquid unum etiam. Et est manifestum quod | redargutio Sophistarum dissolvitur hac solutione, [10] et quod Socrates et essentia Socratis sunt idem; non enim est differentia inter ea, neque ex illo quod rectum est quaeri ab aliquo neque ex illo cuius dissolutio est difficilis. Dictum est igitur quomodo quid est per essentiam est singulare, | et quomodo non. |

[1032a12] |I 104vb| |M 91rb| |N 311ra|

22. Quae autem fiunt quaedam fiunt natura, et quaedam | artificio, et quaedam ex illo quod est per se. Et omne quod generatur | est aliquid et ab aliquo et per aliquid. Et dico aliquid [15] quodlibet praedicabile, aut hoc aut quantum |N 311rb| aut ubi aut quale. Factibilium autem quaedam sunt quorum | generatio est a natura, et quoddam illud ex quo est generatio quod dicitur materia, et quoddam illud | per quod fit aliud illud quod fit a natura, ut hoc aut domus | aut aliud tale de quibus dicimus esse substantias. [20] Et omnia quae sunt aut a natura aut artificio habent materiam; | quodlibet enim eorum habet potentiam ad esse et ad1 non esse, et hoc | in quodlibet est materia. Et quod habet naturam et est generatum habet naturam. Ut domus, animal. | Et illud per quod est materia quod dicitur |B 302v| per formam aut simile formae [25] et est in alio. Homo enim generat. | Ista autem quae sunt per naturam secundum hoc generantur. Alia autem generabilia | dicuntur actiones, et omnes actiones aut sunt a | potentia aut arte aut cognitione |M 91va| aut casu aut ex se. |

1Cf. Rufus, SMet 7.7.E2: “Consequenter intendit probare istam <iam NS, hanc V> conclusionem: quod omne <esse N> generatum <generatur N>, sive ab arte sive a natura, habet <lectio dubia V, inter N> materiam et formam convenientem suo agenti. Primam partem huius copulativae probat sic <si V>: Materia est istud <id NV> per quod res habet <habent N> potentiam ad esse et ad <om. NS> non esse; sed <et N> omne generatum, sive a natura sive ab arte, habet potentiam ad esse et non esse; ergo omne generatum habet materiam” (N 243ra, S 97vb, V 49vb).


[1032b5] |I 105rb|
23. Album in Graeco. Sanitas vero est definitio quae est in anima et scientia etiam, et | erit sanitas eius qui infirmatur secundum hunc mo|M 91vb|dum, cum sit | sanitas. Necesse est igitur, si hoc sanatur, ut habuerit iam naturam diversam. Et | si hoc fuerit, erit calor. Et secundum |I 105va| hunc modum dicemus unum post aliud donec | perveniamus in hoc quod impossibile est ut post ipsum sit aliud. Deinde [10] motus qui est |N 311va| ex hoc est actio eius quod procedit ad sanitatem, | ita quod accidit quoquomodo ut sanitas sit ex sanitate, | domus ex domo, quae est ex non-materia illa quae habet materiam; | ars enim medicinae | et ars aedificatoria sunt forma sanitatis et forma domus. Et dico substantiam sive. Album in Graeco. [20] Et hoc est tale et | est talis in potentia, et ista est causa agens | et illud ex quo est principium motus; sanitas enim si est ab | artificio, est forma quae est in anima. Et si est ex illo | quod est per se, erit illud quod est ex hoc. Et cum principium actionis est agens ex [25] artificio, ut operari per medicinam, rectum est ut principium sit ex calefactione, | et erit hoc per confricationem. Calor igitur qui est in | corpore aut est pars sanitatis, aut aliquod tale quod sequitur ipsum et | est pars sanitatis, aut erit per plura quorum |M 92ra| unum | est agens. Et est secundum hunc modum etiam pars sanitatis et domus. |

[1033a1] |I 106rb| |M 92va| |N 312ra|
24. Dicitur in | sermone duobus modis quod in eo sunt plures circuli, | et dicitur quod materia est cuprum, et dicitur quod forma est |B 303r| | talis figura. Et hoc est genus in quo ponitur primum subiectum. [5] Cuprum autem in suo sermone est materia. Illa autem quae sunt ex aliquo, sicut illa quae sunt ex | materia, quaedam dicuntur cum fuerint, non illud quod dicitur illa materia, sed secundum | respectum ad illud. Verbi gratia, quod statua non dicitur lapis, sed lapidea. Homo autem | sanus non dicitur esse illud ex quo fit.

[1033a8] |I 106va| |M 92vb|
25. Et causa eius est quoniam fit | ex privatione et subiecto quod dicitur [10] materia. Verbi gratia, quoniam homo et infirmus erit sanus. | Et generatio dicitur ex privatione magis, ut sanitas ex | infirmo aut ex homine, et ideo non dicitur sanabile infirmum, sed | dicitur homo et homo sanabilis etiam. Illa autem quorum privatio | non est manifesta nec habet nomen, ut aliqua figura, ut cuprea, aut domus in [15] lateribus et lignis, aestimatur quod ex istis fit sicut dictum est | illic ex infirmo. Et iam quemadmodum non | dicitur illic aliquid a nomine eius ex quo est, ita hic etiam non dicetur idolum esse lignum, sed | ligneum, et cupreum, et non cuprum, et lapideum, | non lapis, et domus laterea, et non lateres.

[1033a19] |I 106vb| |M 93ra| |N 312rb|
26. Cum igitur sit sicut idolum fit [20] ex ligno aut domus ex lateribus, si aliquis | bene consideraverit, non dicet modo simplici ipsum esse unum; quod enim fit ex aliquo debet esse ex aliquo quod | transmutatur, non ex aliquo quod remanet in eadem dispositione. Et ideo | dicitur hoc modo. Et | cum illud quod fit per aliquid [25] dicitur hoc ex quo est principium generationis, est ex aliquo etiam. Et sit hoc igitur | non privatio, sed materia. Iam igitur | distinximus superius quomodo dicitur hoc et quod est ex hoc, aut sphaera | aut circulus aut aliud quod comprehenditur ex aliis, quoniam quemad|I 107ra|modum cuprum non facit subiectum, similiter etiam neque sphaeram, nisi [30] per accidens; sphaera enim cupri est sphaera, et ideo | facit illam. Dicimus enim quod hoc facit hoc ex universali subiecto, | scilicet cuprum rotundum et sphaeram. Et non est hoc | aliud sicut ista forma in alio. Quoniam si facit, ex [b1] alio facit. Et hoc est subiectum, sicut factura | sphaerae cupri, et hoc secundum hunc modum. Quoniam si ex hoc quod est |B 303v| cuprum | facit hoc quod est sphaera, manifestum est igitur | quod illud facit etiam similiter. Et sic procedunt generationes secundum hoc in infinitum. |

[1033b5] |I 107rb| |M 93rb| |N 312va|
27. Declaratum est igitur quod forma (et nescio quid debet dici | exemplar quod est in sensato) non erit etiam, nec habet generationem, | neque habet illud quod est per essentiam. Hoc enim est illud quod est in alio, | aut per artificium aut per naturam aut per potentiam. Et | facit sphaeram cupri faciendo ex cupro sphaeram, [10] et ipsum ponit istam formam in hoc, et hoc est sphaera cupri. | Si autem est generatio essen|M 93va|tiae sphaerae modo universali, tunc aliquid erit ex nihilo. | Et tunc necesse est |I 107va| ut sit divisibile, et quoddam erit hoc, et quoddam hoc, dico quod quoddam erit forma, et quoddam materia. | Et forma quae est sphaera si fuerit, per figuram quae est ex medio. [15] In quo est quoddam huiusmodi, et est illud quod facit ex hoc, et quoddam in hoc, et quoddam totum generatum. | Verbi gratia, sphaera cupri. Manifestum est igitur ex dictis | quod substantia quae dicitur tamquam forma non generatur, congregatio vero | per quod dicitur generatur, et quod in omni | generato est materia quae est in eo, et quoddam est hoc. |

[1033b20] |I 107vb| |M 93vb| |N 312vb|
28. Quaestio autem quaerentis utrum aliqua sphaera sit alia ab ista, aut aliqua domus alia a lateribus. | Quoniam si ita esset, numquam esset generatio, quoniam si esset secundum hunc modum, hoc non esset generatio. Sed | significat aliquod tale, et non |I 108ra| est aliquod terminatum, sed facit | et generat ex hoc tale, et generatio istius est | talis. Et universalitas istius est Socrates et Callias sicut [25] sphaera cuprea, et homo et animal sicut | sphaera cuprea modo universali. Manifestum est igitur | quod quidam homines sunt assueti dicere quod formae sunt causae formarum. Et si ista sunt alia a | particularibus, nihil prosunt omnino ad generationem in substantiis, | nec substantiae erunt per se propter hoc, quoniam in [30] quibusdam est manifestum. Quoniam et si pater similis est filio, tamen non sunt idem aut idem numero, sed unum | forma, sicut est in rebus naturalibus; homo enim generat hominem, | si non fuerit aliquid extra naturam, |B 304r| ut equa generans mulum. Et | hoc est simile etiam; nominatur enim per illud quod est commune equo et asino, [1034a1] quia sunt propinqua in genere. Rectum est igitur ut ambo sint aequaliter, | ut mulus. Manifestum est igitur quod non oportet ut aliqua forma sit quasi exemplar. | Et si non, quaerendum est hoc magis in istis rebus, | quoniam haec magis sunt substantiae. Sed ut pater possit agere [5] et ut |M 94ra| sit causa formae in materia, | id est ut generet formam quae est in istis carnibus et in istis ossibus, et ut generet Socratem et Calliam | et ut generet alium propter materiam, et ut sit | idem secundum formam, quoniam forma non dividitur. |

[1034a9] |I 108va| |M 94rb| |N 313ra|
29. Et forte quaeret aliquis quare quaedam fiunt ex artificio [10] et ex se etiam, ut sanitas, et quaedam non, ut domus. Et causa istius est | quoniam materia quarundam rerum quae est principium suarum generationum. | Aut in generatione alicuius ex ea. Ex artificio in quo est alia pars | rei, cuius quiddam est sicut illud quod potest moveri ex se, | et quiddam non. Et quoddam potest secundum quod oportet, et quoddam non potest secundum quod oportet; multa [15] enim sunt quae possunt moveri per se, sed non secundum quod oportet, ut | saltatio. Omnia igitur quorum materia est talis, ut la|M 94vb|pides, non possunt | moveri in eo quod oportet, nisi per aliud et per speciem motam. Et ideo | ignis non generat quoddam sine illo cuius est artificium, | et generat quoddam; |I 108vb| movebuntur enim ex istis illa quae non habent [20] artificium, sed possunt moveri, aut ex aliis | quae non habent officium nisi particulare.

[1034a21] |I 109ra| |M 94vb| |N 313rb|
30. Manifestum est igitur ex | dictis quod quoquomodo omne quod fit fit a convenienti in nomine, | sicut illud quod est per naturam. Aut a parte eius quod est conveniens in nomine, ut domus ex | domo, aut per actionem, quoniam artificium est forma, aut ex parte [25] quae habet partem, si non fuerit generatio per accidens; | agens enim est autem per se pars, quoniam calor | per motum facit calorem in corpore. Et hoc | est sanitas, principium aut pars; sequitur enim ipsum aliqua pars | sanitatis per se. Et ideo dicitur quod [30] agit, quia facit sanitatem per illud quod sequitur ipsum, et accidit ei calor. |

[1034a31] |I 109rb| |M 95ra| |N 313va|
31. Ergo sicut dictum est quod in syllogismis est principium | cuiuslibet substantia syllogismi enim sunt ex |B 304v| eis quae sunt – ita hic generationes | et illa per quae constituitur natura similiter; | semen enim facit sicut illa quae sunt ex artificio, quoniam in eo est [b1] forma in potentia et illud ex quo est semen, conveniens in nomine quoquomodo. Non | enim oportet quaerere omnia in illa eadem dispositione in qua generatur homo ex homine. | Mulier enim est ex viro. Et ideo mulus non est | ex mulo nisi sit quiddam. Omnia enim quae generantur ex se sunt sicut illic [5] omnia quorum materia habet potentiam |I 109va| ut moveatur ex se | hoc motu quo movet semen. Et omnia quorum materia non potest, | haec sunt alio modo, non ex istis. |

[1034b8] |I 110rb| |M 95vb| |N 314ra|
32. Et iste sermo non significat substantiam tantum, quod forma non generatur, sed | est sermo communis omnibus primis rebus. Verbi gratia, quantitati et [10] qualitati et aliis praedicamentorum. Ut | sphaera cuprea, sed non est sphaera nec cuprum, sed si est ex | cupro, oportet semper ut materia sit ante per essentiam, | et forma etiam, et similiter illud quod est per qualitatem et | quantitatem et alia praedicamenta; [15] qualitas enim non erit ante lignum habens qualitatem, nec quantitas, sed | lignum quantum, aut animal. Sed invenitur ex istis quod substantiae propriae | habent semper necessario aliam substantiam quae est ante in actu, | ut animal |N 314rb| si est animal. Qualitatem esse aut quantitatem | non est necessarium nisi in potentia tantum. |

[1034b20] |I 110va| |M 96ra|
33. Ergo definitio est sermo, et omnis sermo habet partes, | et quemadmodum est sermo ad rem, ita est pars sermonis ad | partem rei. Dubitatur ergo in hoc utrum sermo partium | debeat collocari in sermone totius | aut non. Videmus igitur quod quaedam collocantur et quaedam non; in sermone [25] enim circuli non est ille qui est partium. In sermone autem | syllabae est sermo litterarum, et si | circulus dividitur in partes, sicut syllaba in litteras etiam. | Et etiam si pars est ante totum. Et acu|I 110vb|tum est pars recti, | et digitus est pars animalis. Ergo acutum est ante [30] rectum, et digitus ante hominem. Sed aestimatur illa esse | priora quae dicuntur per sermonem, quoniam sunt ex illis, et quia sunt ex aliis | ab istis, sunt ante etiam. Aut dicamus quod |B 305r| pars dicitur multis modis. | Unus est ille qui dicitur per quantitatem, et alius qui dicitur per qualitatem. |

[1034b34] |I 111rb| |M 96rb| |N 314va|
34. Sed dimittamus hoc et perscrutemur de eis ex quibus est substantia et sunt tamquam partes. [1035a1] Si igitur quaedam est materia, et quaedam forma, et quaedam illud quod est ex istis, | substantia etiam et materia et forma et illud quod est ex istis, | forte dicitur pars rei, sicut dicitur materia etiam, et forte non dicitur, sed ex quibus | est definitio formae, [5] ut caro, quae non est pars profundi. Est enim materia in qua est profundum, et est | pars simitatis. Et cuprum pars totius idoli, et non est pars | idoli quod dicitur quasi forma. | Forma igitur dicitur de illo. Quaecumque rerum habet formam. Materia autem non dicitur |M 96va| | per se omnino. Et ideo in definitione circuli non dicitur definitio [10] partium, et in definitione syllabae sunt litterae; | litterae enim sunt partes formae, et non sunt materia. | Partes |I 111va| vero circuli sunt partes tamquam materia super quam sunt, | et sunt propinquiores formae cupro, cum | circulus est in cupro. Et forte est possibile ut non sint omnes litterae [15] syllabae in sermone, ut istae audibiles | aut quae sunt in aere; ista enim etiam sunt partes syllabae, | quia sunt sensibiles per naturam. Linea enim non | corrumpitur, quia semper dividitur in media, ut homo in ossa | et nervos et carnem. Et ideo sunt ex istis secundum hunc modum [20] tamquam partes substantiae, sed quasi ex materia. | Totius vero sunt partes. Formae autem et illius quod habet definitionem non sunt partes, et similiter | in definitionibus etiam. In quibusdam vero non sunt, neque aliqua definitionum partium quae sunt tales. | Et in quibusdam non oportet ut sit unum, nisi sit illud quod est congregatum; | ista enim quaedam sunt ex illis quae sunt principia et in ea [25] corrumpuntur, et quaedam non. Omnia igitur quorum | forma et materia sunt congregatae, ut simus et circulus cupri, | corrumpuntur in ista, et materia est pars eorum. Et | omnia quae non congregantur cum materia, sed | definitiones formae sunt sine materia, aut non |N 314vb| corrumpuntur omnino, aut [30] non corrumpuntur |B 305v| sicut illa corrumpuntur. Ergo in illis vero illa quae sunt sub eis sunt principia et partes eorum. | Formarum vero non sunt istae partes, nec principia earum. Et ideo | corrumpitur idolum terrestre in terram, et sphaera | in cuprum, et Calli|M 96vb|as in carnes et ossa, et etiam | circulus in partes. Quodcumque igitur congregatur cum [b1] materia. Et dicitur aequivoce circulus qui dicitur modo simplici | et ille qui est particularis; particularia enim non habent proprium nomen. |

[1035b3] |I 112va| |M 97ra| |N 315ra|
35. Iam igitur diximus sermonem latentem modo, |M 97rb| sed tamen | dicamus magis manifestum. Sed prius revertamur ad quot sunt partes sermonis [5] et in quae dividitur sermo; ista enim sunt ante, | aut omnia aut quaedam. Definitio autem recti non dividitur in | definitionem acuti, sed quae est acuti in rectum; qui enim | definit acutum utitur recto. Acutus enim est minor recto. Et circulus | et semicirculus sunt similia istis; [10] semicirculus enim definitur per circulum. Et digitus | per totum; digitus enim est pars talium partium hominis. Omnes igitur | partes quae sunt tamquam materia et quae dividuntur sicut illa quae sunt in materia ultima. | Et omnes quae sunt definitionis et substantiae quam significat definitio, | aut omnia aut quaedam. Et etiam animalis anima; [15] hoc enim est substantia animalis animati per substantiam quae est tamquam definitio et | forma et quod est per essentiam talis. Unaquaeque | igitur partium si definitur bene, non definitur sine differentia | quae est cum genere. Ergo partes eius sunt | ante, aut omnes aut quaedam, magis quam partes animalis congregati, et [20] similiter in omnibus particularibus. Corpus vero et suae partes sunt post | hanc substantiam, et ista dividuntur sicut illa quae dividuntur in materia, | non ita quod sint substantia, sed quia sunt universum. | Ista igitur sunt ante |I 112vb| universum. Et forte non, |M 97va| quoniam non possunt | dividi, et non erit illud quod est alio modo in aliqua dispositione digitus animalis nisi [25] aequivoce, ut mortuus et imagines eorum quae sunt in rei veritate et in quo est | definitio primo et substantia, ut cor aut cerebrum aut |N 315rb| illud quod est ex eis, | et non est in hoc diversitas. Homo vero | et equus et quae sunt huiusmodi in particularibus et non |B 306r| sunt modo universali, | sed aliquod totale congregatum ex hac definitione et [30] materia, sicut duae partes totius ultimi. Et est sermo | et similiter in aliis rebus. | Et forma etiam habet partem (dico formam illud quod est per essentiam), et totum congregatum est | ex materia et forma. Sed | partes definitionis sunt formae tantum. Definitio vero est [1036a1] totius; essentia enim circuli et circulus, et essentia animae | et anima, sunt idem. Res autem totalis congregata – verbi gratia, iste circulus aut aliquod | particularium, aut sensibile aut intelligibile (Et dico intelligibilia | ut mathematica, et sensibilia ut cuprea [5] et lignea) – non habent definitionem, sed cognoscuntur cum | cognitione aut sensu, et cum recedunt ab | intellectu, non manifestantur utrum sint aut non sint. Idem vero | dicitur et cognoscitur sermone universali. Materia vero | per se non cognoscitur. Et quaedam materia est sensibilis, et quaedam [10] intelligibilis. Sen|M 97vb|sibilis ut cuprum et lignum et omnia quae moventur. | Materia intelligibilis est illud quod est in sensibilibus non secundum quod sunt sensibilia, | ut mathematica.

[1036a12] |I 113va| |M 98rb| |N 315vb|
36. Dictum est igitur quomodo est de |I 113vb| toto et parte | et de ante et post. Sed necesse est ut | responsio sit secundum interrogationem quando aliquis quaesiverit utrum rectus [15] et circulus naturaliter sint ante, aut partes in quas dividuntur. Et | quoniam non est essentia recti simpliciter, neque | anima simpliciter est animal aut animatum, neque unusquisque circulorum et quod habet quilibet | circulus est circulus, et rectus et essentia recti est rectus et | substantia quae est recti. Quod autem dicitur post et post non sicut [20] illa quae sunt in definitione. Et post, id est rectus; rectus enim qui est cum | materia cuprea est rectus, et qui est in lineis | particularibus. Qui autem est sine materia est post partes quae sunt in definitione et | ante |M 98va| partes quae sunt in particularibus. Et non dicitur simpliciter, | si unum fuerit. Aut fuerit non sicut anima, si fuerit animal. Secundum igitur hunc modum [25] dicitur quiddam esse, et quiddam non dicitur, sicut dictum est. |

[1036a27] |I 114ra| |N 316ra|
37. Et rectum est ut aliquis quaerat quae sunt |M 98vb| partes formae et | quae non sunt partes eius, sed congregati. Quoniam si hoc non fuerit manifestum, | impossibile erit definire quodcumque; definitio enim est totius | et formae. Quae igitur est materia partium et quae cum fuerit, non erit res? [30] Et sic non erit definitio quae |I 114rb| est | rei manifesta etiam. Omnia |B 306v| igitur quae videntur esse | per formam in alio, ut circulus in cupro et ligno et lapide, aestimantur esse; cuprum enim non est aliquid de substantia circuli, | neque lapis, quia separatur ab eis. Omnia vero quae [35] non videntur separari, nihil prohibet ut sint sicut ista, [b1] quemadmodum omnis circulus videretur cupreus, | quoniam si ita esset, non esset cuprum sine forma omnino. Sed difficile est | ut hoc sit separabile in intellectu, ut forma hominis quae | semper videtur in carnibus et ossibus et partibus similibus istis. [5] Utrum igitur etiam ista sint partes formae et definitionis? Aut non, | sed sunt materia, sed quia non separantur in alio etiam, | non possumus cognoscere ea; hoc enim existimatur esse possibile, | sed non manifestatur in hac hora.

[1036b8] |I 114vb| |M 99ra| |N 316rb|
38. Et quidam dubitant in circulo | et |M 99rb| in triangulo, quoniam non debent definiri quod sunt lineae et [10] continui, sed dicere quod omnia ista sunt sicut | dicitur caro hominis et ossa eius, et cuprum et lapis circuli sunt quasi membra circuli. | Et attribuunt omnia ista numeris, et dicunt quod definitio lineae | est definitio duorum. Et quidam eorum qui dicunt | formam dicunt quod est linea, quoniam linea est prima dimensio, et duo est prima dimensio duorum. Et quidam quod est [15] forma lineae, et quod quaedam res sunt idem forma | et habens formam, ut duo et forma duorum, et | hoc non est in linea. Unde accidit ut una forma | sit plurium quorum forma videtur esse partes (et | hoc accidit Pythagoricis etiam), et quod est possibile ut illud sit forma omnium, [20] et ut aliud non sit forma. Et secundum hunc modum erunt omnia unum. |

[1036b21] |I 115rb| |M 99va| |N 316va|
39. Dictum est igitur quod in definitionibus est dubitatio, | et quod hoc est quia omnia non sunt eiusdem dubitationis. Et | quia materia est materia totius, rectum est igitur ut quoddam sit tale in hoc, | sicut hoc in hoc, aut sicut oportet ut sint illa quae sunt semper. [25] Et sunt ideae quas Phanonius est assuetus dicere in animalibus. Non est bonum. | Procedit a veritate, et aestimatur quasi | esset possibile ut homo sit sine alio, sicut | circulus sine cupro, et hoc non est simile. Rectum est igitur ut | animal sit aliquod habens sensum. Et non est sine motu, et ideo [30] non est sine partibus, et sunt quoquomodo; | manus enim non est pars hominis omni modo, sed quando potest complere actionem. | Ergo quando fuerit animatus, et cum non est, non est pars. Et in | mathematicis vero quare non sunt definitiones partium |B 307r| definitionum, | ut semicirculorum, quoniam ista non sunt sensibilia? [35] Aut non est in haec differentia. Ergo erit materia in quibusdam |M 99vb| rebus non sensibilibus [1037a1] et cuiuslibet quod non est | illud quod est per essentiam. Circuli vero | universalis non erunt partes. Particularium autem erunt istae partes, | sicut dictum fuit prius, quoniam materia alia sensibilis, alia [5] intelligibilis. Manifestum |I 115va| est igitur quod anima est prima substantia. | Corpus vero materia. Homo vero et animal aut illud quod est ex utroque, | sicut totale. Socrates vero et Remus, si fuerint et corpus et anima, est | duplex; quiddam enim est sicut anima, et quiddam sicut totum et congregatum. | Et si fuerint modo simplici, tunc ista anima et illud corpus erit sicut [10] universale et particulare. |

[1037a18] |I 116ra| |M 100rb| |N 317ra|
40. Et cum partes quae sunt in sermone sunt quoquomodo partes definitionum etiam, et | definitio est unus sermo, quia res est una. Et hoc est manifestum. Quoniam [20] vero res quoquomodo est una et habet partes perscrutandum est post. | Dictum est igitur quid est per essentiam, et quomodo est per | se, et cuius est per se, quoniam est universale de omni, et quare in quibusdam rebus | sermo qui est quid est per essentiam, in eo sunt partes definiti, et in quibusdam | non, et quod partes quae |I 116rb| sunt [25] sicut materia non sunt in definitione substantiae, quoniam illa substantia non habet partes, | sed partes sunt substantiae congregatae. Et ista etiam quoquomodo habet sermonem, et non habet etiam, | quoniam cum fuerit cum materia, non habebit, quia non est definitum | per primam substantiam, ut sermo animae hominis; | substantia enim est forma quae est in eo, et ex eo etiam [30] dicitur congregatio materiae substantiae etiam, ut concavitas, quoniam ex | ea et ex naso simus et simitas, et | nasus bis est in istis.

[1037a32] |I 116va| |M 100va| |N 317rb|

41. In substantia vero congregata, ut nasus. | Album in Graeco. Non est materia et quod illud quod est per essentiam [b1] et singularia. In quibusdam vero sunt rerum quae sunt eaedem, sicut sunt ea quae sunt in | prima substantia, ut reflexio et essentia reflexionis, si igitur | fuerit primum. Et dico primum illud per quod non dicitur aliud esse in | alio ut in subiecto. Omnia autem quae sunt sicut in materia aut [5] sicut congregata ex materia non sunt idem, neque sunt unum nisi2 per accidens, | ut Socrates et musicus, quoniam omnia ista sunt | per accidens. |

2Cf. Rufus, SMet 7.14.E3: “Consequenter dicit quod est tertio <lectio dubia V> modo aggregatum <congregatum V> ex substantia et accidente per <quod V> accidens. Et hoc genus aggregati <aggregatum S, congregatum V> habet differentiam cum <tunc V> praedictis <praedicta S> duobus, scilicet quod in isto aggregato non fit <sit N> unum nisi <nisi – se om. V> per accidens; in ambobus <animalibus N> praedictis fit <sit N> unum per se” (N 246ra, S 102ra, V 55rb).

[1037b8] |I 116vb| |M 100vb|
42. Dicamus igitur nunc primo de definitione, cum non sit dictum in | Analyticis; quaestio enim difficilis dicta in illis [10] praecedit sermonem de substantia. Et dico de | hac quaestione, qua de causa est unum illud de quo dicimus quod sermo eius | est definitio, ut sermo hominis `animal bipes'. | Et sit hic sermo |B 307v| eius: quare est unum et | non multum, scilicet `animal et bipes'? Quoniam in homine [15] et albo est multum, cum | alterum non sit reliquum. Album in |I 117ra| Graeco. Quoniam subiectum fuerit | homo; tunc enim fit unum, et est albus homo. | Hoc vero alterum non est in reliquo, quoniam | genus non aestimatur congregare differentias. Et si non, tunc [20] idem congregaret contraria insimul. Differentiae igitur quibus | genus dividitur sunt contrariae. Et etiam si unus sermo congregat differentias, | et differentiae sunt multae – verbi gratia, `ambulans bipes non |M 101ra| pennatum' | – quare ista sunt unum et non plura? Non enim sunt unum quia sunt in uno, | quoniam secundum hoc erit unum ex omnibus rebus. Et non oportet ut sit unum nisi omnia quae sunt unum [25] numero, quoniam definitio est | unius sermo de substantia. Ergo debet esse sermo unus; | substantia enim est |N 317va| una et significat rem, sicut diximus. |


[1037b28] |I 117va| |M 101rb|
43. Sed oportet ut perscrutatio primo sit de definitionibus quae sunt secundum divisionem; | nihil enim est aliud in divisione praeter [30] genus quod dicitur primum et differentiae. Alia autem | sunt genera ut primum et differentiae quae exsistunt cum eo, | ut primum animal, quod recipit | animal bipes, et etiam animal bipes non pennatum. Et similiter etiam [1038a1] et si dicitur per plura et universaliter, non est differentia sive dicatur per | multa sive per pauca. Ergo non est diversitas in illa quae dicuntur per pauca aut | per duo, cum dicatur per duo genus, aut sicut | illud quod est animalis. Et animal est genus, et aliud differentia. Album in Graeco. [5] Aut genus non erit modo simplici |I 117vb| aliud a forma quae est sicut forma generis. | Aut erit, sed est sicut materia, quoniam sonus est genus et | materia. Differentiae vero faciunt formas et litteras a sono. | Manifestum est igitur quod definitio est sermo ex differentiis. | Sed oportet dividere differentiam [10] differentiae. Verbi gratia, bipes. Ergo | non oportet |N 317vb| dicere quod bipedis quoddam est pennatum, et quoddam non pennatum. Sed | intenditur bonus sermo, quoniam hoc non sit nisi impossibile divisionis. Sed | divisio bipedis debet esse talis: bipedis aliud est fissorum pedum, et aliud non fissorum pedum. Istae [15] enim sunt differentiae pedis, quoniam fissura pedum est aliqua dispositio propria. | Et ita procedit semper donec perveniatur ad diversa. | Tunc erit forma pedis |M 101va| secundum numerum differentiarum, | et erunt animalia bipedia aequalia numero differentiis. | Ergo manifestum est quod ultima differentia erit substantia solius [20] rei. Et si non, oportet | dicere hos sermones in definitionibus multotiens, quoniam hoc est superfluum in operatione. Et hoc |B 308r| accidit | quoniam cum dicitur `animal bipes de quo praedicantur duo pedes', nullus | dicit animal praeter animal habens duos pedes. Et si dividit | hac divisione proprie, tunc dicet multotiens secundum numerum [25] differentiarum. Et si fuerit differentia differentiae, tunc | ultimum additum erit forma et substantia. Et si dividit accidentaliter | – verbi gratia, quod bipes quoddam est album, et quoddam | nigrum – tunc erit secundum numerum divisionum. Et cum fuerit declaratum quod | definitio est sermo qui est ex differentiis et ex suis partibus etiam, [30] tunc erit manifestum quod si aliquis mutaverit | definitiones tales, ut est definitio hominis, et dixerit ipsum esse animal | bipes de quo praedicantur duo pedes, quoniam haec verba, `de quo praedicantur duo, pes', est superfluum cum dicitur bipes, quoniam | non erit ordo in substantia, quoniam quoquomodo est intelligendum quod | quaedam est ante, et quaedam post. Iste igitur [35] primus sermo in definitionibus quae sunt secundum divisionem. |

[1038b1] |I 118va| |M 102rb| |N 318rb|
44. Et cum perscrutatio sit de substantia, revertamur etiam. | Quemadmodum subiectum dicitur esse substantia, et | quid |I 118vb| est per essentiam etiam, ita et illud quod est ex eis et totum. Et | dictum est de duobus; dictum est enim quid est per essentiam, et dictum est de [5] subiecto, quoniam est subiectum duobus modis. Aut est hoc sicut | animal est subiectum passionum, aut sicut materia.

[1038b6] |I 119ra|
45. Aestimatur | quod universale est causa etiam rerum et quod magis est , quoniam | universalia sunt primae causae rerum magis. Revertamur igitur ad hoc dicendum, quoniam videtur quod impossibile est | ut substantia alicuius sit quae dicuntur universalia; [10] substantia enim prima quae est cuiuslibet |M 102va| est propria cuiuslibet et non est alterius. | Universale autem est commune; non enim dicitur universale nisi illud quod universaliter est plurium rerum. Quorum igitur erit ista substantia? Quoniam aut erit omnium | rerum, |N 318va| aut si fuerit unius rei, erunt | alia illius rei, quoniam illa quorum substantia est una, et quid est per essentiam [15] erit eis unum, cum sit unum per essentiam. |

[1038b16] |I 119rb|
46. Universale autem dicitur de aliquo subiecto. Et | si ita sit, impossibile est ut non sit sicut illud quod est per essentiam. Sed est in hoc | ut animal in equo et homine. Ergo | manifestum est quod habet aliquem sermonem, et in hoc non est diversitas, et si non [20] fuerit sermo omnium eorum quae sunt in substantia etiam. Et si non fuerit hoc, est aliqua substantia non minus, | ut homo hominis in quo | est. Ergo accidit hoc idem, | ut animal in quo est dispositio quasi proprium.

[1038b23] |M 102vb|
47. Et etiam ex rebus quae sunt, | impossibile et non bonum ut sit substantia, |I 119va| si est ex rebus, [25] ut non sit ex substantiis neque ex illo quod est hoc demonstratum, sed ex qualitate; | erit enim ex non-substantia. Et qualitas ante substantiam | – quod est impossibile; impossibile enim est neque secundum definitionem neque secundum tempus neque | secundum generationem passiones esse ante substantiam. |

[1038b29]
48. Et in  Socrate est substantia, |B 308v| cum sit substantia. [30] Ergo erit substantia duobus. Et universaliter accidit. Album in Graeco. | Homo est substantia, et omnia quae dicuntur |N 318vb| hoc modo, ut | nullum eorum quae sunt universalia est substantia, et quia nullum eorum sit aliud separatum. | Verbi gratia, ut non sit animal aliquod aliud a particularibus, neque | aliud ex illis quae sunt ex universalibus omnino. Ex istis igitur [35] declarabitur consideranti quod nullum eorum quae sunt universalia est substantia, et [1039a1] quia nullum eorum quae praedicantur communiter significat hoc, sed | tale. Et si non, accidunt plura alia et tertius | homo.

[1039a3] |I 119vb| |M 103ra|
49. Et etiam hoc est manifestum hoc modo; impossibile enim est quod substantia | sit ex substantiis, cum sit unum sicut illa quae sunt in actu. Duo enim [5] quae sunt in actu secundum hunc modum non |I 120ra| erunt in aliqua hora unum in actu. Sed si | fuerint duo in potentia, erunt unum, sicut est duplex ex duobus in potentia. | Actus enim dividit. Substantia igitur non est unum | ex substantiis quae sunt iam in actu. Et secundum hunc modum | dixit Democritus sermonem verum; dixit enim quod impossibile est unum esse ex duobus aut duo ex uno. Tunc enim essent [10] substantiae magnitudinum indivisibilium. | Et est manifestum quod similiter erit in numero | etiam, si ista sunt unitates, sicut dicunt quidam duo | aut illa in quibus non est unitas in | actu.

[1039a14] |I 120rb| |M 103rb| |N 319ra|
50. Et in hoc quod accidit ex hoc est error, quoniam si [15] est impossibile ut sit substantia omnino | de substantiis | in actu, ergo nulla compositio | est alicuius substantiae. Sed omnes aestimant ex praedictis quoniam definitio aut [20] est substantia tantum, aut est ei magis. Et secundum quod dictum est | nunc, non est definitio substantiae nec alterius rei omnino, nisi dicatur quoniam quodammodo est definitio, | et quodammodo non. Et iste sermo erit de sermonibus dictis post. |

[1039a24] |I 120va|
51. Et ex hoc apparet quid accidit [25] dicentibus formas, scilicet ideas, esse substantias et separatas, et dicentibus cum hoc | quod forma est ex genere et differentiis. Quoniam si | forma et animal est in homine et equo, | tunc aut sunt unum numero aut diversa. Et est | manifestum quod ambo sunt unum per definitionem. [30] Et si aliquid fuerit homo, et est per se | hoc et est separatum etiam, necesse est et illa ex |M 103va| quibus est animal | ut significent hoc et ut sit separatum per substantiam. | Ergo et animal etiam si est idem in | equo, etiam sicut non est idem quodammodo, [b1] quomodo possunt ponere ipsum separatum et ut sit unum? Et quare non est separatum ab eo | ipsum animal?

[1039b2] |I 120vb| |N 319rb|
52. Et si per communicationem sunt bipes et | multipes |B 309r| etiam, necesse est ut in eis sint contraria insimul | in eodem cum hoc etiam. Et si non, quomodo igitur [5] dixit aliquis quod est animal ambulans aut bipes? Et rectum est ut sint | composita aut contacta aut mixta, sed omnia sunt individua quae non separantur, | sed unumquodque eorum habet aliud unum. Ergo erit sicut sermo dicentis | quod illa quorum substantiae est animal sunt infinita; homo enim |I 121ra| ex animali non accidentaliter. | Et etiam ipsum animal erit plura; substantia enim est [10] animal quod est in quolibet, et non dicitur ad aliud. Et si non, erit | homo ex illo, et hoc est genus eius. Et etiam | omnia ex quibus est homo sunt exemplaria. Ergo non erit exemplar dictum de alio, | et de alio substantia; hoc enim est impossibile. Ergo erit illud quod est animal | unumquodque eorum quae sunt animalia. Et etiam ex quo erit ex hoc, et [15] quomodo ex illo quod est animal? Aut quomodo est possibile ut animal quod est |M 103vb| substantia | sit aliud ab eo quod est animal? Et etiam | accidunt ista in sensibilibus, et magis inopinabilia. Et si est | impossibile ut sint huiusmodi, manifestum est quod non sunt exemplaria secundum modum | quem dicunt quidam. |

[1039b20] |I 121rb|
53. Et cum substantia totalis et definitio aliud | et aliud, scilicet quod quaedam |I 121va| substantiae hoc modo quod | definitio congregat materiam, et quaedam est unitas definitionis. Omnia quae dicuntur secundum hoc | habent generationem et corruptionem etiam. Definitio | autem quae est hoc modo non habet corruptionem, quoniam possibile est generari; [25] essentia enim domus non generatur, sed |M 104ra| generatur essentia cuius est |N 319va| domus. | Ista igitur sunt et non sunt sine generatione et corruptione, et declaratum est | quod ista neque generant neque aliquid faciunt. Et ideo | neque definitio neque demonstratio est substantiarum sensibilium particularium. | Habent enim materiam quae quidem habet naturam qua [30] potest esse et non esse. Et ideo corrumpuntur omnia | particularia. Et si demonstratio est ex rebus necessariis, et | definitio est vera, quemadmodum est impossibile | scire aut ignorare illud quod non potest esse tale, sed est secundum aestimationem, | ita non erit demonstratio neque definitio eius quod [1040a1] potest esse alio modo, sed est secundum aestimationem. Manifestum est igitur quod | non habent definitionem neque demonstrationem; quae enim corrumpuntur non sunt manifesta | apud habentes cognitionem quando recedunt a sensu. | Et sermo est conservatus in anima. [5] Et ideo oportet | definientes scire quod cum aliquis definierit aliquod particularium, | quod est ut remaneat illud semper; | impossibile enim est ut definiat. Et non definiat etiam ut unum exemplarium; | exemplar enim est |B 309v| ex particularibus, sicut dicunt, et est separatum.

[1040a9] |I 122ra| |M 104rb| |N 319vb|
54. Et necesse est ut sermo sit ex [10] nominibus, et qui non definit non ponit nomen, | quoniam non erit notum si fecerit. Nomina autem posita sunt communia omnibus rebus. | Ergo necesse est ut hoc sit aliud etiam. Et si aliquis definierit aliquid, | dicet ipsum esse animal aut macrum aut aliud quod est alterius etiam. | Et si aliquis dixerit quod nihil prohibet ut omnia ista sint separata in rebus multis [15] et ut sint insimul istius solius, tunc primo vero erit | duobus, ut animal bipes animali et | bi|M 104va|pedi. Et hoc necesse est ut sit in aeternis | quae sunt ante et sunt partes compositi, et ut sint etiam | separata, si homo est separatus. Aut nullum erit aut utrumque. [20] Si igitur nullum fuerit, non erit genus aliud a forma. Et si | fuerit, differentia etiam erit ante essentiam. Et ista et hoc vocabulum | non destruunt se ad invicem.

[1040a22] |I 122vb| |M 104vb| |N 320ra|
55. Et etiam exemplaria sunt ex exemplaribus, | quoniam quae sunt ex eis sunt maioris compositionis. Et etiam oportet | praedicari per sermonem illa ex quibus est exemplar de pluribus. Verbi gratia, animal et [25] bicubitum. Et si non, quomodo erit? Et etiam scietur sicut illud | quod impossibile est praedicari sermonem de pluribus, sed de uno. Et hoc non aestimatur, | sed aestimatur quod omne exemplar est acquisitum. Quemadmodum igitur est dictum, | latet quod est impossibile ut definitio sit rerum aeternarum, et maxime | illud quod est aeternum, ut sol et luna; non enim [30] peccant in hoc solo, scilicet quia nituntur in talia quae cum recedunt, | erit sol etiam, ut `in nocte latet sub terra', quoniam si | apparet et si occidit, erit sol. Sed hoc non sentitur; | sol enim significat suam substantiam et etiam omnia quae possunt esse in alia, | sicut erit si fuerit aliud tale. Manifestum est quod erit sol. Ergo sol est communis. [b1] Sed iam fuit ex rebus particularibus, ut | Socrates et Plato. Et si non, quare non apparet definitio | exemplaris illius? Quoniam si declaratur, quod illud quod est dictum, hoc est verum | eis qui hoc utuntur. |

[1040b5] |I 123ra| |M 105ra| |N 320rb|
56. Et manifestum est etiam quod plures substantiae quae aestimantur | potentiae. Et similiter partes animalis, quoniam | ex eis non est distinctum unum, sed sunt quasi generata antequam adiungantur et fiat ex eis [10] unum. Et potest aliquis aestimare quod partes rerum animatarum | et partes animae magis quam aliud appropinquant sibi ad invicem | in esse et in actu et in potentia, quoniam habent principia | motus ex aliquo |B 310r| in oppositis. Et ideo quoddam animal postquam | dividitur vivit. Tamen erit omnis potentia cum sit unum et [15] continuum per naturam, non per glutinum et applicationem; | quod enim est tale est diminutio naturae.

[1040b16] |I 123rb| |M 105rb|
57. Et cum unum dicitur sicut dicitur ens etiam, | et substantia unius est unum, et substantia entis est unum numero, | manifestum est quod impossibile est ut substantia | rerum sit unum aut ens, sicut est impossibile ut principium sit essentia elementorum. Sed [20] quaeritur quid est principium ad sciendum duo, et substantia quae est istorum | magis quam aliud est ens et unum et | principium et elementum et causa. Sed non videntur ista esse substantia, | cum nullum aliud commune omnino sit substantia; | substantia enim non est alterius |M 105va| nisi sui ipsius et illius cuius est, et est substantia illius rei. [25] Et etiam in pluribus non erit insimul, et commune insimul | erit plurium. Manifestum est igitur quod nullum universalium | est separatum a particularibus. |

[104028] |I 123va| |N 320va|
58. Sed illi qui dicunt formas esse quoquomodo possunt dicere verum, |I 123vb| cum faciunt eas separatas, cum | sint substantiae. Et quodammodo non est verum; dicunt enim quod eadem forma est in pluribus. [30] Et causa in hoc est quod non possunt narrare quae sunt | substantiae quae sunt ex talibus, utrum sint substantiae quae non corrumpuntur aliae a substantiis particularibus | sensibilibus etiam. Et illi faciunt eas esse easdem per formam quae corrumpuntur. Et dicunt, | “Nos scimus ista esse |M 105vb| hominem,” et addunt | in sensibilibus verbum quod dicit `est' et `non est'. Et si nos non [1041a1] viderimus stellas, tamen essentia earum non diminueretur, et essent substantiae | aeternae. Ergo modo rectum est ut sint necessario, licet non sit scientia apud nos | quid sint. | Ergo manifestum est quod nullum eorum quae dicuntur universalia est substantia, [5] nec aliqua substantia. |

[1041a6] |I 124rb|
59. Et etiam incipiamus |N 320vb| alio modo et dicamus quod oportet dici substantiam | et sicut quid. Rectum est igitur ut ex istis sermonibus | declaretur sermo de illa substantia etiam quae est separata | a substantiis sensibilibus. Et cum substantia habeat principium et [10] causam |M 106ra| aliquam, accipiamus ab eo viam, et quaeramus quare. Secundum hanc dispositionem | semper quaeritur aliud et est alterius; quaerere enim | quare musicus est ab homine | aut est quaerere quod est ante quare homo est ex musico, | aut erit postremo. Quaerere enim quare est quaerere cuius; [15] oportet enim ut esse et essentia declarentur. | Verbi gratia, quoniam luna eclipsatur; | sermo |B 310v| enim de istis rebus est una. Et causa in omnibus est una, quare homo est | homo, et musicus musicus. Nisi aliquis dicat quod | omne unum ex se non dividitur, et hoc est essentia unius. Sed hoc est [20] commune et dicitur de omnibus rebus vere. Et forte quaeret aliquis | quare homo est animal sicut hoc; | manifestum est enim quod non quaeritur quare est homo | et illud quod est homo qui quaeritur, sicut quidam dicunt, quoniam | hoc manifestum est. Si igitur quaestio non fuerit huiusmodi, nihil quaerit, sicut quare [25] est tonitruus quia est tinnitus in nubibus, | quoniam secundum hoc quaesitum erit de alio. Et quare hoc, sicut | lapides et lateres domus; manifestum est enim quod quaerit | causam. Et ista sunt quiditas domus sicut est modo logico, quoniam | in quibusdam rebus potest inveniri quaedam causa, sicut forte invenitur in domo aut scamno. [30] Et in quibusdam quaeritur quid est motor primus; hoc enim est causa. | Sed causa quae est talis quaeritur apud generationem et | corruptionem. Et est forma in essentia. Et | quaestio latet multum in eis quae non dicuntur de aliis, [b1] ut quaeritur quid est homo; est enim modo simplici, | |I 124va| et non distinguitur hoc esse in hoc. |

[1041b4] |I 125ra| |M 106va| |N 321ra|
60. Et cum oportet ut habeat essentiam aut erit essentia [5] etiam, manifestum est quod materia quaeritur quare est. Verbi gratia, | quare est haec domus? Quia est tale et tale, cum fuerit essentia domus. Et | quare est homo? Quia habet hoc et hoc quod est corpus. Manifestum est igitur quod | quaeritur causa materiae, et ista est forma eius quod habet aliquid, | et est substantia. Manifestum est igitur quod in simplicibus non quaeritur [10] neque consideratur, sed quaeritur tale alio modo. | Compositum est igitur aliquid quod est secundum hunc modum, ita quod totum sit unum, | non ita quod sit sicut coacervatio, quemadmodum syllaba | non est littera et B et A, neque | caro est ignis et terra, quoniam ista cum dissolvuntur, quaedam non sunt, [15] sicut caro et syllaba. Litterae vero sunt et | ignis et terra. Et etiam syllaba est aliud quod est litterae, scilicet litterae | vocales et consonantes, sed est aliud etiam. | Et caro non est ignis et terra et calidum et frigidum | tantum, sicut aliud etiam. Si igitur fuerit, necesse ut illud sit etiam elementum [20] aut ex elementis. Si fuerit elementum, | sermo de eo etiam est sicut dictum |M 106vb| idem; caro enim est huius et ignis et terrae et | etiam alterius, ita quod proceditur in infinitum. Et si fuerit ex elementis, | manifestum est quod non est ex uno, sed ex pluribus. Et si non, erit illud idem, | et etiam iterabimus |B 311r| istum sermonem quoniam diximus de [25] carne et syllaba. Et apparebit quod est ex | elemento et causa eius quid est per |I 125rb| essentiam, et quod est alicuius caro et alicuius | syllaba, et similiter aliud etiam. Et hoc est quodlibet, | quoniam haec est causa primae essentiae. Et cum quaedam | non sint substantiae rerum, sed constituuntur insimul substantiae, [30] rectum est ut ista natura appareat in aliqua substantia | quae non est elementum, sed principium; elementum enim est illud in quod | dividitur res et est in re quasi materia, ut A | et B in syllaba. |