Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Aristoteles

Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 6*

(epsilon)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1025b3] |B 295r| |I 89ra| |M 75va| |N 303ra|
1. Manifestum est quod principia et causae entium sunt quaesita secundum | quod sunt entia simpliciter. Aliqua enim est |I 89rb| causa sanitatis et infirmitatis, et res [5] exercitabiles habent principia et elementa et causas, et universaliter | omnis scientia cogitativa habet | principia aut secundum finem |M 75vb| perscrutationis aut secundum perscrutationem simplicem. Et quia | unaquaeque istarum continet aliquod ens et aliquod genus, | ideo utitur illo, et non utitur et quaerit ens universale [10] neque secundum quod est ens, neque aliqua earum perscrutatur secundum quod est omnino. Sed | quaedam secundum hanc intentionem affirmant quod est sensu, et quaedam affirmant secundum positionem, | et secundum hunc modum demonstrant et declarant quae sunt per se generis | sub quo continentur, aut necessario aut facilius. | Et ideo manifestum est ex sequentibus quod substantia non habet demonstrationem, et si non cuius est, [15] sed aliam significationem quoquomodo. | Et similiter etiam non narratur omnino, si genus quo utitur est aut si non est; | in una enim cognitione declaratur quid sit et utrum sit. Et cum | naturalis scientia est etiam alicuius generis entis, continet [20] substantiam in qua est principium motus et | quietis. Manifestum est quod non est activa |B 295v| neque artificialis; | principium enim rerum activarum est in agente, aut intellectus aut ars aut | aliqua virtus, et principium artis est in artibus, scilicet | voluntas. Artificiatum enim et voluntarium sunt idem. [25] Omnis ergo cogitatio agens et speculans | habet aliquam considerationem, |M 76ra| et ista | speculatur de ente quod impossibile est moveri et de substantia | quae in maiori parte est quasi definitio non abstracta. |

[1025b29] |I 90ra| |M 76rb| |N 303va|
2. Et oportet non ignorare illud quod |M 76va| significat aliquid quid sit secundum essentiam et definitionem qualiter est, quasi [30] quaerere absque hoc est facere nihil. | Eorum autem quae determinant et significant quid quaedam sunt sicut simus, et quaedam sicut profundum. | Et differunt quia quaedam accipitur | cum materia, profundum autem non; simus enim est profundum in naso, profunditas autem est | sine materia sensibili. Et omnia naturalia dicuntur modo simili illi quo [1026a1] dicitur simus, ut nasus et oculus et manus et caro et os et | totum animal et folia et radices et tota planta; | definitio enim non fit in aliquo istorum sine motu. | Manifestum est igitur quod in rebus naturalibus quaeritur materia quid sit et determinatur, [5] et quare sit etiam; naturalis enim scientia habet considerare de aliqua anima, | scilicet illa quae non est sine materia. | Manifestum est igitur ex hoc quod scientia naturalis est aliqua scientiarum | speculativarum. Et etiam mathematica est scientiarum speculativarum, sed manifestum non est si scientia rerum quae non moventur est abstracta etiam, | et si sit manifestum quod |M 76vb| quaedam mathemati|I 90rb|ca non moventur et sunt abstracta. [10] Et si aliquid sit sempiternum non mobile et | abstractum etiam, manifestum est quod cognitio eius erit in aliqua scientia speculativa alia a naturali | (scientia enim naturalis est rerum mobilium) neque mathematica, | sed illa quae est ante omnes istas; scientia enim naturalis est rerum | inseparabilium, sed non immobilium, et mathematicarum quaedam [15] sunt rerum immobilium, sed non videntur abstractae, sed quasi in materia. | Prima autem scientia erit rerum immobilium separabilium. Unde necesse est ut omnia | sint aeterna, et maxime ista, quoniam ista sunt | causae rerum apparentium et ex divinis. Modi igitur philosophiae essentiales sunt tres, | mathematicus, naturalis, et divinus; nullus enim [20] ignorat |B 296r| quod si divinus est, quod est in tali natura. | Et scientia nobilis debet esse nobilis generis; | aliae enim scientiae speculativae sunt valde bonae, | sed ista scientia est melior omnibus scientiis speculativis.

[1026a23] |I 90vb| |M 77rb| |N 303vb|
3. Et dignum est quaerere | utrum prima philosophia sit universalis aut alicuius generis [25] aut unius naturae; non enim est una species neque in | scientiis mathematicis etiam, sed geometria et astronomia | sunt alicuius naturae, et scientia universalis est communis omnibus. Si | igitur non fuerit substantia aliqua alia a substantiis exsistentibus natura, | tunc prima scientia est naturalis. Et si aliqua substantia immobilis fuerit, [30] illa erit primum, et scientia eius erit prima philosophia universalis etiam. |

[1026a31] |I 91ra| |M 77va| |N 304ra|
4. Et quia habet considerationem de ente secundum | quod est ens et quid sit ens et quae sunt existentia eo secundum quod ens, | sed tamen ens quod dicitur simpliciter dicitur multis modis, | quorum unus, ut diximus, dicitur per accidens, et unus dicitur [35] quasi verum, et non ens quasi falsum, et aliis modis ab istis secundum modum | figurarum praedicamentorum – verbi gratia, hoc | et quantum et ubi et quando [b1] – et etiam praeter omnia ista quod dicitur potentia | et actu, et cum ens dicitur multis modis, dicamus | de illo primo quod dicitur per accidens. Nulla | enim scientia speculativa utitur tali modo. Et signum eius est [5] quod nulla scientia perscrutatur de hoc, neque activa neque artificialis; | aedificator enim non facit omnia quae accidunt cum artificio domus, | quae sunt infinita. Non enim facit ut domus | adiuvet uni et noceat alii, et universaliter ut sit | aliis modis qui non [10] sunt facti a nobis. Et similiter | geometria etiam non considerat de rebus quae accidunt figuris tali modo, neque si | triangu|I 91rb|lus alius et triangulus habet |M 77vb| duos rectos angulos alios, et | si non conveniant in definitione; accidens enim est quasi aliquod nomen tantum. | Et ideo non male fecit Plato quoquomodo quando ordinavit sophisticum [15] sub eo quod non est; sermones enim sophistici in maiori parte | sunt in eo quod convenit accidenti, sicut illud quod dicitur quod est omnia et non est | (musicus enim et grammaticus |B 296v| sunt idem, et nauta et musicus sunt idem), | et omne quod est non secundum quod dicitur de eo, | sicut ille qui fuit musicus et fit grammaticus, aut ille qui fuit grammaticus et fit [20] musicus, et omnes alii sermones similes istis. Accidens enim videtur prope illud quod non est quoquomodo. | Et hoc manifestum est ex sermonibus exemplaribus; res enim quae sunt alio | modo habent generationem et corruptionem, quae autem sunt modo accidentali | non habent hoc.

[1026b24] |I 91vb| |M 78rb| |N 304rb|
5. Sed tamen loquamur de accidente [25] secundum quod possibile est in sua natura, et qua de | causa sit, et videtur quod cum hoc declarabitur quare non habet scientiam | fixam. Cum in rebus sint quaedam quae semper sunt in | eadem dispositione et sunt necessario, et non illa quae dicuntur violente, | sed quae dicuntur de illis quae impossibile est ut sint alio modo, et quaedam [30] non sunt necessariae neque semper, sed in |I 92ra| maiori parte. Et hoc est | initium et causa essendi accidens; | quod enim est non semper neque in maiori parte vocetur accidens. | Sicut pluvia apud ascensum Canis; | hoc enim accidit quia [35] numquam fuit neque in maiori parte. Et accidit ut homo sit | albus, sed non semper neque in maiori parte. [1027a1] Et aedificator | et medicus curat non in eo quod aedificator, sed per accidens. | Et cocus potest facere |M 78va| ferculum utile, | sed hoc non est scientiae coquendi, et ideo dicitur quod accidit [5] hoc. Secundum igitur hanc dispositionem forte virtutes | agentes erunt aliae, et ista non habent artem neque virtutem | terminatam; causa enim eorum quae sunt aut erunt per accidens | est etiam per accidens. Et cum omnia non | sunt necessario semper, sed pluries et [10] in maiori parte, tunc necesse est ut illud quod est per accidens sit | sicut album; non enim est semper musicum neque in maiori parte, | et si est in aliquo tempore, erit per accidens. Et si non, | omnia erunt necessaria. Et tunc |N 304va| accidens habebit aliam causam | in maiori parte a possibilitate alio modo. [15] Et oportet illud inveniri primo, si aliud non fuerit. Album in Graeco. Principium eorum | aeternum. De istis perscrutabimur post. |

[1027a20] |I 92rb| |M 78vb|
6. Quoniam autem accidens non habet scientiam permanentem, manifestum est. | Omnis enim scientia perma|B 297r|nens aut est illius quod est semper aut illius quod est in maiori parte. Quomodo enim | potest doceri aut addisci quod non est ita, quoniam quod determinatur oportet aut |M 79ra| ut sit semper aut | in maiori parte? Verbi gratia, quod siropus talis adiuvat | febricitantes in maiori parte. Et impossibile est ut aliud [25] |I 92va| dicatur in alio tempore, ut novitas mensis, quae est semper aut in maiori parte. |

[1027a26] |I 92vb| |N 304vb|
7. Dictum est igitur quid | est accidens et quid est causa accidentis et quod | nullam habet scientiam permanentem. | Quoniam autem principia et causae sunt generabilia et corruptibilia [30] etiam absque eo quod generetur aut corrumpatur, manifestum est, quoniam si | hoc non fuerit, tunc omnia erunt necessaria, quoniam si illa quae generantur et corrumpuntur | non habuerint aliquam causam modo acci|M 79rb|dentali, tunc erunt necessaria. Sicut dicimus utrum | erit hoc aut non erit; erit enim hoc, si erit hoc, et si non, non. | Et hoc, si fuerit aliud et secundum hanc dispositionem. Et manifestum est quod semper diminuitur tempus [b1] ex tempore finito, et similiter pervenit ad illud quod est in instanti, sicut dicimus quod si Socrates exierit, | morietur aut infirmitate aut violentia. | Et hoc erit, si aliud fuerit. Et sic pervenietur ad illud quod est instans aut ad aliquid | eorum quae fuerint, ut tale comestum inducit sitim, et hoc si comederit calida. [5] Et hoc aut erit aut non. Ergo morietur necessario. Et similiter si aliquis ordinaverit et dixerit | illa quae iam facta sunt, sermo de eis erit talis, et habent essentiam exsistentem – | dico illa quae iam fuerint essentia eorum et cognitio eorum et generatio eorum. Ergo erunt necessario omnia | generabilia, sicut mors est vivi, quod iam praecessit. Et fit idem [10] sicut contraria sunt eadem, quia sunt eiusdem, sed non sine infirmitate aut violentia, | nisi hoc sit. Manifestum est igitur quod accipit ad aliquod | principium, et hoc non accipit |M 79va| ad aliud. Aut accipit ad illud quod | comprehenditur casu, et non est causa motus omnino. | Sed finis qui est talis erit ad principium habens qualitatem et causam habentem qualitatem. |

[1027b15] |I 93va| |M 79vb| |N 305ra|
8. Et oportet nos perscrutari multum utrum sit quasi perveniens |B 297v| ad materiam, aut ad aliud propter quid, aut ad | illud cuius est motus. | Dimittamus igitur loqui de ente accidentali | (nam sufficit quod determinatum est de eis), et loquamur de vero ente quod non est sicut | falsum; est enim in compositione et divisione, et universaliter [20] in divisione |M 80ra| contradictoriorum, quia habet | affirmativam secundum quod est verum, et secundum quod est compositum habet negativam aliquam, |N 305rb| et secundum | quod est divisum habet falsitatem istius divisionis quae est contradictoria. | Quomodo autem contingit intelligi simul et prius habet alium | sermonem. Et dico simul et prius ne aliquid sit post aliquid, [25] sed ut sit idem. Falsum enim et verum non sunt | in rebus sicut bonum et malum, ut verum sit sicut bonum et | falsum sicut malum, sed sunt in cognitione, | et nulla cogitatio est de simplicibus aut de illo quod est. Omnia igitur quae perscrutanda sunt de esse | quod est huiusmodi et de eo quod non est, dicenda sunt post. Et cum in cognitione est aut [30] compositio aut divisio, non in | rebus, quod est aliud secundum hunc modum ex rebus quae sunt in rei veritate est illud quod significat aut | quid aut quale aut quantum, aut copulatur cum alio, et | cognitio dividit illum. Dimittamus igitur ens quod est quasi accidens et quod est quasi verum; | causa enim unius eorum |M 80rb| non habet definitionem, et causa alterius est [1028a1] cognitio, et utrumque est in genere diminuto generum | entis, et non sunt ex eis quae significant esse entis. Et ideo | dimittatur, et perscrutatur. Album in Romano. Iam determinavimus, ubi diximus [5] quod unaquaeque rerum dicitur multis modis, quod ens dicitur multis modis. Quoddam enim significat quid. Album in Romano.