Aristoteles
Metaphysica
Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
Copyright 2011 © Rega Wood
Variantes (Variants) | Notae (Notes)
Metaphysica 11*
(lambda)
*Bolded Text Quoted by Richard Rufus
[1069a18] |B 327r| |I 171rb| |M 139vb| |N 339ra|
1. Consideratio quidem est de
substantia. Quaesita enim sunt causae et principia substantiae. |
[1069a19] |I 171va| |M 140ra| |N 339rb|
2. Quoniam si hoc totum fuerit quasi aliquod universum, [20] substantia est pars primi. Et si est secundum quod aliquid consequitur aliquid successive,
tunc etiam |
substantia hoc modo est
prima, et post hoc quale et quantum.
[1069a21] |I 172ra| |M 140va| |N 339va|
3. Et cum haec non sunt entia |
simpliciter praeter illa, sed qualitates et motus,
| quia neque album neque rectum dicitur vere
quod sunt entia etiam, | similiter invenitur non-album. Et etiam nullum aliorum est abstractum. [25]
Et antiqui etiam testantur per hoc quod faciunt; illi enim quaerunt | elementa et causas substantiae.
[1069a26] |N 339vb|
4. Qui vero modo sunt | ponunt substantiam esse universalia; universalia enim de quibus dicunt | esse
proprie principia substantiae sunt genera, quia reputatio eorum fuit secundum logicam. | Antiqui autem particularia, ut
ignem et terram, sed [30] corpus universale.
[1069a30] |I 172rb| |M 140vb|
5. Substantiae autem sunt
tres, quarum una est sensibilis, |
et istius quaedam
est | aeterna, et quaedam
corruptibilis, quam omnes concedunt, ut | plantae et animalia, cuius elementa necesse est | accipere aut unum aut plura. Alia autem est
immobilis, et ideo | dicunt quidam quod est abstracta. Et quidam eorum dividunt eam in duo,
[35] et quidam eorum posuerunt formas mathematicas in eadem natura, | et quidam mathematicas
tantum ex istis.
[1069a36] |I 173ra| |M 141va| |N 340rb|
6. Et sermo de istis
duobus est [b1] naturalis, quoniam sunt cum motu, et ista
alterius est, cum non
habeant
unum
| principium commune. |
Substantia autem sensibilis est transmutabilis. Si igitur transmutatio est |
ex oppositis in situ aut ex medio, non ex [5]
omnibus oppositis in situ (vox enim non-album), sed |I
173rb| ex contrario, | necesse est
ut subiectum sit ei quod
transmutatur ad contrarietatem; | contraria enim non transmutantur.
Hoc autem permanet, contrarium autem permanet; materia enim tertia
est a
contrariis. |
[1069b9] |I 173vb| |M 142ra| |N 340vb|
7. Si igitur transmutationes sunt quattuor, aut in quid [10] aut in quale aut in quantum aut in ubi, generatio
autem simpliciter est | in hoc, augmentum vero | in quantum, alteratio autem in passiones, translatio
autem | in locum,
videtur quod transmutationes |M 142rb| non inveniantur nisi in eis quae sunt in unoquoque, | et necesse est ut materia
transmutetur, quia potest utrumque. |
[1069b15] |I 174ra|
8. Et quia ens est duobus modis, omne transmutabile transmutatur ex | eo quod est in potentia ad illud quod est in actu ens. Verbi
gratia, ex albo in potentia ad |
album in actu, et similiter in generatione et corruptione. | Ergo non tantum est
possibile ut sit accidentaliter | ex non-ente, sed ex ente, id est ut sint omnia ex ente [20] in potentia et non-ente
in actu. |
[1069b21] |I 174rb| |M 142va| |N 341ra|
9. Et hoc est unum
quod Anaxagoras ignoravit, et est melius quam quod omnia sint insimul, et est etiam | mixtio Empedoclis,
|B 327v| et hoc Anaximandri. Et sicut | dixit Democritus, |M 142vb| omnia fuerunt nobis in
potentia, in actu autem non, |
quousque invenientur admisceri cum |I 174va| materia.
[1069b24]
10. Et omnia quae transmutantur habent materiam, [25] sed diversam. Omnia |I
174vb| igitur |M 143ra|
aeterna, scilicet omnia quae sunt
ingenerabilia | et moventur secundum translationem, habent materiam, sed non generatam, sed |N 341rb| ex ubi ad ubi. |
[1069b27]
11. Et dubitandum est in hoc, et dicendum ex quo non-ente fit generatio; | non-ens enim tripliciter
dicitur. Si igitur fuerit in potentia, sed non ex qualibet potentia, | sed alterum ex altero.
Et non sufficit etiam ut omnia sint insimul, [30] quia differunt in materia. Et si non, qua de causa
sunt infinita, non unum? Intelligentia enim una est. Si autem materia etiam fuerit una, | et illud erit in actu quod materia fuit in potentia. |
[1069b33] |I 175rb| |M 143rb| |N 341va|
12. Causae igitur sunt tres, et
principia tria, quorum duo sunt contraria, | quorum unum est forma, et alterum privatio, et
tertium materia. [35] Et post ista
neque materia fit neque
forma, | sed illa duo alia. Omne enim
quod transmutatur transmutatur ex [1070a1] aliquo in aliquid. |M 143va| Illud autem a quo transmutatur est motor. Transmutabile autem est | materia. Illud autem ad quod transmutatur
est forma. Et processus est in infinitum, si | cuprum non tantum
fuerit rotundum, sed etiam | cuprum et rotundum
necesse est ut praecedat.
[1070a4] |I 175va| |M 143vb|
13. Et post ista quia unumquodque substantiarum fit [5] ex eo quod est conveniens ei in natura; naturalia enim sunt substantiae, et | illa alia residua
aut sunt artificialiter aut
naturaliter aut casu. | Ars
igitur est principium in altero, natura vero | est principium per se; homo enim generat
hominem. | Causae autem residuae
sunt privationes alterorum
istorum.
[1070a9] |I 176rb| |M 144va| |N 342ra|
14. Sunt autem substantiae tres. Una est
|N 342rb| materia, [10] et est hoc secundum quod videtur, quoniam illud quod est secundum contactum et non secundum ordinem est | materia et subiectum. Natura autem
est hoc, et | etiam tertium
istorum quod est
uniuscuiusque, | ut Socratis et Scalibei,
quoniam in unoquoque intentio huius rei | non est
nisi substantia composita, ut forma domus nisi [15] ars esset. Non esset etiam generatio et corruptio istorum nisi alio | modo sunt entia et non-entia sine materia et |
sanitate et omne quod est per artificium, sed est per causam in eo quod est per naturam. |
[1070a18] |I 177rb| |M 145va| |N 342vb|
15. Et ideo non fecerunt male illi qui posuerunt formas, | quia si fuerint alio modo, sunt omnia quae exsistunt secundum naturam. Sed ex istis,
ignis, caro, os, caput, [20] omnia
sunt materia. Et haec substantia est
illud quod est maius valde, et illud postremum et indivisibile. |
[1070a21] |I 177va| |M 145vb| |N 343ra|
16. Et causae
moventes sunt quae prae|I
177vb|cedunt tantum. | Haec autem quasi
universalia sunt insimul; si enim homo est sanus, tunc | sanitas et homo sunt insimul, et figura sphaerae cupri et | sphaera cupri sunt insimul.
[1070a24]
17. Si autem aliquid remanet in
postremo, quaerendum est de hoc. [25] In quibusdam enim non
est impossibile. Verbi gratia, si anima est talis dispositionis, non | tota, sed intellectus; tota enim forte impossibile. |
[1070a27] |I 178ra| |M 146rb| |N 343rb|
18. Manifestum est igitur quod nullo modo indigemus propter hoc ut formae
sint; homo | enim generat hominem quod est unum. Unde homo ex hominibus, |B 328r| et secundum hoc | in
artificiis; ars enim medicinae est ratio sanitatis. |
[1070a31] |I 179rb| |M 147va| |N 344rb|
19. Et principia sunt rerum diversarum et causae, et sunt | sicut homo debet dicere universaliter
omnia eadem proportionaliter. | Et debet homo dubitare |I 179va| utrum |
materia et elementa substantiarum et relationum et [35] omnium praedicamentorum sint similiter eadem.
Sed est
inconveniens si principia sunt eadem, | substantia autem
et relatio erunt ex eisdem, ex eo [b1] quod
hoc non erit ens, quoniam invenitur extra substantiam | et illa alia aliud universale et elementum
quam illud quod est | elementum eis. Et etiam neque substantia est elementum rerum relativarum, |
neque istae
etiam substantiae.
[1070b4] |I 179vb| |M 147vb|
20. Et etiam quomodo est
possibile ut omnia [5] elementa sunt eadem? Nullum enim elementorum possibile est ut sit | et illud quod est
compositum ex elementis unum. Verbi
gratia, ut A sit B quoddam. |
[1070b7] |I 180ra| |N 344va|
21. Neque etiam ex elementis intellectis, ut de uno aut de ente; | haec
enim duo exsistunt in omni
composito, et nullum | eorum est substantia aut |M 148ra| relatio, sed necessarium. |
[1070b10] |I 180rb| |M 148rb| |N 344vb|
22. Elementa
igitur omnium non sunt
eadem. Et sunt, sicut dicimus, eadem uno
modo, | et non sunt alio modo. Ut elementa corporum, quod est autem
sicut forma | calidum, alio autem modo
frigidum privatio, materia autem | illud quod est in potentia haec duo primum per se. Substantia vero est ista et | quae sunt ex istis, quorum sunt haec principia, et si aliquid sit unum ex calido et frigido, [15] ut caro et os; quod enim fit necesse est ut sit aliud ab illis. | Istorum autem haec sunt
elementa et principia, aliorum autem alia. Ut autem dicatur sic in
omnibus |I 180va| non est eis, sed aequare oportet | comparationem, ut si aliquis diceret quod principia sunt tria, scilicet
forma et | privatio et
materia, sed quodlibet istorum est diversum [20] in unoquoque generum. In colore album, nigrum,
superficiem planitiem. | Obscuritas, lumen,
aer, et ex istis dies et
nox. |
[1070b22] |I 180vb| |M 148vb| |N 345ra|
23. Et quia causae non tantum sunt in eis quae fiunt, sed ea quae sunt | extrinsecus,
manifestum est quod principium et elementum diversa sunt. [25] Quod autem movet aut sistit est quasi aliquod
|I 181ra| principium. Elementa igitur secundum aequalitatem comparationis quae est | secundum convenientiam tria sunt,
causae autem et principia sunt
quattuor. | Et aliud alii est causa prima etiam secundum quod est movens aliud. | Sanitas, infirmitas, corpus; quod movet medicina. Forma non ordinatur | sicut illud;
quod movet artem aedificator. |
[1070b30] |I 181rb| |M 149ra| |N 345rb|
24. Movens autem in rebus naturalibus | homo hominis. In eis autem quae sunt ex cognitione forma
est aut suum |
contrarium. Quapropter
causae aliquo
modo sunt tres, sicut et quattuor; | medicina
enim est aliquo modo sanitas, et ars aedificandi forma domus, | et homo |M 149rb| generat
hominem. Et quod est extrinsecum ab istis, [35] quod est principium
omnium. |
[1070b36] |I 181va|
25. Et quia quaedam res sunt abstractae, et quaedam non abstractae, illae sunt substantiae. [1071a1] Propter
hoc inveniuntur istae causae; praeter enim substantias | non inveniuntur passiones et motus eorum. Et
post hoc erunt ista |M 149va| | anima forte et corpus aut intellectus aut
desiderium in corpore. |
[1071a4] |I 182ra| |M 149vb| |N 345va|
26. Et etiam alio modo
principia proportionaliter sunt eadem, ut [5] potentia et actus. Sed haec sunt rerum diversarum
diversa et |
modis diversis; in quolibet enim invenitur idem
quandoque in actu, | quandoque in potentia, ut
vinum aut caro aut
homo cadunt. | Ista etiam in
causis |B 328v| praedictis; forma enim est in actu |
cum fuerit abstracta, et quod ex utroque est et privatio, ut [10] obscuritas aut infirmus.
Et in potentia materia, et hoc est | possibile ut recipiat utrumque. Et alio modo
diversum in actu et in potentia, | in qua non est materia una et cuius | forma non est eadem, sed diversa, ut sunt elementa causae
hominis, scilicet | ignis et terra sicut
materia, et forma propria, etiam
[15] aliud
extrinseco, ut pater, et extra ista sol et | orbis declivis, cum non sit materia neque forma neque privatio neque | aequale in specie etiam,
sed motor.
[1071a17] |I 182rb| |M 150ra| |N 345vb|
27. Et etiam
considerandum est quod quaedam | sunt quae possumus dicere universaliter, et quaedam quae possumus
dicere particulariter. Et prima |I 182va| principia | habent materiam quae est in
actu, hoc est prius, et aliud in
potentia. Et illa [20] universalia
non sunt, quoniam quod est individui est istius
individui; | homo enim est hominis universaliter, sed | nullus Chilus neque filius, et ideo te pater | tuus. Et hoc B ad hoc
B,
universaliter autem B ad B
simpliciter; | formae
et enim substantiarum aliae sunt [25] causae aliorum. Et elementa, sicut dictum
est, ea quae non sunt in eodem genere | ex coloribus et contrariis et substantiis et quantitate
praeter ea quae conveniunt, | et quae sunt in eadem forma |M 150rb| et differunt secundum formas. Sed |
quodlibet singularium est aliud, et materia et forma et
illud quod movet, | quamvis non sint idem universaliter. |
[1071a30] |I 183ra| |M 150va| |N 346ra|
28. Quoniam autem quaestio
nostra quae
sunt principia et
elementa substantiae et relationis et
quantitatis, | utrum sint eadem aut diversa, manifestum est quod sunt quae dicuntur multis
modis | in quolibet. Et cum dividantur, non
sunt eadem, sed diversa, | praeter illud quod est sic in omnibus
etiam. Sic autem sunt eadem secundum aequalitatem
comparationis | forma, movens. Et sic etiam [35] causae substantiarum sunt sicut similia
eorum omnium, quae auferuntur
cum illa auferuntur, et |
etiam primum in perfectione. Et sic aliud prima omnia quae sunt | contraria, quoniam ista non sicut genera dicuntur neque multis modis, [b1] et etiam materia
eorum.
[1071b1] |I 183va| |M 150vb| |N 346rb|
29. Quae autem sunt principia sensibilium | et quot et quomodo sunt eadem et diversa
dictum est. | Et quia substantiae sunt tres, quarum duae sunt naturales, et
una | est immobilis, loquendum est de ista. Et narrandum est
quod |M
151ra| necesse est [5] aliquam
substantiam aeternam non mobilem esse. Substantiae enim praecedunt omnia
entia. | Si igitur omnes substantiae fuerint corruptae, omnia entia erunt corrupta. Sed est impossibile ut
| motus fiat aut corrumpatur; semper enim fuit. Neque tempus etiam, | cum sit impossibile prius et
posterius esse si tempus non fuerit. [10] Motus ergo secundum hunc modum continuus est sicut tempus; aut enim erit idem,
aut passio motus. | Sed motus continuus non invenitur nisi in loco, et ex istis, circularis. |
[1071b12] |I 184ra| |M 151rb| |N 346va|
30. Sed si fuerit substantia
movens aut agens et nihil agit, | non erit
motio; possibile enim est quod illud quod est in
potentia non | agat. Et si non, nihil
prodest ponere substantias aeternas, [15] ut
dicentes formas, nisi in eis sit
principium quod potest | transire. Sed hoc non sufficit, neque aliud
etiam | extra formam; si enim non |B 329r| sit, |I
184rb| motus non fuerit. | Neque si egerit, et substantia eius fuerit potentia;
non enim erit |
motio aeterna, quoniam quod est in potentia possibile est ut non
sit ens. [20] Necesse est igitur ut tale |M 151va| principium sit
substantia quae est actio.
Et etiam
oportet ut | illae substantiae sint entes extra
materiam, cum necesse est ut sint aeternae. | Si etiam aliud fuerit
aeternum, actio est. Quamvis hic sit quaestio; | aestimandum enim est quod omne agens habet potentiam qua potest, et | non omne quod potest per potentiam agit. Unde potentia videtur prior. [25]
Sed tamen quamvis sit sic, nullum quidem entium erit ens,
cum sit possibile | ut sit et non sit ens. Quamvis secundum loquen|N 346vb|tes in divinis |
generantes mundum ex nocte dicunt, et naturales dicentes quod | omnia fuerunt insimul, impossibile est ut sint eadem omnibus. | Et si non,
quomodo moventur, si
non habent in actu causam? [30] Materia enim substantia carpentarii impossibile est ut moveatur per se, sed
carpentarietas.
Neque sanguis menstruus | neque
terra, sed semina et sperma.
Et ideo | quidam ponunt separationem, ut Plato et Leucippus; | dicunt enim motum esse aliquid. Sed quare | non dicunt neque causam; nihil [35] enim movetur, sed oportet ut semper sit aliquid
sicut modo est. Aut naturaliter fit | aut
violente aut ex alio. Et post qui est primus? Multum enim differt. |
[1071b37] |I 184vb| |M 152ra| |N 347ra|
31. Neque etiam possibile est Platoni |I 185ra| [1072a1] dicere, qui multotiens aestimabat quod principium est illud | quod movet se;
anima enim, sicut dixit, est in postremo cum caelo. |
[1072a3]
32. Quoniam autem potentia prior est actu in aestimatione |M 152rb| | quodammodo recta et quodammodo non recta, dictum est
quomodo. Quoniam vero [5] actus est prior
testatur Anaxagoras;
intellectus enim est actus. | Et etiam Empedocles ponit amicitiam et litem. Et etiam ponentes | motum esse semper, ut
Leucippus; | fovea enim et nox sunt infinita. Sed eadem semper sunt, aut
secundum reciprocationem aut alio modo, | si actus est prior potentia.
[1072a9] |I 185rb| |N 347rb|
33. Si igitur idem est semper et circulariter, necesse est ut agat sic per se |B 329v| et sic per alterum. Caelum igitur
primum est aeternum. |
[1072a10] |I 185va| |M 152va|
34. Si igitur idem
semper fuerit circulariter,
oportet aliquid
semper esse
permanens quod agat unam actionem consimilem. Et si | generatio et corruptio sit, oportet aliud esse quod agat |
multis modis. Ergo necesse est | ut agat per
se secundum hunc modum, et alio modo
secundum alium modum. Et
necesse est ut illud sit aut alio modo aut | primo modo, et illud etiam est [15] causa sui ipsius aut alterius. Primum igitur
et melius; illud | enim
fuit causa ut semper sit secundum eandem dispositionem consimilem. Causa autem ut sint plures
modi iam
fuit alia. | Semper autem est et plures modi
utrumque. Et manifestum est quod | motus non sunt sic. Quomodo igitur quaerenda sunt principia, | et si non
secundum hunc modum? Secundum
alium modum possibile est ut omnia sint
ex [20] nocte, et ut etiam sint insimul et ex non-ente.
Et | ista igitur non deficiunt;
|N 347va| aliquid enim semper movetur motu non-quiescenti, scilicet | quod secundum circulationem. Et hoc manifestum est non tantum potestate, sed et actu. | Primum igitur caelum est aeternum.
[1072a23] |I 186ra| |M 152vb|
35. Est quidem igitur quod movet cum non movetur. | Et quia etiam
est |N 347vb| motum et etiam motor,
et medium. [25]
Aliquod est movens cum non movetur. |
[1072a26] |I 186rb| |M 153ra|
36. Et movet sicut movet desideratum et intellectum, cum non movetur. | Et
principia istorum eadem sunt.
Et desideratum est | sensus qui distinguit. Et primum affectatum quod est sensus et desideratum magis, | quia aestimatur proprie
esse magis, et non aestimatur quod
desideramus. |
[1072a30] |I 186vb| |M 153va| |N 348ra|
37. Principium autem est imaginatio per intellectum. In|N 348rb|tellectus vero est ex intellecto. Et intellecta sunt | alastogia ultima per se et singulariter, et ex istis substantia est prima, | et ex hoc simpliciter quod est in actu. Unum autem et | simpliciter1 non sunt idem; hoc enim significat mensuram, simpliciter | autem significat quomodo. Et etiam illud [35] quod eligitur per se in unitate elementorum et est valde nobile, [b1] cum primo acquiritur. Quoniam autem in | non mobilibus invenitur propter quid, hoc demonstrat divisio; propter quid enim invenitur alicui et huic, | et hoc quidem ex eis est ens, hoc autem non-ens. Movet igitur sicut amatum. | Per motum autem movet illa alia.
1Rufus, SMet 11.8.E3: “Consequenter dicit quod ‘unum’ et ‘simpliciter’ non significant idem. ‘Unum’ enim significat mensuram secundum modum famosum eius; ‘simpliciter’ autem significat quomodo, hoc est modum <modus TV> rei, cum sit <add. seu antic. ad V> adverbium” (S 125rb, T 198, V 96ra-96rb).
[1072b4] |I 187va| |M 154rb| |N 348va|
38. Si igitur aliquid movetur,
possibile est [5] ut sit
diversarum dispositionum. Igitur
si allatio et prima actio qua | movetur
fuerit, possibile est ut locus sit diversis dispositionibus, | et quod in substantia non est
diversitas. Et quia illud quod movet ipsum est immobile, | cum est ens in actu, impossibile est omnino ut sit secundum aliam |I
187vb| dispositionem. Et allatio | est prima transmutationum, et est quae est secundum circularitatem,
[10] et hoc est motor istorum. De necessitate igitur invenitur principium. Etiam
quod est de necessitate
| sit principium.
Necessitas autem dicitur secundum hos modos. | Quaedam igitur est violente, quia est extra naturam, | et quaedam impossibile est
ut sit simpliciter alio
modo quam sit. | Caelum igitur et natura continua sunt sic per principium. |
[1072b16] |I 188ra| |M 154va| |N 348vb|
39. Voluptas enim est actio illius etiam. | Et ideo vigilia
et sensus et intellectus sunt voluptuosa. Spes | autem et rememoratio sunt propter ista. Intelligere autem quod est
per se est | illi|I 188rb|us quod est nobilius per se, et quod est maius est illius quod est maius.
Et quod [20] intelligit se. Est intellectus per acquisitionem intellecti; sit enim intellectum | quando intelligit. Intellectus igitur et intellectum idem; | recipiens enim intellectum et
substantiam
est intellectus, et non intelligitur nisi | cum habet. Aestimatur igitur quod intellectus |M 154vb| est illud divinum magis quam
hoc. | Desideratum
autem est
aliquid valde nobile et voluptuosum.
Si igitur [25] deus semper est sicut nos in aliqua hora, hoc est mirum. Et si magis, |
magis mirum. Est quidem sic. Et est vita. Quia actio | intellectus est vita, et illud est intellectus | per
se, et habet vitam nobilem et semper aeternam. | Deus igitur est unus aeternus in fine
nobilitatis. Ergo est vita et est continuum [30] aeternum. Hoc quidem est deus. |
[1072b31] |I 189ra| |M 155rb| |N 349rb|
40. Omnes autem qui aestimabant aestimationem Pythagoricorum et Achilli | quod bonum et nobile non est in primo, quia | causae plantarum et animalium sunt principia, | et
quod bonum et perfectum |B 330r| sunt in eis quae sunt ex istis, non verum reputant;
[35] semina enim sunt ex aliis
praecedentibus perfectis. [1073a1] Primum autem non est |M 155va| semen, sed aliquid
perfectum. Verbi gratia, quod |N 349va| | hominem oportet esse ante sperma, non illud
quod fit ex hoc, | sed alius ex
quo fit semen.
[1073a3] |I 189rb|
41. Quoniam autem aliam substantiam aeternam non mobilem abstractam a
sensibilibus esse [5] manifestum est hoc modo.
Et iam
declaratum est |
hanc substantiam non
habere aliquam magnitudinem, sed neque partem | neque divisionem habet. Movet enim in tempore infinito.
Nullum autem | finitum habet potentiam infinitam. Omnis igitur magnitudo | aut finita aut infinita. Et ideo non erit in magnitudine
finita neque infinita, quia [10]
magnitudo infinita nulla est. |M 156va| | Et etiam manifestum est quod non
patitur neque transmutatur; omnis enim motus
post locales sunt. | Haec igitur manifesta sunt esse talia. |
[1073a14] |I 190va| |N 350rb|
42. Utrum autem ponenda est substantia talis una aut plures, [15] et quot sunt? Et non
debemus occultare sermones aliorum, sed dicere | iudicia eorum; nihil enim manifeste dixerunt in multitudine. |
Sententia enim de exemplaribus | non habet perscrutationem propriam omnino; |
dicentes enim exemplaria dicunt ea esse
numeros. De numeris autem quandoque [20] dicunt eos esse infinitos, et quandoque usque ad decem. | Quare autem multitudo numerorum est sic nihil |
dixerunt demonstrationum. |
[1073a23] |I 190vb| |M 156vb|
43. Nos autem dicamus de
substantiis divinis;
principium enim et | primum entium non movetur
neque essentialiter neque [25] accidentaliter,
et movet et facit primum motum aeternum etiam. | Cum igitur motum necesse est ut moveatur per aliquid, | primus autem
motor non movetur per se, et motus aeternus fit
| per motorem aeternum, et unus per unum, et nos videmus quod | praeter motum
totius simplicem, de
quo dicimus |N
350va| moveri [30] a substantia
non-mobili, alios motus | aeternos qui sunt erraticorum
(corpus enim circulare est aeternum sine
quiete; | hoc quidem declaratum est in
naturalibus), necesse est | igitur ut unusquisque
istorum motuum fiat per aliquid quod
non movetur
per | se et per substantiam aeternam; natura enim stellarum est aeterna
etiam. [35] Et cum motor est
aeternus etiam et ante motum, | necesse est ut illud quod est ante substantiam sit etiam substantia. | Manifestum est igitur quod necesse est ut substantiae sint secundum numerum illorum, | et quod
sint aeternae naturaliter
et immobiles per se, et quod sint sine magnitudine
|M 157ra| [b1] propter causam praedictam.
[1073b1] |I 191ra|
44. Quoniam autem substantias esse, | et earum haec est prima, haec autem secunda secundum ordinem | motuum stellarum, manifestum est. Multitudo autem | motuum scienda est a propria philosophia mathematicorum; [5] ista enim utitur scientia de | substantia mobili2 sensibili, sed aeterna. | Illa autem non utitur scientia de substantia omnino, sicut de numeris et de | mensura omnino. Quoniam autem motus erraticarum plures sunt, | manifestum est et eis etiam qui parum conside|I 191rb|rant; unaquaeque enim [10] stellarum erraticarum videtur moveri plus uno motu. |
2Cf. Rufus, SMet 11.11.E1: “Consequenter dicit quod numerum motuum oportet nos scire sed non ex hac scientia – non enim est proprium huius scientiae – sed ex astrologia. Ipsa enim considerat de substantia sensibili et <om. SV> incorruptibili mobili” (N 234rb, S 126vb, T 241, V 100rb).
[1073b11] |I 192ra| |M 158ra| |N 351rb|
45. Quot autem sunt
dicamus secundum quod
dixerunt | quidam mathematicorum, ut aliquo modo imaginetur | aliquam multitudinem terminatam. Et quod relinquitur |
quaerendum est a nobis aut ab eis qui inquisierunt de
hoc, [15] si aliud apparuerit ab eo quod dictum est modo, | quamvis sit |B 330v| perscrutandum de duabus sectis, et concedendum sermones illius qui magis perfecte perscrutatus est. | Oditius vero ponit motum utriusque
solis et lunae | in tribus sphaeris, quarum prima | est |I 192rb| stellarum non
erraticarum. Secunda quae est [20] in medio
signorum. Tertia autem quae declinat | in latitudine signorum, et illa in qua luna movetur magis | declinat in latitudine quam in qua exsistit sol. |
[1073b23] |I 192va| |M 158rb| |N 351va|
46. Stellarum autem erraticarum unaquaeque |M 158va| est in
quattuor sphaeris, et | earum prima et secunda sunt illa eadem. [25] Illa autem quae non est erraticarum et defert omnes per suum motum | et illa quae est ordinata sub ista, cuius motus
est in | medio signorum,
communes sunt omnibus. | Tertia autem, quae est omnibus, poli eius sunt in illa quae est medii | signo|I
192vb|rum sphaera. Motus autem
quartus movetur [30]
ad medium istorum. Et poli
tertiae sphaerae |
aliarum quidem
stellarum est propria, Veneris autem |
et Mercurii una.
[1073b32] |I 193ra| |M 158vb| |N 351vb|
47. Kilonius autem in positione quidem | sphaerarum convenit cum Oditio. | In multitudine autem in Iove quidem et [35]
Saturno convenit. In sole autem et | luna videtur ponere duas sphaeras | additas, si aliquis voluerit dare apparentia,
erraticarum | autem uniuscuiusque una.
Necesse est igitur, quoniam
stella non movetur per suum
corpus, sed movetur in sphaera, si [1074a1] omnes congregentur
secundum quod dant apparentiam
in unaquaque
erraticarum,
ut sint | aliae
sphaerae pauciores eis quae revolvuntur gyrative | et revertunt primam | sphaeram ad suum
situm semper eundem, quae est
stellae ordinatae sub ea; haec enim [5] tantummodo possunt
esse motus
erraticarum. | Sphaerae igitur in quibus movetur quaedam sunt
octo, | et quaedam vigintiquinque. Et ex
istis non oportet | gyrative in
eis moveri quae moventur in eis faciliores earum tantum. Quae autem moventur motu | gyrativo duarum primarum sunt [10] sex et quattuor.
Postremarum erunt sexdecim. Numerus igitur omnium | quae moventur et quae movent istas motu gyrativo sunt |I
193rb| quinquaginta | et
quinque. Si autem nullus addat quae diximus
lunae et soli, | omnes sphaerae erunt quadraginta et septem. [15] Multitudo igitur motuum | sit
tanta. |
[1074a15] |I 193vb| |M 159rb| |N 352ra|
48. Necesse est igitur reputare quod principia immobilia | et sensibilia sunt huius numeri. Quod autem est | necessarium dimittendum est fortioribus. Si autem non |
aestimant quod motus omnino non est conveniens motui stellae, | et ratio etiam dat quod aestimandum
quod omnis natura et omnis
substantia in qua passio non exsistit et est
per [20] se invenit dispositionem meliorem, non | erit igitur alia natura omnino nisi ista. Immo necesse est quod |M 159va|
| numerus substantiarum sit iste, quoniam si alia fuerint, movebunt
| igitur, quia sunt perfectio motus, sed |
impossibile est ut alii motus sint a praedictis. Et aestimandum
est hoc de [25] motis, quoniam si omnis motus est
propter rem motam, | et omnis motus est per aliquem motorem, nullus | motus est omnino propter se neque
propter alium motum, sed | propter stellas, quoniam si motus esset propter motum, necesse est ut ille | sit propter alium. Et cum impossibile
est ut illud quod est [30] in
perfectione |B 331r| sit infinitum, et omnis
motus est corporis divini corporum | quae
moventur in caelo.
[1074a31] |I 194rb| |M 159vb| |N 352rb|
49. Quoniam autem caelum est unum manifestum est, | quoniam si
plures caeli fuerint, erunt sicut
homines. Si autem | principium unius omnis est unum, |M 160ra| et fuerit numero
unum plura et
aliud. Numero | multum habet materiam; sermo enim
unus
qui est idem est
etiam plures, ut sermo [35] hominis,
Socratis autem unus. Quod autem est essentia prima
non habet | materiam, quia est
perfectio. Primus igitur motor qui non movetur est unus ratione et numero. Motor igitur motus |
continui oportet semper ut sit unus
tantum. Ergo unum est
caelum tantum. |
[1074b1] |I 194va| |N 352va|
50. Et accepta sunt ab
antiquis valde
aliqua quae sunt | in posterioribus sicut fabulae, quoniam ista sunt dii, | et quod deus continet omnia |M
160rb| naturalia. Alia autem similia sunt | fabulis [5] propter usum legum et illud quod est bonum hominibus. | Et ideo dicunt quod ista sunt similia quibusdam aliis animalibus, | et alia
similia istis non convenientia | dictis. Si igitur aliquis distinxerit ex istis, et accepit primum
tantum; | opinabantur enim
quod primae substantiae sunt dii, [10] et secundum quod oportet, cum iam dictum sit multotiens in | eo
quod est
possibile cuilibet artificio et
philosophiae, et etiam | corrumpuntur.
Et istae sententiae eorum
remanent usque modo
quasi reliquiae. |
[1074b13] |I 195ra| |M 160va|
51. Sententia autem patrum praecedens omnia est haec, | quantum declaratum est nobis ex illa, et est intellectu tantum. [15] Et in eo sunt plures dubitationes; videtur | enim esse ex apparentibus ut sit valde divinum. Quomodo autem est tale | valde est |I 195rb| difficile. Quoniam si nihil intelligit, quid | est illud nobile quod est ei? Non enim est ei nisi sicut dormienti. | Et si intelligit, habet3 alium dominum, quoniam hoc [20] intelligere non est substantia eius, sed potentia in eo. Non erit igitur substantia nobilissima, | quia nobilitas non inest ei nisi quia intelligit. Et etiam si | substantia eius est intelligentia, est igitur aut sui ipsius | aut alterius. Et si alterius, quid est illud quod est unum et non aliud? Aut utrum | non est differentia omnino intelligere bonum |N 352vb| aut |M 160vb| quodcumque? [25] Impossibile est ut sit intellectus in diversis; manifestum est enim quod ipse | intelligit intellectum valde divinum et valde nobilem. Et non transmutatur; | transmutatio enim est ad malum, et quod est tale est aliquis motus. | Et primo si non intelligit, sed est potentia, necesse est | ut consecutio intelligendi inducat ei lassitudinem. Et postea manifestum est [30] quod valde nobile erit aliud ab intellectu et intellecto; | intelligere enim tunc erit eius quod habet intelligere vilius. | Et si ita sit, oportet fugere ipsum; non videre enim quaedam est nobilius et melius | quam videre. Nobilius enim non intelligit. Ergo intelligit se, | cum sit fortis,4 et ipse intelligit intelligere. [35] Sed ipse videt semper quod alterius est scientia, et si sensus et | aestimatio et intelligere sui ipsius accidentaliter, et etiam si | intelligere et passio sunt aliud et aliud. Cum igitur erit bonitas, | quoniam essentia intelligendi non est eadem et passio. Sicut in quibusdam scientia est scitum, [1075a1] quoniam et in rebus intellectis substantia est sine |M 161ra| | materia et quod est per essentiam, et in essentialibus autem res est | ratio et intellectus. Intellectum enim non est aliud | ab intellectu. Omne igitur quod non habet materiam est idem; |B 331v| [5] intelligere enim et passio est etiam idem. Remanet quidem dubitatio si intellectum est compositum, | quoniam |I 195va| si transmutatur in partibus totius. Aut | non dividitur omne quod non habet materiam, ut intellectus humanus. | Et quod est compositus de bonitate | in hoc est secundum hunc modum, sed nobile in aliqua re est omne et est aliud, [10] et secundum hanc dispositionem intelligere est per se in omni saeculo. |
3Cf. Rufus, SMet 11.13.E1: “Si intelligit aliud a se et extra se, et intelligit in actu, habebit igitur alium dominum supra se; illud enim intellectum quod est aliud <alius V> a se, quia est intellectum, est perfectio eius” (N 236rb, S 128ra, T 283, V 99rb).4Cf. Rufus, SMet 11.13.E1: “Si igitur nobilius est ut non intelligat illa vilia, neque etiam <om. S> intelligit <intellexit V> nobilius se, quia nihil est nobilius eo, neque <in V> etiam aeque nobile, quia nihil est tale, intelligit igitur se tantum, cum sit fortis <solus NT>, ut dicit, hoc <praem. et NT> est, cum intellectus eius sit <om. S> nobilior omnibus aliis intellectibus <om. V>” (N 236rb-236va, S 128ra, T 286, V 99va).
[1075a11] |I 196va| |M 162ra| |N 353va|
52. Et perscrutemur etiam quomodo in natura totius | bonum et nobile, utrum sit aliquid
distinctum | per se aut per |M 162rb| ordinem. Aut in utroque modo,
ut in exercitu. | In
civitate
enim est
bonum et in duce exercitum. Et iste
magis; [15] iste enim non est propter
ordinem, sed ille propter istum. | Omnia enim
ordinata sunt insimul
aliquo modo, sed non ordine consimili. Sunt
natantia | et volantia et plantae, sed tamen non sunt in tali dispositione in qua non comparantur | ad
invicem omnino. Immo
aliquid; | omnia enim ordinata sunt ad invicem in respectu alicuius. Sed quemadmodum
liberi domus [20] raro licentiantur ad
faciendum quicquid
comprehendunt, sed omnes actiones eorum aut plures sunt | ordinatae. Servientes autem et lupi in pauco | communicant illis in actione, et maior pars
a|I 196vb|ctionum istorum
est quocumque quolibet et qualibet; | principium enim utriusque quolibet est tale sicut natura.
[1075a23] |I 197rb| |M 162vb| |N 353vb|
53. Et ego dico eis quod
omnes coguntur ad | dividendum iudicium, et quod alia huius dispositionis in quibus communicantur [25] omnia in toto.
Oportet enim nos non ignorare omnia
impossibilia contingentia, et quae | impossibilia sunt de sermonibus aliorum, et quod illud quod
dixerunt non derisorie dixerunt, |
et in quibus est pauca
dubitatio; | omnes enim faciunt
omnia ex contrariis. Sed non | recte
|M 163ra| faciunt neque in omnibus neque [30] in quibus sunt ex contrariis;
contraria enim non patiuntur | ad invicem. Nos autem dissolvamus
hanc quaestionem sermone necessario aliquod tertium | esse. Et si posuerunt alterum contrariorum esse
materiam, sicut | ponunt non-aequale aequalis, et unum multitudinis, hoc etiam dissolvamus | tali
modo; una enim materia nullo modo est contraria. [35]
[1075a35] |I 197va| |M 163rb| |N 354ra|
54. Et etiam mendacium est acquisitum in omnibus praeter in uno; malum enim | per se est unum
elementorum. Alii autem non dixerunt malum | et bonum esse principia, quamvis in maiori parte in omnibus bonum est principium. | Et quidam eorum
dicunt quod hoc est
principium bonum, sed non |I 197vb| simpliciter [b1] dicunt quod bonum est
principium quasi perfectio aut quasi movens aut quasi forma. | Et Empedocles etiam dicit modo impossibili; ponit enim bonum amicitiam. | Et hoc est
principium quia est quasi movens,
quia aggregat, et est quasi materia | quia est pars admixti. Quoniam esse
accidit alicui uni [5] ut habeat principium quasi materiam etiam et quasi movens, sed tamen essentia non est | una, secundum quid igitur est amicitia? Et impossibile est etiam ut | sit lis
quae non corrumpatur omnino, cum talis sit natura mali
et cum habeat naturam mali. |
[1075b8] |I 198ra| |M 163va| |N 354rb|
55. Anaxagoras autem dicit: bonum est principium quasi movens; intellectus enim movet. |
Sed movet propter aliquid. Dixit igitur alium
sermonem non sicut videtur; [10] medicina
enim est aliqua materia
sanitatis. Et
impossibile est etiam | non
ponere contrarium boni et intellectus. |