Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Richardus Rufus Cornubiensis
Scriptum in Aristotelis Metaphysicam
Redactio brevior, liber 3, 4, 5, 6, 7, 8, 9, 10

Copyright 2015 © Rega Wood, Neil Lewis, and Jennifer Ottman

October 2015 version

Lectiones variantes (Variants) | Notae (Notes)


[Tractatus V: Delta

Pars I: De initio et de causa]

Initium dicitur illud [5.1.1012b34 tc1].

1.Q1 Dubitatur super hoc quod dicit [5.2.1013b12-15 tc2] quod unum et idem sit causa contrariorum. Apparet enim quod non. Nauta enim inquantum est praesens est causa salutis, et inquantum absens est causa periclitationis; istae autem dispositiones sunt diversae; ergo diversae sunt causae istorum effectuum, scilicet praesentia et absentia. Aut ergo erit unum et idem causa istarum duarum dispositionum aut duo. Si duo et non unum, ergo falsum est quod dicit Aristoteles. Si unum, quid est illud unum in isto subiecto?

Dicendum quod istae duae dispositiones sunt causae contrariorum effectuum, sed una dispositio earum habet sui causam efficientem, alia autem non, sed deficientem. Unde est reducere unam ad non-causam et aliam ad causam. Et ideo dicit unam esse causam contrariorum effectuum.

1.Q2 Sed nunc potest quaeri quare iste tractatus multiplicitates nominum distinguat; nos enim videmus quod non sic facit in aliquo tractatu naturalis scientiae. Sed si determinat aliquam quaestionem ibi sic per multiplicitatem alicuius nominis, ibidem distinguit illam et non multiplicitatem omnium nominum simul.

Ad hoc solvit Commentator, dicens quod multiplicitas istorum nominum non est pura aequivocatio, sed analogia. Et ista philosophia distinguit illa nomina, quia distinguere ista est numerare partes subiecti de quo considerat ista philosophia, et hoc pertinet huic philosopho. In scientia naturali non sic distinguuntur multiplicitates nominum, sed solum ut dividatur una intentio ab alia intentione et ut una dimittatur et alia assumatur. Et ideo nomina distinguere non est pars scientiae naturalis.1

1 Averroes, In Metaph. 5.1: ... (ed. R. Ponzalli, p. 63; Iunt. 1552, 8: 47v; Iunt. 1562, 8: 100v).

1.Q3 Consequenter potest quaeri quare incohat ab hoc nomine 'initium' [5.1.1012b34 tc1].

Videtur enim quod melius deberet incipere ab hoc nomine 'causa' vel ab 'ente'.

Et dicit Commentator quod quia ista philosophia considerat de principiis entis secundum quod ens, ideo determinat de hoc nomine 'initium'.2

2 Averroes, In Metaph. 5.1: ... (ed. R. Ponzalli, p. 64; Iunt. 1552, 8: 47v; Iunt. 1562, 8: 100v).

Sed non solvit; non enim dicit causam quare primo determinat de hoc nomine 'initium' quam de aliis.

1.Q4 Consequenter quaeritur utrum haec nomina 'initium' et 'causa' sint convertibilia aut non.

Et videtur quod sic secundum Commentatorem. Dicit enim quod omnibus modis quibus dicitur 'initium', dicitur et 'causa',3 et e converso. Constat igitur quod sunt convertibilia.

3 Averroes, In Metaph. 5.1: ... (ed. R. Ponzalli, p. 67; Iunt. 1552, 8: 48r; Iunt. 1562, 8: 101r).

Dicendum quod hoc nomen 'initium' communius est quam hoc nomen 'causa'; plures enim sunt modi huius nominis 'initium' quam huius nominis 'causa'. Et ideo incohat suam intentionem ab hoc nomine 'initium'.

1.Q5 Consequenter quaeritur, si sufficienter distinguit hoc nomen 'initium', sub quo sensu sumitur 'initium' cum dicitur "Initium sapientiae timor Domini"?4 Similiter sub quo sensu sumitur 'principium' cum dicitur "In principio erat Verbum"?5

4 Ps. 110:10; cf. etiam Prov. 1:7, 9:10.

5 Io. 1:1.

Ad hoc dicendum, sicut dicit beatus Augustinus,6 quod si homo velit ascendere ad sapientiam, debet incipere in timore Dei, et inde ascendere ad pietatem, et a pietate ad fortitudinem, et a fortitudine ad consilium, et a consilio ad intellectum, et ab intellectu ad sapientiam. |E 9rb| Dicit enim quod timor dat nobis continuam memoriam |P 10rb| de morte nostra et reprimit motus superbiae in nobis et reddit nos humiles. Ex hoc patet quod 'initium', cum dicitur "Initium sapientiae" etc., continetur sub secunda significatione. 'Principium' autem utroque modo dictum continetur sub quarto modo, quia principium sive hoc modo sive illo dicitur causa efficiens.

6 August., De doctr. ch. 2.7, PL 34: 39-40; CCL 32: 36-38.

1.Q6 Item, cum 'initium' dicatur dupliciter, uno modo ex quo primo fit res et est in ea, et alio modo dicitur 'initium' ex quo fit res et non est in ea, quare non habemus tertium modum: ex quo non fit res et est in ea?

Et videtur quod iste modus sit possibilis. Ex puncto enim non fit linea et est in ea; punctus autem est principium lineae, ergo et initium. Secundum quem igitur modum?

Et si dicat quis quod secundum primum modum, illud verum est de punctis extremis. Sed quaero de punctis similiter quae in medio lineae sunt.

Item, punctus est principium lineae et intrinsecum, ergo est causa. In quo ergo genere causae? Non enim finis neque forma neque efficiens. Ergo si est causa, est materia — quod non videtur.

Ad primum dicendum quod 'initium' potest dici tertio modo, scilicet ex quo res non fit et est in ea. Et hoc intelligit per illam litteram, "Ex quo fit res prius et non est in ea" [5.1.1013a7 tc1].

Alio modo dicendum quod punctus est initium lineae secundum tertium modum; non tamen fit linea ex punctis, sed substantia lineae est ex his, id est, constat ex his et non fit proprie ex his.

Ad aliud dicendum quod punctus est causa lineae in genere causae materialis, communiter sumendo 'materiam'. Et hoc declarat sic: linea enim nihil aliud est secundum materialem descriptionem nisi substantia materiae vel materia infinities replicata sub situ; ipsa enim semel exsistens sub situ punctum gignit; infinities replicata lineam gignit. Linea igitur est substantia materiae infinities situata punctualiter. Unde linea gignitur ex substantia materiae sub infinitis punctis exsistente. Unde punctus est prima dispositio adveniens materiae quando est sub situ, et est quasi origo lineae. Ex hoc potest dici communiter loquendo quod punctus est principium et causa lineae in genere causae materialis communiter acceptae.

[Pars II: De causa et de elemento]

Omnes igitur causae [5.2.1013b16 tc3].

2.Q1 Nota7 super illam litteram, "Elementum autem" etc. [5.3.1014a26 tc4], quod elementum convenit primo significationi primae, ut materiae et quattuor elementis, et inter ista primo primae materiae. Dignissimum enim sub hoc nomine 'elementum' est materia prima, et deinde quattuor elementa, et postea punctus et unitas, et ultimo genus generalissimum. Unumquodque enim dicitur esse elementum et caret aliqua divisibilitate; 'elementum' enim primo modo dictum dicitur, quia non dividitur secundum formam; secundo modo, quia non dividitur secundum quantitatem; tertio, quia non definitur.

7 Quaestio 2.Q1 ("Nota — aliis") deest in codice E.

Et nota quod prima materia est causa huius nominis 'elementum' in aliis.8

8 Cf. Averroes, In Metaph. 5.4: ... (ed. R. Ponzalli, p. 89; Iunt. 1552, 8: 50v; Iunt. 1562, 8: 106v).

2.Q2 Attende si fiat quaestio quare non sunt differentiae accidentales nisi sex et tres divisiones.

Videtur enim contrarium, quia sex sunt differentiae praeter ista, 'actus' et 'potentia', et ista duae differentiae sunt.

Item, si fiat quaestio quare multiplicantur sex differentiae per istas differentias, 'actus' et 'potentia', [potius] quam alio modo, ut si dicerem, 'Causa actu quaedam propinqua, quaedam remota', et sic de aliis, ita ut dividerem actum et potentiam per unumquodque membrorum sex.

Quid igitur dicam? Aut quod istae differentiae, 'actus' et 'potentia', sunt differentiae generales; circuunt enim omnia entia et principia entium, et ideo non attribuuntur per appropriationem huic nominationi, neque alii nomini speciali. Illae autem differentiae appropriantur huic nomini 'causa' tamquam differentiae accidentales. Hinc est quod auctor dicit [5.2.1014a15-25 tc3] sex esse differentias causae et deinde subdividit istas differentias per actum et potentiam, quae sunt differentiae generales.

[Pars III: De natura]

Quod dicitur natura [5.4.1014b16 tc5].

[Pars IV: De necessario]

4.Q1 Circa naturam et violentiam sic potest dubitari: Primo de definitione naturae quae talis est: "natura est principium movendi et quiescendi illud in quo est per se, non per accidens."9 Dicit autem Commentator quod natura, prout hic definitur, complectitur materiam et formam. In elementis enim stat natura sic definita pro materia; in animalibus autem pro forma.10 Sed ex hoc dicto videtur quod materia sit principium movendi etc.

9 Aristot., Phys. 2.1.192b20-23.

10 Averroes, In Metaph. 5.5, ed. R. Ponzalli, pp. 94-97; Iunt. 1552, 8: 51r; Iunt. 1562, 8: 107v-108v.

Sed hoc apparet falsum secundum Aristotelem dicentem in libro De generatione, "Moveri et pati ipsius materiae est, movere et agere alterius potentiae."11 Ergo materia non erit principium movendi etc.

11 Aristot., DGen 2.9.335b29-31.

Ad hoc dicendum quod natura sic definita non dicitur de materia omnium prima sed de materia habente aliquam formam in ea et dispositionem, et ista materia potest esse principium intrinsecum movendi etc. in simplicibus elementis. Et ex hoc sequitur quod cum ignis agat in aera et alterat ipsum, est actio naturalis. Motor in ista actione non est solum extrinsecus, sed est aliquod principium intrinsecum in materia aeris movens aliquo modo, quod quidem principium ibi dicitur natura. Si enim nullum ibi esset principium, penitus esset ista |P 10va| transmutatio violenta.

4.Q2 Item, quaeratur quomodo salvatur ista definitio naturae in gravi et levi.

Videtur enim quod non:

Non enim moventur suis motibus naturalibus, moventur tamen naturaliter. Ergo definitio praedicta eis non convenit.

Item, grave et leve non habent potentiam faciendi motum sed recipiendi a motore, non intrinseco sed extrinseco. Igitur motus iste violentus est. |E 9va|

Ad hoc dicendum quod motus gravis et levis est naturalis, igitur moventur naturaliter. Non tamen moventur a natura sed a generante, et hoc quia natura est principium intrinsecum, et ideo non est motor. Ex hoc apparet quod natura est principium movendi passive alicubi et quiescendi, et sic convenit definitio naturae gravi et levi; alicubi autem est natura principium movendi active. Et secundum hoc attende quod cum dicat Aristoteles quod grave et leve non habent potentiam faciendi etc., quod principium in eis non habet aliquo modo potentiam movendi active, etsi non simpliciter, unde aliquo modo moventur grave et leve a natura tamquam a motore accidentali; moventur etiam a removente prohibens.12 Accidit autem aliquando quod ipsum idem grave est removens prohibens, unde movetur a se ipso per accidens aliquando. Quid autem sit prohibens? Dicendum quod medium.13

12 Aristot., Phys. 8.4.255b24-256a3.

13 Cf. Rufus, In Phys. 8.2.5-6, ed. R. Wood, pp. 228-230.

Sed nota quod etsi medium sit necessarium ad motum et ipsum non impediat, prohibet tamen esse actuale ipsius gravis deorsum.

Et nota quod cum ignis agat in aera, virtus eius recepta in parte aeris non est natura, quia etsi sit intrinsecum, non tamen est principium intrinsecum, quia non est pars aeris. Unde ponamus quod ars, quae est in anima artificis, ingrederetur navem et ibi operaretur. Ista operatio non esset naturalis, quia non a principio intrinseco.

4.Q3 Item, quaeritur, cum violentia opponitur naturae et ars similiter, utrum omne quod fit arte fiat violentia aut non.

Item, cum duae sint causae agentes per se, scilicet intellectus et natura, et ars et natura similiter sint duae causae agentes per se, quaeratur utrum intellectus et natura14 sint idem.

14 Forsan pro 'ars'; vide infra in responsione.

Et videtur quod sic, cum dicat Aristoteles quod tantum unum uni opponitur.15

15 Aristot., Metaph. 10.5.1055b30.

Item, quaeratur utrum operationes causae primae in causatis sint violentae aut non.

Et videtur quod sic per definitionem violenti: "Violentum enim est cuius principium est extrinsecum, nihil conferente vim passo."16 Tales sunt operationes causae primae in causatis.

16 Aristot., ENic 3.1.1110a1-3.

Per illud idem potest ostendi quod creatio est actio violenta.

Ad primum dicendum quod actio et passio quaedam dicuntur violentae, quaedam autem non. Sed violentum duobus modis dicitur, communiter et proprie. Proprie loquendo non est violentia nisi in rebus voluntariis; violentia enim est res quae impedit voluntatem. Communiter loquendo invenitur violentia in rebus inanimatis. Unde motus et actiones artis sunt violenti communiter loquendo, et sic quod fit ab arte fit violentia; proprie autem loquendo non.

Ad aliud dicendum quod intellectus in plus est quam ars. Omne enim quod ars facit proprie loquendo non fit nisi in habentibus intellectum; sed multas operationes facit intellectus quae non fiunt ab arte.

Ad aliud dicendum quod operationes primae causae non sunt violentae; natura enim dupliciter est, universalis et particularis. Cum autem prima causa agat aliquid, ut si modo vellet praecipere arbori eradicare se a terra et plantare se in mare,17 ista operatio, etsi esset contra naturam particularem, non tamen contra naturam universalem; oboedire enim Creatori vult natura universalis, et hoc naturaliter.

17 Cf. Lc. 17:6.

Ad aliud dicendum quod ubi est violentia, oportet quod sit materia subiecta operationi; sed in creatione non est materia, quia ex pure nihilo creat.

Et nota quod numquam facit causa prima de mala anima bonam, nisi quis habens ipsam aliquid conferat, ut voluntatem vel aliquod tale, vel passum ibi conferat aliquid. Et sic sua actio universalis in rebus non erit violenta, quia in illis non potest adaptari definitio violenti.

[Pars V: De uno]

Unum dicitur [5.6.1015b16 tc7].

[Pars VI: De uno per se]

6.Q1 Potest autem quaeri de significationibus eius quod est 'unum per se' quas ponit auctor in numero novenario [5.6.1015b36-1016b17 tc8-11].

Videtur enim quod quinque illarum superfluant vel quod mentiatur in X istius, cum ibi velit quod non sint nisi quattuor significationes tantum.18 Vel oportet reducere novem ad quattuor. Quomodo reducuntur?

18 Aristot., Metaph. 10.1.1052a15-b1.

Vel comprehenduntur sub quattuor significationibus eiusdem quas ponit Aristoteles in X; prima scilicet significatio et ultima [continentur sub prima]. Prima enim significatio illarum quattuor significationum est unum continuum. Unum autem continuum aliud est cui dat unitatem sola continuitas, et haec est prima significatio hic nominata. Aliud est cui |P 10vb| dat unitatem perfectio sive totalitas addita continuo, et haec est ultima significatio nominata. Unde prima hic et ultima reducuntur in primam illarum quattuor.

Secunda autem significatio quam hic ponit et septima comprehenduntur sub secunda ibi, quae talis est: individuum naturale compositum est unum per formam naturalem |E 9vb| additam continuo. Ipsa enim forma per quam ipsum est unum aut est consimilis naturae in toto et in parte, aut alia et alia. Si primo modo, tunc est secunda significatio hic; si secundo modo, tunc est septima. Et sic istae significationes reducuntur ad ipsam.

Sexta autem significatio hic reducitur ad tertiam ibi; eadem enim est cum illa.

Tertia autem significatio hic et quarta et quinta et octava comprehenduntur sub quarta significatione ibi, quae est unum quod non dividitur secundum intellectum vel cognitionem. Alio modo nominatur ibi, scilicet unum universale. Species enim oppositae non dividuntur a genere secundum cognitionem, immo sunt unum; genus enim cadit in cognitionem specierum. Et sic tertia significatio, quae est de oppositis speciebus quae sunt unum genere, reducitur ad istam.

Item, propriae passiones non dividuntur a suo subiecto secundum cognitionem; sunt enim unum cum ipso secundum cognitionem, cum ipsum cadat in cognitionem passionis. Et sic quarta significatio eius quod est 'unum', quae est de propriis passionibus, reducitur ad istam.

Item, individua sub una specie specialissima non dividuntur ab illa specie secundum cognitionem, sed sunt unum. Et sic quinta significatio eius quod est 'unum', quae est de individuis quae sunt unum specie, reducitur ad istam. Si autem dicatur quod quinta significatio intelligitur de definitione, idem est; definitio enim est universale.

Item, unum secundum materiam reducitur ad istam quartam significationem, quia ista significatio, scilicet unum secundum materiam, reducitur ad idem ad quod reducitur unum secundum genus. Et sic reducitur octava significatio hic ad quartam ibi.

6.Q2 Sed modo potest quaeri de uno quod est prima mensura in unoquoque genere, scilicet quid sit illud in genere substantiae.19

19 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Et videtur quod prima materia sic:

Dignius in nobilitate elementi est materia prima; illud autem unum necessario est elementum; igitur, ut videtur, illud erit materia prima. Quod autem illud unum sit elementum patet per definitionem elementi: elementum enim est ex quo primo componitur res et est in ea et non dividitur secundum formam; illud autem unum est ex quo primo componitur res et est in ea et non dividitur secundum formam; ergo illud unum est elementum, quia primo non convenit nisi uni soli. Minor patet sic: Res non numerantur essentialiter nisi per primum indivisibile quod est in eis [et] ex quo componuntur; ergo illud unum et est in illis, et ex eo componuntur.

Item, in isto uno est resolutio compositorum in illo genere; sed illud in quo stat resolutio est in eis quae resolvuntur, et est primum ex quo componuntur; ergo etc.20

20 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Item, illud unum est mensura, et mensura est per quod cognoscitur quantitas; ergo illud unum est per quod cognoscitur quantitas. Sed materia prima est causa quantitatis, ergo per ipsam cognoscitur quantitas; ergo materia est vere illud unum.21

21 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Item, detur quod non sit materia prima; igitur aliqua forma erit participata ab omnibus in genere in quo est; ergo erit forma generis generalissimi; nulla enim alia communicata est ab omnibus. Sed hoc est falsum; illud enim secundum Aristotelem est unum singulare [5.6.1016b24-25 tc12], et non est aliqua universalis forma, nec etiam aliqua forma una numero. Ergo nulla forma omnino est.

Item, illud unum est elementum; forma generis generalissimi non est elementum, quia elementum est ex quo primo fit res etc., et forma generis non est ex quo etc.

Item, forma generis dividitur secundum formam, et illud unum non dividitur, quia est elementum.

Item, illud unum est quod non dividitur aliquo modo divisionis; forma autem generis aliquo modo divisionis dividitur; igitur non est forma generis generalissimi.22

22 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Et si quis dicat quod illud unum est causa prima, contra: Mensura, utpote in substantia, est unigenea et in quolibet genere et unius generis cum eo cuius est mensura; ergo illud non est causa prima.23

23 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Item, illud unum in singulis generibus est diversum; ergo appropriatur cuilibet generi; ergo etc.

Item, illud unum est mensura per quod cognoscitur quantitas, et hoc immediate; causa autem prima non est talis, quia ipsa non est causa immediata quantitatis neque alterius accidentis.

Si autem dicatur quod materia est illud unum, contra: Illud unum est mensura secundum positionem nostram. Hoc dicit ipse in littera cum dicit, "Et illud quod primo scimus est apud nos" [5.6.1016b19 tc12]. Sed materia prima non est talis, quia non potest intelligi.

Item, illud unum est principium cognitionis in unoquoque genere; sed materia prima non est principium cognitionis omnium rerum substantiae, quia non formarum (ipsa enim est cognita per formam).

Ad hoc dicendum quod illud unum est materia prima.24

24 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Ad argumentum in oppositum dicendum quod |P 11ra| unum quod est mensura et est res et est principium rei; et alia est ratio inquantum est mensura, et alia est ratio inquantum est principium rei, utpote alia est ratio eius inquantum est mensura et inquantum est principium substantiae. Ipsum enim unum quod est principium substantiae est principium aliquod cognitionis substantiae illius, quia pars eius; aliter enim non esset principium eius. Inquantum autem habet rationem mensurae est principium cognitionis quantitatis. Melius autem potest25 |E 11ra| cognosci quantitas et multitudo per materiam quam per formam. Materia enim est una, et formae plures; multitudo autem cognoscitur verius per unitatem quam per multitudinem. Unde verius cognoscitur quantitas per materiam quam per formam.26

25 Nota marginalis in E: ... Additur signum quod etiam invenitur in principio folii 11ra, ubi textus continuatur.

26 Cf. Rufus, MMet 5.8: ... (Q290.47va).

Ad aliud: quod quamvis nos, ut dicit auctor alibi,27 verius intelligere possimus per formam quam per materiam, ratio tamen mensurae magis convenit materiae quam formae; ipsa enim una est, et formae sunt multae.

27 Aristot., Metaph. 7.10.1036a8-9. Cf. Averroes, In Metaph. 7.35: ... (Iunt. 1552, 8: 88v; Iunt. 1562, 8: 187v).

[Pars VII: De ente]

Ens dicitur quodammodo [5.7.1017a7 tc13].

[Pars VIII: De substantia]

8.Q1 Quaeratur quid appellat hic auctor 'ens per accidens', cum dico, 'Musicum est album' [5.7.1017a15 tc13]: Aut enim propositio illa ratione propositionis dicitur ens per accidens, aut alterum extremorum huius propositionis dicitur ens per accidens. Non propositio ratione propositionis, nam si sic, quaelibet propositio esset ens per accidens — quod falsum est. Non enim vult talem compositionem esse ens per accidens, 'homo est animal'. Si ratione alterius extremi, erit ergo alterum extremum ens per accidens; ergo vel album vel musicum; sed neutrum est ens per accidens. Probatio: dicit enim ipse quod quodlibet genus est ens per se et quaelibet res sub genere [5.7.1017a22-24 tc14];28 ergo album et musicum.29

28 Cf. Averroes, In Metaph. 5.14: ... (ed. R. Ponzalli, p. 130; Iunt. 1552, 8: 55r-v; Iunt. 1562, 8: 116v-117r).

29 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 90va).

Ad hoc dicendum quod non intelligit auctor ens per accidens neque alterum extremorum solum neque compositionem ratione compositionis, sed compositionem aggregatam ex talibus extremis, quorum unum de altero dicitur per accidens. Si enim dicerem, 'Album musicum' vel 'Albus navigator est', hic est quaedam compositio ex parte subiecti, et illud est ens per accidens. Sicut enim est unum per accidens, ita est ens per accidens; neutrum enim denominat alterum.

8.Q2 Item, quaeritur, cum unum et ens convertantur, quare non sunt idem modi entis per se et unius per se.

Ad hoc dicendum quod etsi ista nomina sint synonyma, tamen intentio istorum nominum est alia et alia. Et quia intentio est alia et alia, ideo nihil prohibet hoc nomen 'ens' proprias habere significationes, et 'unum' proprias.

8.Q2A Item, videtur quod falsum sit quod dicit, quodlibet genus esse ens per se [5.7.1017a22-23 tc14].30 Qualitas enim non est ens per se, neque habitus; et sic de aliis novem praedicamentis, cum unumquodque sit accidens, et nullum accidens sit31 |E 10ra| per32 se ens, sed quodlibet per substantiam.

30 Cf. Averroes, In Metaph. 5.14, ed. R. Ponzalli, p. 130; Iunt. 1552, 8: 55r; Iunt. 1562, 8: 116v-117r, ut fertur supra.

31 Nota marginalis in E: ... Textus continuatur in principio folii 10ra.

32 Nota marginalis in E: ... et ponitur infra signum quod apparet etiam in fine 10vb.

Ad hoc dicendum quod aliquid dicitur esse per se et primo, et aliquid dicitur esse per se et non primo. Substantia autem dicitur esse per se et primo; accidentia dicuntur esse per se, licet non primo. Unde unumquodque accidens in sua coordinatione est ens per se, sed nullum est ens primo, sed solum substantia.

8.Q2B Item, quaeratur, cum dicit quod ens in una significatione est verum [5.7.1017a31 tc14], utrum illud verum sit complexum an incomplexum, aut sic et sic.

Videtur autem quod non sit nisi solum primus modus, et sic quod iste superfluat. Primus enim continet decem genera sub se et res decem generum. Igitur non erit secundus modus neque tertius. Et si est secundus modus, solum dicetur de causa prima; istud autem non intendit auctor.

8.Q2C Item, quare causa prima non continetur sub aliqua causa 'entis per se' nec 'substantiae'?

8.Q2D Item, quaeritur quare non distinguit hoc nomen 'bonum', neque hoc nomen 'verum'.

Et dicit Commentator quod per illam multiplicitatem 'entis per se', scilicet quod 'ens' significat quodlibet genus et etiam verum, solvitur quaestio quae solet esse, quod problema est illud: 'Estne Socrates? Estne homo?' Erant enim quidam qui solum comprehendebant primam significationem 'entis per se', et isti dixerunt illud problema esse problema de genere. Erant alii qui solum comprehendebant significationem secundam 'entis per se', et illi dixerunt tale problema esse problema de accidente.33

33 Averroes, In Metaph. 5.14: ... (ed. R. Ponzalli, pp. 132-133; Iunt. 1552, 8: 55v; Iunt. 1562, 8: 117r-v).

Sed modo videtur quod isti modi sint unus et idem modus; verum enim sequitur ens. Unde unumquodque sic se habet ad verum sicut ad esse;34 igitur 'ens' et 'verum' idem significant.

34 Aristot., Metaph. 2.1.993b30-31.

Dicendum quod licet 'ens' et 'verum' idem significent, 'verum' tamen per esse alterum dicit idem quod 'ens'. 'Verum' enim dicit illud in cognitione quod dicit ens extra animam esse. Unde 'verum' dicit accidens super rem quam significat 'ens', et ideo potest hoc problema 'estne homo?' esse problema accidentis, habito respectu ad verum quod cadit in cognitione nostra. Et dico 'verum in cognitione nostra' excludendo verum quod cadit in cognitione Primi, quod quidem accidens non est.

Et quod si non esset intellectus causatus, non esset verum sub intentione veri; et tamen illud quod est verum non est nisi verum in cognitione Primi. Et si per impossibile |P 11rb| poneretur Primum non esse et res remanere, non esset verum sub intentione veri, esset tamen illud quod significat 'verum', non tamen sub ratione sub qua significat.

Ad obiecta dicendum quod enuntiabile non comprehenditur sub primo modo eius quod est ens, quia neque est genus neque species neque individuum in aliquo praedicamento, ut inferius patebit. Est tamen ens contentum sub secundo modo, scilicet sub vero, et ille modus est ens per extensionem. Unde proprie loquendo non est alius modus quam primus, quia dicere quod verum est ens est extendere hoc nomen 'ens'. Et quod hoc sit verum patet; esse enim non est ens, et tamen est aliquid. Unde proprie loquendo est haec falsa, 'esse est ens', sed per maximam extensionem potest dici aliquo modo.

Tertius autem modus entis per se non est nisi differentia membrorum entis primi modi. Actus enim et potentia sunt differentiae entis primi modi.

Ad aliud [8.Q2B] quod verum quod est ens per se secundo modo continet sub se verum complexum et incomplexum.

Estne ergo extensio dicere quod verum incomplexum est ens vel sit ens?

Dicendum quod sic; 'ens' enim significat rem exsistentem extra intellectum; 'verum' autem, sive sit complexum sive incomplexum, significat quod significat prout est in cognitione.

Ad aliud [8.Q2C] quod causa prima non continetur sub significatione 'entis per se' nec 'substantiae'; non enim comprehendit primus philosophus sub 'ente' et 'substantia' nisi causata, quia non alia nisi quae sunt sub genere, et ideo sub modis 'entis' et 'substantiae' non comprehenditur causa prima. Comprehendebatur autem sub significationibus 'initii', 'causae', et 'unius'.

Ad aliud [8.Q2D] quod quidquid est bonum est bonum per finem, et distinguet finem post, [per cuius distinctionem habetur distinctio boni; ideo bonum non distinguit. Et similiter falsum distinguetur post,]35 et quia per distinctionem falsi potest haberi distinctio veri, ideo verum non distinguit.

35 Omissio per homeoteleuton in EP suppletur ex redactione longiori.

8.Q3 Et nota verbum Commentatoris dicentis quod homo uno modo differt ab animali, alio modo non.36

36 Averroes, In Metaph. 5.13: ... (ed. R. Ponzalli, p. 128; Iunt. 1552, 8: 55r; Iunt. 1562, 8: 116r). Cf. Rufus, MMet 5.9: ... (Q290.47va).

Sed illud non videtur intelligibile, cum animal sit pars essentiae hominis.37

37 Cf. Rufus, MMet 5.9: ... (Q290.47va).

Et si iste sermo habeat veritatem, tunc potest faciliter responderi ad illam quaestionem, 'Estne homo animal?', sub qua quaestione continetur haec quaestio, sic quod in illa ratione |E 10rb| in qua differt homo ab animali est haec quaestio ponens in numerum et continetur sub quaestione 'Quia est?'. Secundum autem quod non differt ab ipso est quaestio non ponens in numerum et continetur sub quaestione 'Quid est?'.

Sed modo quaeratur ab eo qui sic respondet quomodo differt homo ab animali et quomodo non.

Dicendum quod sic differt homo ab animali quod haec essentia non est illa essentia. Genus enim non est species, nec e converso. Unde possumus considerare illa dupliciter: aut prout sunt essentiae, et sic cum nomina ipsorum imponantur a diversis, dicemus ipsa sic considerata esse diversa, et sic homo differt ab animali. Si autem consideraverimus illa prout sunt natura et res, sic non differt homo ab animali nec alia.38

38 Cf. Rufus, MMet 5.9: ... (Q290.47va-vb). Cf. etiam Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 90va-vb).

[Pars IX: De ante]

Et39 quaedam dicuntur ante [5.11.1018b9 tc16].

39 Lemma et quaestiones 9.Q1 et 9.Q2 ("Et — quam materia") desunt in codice E.

9.Q1 Potest quaeri de hoc quod dicit in littera [5.11.1019a7-9 tc16] quod ens in potentia est ante ens in actu.

Videtur enim hoc esse falsum.

Probat enim in XI huius philosophiae quod ens in actu est ante ens in potentia,40 et tamen apparet contrarium. Materia enim est ante compositum, et pars ante totum. Est ergo quoquomodo ens in potentia ante ens in actu et e converso.

40 Aristot., Metaph. 12.6.1071b12-1072a9.

Ad hoc dicendum quod ens in actu est ante ens in potentia — ante, dico, cognitione, ut vir ante puerum, et forma ante materiam. Ens in potentia est ante ens in actu — ante, dico, secundum motum, ut materia ante formam.

Et si quis dicat quod materia prima non est sub motu, et sic non est ante formam — ante, dico, secundum motum:

Dicendum quod materia est ante formam origine quadam, et iste motus non debet reduci ad motum nisi large sumamus 'motum'.

9.Q2 Consequenter quaeritur, cum distinguit hoc ipsum 'prius' in libro Praedicamentorum,41 et non sunt nisi quinque modi ibi; hic autem novem modi sunt eius quod est ante; idem autem prius et ante; ergo ibi diminutus vel hic superfluus.

41 Aristot., Praed. 12.14a26-b23.

Item, ibi non est prius secundum motum, ergo diminutus.

Et dicit Commentator quod prius dignitate deficit hic.42

42 Averroes, In Metaph. 5.16: ... (ed. R. Ponzalli, pp. 143-144; Iunt. 1552, 8: 57r; Iunt. 1562, 8: 121r).

Sed in veritate, ut mihi videtur, hoc est falsum; hic enim intelligit prius dignitate per hoc quod dicit 'dominus in comparatione ad dominatum' [5.11.1018b22-23 tc16].

Item, Commentator dicit quod in Praedicamentis deficit ante secundum motum et ante secundum locum et ante secundum cognitionem.43

43 De ante secundum cognitionem loquitur Averroes, In Metaph. 5.16, ed. R. Ponzalli, p. 144; Iunt. 1552, 8: 57r; Iunt. 1562, 8: 121r, ut fertur supra. Ipsum tamen de ante secundum motum et ante secundum locum loquentem non invenimus.

Sed debetis scire quod ante secundum motum expresse non ponitur in Praedicamentis; subintelligitur tamen, quia comprehenditur sub ante secundum tempus. Prius autem [secundum] cognitionem comprehenditur ibi secundum illum modum prioritatis qui est "a quo non convertitur consequentia."44 Ante autem secundum locum deficit ibi, aut quia non pertinebat ad ipsum |P 11va| ponere tot modos quot et hic, aut quia latet multos ante secundum locum.

44 Aristot., Praed. 12.14a34-35: ... (AL 1.1: 37).

Et forte iste modus 'ante' est modus famosus sub hoc nomine, quod probari potest: Dicit Aristoteles in IV Physicorum quod prius et posterius primo sunt in loco, deinde in motu, ultimo in tempore;45 sed prius et ante idem; igitur modus famosus eius quod est ante est ante secundum locum.

45 Aristot., Phys. 4.11.219a14-25.

Contra: Causa prima est ante causata et uno modo eius quod est ante. Et constat quod iste modus quo Ipse est ante sua causata nobilissimus modus eius quod est ante. Sed iste modus non est ante secundum locum; ipsa enim prima causa non est localis.

Item, substantia est ante omnia accidentia. Iste modus ante nobilissimus est, et tamen non est ante secundum locum; substantia enim quae est materia vel forma non est situalis.

Argumenta consimilia possunt concludi quod substantia quae est forma nobilior est composito et quod modus famosus sub hoc nomine 'substantia', et ipsa forma dat esse in composito.

Ad idem: nomen principaliter significat formam, secundario aggregatum; ergo etc.

Deinde, substantia dicitur a substare; ergo quod magis substat, magis est substantia; sed materia maxime substat; ergo maxime dicitur substantia. Ergo primus modus huius nominis 'substantia' convenit materiae.

Ad primum dicendum duobus modis: Uno modo quod non est univocatio in hac praepositione 'ante', sed pura aequivocatio, et ideo non est aliquis modus famosus in hoc nomine 'ante'. Alio modo quod modus famosus est ante secundum locum; causa enim eius quod est ante prior est in loco quam in alio, et hoc propter primam contrarietatem quae est in loco, quae est maxima distantia, utpote primi et ultimi et ante et post.

Ad argumentum in contrarium dicendum quod distantia quae est inter causam et causatam non est in genere, et ideo non salvatur ratio eius quod est ante in prima causa in relatione ad causatum.

Et iterum, 'primum' negat prius et non ponit posterius, et ideo non est relativum. A prima autem causa non est relatio ad causata, et ideo 'primum' salvatur in ea et vere de ea dicitur. 'Ante' autem est relativum et ponit posteriora, et ideo non dicitur proprie 'ante' de prima causa.

Ad aliud quod illud argumentum non valet: 'duo communicant unum nomen, scilicet nobilius et ignobilius; igitur nobiliori primo convenit', quia illud nomen forsan non imponitur ob intentionem nobilitatis. Et ideo si substantia conveniat formae et individuo composito, non tamen primo convenit formae; non enim imponitur ab intentione.

Ad aliud: [duo] dico cum dico 'substare', scilicet 'sub' et 'stare'. Et si materiae magis convenit esse sub, non tamen magis convenit stare, sed magis individuo. [Et ideo totum nomen convenit magis individuo]46 quam materiae, cum illud in hoc nomine composito quod magis convenit individuo sit formale respectu alterius, et ideo magis dicitur individuum compositum substantia quam materia.

46 Omissio per homeoteleuton in P suppletur ex redactione longiori.

[Pars X: De potentia]

Potentia dicitur multis modis [5.12.1019a15 tc17].

10.Q1 Nota47 quod dicit Commentator quod sub quinto modo potentiae continetur secundum genus qualitatis, scilicet naturalis potentia vel impotentia. Naturalis enim potentia continetur sub habitu per quem non recipiunt res transmutationem ad peius.48

47 Haec nota ("Nota — peius") deest in codice E.

48 Averroes, In Metaph. 5.17: ... (ed. R. Ponzalli, pp. 149-150; Iunt. 1552, 8: 58r; Iunt. 1562, 8: 123r).

Potest dubitari de hoc quod dicit auctor [5.12.1019b3-11 tc17] quod subiectum cum habeat habitum et ipsum amittat, habet aliquod principium corruptibile vel corrumpens ipsum habitum.

Hoc enim videtur falsum; nihil enim corrumpitur nisi per suum contrarium. Igitur si habitus corrumpatur, hoc erit per suum contrarium; sed hoc non est nisi privatio; ergo privatio est in eo. Ergo simul et semel privatio et habitus in eodem, vel erit privatio antequam sit.

Illud principium corrumpens habitum videtur quod sit privatio: una de causa, quia opponitur habitui; alia de causa, quia inducit privationem. Non enim potest inducere nisi suum simile. Ergo expellit habitum; ergo non compatiuntur se ad invicem in eodem subiecto. Sed habitus infuit prius; ergo ipsum illo tempore non infuit. Ergo iam acquisitum est de potentia ad actum. Principium autem inducens ipsum aut est privatio aut habitus. Si privatio, aeque de ea potest esse quaestio, et erit processus in infinitum. Ergo non erit aliquod principium inducens privationem, ex quo omne principium inducens privationem est privatio.

Dicendum quod sicut habetur in VII Physicorum49 quod ad habitum non est motus nisi per accidens, sed ad ea quae antecedunt habitum est motus per se, ut ad qualitates sensibiles, et quia ipsis inductis inducitur vel privatur, sic quod cum subiectum amittat aliquem habitum, motus non est ad illum nisi per accidens, sed ad alia quae antecedunt ipsum habitum. Unde principium istius transmutationis non corrumpit habitum nisi per accidens solum. Non enim intendit illud corrumpere, sed transmutare qualitatem, qua transmutata et corrupta sequitur amissio |P 11vb| habitus, et ita praesentia privationis. Et ita per accidens est sermo verus cum dicit, "Est aliquod principium corrumpens habitum quantum ad hoc." Etsi tamen non sit principium transmutationis respectu50 habitus nisi per accidens, est tamen per se principium transmutationis respectu alterius antecedentis istum habitum.

49 Aristot., Phys. 7.3.246a29-b27.

50 Siglum Y in lectionibus variantibus notat repetitionem trium foliorum in codice V.

Et attende quod quia materia est substantia, et potentia materiae est proprium medium inter materiam et quantitatem, ideo interseritur capitulum potentiae inter capitulum substantiae et capitulum quantitatis.

Et nota quod natura comprehenditur hic sub sexto modo potentiae, et est quando transmutatur aliquid ad aliud, sive peius sive melius.

Et nota quod potentia activa communiter et proprie dicitur, et similiter passiva potest distingui per has differentias, 'communiter' et 'proprie'.

10.Q2 Sed modo videtur quod modus famosus in hoc nomine debeat dici potentia passiva potius quam potentia activa sic: potentia et actus opponuntur; actus autem debetur formae; igitur potentia appropriatur materiae. Potentia igitur quae materiae convenit est maxime potentia et dignissima sub hoc nomine significatio. Ista autem est potentia passiva; igitur etc.

Item, potentia proprie dicta non est nisi in rebus possibilibus esse et non esse; sed nihil possibile est esse et non esse nisi per materiam; ergo potentia proprie dicta nusquam est nisi per naturam materiae.

Item, omnis potentia aut est formae aut materiae. Potentia materiae ex materia est, potentia autem formae ducit originem ex potentia materiae; ipsa enim forma ducit originem ex materia. Igitur omnis potentia causatur ex potentia materiae; igitur prima significatio 'potentiae' est potentia materiae.

Ad hoc dicendum est duobus modis: Uno modo quod conclusum est verum, auctor tamen, quamvis non recapitulet nisi primum modum, intelligit ambos, quia non distinguit quantum ad hoc inter primum modum et secundum. Alio modo quod sicut hoc nomen 'substantia' prius concedebatur formae quam materiae, similiter 'natura', dicebatur autem materia natura, quia ipsa erat deferens naturam, eodem modo dicendum quod potentia passiva materiae est subiecta potentiae formae activae, |E 10va| et est ei necessaria actio, sine qua impossibile est ut compleat suam operationem. Unde in hac ratione magis propria significatio 'potentiae' dicitur potentia activa quam passiva.

Sed nota quod actus dupliciter dicitur. Actui autem primo non opponitur potentia, sed est ipsa potentia, sed actui secundo. Actus enim secundus est ipsum operari in obiectum; actus autem primus est forma vel habitus absolute consideratus in se, et non inquantum ex ipso egreditur operatio.

[Pars XI: De quantitate]

[Pars XII: De qualitate]

Qualitas51 dicitur [5.14.1020a33 tc19].

51 Lemma et quaestiones 12.Q1, 12.Q2, et 12.Q3 ("Qualitas — elementorum") desunt in codice E.

12.Q1 Et nota quod dicit Commentator52 quod naturalis potentia et impotentia uno modo dicuntur potentiae, alio modo praeparationes ad qualitates sensibiles. Inquantum autem dicuntur potentiae hic non numerantur inter significationes 'qualitatis', et comprehenduntur sub una significatione 'potentiae'. Inquantum autem sunt praeparationes [ad qualitates] in actu sunt qualitates diminutae, et ideo istas non numerat Aristoteles inter significationes 'qualitatis', et ob istam causam omittit Aristoteles in VII Physicorum ista, cum probet quod ultimum movens et primum motum simul sunt.53

52 Averroes, In Metaph. 5.19: ... (ed. R. Ponzalli, pp. 167-168; Iunt. 1552, 8: 60r; Iunt. 1562, 8: 127r).

53 Aristot., Phys. 7.2.244a25-245a26. Cf. Rufus, In Phys. 7.1.8, ed. R. Wood, pp. 204-205.

12.Q2 Et nota quod ratio quare hic [5.13.1020a28-32 tc18] ponit motum esse speciem [quantitatis] et non in Praedicamentis,54 est quia est species in veritate; [ideo] hic posuit. Quia autem consuetudo habuit quod motus non mensuratur per partes, sed per spatium vel tempus, et ideo non erat secundum consuetudinem quantitas nisi per accidens, ideo dimisit ibi; et ut breviter dicatur, quia non narravit nisi modos famosos.55

54 Aristot., Praed. 6.4b20-6a35.

55 Averroes, In Metaph. 5.18: ... (ed. R. Ponzalli, p. 161; Iunt. 1552, 8: 59v; Iunt. 1562, 8: 125v).

Quare autem hic locum non enumerat inter species quantitatis, ratio Commentatoris manifesta est in commento.56

56 Averroes, In Metaph. 5.18: ... (ed. R. Ponzalli, p. 161; Iunt. 1552, 8: 59v; Iunt. 1562, 8: 125v).

Aliquo tamen modo potest dici quod per superficiem dedit intelligere locum; locus enim addit naturam super superficiem. Unde si natura auferatur, non est res alia et alia locus et superficies; unde solum apud considerationem logici et physici distinguuntur locus et superficies ad invicem.57

57 Cf. Anon., In Metaph.: ... (Oxford, Merton 272, fol. 46ra).

Et nota quod per tempus dedit intelligere motum ibi, et hic tempus per motum; in ratione autem in qua tempus est continuum, et motus similiter, non sunt tempus et motus continuum et continuum, sed unum continuum.

12.Q3 Et nota quod ratio Commentatoris quare Aristoteles dicit in hoc loco [5.13.1020a23-25 tc18] magnum et parvum esse quantitates per se, et in libro Praedicamentorum58 oppositum plana est in commento.59

58 Aristot., Praed. 6.5b27-29.

59 Averroes, In Metaph. 5.18: ... (ed. R. Ponzalli, pp. 159-160; Iunt. 1552, 8: 59r; Iunt. 1562, 8: 125r-125v).

Sed dicendum est ad hoc alio modo quod magnum et parvum aut dicuntur absolute, et sunt maximum et minimum, et sunt contraria quodammodo, et sic sunt quantitates. Si autem non dicantur absolute sed in relatione, sic sunt relativa et non quantitates.

Et nota quod grave et leve numerantur hic inter quantitates [5.13.1020a22 tc18], non quia sunt quantitates, sed quia eadem divisione dividuntur qua et quantitates; sunt enim in rei veritate qualitates essentiales elementorum.

[Pars XIII: De relatione]

Quaedam60 relativa etc. [5.15.1020b26 tc20].

60 Lemma et quaestiones 13.Q1 et 13.Q2 ("Quaedam — quam scientia") desunt in codice E.

13.Q1 Apparet ex illa littera, "Et tunc dicetur bis" [5.15.1021a32-33 tc20], secundum quod exponitur, quod erit nugatio in omnibus relativis, ut si dicam, 'Duplum dimidii duplum', 'Duplum dimidii [dimidii] duplum'.

Ad hoc dicendum quod nugatio est in exemplo quod ponit ibi [5.15.1021a31-32 tc20] in sciente et scientia, |P 12ra| quia dictum est quod scientia essentialiter refertur ad scientem; sciens autem essentialiter refertur ad scientiam; ergo sub nomine 'scientiae' actualiter intelligitur sciens, et sub nomine 'scientis' scientia. Et ideo non potest quis extrahere a sciente scientiam, ita quod remaneat scientia, quin semper sub nomine 'scientiae' actualiter intelligitur sciens, cum unum sit essentiale alii. Et ideo dato quod scientia essentialiter referatur ad scientem, sequitur nugatio. Sic autem non est in vere relativis; neutrum enim significatur actualiter sub nomine alterius, sed tantum potentialiter, et ideo cum unum extrahatur ab altero, non potest iterum extrahi, quia iam extractum est et reductum de potentia ad actum.

Sed nota quod in nobis verum est quod scientia constituit scientem et non e converso; in causa autem prima non est verum, quia ibi idem est scientia et sciens.61

61 Cf. Buckfield, Sententia cum divisionibus in Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 367/589, fol. 202va; Oxford, Balliol 241, fol. 29rb).

13.Q2 Nota post mirabile verbum, quoniam dicit enim quod Aristoteles intendit declarare causam quare non sequitur, si genus dicatur ad-aliquid, quod et species. Et est causa quia illud genus non est genus in veritate. Unde dicit quod scientia non est genus in veritate ad medicinam. Dicit enim quod si scientia referatur ad scientem essentialiter, et medicina ad medicum, esset scientia genus ad medicinam et sciens ad medicum. Et videtur innuere per hoc quod ars magis debet dici genus ad medicinam quam scientia.62

62 Averroes, In Metaph. 5.20: ... (ed. R. Ponzalli, p. 178; Iunt. 1552, 8: 61r; Iunt. 1562, 8: 129v).

[Pars XIV: De perfecto]

Perfectum dicitur [5.16.1021b12 tc21].

[Pars XV: De fine]

15.Q1 Sed modo potest quaeri de puncto et linea sic: punctus et linea accidentia sunt; habent igitur subiectum proprium. Illud autem subiectum, ex quo non potest esse accidens purum, cum quodlibet accidens fundatur supra substantiam, aut est substantia aut aggregatum. [Non aggregatum;]63 nullum enim accidens est prius puncto; unitas enim non est prior ordine puncto, etsi sit prior dignitate.

63 Omissio per homeoteleuton in EP suppletur ex redactione longiori.

Iterum, unitas est "substantia non posita," et punctus est "substantia posita."64 Ergo subiectum puncti non est aggregatum ex substantia et unitate. Oportet igitur, ut videtur, quod subiectum puncti sit substantia solum.

64 Aristot., APos 1.27.87a36.

Idem videtur de linea; non enim aggregatum ex substantia et puncto est subiectum lineae. Nam si sic, esset linea accidens puncto. Si ergo substantia est proximum subiectum tam puncto quam lineae, aut est substantia materia aut forma aut compositum. Si compositum, contra: compositum est corpus. Si ergo compositum esset substantia puncti et lineae, igitur corpus erit prius puncto et linea.

Et si quis dicat quod corpus-substantia bene potest esse prius puncto, non corpus-quantitas:

Videtur adhuc quod corpus-substantia non possit esse subiectum puncti et lineae sic: Corpus-substantia est subiectum proprium corporis-quantitatis, sed sicut subiectum proprium se habet ad propriam passionem, sic principia subiecti ad principia passionis. Igitur si corpus-substantia est subiectum corporis-quantitatis, materia vel forma esset subiectum lineae et puncti, quae sunt principia corporis-quantitatis. Substantia ergo composita non erit subiectum istorum proximum. Et si sic, ergo nec forma; forma enim nulli subsistit nisi secundum quod in materia et inquantum huiusmodi; sed cuicumque ipsa talis exsistens subsistit, et compositum. Ergo si compositum non potest esse subiectum, nec forma.

Item, divisio formae opponitur divisioni quantitativae; sed eadem est divisio quantitatis et divisio per materiam; ergo divisio quantitatis sequitur naturam materiae et non naturam formae. Quantitas igitur a forma non causatur, nec principia quantitatis.

Item, punctus est substantia posita. Constat quod substantia posita forma non est; non est enim forma posita nisi in materia. Substantia igitur quae est primo posita est materia. Cum igitur punctus est substantia primo posita, erit punctus materia posita, et sic erit accidens materiae, et non formae.

Item, quantitates prius sunt in materia quam in forma; dimensiones enim non terminatae prius sunt in materia quam in forma; forma enim non est praecisum subiectum quantitatis; igitur materia erit subiectum tam punctis quam lineae.

Sed modo videtur quod ipsa non sit subiectum lineae. Simplicioris passionis simplicius est subiectum. Ergo si punctus est accidens simplicius quam linea, ipsius erit simplicius subiectum quam lineae. Igitur si materia est proprium subiectum puncti, non erit ipsa proprium subiectum lineae.

Item, quaeratur quid est punctus et quid linea.

Et si quis dicat quod linea est longitudo etc.:65

65 Cf. Euclides, Elem. geometr. 1, def. 2: ... (tr. Chester(?), ed. H. Busard & M. Folkerts, 1:113).

Quaeratur ab eo quid est longitudo. Et sic procedendum est cum eo donec ponat substantiam in definitione accidentis; in definitione enim cuiuslibet accidentis accipitur substantia, ut dicit Aristoteles.66

66 Aristot., Metaph. 7.5.1031a2-3.

Item, dicit Aristoteles in Posterioribus, "Idem est scire quid et propter quid"67 (ad minus est hoc verum in accidentibus); sed haec definitio lineae, 'longitudo' etc., non dicit propter quid ipsius lineae; ergo nec quid; ergo nec propria definitio.

67 Aristot., APos 2.2.90a31-32.

Sed modo videtur quod materia non sit subiectum puncti neque lineae sic: Formae mathematicae abstrahuntur a materia; ergo subiectum universaliter non erit in materia, vel illarum non erit in materia. Punctus autem et linea sunt res mathematicae. |P 12rb|

Item, res mathematicae, ut dicit Aristoteles, sunt in quarum definitionibus non apparet materia;68 sed in definitione accidentis apparet proprium subiectum; ergo etc.

68 Aristot., Metaph. 6.1.1025b30-34.

Item, quaeratur: punctus aut est species, aut non.

Quod sic patet: praedicatur enim de pluribus differentibus numero etc. Et si sic, habet genus; illud genus aut est genus medium aut generalissimum. Si medium, ergo erit aliquod generalissimum supra ipsum; illud genus generalissimum aut est quantitas, et sic de aliis praedicamentis. Si quantitas vel aliquod aliorum praedicamentorum, quantitas praedicatur |E 10vb| de puncto vel aliquod aliorum — quod est inconveniens dicere. Si autem suum genus non sit contentum sub aliquo aliorum, erit ergo undecimum generalissimum.

Item, nomen 'puncti' quid significat? Aut ergo purum accidens, aut aggregatum ex substantia et accidente, ita quod substantia sit pars eius. Et bene videtur hoc; dicitur enim quod punctus est substantia posita.69 Et si significat aggregatum, separetur illa substantia ab accidente, et quaeratur quid sit illud accidens. Et si dicatur quod sit positio, quaeratur quid sit positio.

69 Aristot., APos 1.27.87a36.

Dicendum quod primum subiectum puncti est substantia, et similiter lineae. Ista autem substantia est materia prima; subiectum autem corporis-quantitatis est substantia composita.

Ad argumentum in contrarium dicendum quod etsi materia sensibilis non appareat in definitione rei mathematicae, materia tamen intelligibilis apparet. Curvitas enim non definit materiam sensibilem; simitas autem definit. Unde res mathematica quamvis abstrahatur a materia sensibili, non tamen a materia intelligibili.

Ad aliud argumentum dicendum quod subiectum potest dici simplicius alio duobus modis: aut quantum ad potentias, aut quantum ad substantiam eius. Punctus autem idem subiectum secundum substantiam habet et linea. Ipsum autem inquantum est puncti subiectum simplicius est simplicitate potentiae quam inquantum est subiectum lineae. Subiectum enim puncti est substantia materiae primae in potentia ad situm simplicem. Et potest punctus de ea demonstrari sic: Habens talem potentiam necessario est situata; materia prima habet talem potentiam; ergo est situata. Subiectum enim lineae est substantia materiae primae sub potentia ad situs infinitos secundum unam partem tantum.

Ad aliud quod obicitur dicendum quod punctus est substantia posita materialiter definiendo punctum; formalis autem definitio est positio substantiae, et similiter formalis definitio unitatis est non positio substantiae,70 et intelligatur li 'non' privative. Linea autem secundum definitionem materialem est substantia materiae infinities replicata situaliter secundum unam partem tantum. Definitio autem formalis est replicatio sive replicabilitas situaliter infinita secundum unam partem tantum.

70 Cf. Aristot., APos 1.27.87a36.

Ad aliud dicendum duobus modis: Uno modo quod punctus est positio, et continetur sub situ sive sub positione, et est species positionis, quamvis hoc sit contra Commentatorem dicentem quod positio dicitur dupliciter: Uno modo ordinatio rei in loco, et est praedicamentum per se; et est ipsa positio ordinatio partium in toto, et est differentia quanti. Punctus autem secundum ipsum continetur sub positione quae est differentia quanti.71

71 Averroes, In Metaph. 5.24: ... (ed. R. Ponzalli, pp. 192-193; Iunt. 1552, 8: 62v; Iunt. 1562, 8: 133r).

Dicit enim auctor Sex principiorum quod haec positio et illa utraque dicitur unum praedicamentum per se. Et hoc patet per definitionem positionis quam dat.72

72 Liber sex principiorum 6.60: ... (ed. L. Minio-Paluello & B. Dod, AL 1.7: 48).

Dicit etiam quod proprium positionis est proximo adhaerere substantiae,73 quoniam positio secundum ipsum primo advenit materiae, et sic cum punctus sit accidens causatum a materia, continebitur sub positione quae non est quantitas.

73 Liber sex principiorum 6.68: ... (ed. L. Minio-Paluello & B. Dod, AL 1.7: 51).

Ad idem est hoc quod dicit quod "positio est effectrix qualitatum et quantitatum."74

74 Liber sex principiorum 2.25: ... (ed. L. Minio-Paluello & B. Dod, AL 1.7: 40).

Alio modo dicendum quod punctus est species in genere quantitatis, sed diminuta. Et ideo non ordinatur directe sub illo genere, ita quod fiat propria praedicatio illius generis de illo, sed obliqua; non enim dicitur, 'Punctus est quantitas', sed 'quantitatis'.

Ad aliud quod non potest accidens sciri sine suo subiecto. Unde non potest quis separare substantiam a positione vel positionem a substantia et manere quid est positio. Quid autem est positio? Dicendum quod ipsa est propria aptitudo materiae primae, sub qua est ipsa susceptiva dimensionis et formae corporalis.

[Pars XVI: De per se]
Quod est per se dicitur multis modis [5.18.1022a14 tc23].

[Pars XVII: De situ]

[Pars XVIII: De dispositione]

[Pars XIX: De passione]
19.Q1 Hic potest quaeri [1] de quarto modo eius quod est per se quem ponit hic [5.18.1022a32-36 tc23], scilicet quis est ille modus.

Et videtur per suam litteram quod ille modus quartus solummodo conveniat causae primae. Dicit enim quod quartus modus per se est quod non habet causam; nihil autem videtur non habere causam nisi causa prima; igitur soli causae primae convenit. Et si hoc est verum, diminutus est |P 12va| auctor in isto capitulo. Non enim ponit quartum modum eius quod est per se positum ab illo in libro Posteriorum.75 Non enim continetur quartus modus ibi positus sub aliquo |E 11ra25| trium modorum hic primo positorum. In libro enim Posteriorum dividitur ex opposito contra istos. Sub quarto etiam modo hic posito non continetur, ut iam ostensum est.

75 Aristot., APos 1.4.73b10-16.

Et cum hoc potest quaeri [2] quis est quartus modus positus ab Aristotele in I Posteriorum.

Et si quis dicat quod ille modus sit sicut si dicerem interfectum interiri secundum interfectionem:76

76 Aristot., APos 1.4.73b14-15, AL 4.1: 13.

Non bene respondet. Non enim dicit quid est iste modus. Dicit enim Aristoteles quod quartus modus per se dicitur de illo "quod inest unicuique secundum quod ipsum vel secundum se ipsum."77

77 Aristot., APos 1.4.73b10-11: ... (AL 4.1: 13).

Sed de hoc potest quaeri [3]: hoc quod dico 'secundum se ipsum' aut refertur ei quod est 'quod', aut ei quod est 'unicuique'. Si ei quod est unicuique, tunc non differt quartus modus a secundo; secundus enim modus quando subiectum accipitur in definitione passionis, et sic non dividitur iste modus a secundo; homo enim dicitur risibile secundum ipsum. — Si autem hoc quod dico 'secundum se ipsum' referatur ei quod est quod, tunc non differt quartus modus a primo; animal enim inest homini secundum se ipsum, et hoc est secundum quod animal.78

78 Cf. Kilwardby, In APos 1.4.73b10: ... (ed. D. Cannone, in "Le Notule Libri Posteriorum di Robert Kilwardby: il commento ad Analitici Posteriori I, 4, 73a34-b24 (per se)," Documenti e studi sulla tradizione filosofica medievale 13 [2002] 124).

Dicendum [ad 1] quod quartus modus positus in I Posteriorum et quartus hic positus sunt unus et idem modus, et in nullo differt unus ab altero, nec excellit unus alterum.

Et si quis dicat, 'Nonne potest iste modus esse modus per se dictus de Deo, et si sic, quis est ille?':

Dicendum quod primus, secundus et quartus sunt modi eorum quae insunt alii per se. Et nullus talis invenitur in Deo, quia Deus nulli inest, nec passio aliqua ei inest. Si autem velimus extendere tertium modum, ita quod non solum conveniat individuo composito, sed omni enti per se exsistenti, tunc illo modo potest dici, 'Deus est per se'.

Ad aliud [2] dicendum quod differt quartus modus a secundo in hoc quod in quarto modo praedicatio est immediata, in secundo autem mediata. Quando enim passio praedicatur de subiecto proprio, tunc est secundus modus, et est mediata illa praedicatio; demonstratur enim passio per causam mediam de subiecto. Quando autem praedicatur passio de causa media, et in praedicato termino replicetur forma causae, erit praedicatio immediata, et erit quartus modus. — Et similiter quartus modus differt a primo; in primo enim subiectum non est causa praedicati, in isto autem modo subiectum est causa praedicati.

Potest autem ille quartus modus esse quando uno nomine concreto nominetur subiectum et causa, et subiectum concretive et infinite, causa autem in replicatione principaliter et finite. Verbi gratia, 'interfectum' cum dico, 'Interfectum interiit' etc., significat subiectum concrete |E 11rb| et infinite, causam autem principaliter et finite.79

79 Cf. Albertus M., Analytica Posteriora 2.10: ... (ed. A. Borgnet, OO 2: 43-44).

Si autem de tali nomine praedicetur passio, et etiam replicetur ista praedicatio in forma abstractionis, erit secundus modus, ut hic: 'Interfectum interiit secundum interfectionem'.

De hoc autem quod quaeritur [3] cui inest hoc quod dico 'secundum [se] ipsum', dicendum quod ei quod est unicuique, et tamen non est quartus modus idem secundo; subiectum enim non est causa immediata passionis.80

80 Cf. Kilwardby, In APos 1.4.73b10: ... (ed. D. Cannone, loc. cit., p. 125).

19.Q2 Consequenter quaeritur de qualitate, scilicet quis est modus famosus in hoc nomine 'qualitas'.

Dicendum quod prima species qualitatis; qualitas enim secundum Aristotelem est "secundum quam quales dicimur."81 Unde qualitas prout hic definitur est qualitas animati. Cum autem dispositio sit et nascitur ex primis potentiis corporis sive animae, tam haec quam illa provenit ex potentiis animae, licet una per prius, altera per posterius. Unde nobiliores dispositiones sunt. Tales autem sunt quae continentur sub prima specie qualitatis. Ideo modus famosus in hoc nomine 'qualitas' est prima species.

81 Aristot., Praed. 8.8b25.

Et nota quod anima est aliquo modo causa dispositionum corporalium.

Et similiter nota quod per descriptionem qualitatis datam in Praedicamentis82 innuitur analogia in hoc nomine 'qualitas'.

82 Aristot., Praed. 8.8b25-11a38.

19.Q3 Consequenter quaeritur quid est minimum mensurans quodlibet illorum quae sunt in illo genere.

Et videtur quod nihil sit tale; nihil enim est univocum in qualitatibus quibus pertinet motus et qualitatibus quibus non pertinet motus. Si autem esset minimum in isto genere, esset eis aliquid univocum.

Item, nulla est natura unigenea mensurans virtutem et colorem, neque virtutem et scientiam, neque scientiam et colorem.

Item, mensura est unigenea ipsi mensurato; in illo praedicamento, |P 12vb| quod tot habet diversas species, non potest esse unum mensurans unigeneum, sed in diversis generibus diversum et appropriatum, ut in coloribus oportet quod color sit mensurans, et in aliis aliud.

Ad oppositum sic:

Qualitas aut est unum genus, aut non. Si non est unum, sed duo vel tria, ergo plura sunt generalissima quam decem. Si est unum genus, sed quorum idem est genus, et eadem materia, et convertitur, ergo si idem est genus qualitatis, erit eadem materia et etiam appropriata. Et si prima est materia in illo genere, erit aliquod minimum mensurans quod est in illo genere. Erit enim aliquod accidens illius generis causatum immediate ab illa materia.

Ad hoc dicendum uno modo secundum Commentatorem.83 Dicit enim quod naturalis potentia et impotentia non sunt qualitates in actu, sed praeparationes ad illas.

83 Averroes, In Metaph. 5.19, ed. R. Ponzalli, p. 167; Iunt. 1552, 8: 60r; Iunt. 1562, 8: 127r, ut fertur supra.

Et si iste sermo habet veritatem, tunc istae qualitates possunt esse prima origo omnium qualitatum exsistentium in actu, et sic secundum illum modum est invenire minimum in isto genere.

Sed forte iste sermo non habet veritatem; naturalis enim potentia videtur esse qualitas in actu ex quinto modo potentiae, qui est habitus vel forma per quam non transmutantur res omnino vel non de facili. Sub isto enim modo continetur naturalis potentia, et sic est qualitas in actu.

Item, naturalis potentia est qualitas per quam res potest de facili agere aliquid. Talis autem forma est res ens in actu. [Igitur naturalis potentia est qualitas ens in actu.]84

84 Omissio per homeoteleuton in EP suppletur ex redactione longiori.

Et ideo dicendum est alio modo quod quaedam sunt qualitates quae per se ex motu acquiruntur, quaedam aliae etsi ad eas non sit motus per se, tamen sequuntur motus factos in substantiis circa qualitates quae immediate per motum acquiruntur, utpote habitus et dispositio, sicut est scientia et virtus et sanitas, et etiam figura quae est de quarto genere qualitatis. Unde nec prima species nec secunda nec quarta acquiruntur nisi praecedente motu. Istae autem qualitates quae immediate acquiruntur per motum sunt qualitates sensibiles, et istae sunt origo omnium aliarum qualitatum ad quas non terminatur motus immediate. Ad alterationem tam in inanimatis quam in animatis consequitur forma et figura; ad alterationem factam tam in animatis quam in inanimatis consequitur naturalis potentia et impotentia, quae sunt ex appositione super potentias activas primarum qualitatum. Ad alterationem factam in rebus animatis tantum consequitur habitus et dispositio. Unde sensibiles qualitates sunt radix omnium qualitatum contentarum sub aliis speciebus.

Dicendum ad aliud quod in isto praedicamento est unum minimum mensurans |E 11va| etc., non tamen adeo proprie sicut et in aliis generibus praehabitis, et hoc propter aequivocationem et multiplicitatem in hoc nomine 'qualitas'. Causa autem maioris multiplicitatis in qualitate quam in aliis est quia ad quasdam qualitates est principaliter motus et ad quasdam per accidens. Et ut Aristoteles insinuat hanc multiplicitatem, dicit in Praedicamentis quod qualitas est eorum quae multipliciter dicuntur.85 Illud autem minimum est substantia materiae primae ens in potentia ad formas qualitatum primarum activarum et passivarum. Et ipsa sic exsistens est mensura omnium qualitatum, sed quarundam per se, quarundam per accidens.86

85 Aristot., Praed. 8.8b26.

86 Cf. Rufus, MMet 5.10: ... (Q290.47vb).

Ad argumentum in oppositum dicendum quod licet cuiuslibet speciei sit aliud et aliud minimum appropriatum, in toto tamen praedicamento est unum commune minimum respondens generi toti, et hoc habetur ex illa propositione, 'Quorum est genus unum, et materia una'.

Et si quis dicat quod materia est substantia et qualitas non, mensura autem et mensuratum sunt unigenea:

Dicendum quod sicut potentia album et album sunt eiusdem praedicamenti, quamvis res sub albo alterius sit, sic materia etsi ipsa in se considerata sit substantia, ipsa tamen in potentia ad formas etc. et secundum quod sic condicionata est, est de praedicamento qualitatis. Et sic est ipsa unigenea cum eo quod mensuratur.87

87 Cf. Rufus, MMet 5.10: ... (Q290.47vb).

Et si quis dicat quod ens in potentia non est principium cognitionis entis in actu, mensura autem est principium cognitionis, ergo ens in potentia non est mensura, materia autem est ens in potentia, igitur ipsa non est principium etc.:

Dicendum quod ens in actu est aggregatum ex materia et aliquo ente in actu. Unde materia est principium eius, et sic est principium cognitionis eius, non tamen ipsius inquantum est ens in actu. Unde hic est accidens: 'hoc est ens in actu, demonstrato aggregato; materia ens in potentia est principium cognitionis huius; ergo est principium cognitionis entis in actu'. Et similiter hic accidens: 'principium cognitionis entis in actu non est materia ens in potentia; hoc est ens in actu; igitur principium cognitionis huius non est materia ens in potentia'.

Alio modo potest dici quod |P 13ra| nihil prohibet aliquod ens in potentia, scilicet nobilius, esse principium alicuius entis in actu. Sic autem est de materia respectu qualitatum; ipsa enim etsi sit ens in potentia, nobilior est omnibus qualitatibus istius generis; ex ipsa enim causantur omnes.

[Pars XX: De privatione]

[Pars XXI: De habitu]

Habitus dicitur multis modis [5.23.1023a8 tc28].

[Pars XXII: De ex aliquo]

22.Q1 Circa capitulum de habere potest quaeri, cum unus modus eius quod est habere sit quando materia habet formam, quare [A] non est alius modus eius quod est habere si dicam, 'forma habet materiam'. — Similiter quare [B] non est unus modus eius quod est habere 'Contentum habet continens', sicut conversa huius est unus modus. — Quare similiter [C] non est unus modus eius quod est habere 'Delatum habet deferens'.

Item, [D] dicit in littera quod modi eius quod est habere sunt aequales modis eius quod est in [5.23.1023a23-25 tc28]. Hoc videtur falsum; 'in' enim habet octo modos; 'habere' autem nonnisi quattuor secundum ipsum.

Item, [E] intenditne aliquid aliud per hoc nomen 'aequale', cum dicit [quod] modi eius quod est 'in' sunt aequales etc., nisi aequalitatem in numero?

Ad ultimum [D-E] dicendum quod cum dicit Aristoteles in IV Physicorum 'in' habere octo modos,88 communiter loquitur ibi de modis eius quod est 'in'. Unde eosdem modos et tantos, prout ibi loquitur, attribuit ei quod est esse-in et ei quod est habere. In ista autem philosophia proprie loquitur de modis utriusque. Proprie autem loquendo proprios habent modos diversos et oppositos, et numero aequales.89

88 Aristot., Phys. 4.3.210a14-24.

89 Cf. Buckfield, Sententia cum divisionibus in Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 367/589, fol. 204rb; Oxford, Balliol 241, fol. 30va-30vb).

Semper enim uni modo eius quod est habere correspondet unus modus ex opposito eius quod est in, ut si proprius sit modus eius quod est habere si dicam, 'A habet B', improprius modus eius quod est esse-in erit A esse in B. Proprius autem 'B est in A'; improprius autem eius quod est habere erit 'B habet A'.

Ex quo igitur primus modus eius quod est habere est quando possessor habet possessionem, sicut si dicam, 'Socrates habet castra', improprius modus eius quod est esse-in erit si dicam, 'Possessor est in possessione'; proprius autem 'Possessio est in possidente'. Verbi gratia, 'Castra sunt in Socrate'. Et reducitur iste modus ad unum modum proprium eius quod est esse-in in IV Physicorum, scilicet 'Mobile est in motivo'.90

90 Aristot., Phys. 4.3.210a22.

Similiter [A] potest dici, si secundus modus proprius eius quod est habere est 'Materia habet formam', improprius modus eius quod est esse-in erit 'Materia est in forma', proprius quia 'Forma est in materia'; improprius autem modus eius quod est habere 'Forma habet materiam'. Quia enim receptum est in recipiente per modum etc.,91 et secundum condicionem materiae est forma, ideo materia |E 11vb| habet formam proprie, et non e converso.

91 Liber de causis 9.99.46-49: ...

Similiter [B] dicendum quod proprie dicitur continens habere contentum, et non e converso; continens enim terminat contentum et servat ne fluat. Proprie autem dicitur 'Contentum est in continente', et non e converso.

Similiter [C] proprie dicitur, 'Deferens habet delatum', et non e converso; proprie autem dicitur, 'Delatum est in deferente', et non e converso.

22.Q2 Consequenter potest dubitari: cum in numeris non sit motus nec per se nec per accidens, et figura est numerus, figura non acquiritur per motum nec per se nec per accidens. Igitur est aliqua qualitas quae non sequitur motum nec per se nec per accidens.

Dicendum quod figura in numeris est per transsumptionem et non proprie. Unde aequivoce est ipsa in numeris et in corporibus. In corporibus enim est vera figura. Si enim ipsa non esset alibi nisi in numeris, non esset species qualitatis. Unde ipsa prout est qualitas consequitur motum, ad minus per accidens.

22.Q3 Consequenter potest quaeri de relativis quis est modus famosus in hoc nomine 'relatio' sive 'relativum'.

Consequenter quaeritur, cum relatio sit genus unicum, et in quolibet genere est unum minimum etc., quid est illud in isto genere. Et eadem argumenta possunt esse ad utramque partem huius quaestionis quae erant in consimili quaestione facta de qualitate.

Ad primum dicendum quod modus famosus in hoc nomine 'relatio' sive 'relativum' est relativum sive relatio in numero. Relativa enim ibi sunt maxime et essentialiter relata.

Ad aliud dicendum quod ex quo relatio est unum genus, habet unum minimum in eo mensurans res compositas illius coordinationis. Et est materia vel simplex vel composita; in aliquibus enim est illud minimum materia composita. Et quod hoc sit materia patet; quorum enim est genus unum, et materia una.92

92 Cf. Rufus, MMet 5.11: ... (Q290.47vb).

Et si quis dicat quod materia composita non potest esse mensurans, quia ipsa est habens quantitatem, et mensura est proprie quantitatis:93

93 Cf. Rufus, MMet 5.11: ... (Q290.47vb).

Dicendum quod etsi ipsa aliqua compositione composita sit, ipsa tamen dicitur simplex in relatione ad illud quod mensurat.94

94 Cf. Rufus, MMet 5.11: ... (Q290.47vb).

Et ad hoc confirmandum est istud: omnia accidentia |P 13rb| sunt in subiecto ex natura materiae; igitur tam composita in genere accidentium quam simplicia cognoscuntur per materiam; igitur materia erit mensurans ipsa.95

95 Cf. Rufus, MMet 5.11: ... (Q290.47vb).

Ad idem est istud: materia substantiae est materia materiae accidentium.96

96 Cf. Rufus, MMet 5.11: ... (Q290.47vb).

Item, abstrahemus omnes formas in praedicamentis; hic erit multitudo formarum; ergo erit aliquod unum mensurans. Quid autem est illud? Non materia; abstractae enim sunt formae ab ipsa secundum positionem.

Ad hoc dicendum quod si velimus aequivocare quantitatem et dicere quod illa multitudo formarum est quantitas, licet ibi non sit materia, cum mensura sit illud per quod cognoscitur quantitas, dicemus illud mensurans esse formam generis generalissimi. Ipsa enim est principium cognitionis formarum simplicium. Si autem non velimus aequivocare quantitatem, sed dicere quod illa multitudo non est quantitas, quia ibi non est materia, dicemus quod ibi non est proprie mensura nec mensurans.

Et nota quod cum tres sint modi relativorum, scilicet in numeris et potentiis et etiam relativa quorum unum essentialiter dicitur ad alterum et non e converso, sicut mensura et mensuratum, sciens et scientia, iste ultimus modus est prima origo omnium relativorum, etsi debilissimus modus sit.

Et si aliquis arguat, 'Ergo iste debet esse famosus modus':

Non valet; digniori enim et nobiliori attribuitur primo nomen, et non priori et ignobiliori. Iste autem modus dicitur primus, quia immediate relinquitur ex materia, in qua prius invenitur relatio; ipsa enim materia dicitur ad-aliquid, ut ad formam, per se; forma autem ad ipsam per accidens. Sic ex ipsa generatur tertius modus. Ipsa autem est in potentia ad plures formas, et sic est potens generare numeros, et sic est ipsa productiva maioris numeri et minoris, et sic ipsa est causa relationis quae in numeris est. Ipsa autem inquantum est productiva quantitatis est origo aequalis et inaequalis, et sic est causa illius correlationis. Ipsa autem quando est in potentia passiva, est in potentia ad formam habentem potentiam activam, et secundum hoc est ipsa causa relationis quae est in potentiis activis et passivis. Ipsa autem relativa reducuntur ad unum subiectum, ut ad individuum compositum. Sic igitur, ut dictum est, si materia substantiae est materia materiae accidentis, erit ipsa vel simplex vel composita mensura omnium accidentium, tam simplicium quam compositorum in quolibet genere accidentis. Et sicut in tribus generibus accidentium processum est inquirendo minimum mensurans, sic est procedendum in aliis.

[Pars XXIII: De parte]

[Pars XXIV: De toto]

Totum dicitur [5.26.1023b26 tc31].

24.Q1A Quaeratur quare in rationibus istorum nominum 'totum' et 'omne' ponuntur ista tria nomina 'initium', 'medium' et 'ultimum' [5.26.1024a1 tc31]. Numquid enim per hoc dat intelligere |E 12ra| quod tres sunt partes in unoquoque omni et toto? Et si hoc, inquam, verum est, binarius non erit totum nec omne; non enim sunt tres partes in eo. Et sic aliquis numerus non erit omne, et hoc videtur contra textum, cum dicat, "Et numerus dicitur omne" [1024a7].

24.Q1B Quaeratur etiam [1] de ratione huius regulae: hoc signum 'omne' exigit tria appellata.

Et videtur quod haec non sit vera. Nonne enim haec est vera, 'Omnis homo currit', duobus hominibus exsistentibus tantum, et illi currant? Sic, ut videtur, per rationem eius quod est dici de omni.

Item [2], 'omne' quod definitur aut est categorema aut syncategorema.

Item [3], videtur quod falsum dicit cum dicit, "Numerus est omne" [5.26.1024a7 tc31]. Binarius enim non est omne, ut patuit prius, neque alii numeri, sicut ternarius et quaternarius etc. Illud enim dicitur 'omne' quod est aggregatum ex partibus sibi invicem similibus in forma et toti. Partes enim ternarii sunt binarius et unitas, quae non sunt similes sibi invicem in forma neque toti. Idem potest obici de quaternario et aliis numeris.

Item [4], posito quod non esset nisi una linea, possemne dicere, 'Omnis linea'?

Ad primum [24.Q1A] dicendum quod ista tria nomina 'initium', 'medium', 'ultimum' ponuntur in rationibus istorum nominum 'omne', 'totum', quia neutrum est absque ternario. Et huic consonat Aristoteles in libro Caeli et mundi,97 dicens quod omne et perfectum super tres constituuntur in primis. Et dat exemplum competens cum dicit, "Natura apta nata facit." Per 'naturam' intelligit rem; per hoc quod dicit 'apta', virtutem; per hoc quod dicit 'facit', operationem egredientem a virtute; et per istum numerum, ut dicit, "magnificamus Creatorem."

97 Aristot. De caelo 1.1.268a13-20, tr. Michaelis Scoti apud Averroem, In De caelo 1.2: ... (ed. F. Carmody, p. 4; Iunt. 1550, 5: 2v; Iunt. 1562, 5: 2r).

Rationes autem |P 13va| quare 'omne' exigit tria appellata in creaturis possibile est reddere [ad 24.Q1B.1] — non autem in Creatore ('omne' enim de Ipso dictum est causa cuiuslibet causati). In creaturis sic: Omne enim est extra quod nihil; igitur impossibilis est ei additio; ergo est perfectum et extra quod nihil; ergo habet in se initium et finem; ergo et medium.

Idem potest arguere de toto, quia totum et perfectum idem.

Item, de Primo potest dici quod Ipsum est omne; Ipsum enim est principium, medium et finis. Quod sit principium et finis, hoc testatur idem cum dicit, "Ego sum alpha et omega."98 Quod sit medium patet; Ipsum enim est causa efficiens, formalis et finalis. Causa autem formalis est causa media, ergo ratione qua est causa formalis dicitur medium.

98 Apoc. 1:8.

Item, in Ipso dicimus potentiam, sapientiam, bonitatem, potentiam attribuendo Patri, sapientiam Filio, bonitatem Spiritui Sancto. Ista autem tria congrue possumus referre ad initium, medium et finem, ut initium ad potentiam (et hoc patet per Augustinum dicentem, "Pater ad Filium erat initium, quia genuit Ipsum"),99 medium ad sapientiam (per sapientiam enim creavit omnia), finem autem ad bonitatem (bonum enim et finis idem). Ipsum enim est omne; omnes enim personae sunt sibi invicem similes in natura et etiam idem numero in substantia. Non autem sic est de omni in creaturis; omne enim ibi est aggregatum ex partibus convenientibus in forma speciei et differentibus ab invicem.

99 August., De Trin. 5.14: ... (PL 42: 920).

'Totum' autem de Ipso non potest vere dici; 'omne' enim in creaturis exigit tria appellata; exigit enim ternarium, ut dicit Aristoteles.100

100 Aristot., De caelo 1.1.268a18-19.

Et si quis dicat quod istud 'omne' est categorema et non syncategorema:

Dicendum [ad 24.Q1B.2] quod 'omne' syncategorema exigit tria appellata, quia ex 'omne' quod est categorema sequitur 'omne' quod est syncategorema.

Ad aliud [24.Q1B.4] quod una linea exsistente bene dicitur quod linea est omne. Infinitae enim sunt lineae exsistente una linea.

Ad aliud [24.Q1A] quod non bene dicitur, 'Binarius est omne', et tamen bene dicitur, 'Numerus est omne'. Binarius enim non est numerus nisi secundum diminutionem secundam; unitas vero est numerus secundum diminutionem primam.

Ad aliud [24.Q1B.3] quod numerus ternarius uno modo dicitur omne, alio modo totum. Si enim respicias ternarium prout binarius et unitas sunt partes eius, sic dicitur totum. Si autem respicias ipsum prout unitates sunt partes eius, sic dicitur omne. Sic enim partes eius sunt consimiles in forma. Unde utraque dispositio salvatur in ternario, et sicut dictum est de ternario, sic et de aliis numeris consequentibus intelligatur.

[Pars XXV: De diminuto]

[Pars XXVI: De genere]

Dicitur genus [5.28.1024a29 tc33].

26.Q1 Modo101 potest quaeri de relatione utrum sit genus unum.

101 Introductio quaestionis ("Modo — prima divisio") deest in codice E.

Et videtur quod non, sed plura sic: Sit A illud genus generalissimum. A est ad-aliquid ex quo est genus relatum; ergo eius esse est ad aliud se habere. Ergo habet correlativum: vocetur illud B. B igitur est correlativum ipsius A. Ergo simul sunt natura; ergo neutrum prius altero; ergo si unum est primum, et aliud. Igitur si A est genus generalissimum, genus generalissimum est B; duo igitur sunt genera generalissima in hoc praedicamento.102 Ponamus autem quod non sit nisi unum genus generalissimum huius praedicamenti. Habet ergo differentias et species. Quae est ergo divisio prima generis generalissimi istius, et per quales differentias fit prima divisio?

102 Cf. Bacon, Q10Met 5: ... (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 168).

Cum omnis divisio fit per opposita, quaeratur quo genere oppositionis opponuntur differentiae condividentes idem genus.

Videtur quod opponuntur oppositione relativa, per Aristotelem dicentem in Topicis, "Differentiae eorum quae sunt ad-aliquid sunt ad-aliquid."103

103 Aristot., Topica 6.6.145a14-15, tr. Boethii: ... (AL 5.1: 128). Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 94ra).

Ad oppositum sic:

Dicit Aristoteles quod relative opposita non veniunt in divisionem generis;104 ergo duae differentiae primae condividentes illud genus non opponuntur relative.105

104 Boethius, De divisione: ... (PL 64: 884).

105 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 94ra).

Item, Aristoteles in X huius Philosophiae dicit quod relative opposita non habent medium, et causa est, ut dicit, quia non sunt in eodem genere.106 Ergo non condividunt idem genus.

106 Aristot., Metaph. 10.7.1057a37-38.

Item, ponamus quod differentiae condividentes idem genus primum in isto praedicamento sint correlative opposita, et sic descendendo usque ad species specialissimas. Ex hoc sequitur quod unica specie quavis destructa destruantur omnia quae sunt in illo genere vel praedicamento. Probatio: Sit A genus |E 12rb| primum, B, C duae differentiae correlativae condividentes A. Sub B sint aliae duae differentiae, scilicet D et E; sub E etiam F species specialissima, et sub D alia. Destructa F specie destruuntur omnia quae sunt in illo praedicamento.

Probatio: destructa F specie destruitur E, ex quo non est alia species sub E; et etiam si alia esset species, idem eveniret. Esset enim correlativa ipsi F, et destructo uno correlativorum destruitur aliud. Destructa autem E differentia destruitur et D. His autem destructis destruitur B107 quod est commune eis. Destructa autem B destruitur C, cum sit eius correlativum. His autem de|P 13vb|structis destruitur A. Ergo a primo, destructa F specie specialissima, destruuntur omnia intermedia et genus generalissimum; ergo et omnes species aliae et omnia individua.108

107 Additur (s. lin.) 'x' in codice P, indicans forsan quod textus problematicus est.

108 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 94ra).

Et si quis respondeat hoc modo quod duae differentiae primae condividentes istud genus generalissimum non sunt correlativae ad invicem, sunt tamen relativae, utpote C et B condividentes A genus non sunt correlativae, sunt tamen relativae; C enim non est correlativum ipsi B, sed alii:109

109 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 94ra).

Contra hoc sic: si C est relativum, ergo habet suum correlativum, et B similiter. Correlativa autem simul sunt natura; igitur quattuor erunt differentiae aeque primae vel primo sub hoc genere A. Qua enim ratione C et B veniunt in divisionem primi generis, et sua correlativa. Ergo quattuor veniunt in divisionem primam generis primi generalissimi — quod est impossibile.110

110 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 94ra).

26.Q2 Consequenter quaeritur quae sunt species istius generis. Possuntne istae esse species sub ipso aequiparantia?

Hoc enim non videtur, quia tunc non essent nisi tres tantum, et oportet quod si sint tres, quod sint quattuor, cum quidlibet huius generis habeat suum correlativum.

Item, quaeritur quo nomine potest illud genus nominari, utrum sit 'ad-aliquid' aut 'relatio' aut 'relativum'.

Et videtur quod 'relatio', sic: illud genus praedicatur in quid.111

111 Cf. Anon., Quaestiones in Metaph.: ... (Cambridge, Peterhouse 152, fol. 349rb).

Sed contra: relatio provenit ex referre; igitur aut est relatio-actio aut relatio-passio; neutrum autem est in illo praedicamento.

26.Q3 Consequenter quaeratur quomodo definiuntur relativa. Aut enim in definitione unius correlativi accipiatur suum vere correlativum, aut non. Si non, igitur possibile est vere cognoscere unum correlativum absque suo correlativo — quod est contra Aristotelem in Praedicamentis112 et contra naturam vere relativorum. Sunt enim simul natura; igitur neutrum potest cognosci sine altero. Si autem in definitione unius correlativi accipiatur suum correlativum — ut si A sit correlativum ipsi B, in definitione A accipitur B, et in definitione B A — igitur in definitione A A. Ergo idem accipitur in sui definitione — quod est impossibile.

112 Aristot., Praed. 7.8a35-b1.

Probatio consequentiae sic: Sit A duplum, B dimidium; in definitione dupli accipitur dimidium sic: 'Duplum est multiplex dimidii'; dimidium autem est submultiplex dupli; ergo 'dimidii' est 'submultiplicis dupli'; ergo idem accipitur in sui definitione.

Et non potest quis respondere dicendo quod cum dicitur 'Duplum est multiplex dimidii', hic extrahitur li 'dimidii' extra, nec amplius intelligitur in hoc quod dico 'duplum'. Si enim in ipso non intelligatur, tamen in hoc quod dico 'dimidii' intelligitur 'submultiplicis dupli' antequam extrahatur, et ipso extracto accidit idem quod prius.

26.Q4 Consequenter quaeratur de duplo et multiplici et submultiplici utrum sint species an genera aut individua.

Et videtur quod unumquodque istorum sit individuum sic: haec propositio, 'Duplum refertur ad dimidium per se et essentialiter', est vera per se. Aut ergo est indefinita aut singularis. Si indefinita, ergo subiectus terminus est possibilis multiplicari per sua individua prout stant sub illo necessario; non enim extrahitur a sua ratione nec a sua communitate, id est, a sua comparatione quam habet ad individua prout sub illo praedicato stat. Sed hoc praedicatum per se et essentialiter inest huic subiecto; igitur inest cuilibet individuo eius per se; ergo quodlibet duplum singulare refertur ad suum correlativum per se et essentialiter — quod falsum est; dimidium enim potest esse sine hoc duplo.113

113 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 93va).

Et si quis dicat quod hoc duplum essentialiter refertur ad hoc dimidium, verum est. Sed 'hoc dimidium' non fuit praedicatum, sed dimidium sub forma communi. Igitur haec propositio non est indefinita, sed singularis; ergo subiectus terminus est singularis. Sed prout stat hic est res huius praedicati; est igitur 'duplum' sub hac forma terminus singularis, et non species.

Aliud argumentum ad idem: si haec propositio est indefinita, 'Homo currit', sequitur ex aliqua singulari. Ergo si haec propositio est indefinita, 'Duplum refertur ad dimidium per se et essentialiter', sequitur ex aliqua singulari. Est ergo hoc argumentum bonum: hoc duplum est correlativum huius dimidii, ergo duplum est correlativum dimidii. Et etiam, |E 12va| hoc duplum est correlativum huius dimidii, ergo duplum est correlativum huius dimidii. Sed neutrum valet; utrumque autem esset necessarium si propositio esset indefinita. Ergo haec propositio,114 'Duplum' etc., non est indefinita, sed singularis. Duplum igitur est individuum.

114 Hic terminatur folium 13vb in codice P. Folium sequens abscissum est, quare reliqua pars huius libri deperdita est in hoc codice.

Quod illa non sint individua patet. Multiplex enim continet duplum sub se, et triplum et quadruplum; ergo non est individuum. Similiter duplum continet hoc duplum sub se et illud; similiter triplum et quadruplum; ergo nullum illorum est individuum.

Ad quaesita dicendum primo [ad 26.Q1] quod est unum genus generalissimum in illo praedicamento, et nominatur illud genus nomine istius circumlocutionis 'ad-aliquid', et magis proprie quam his nominibus 'relativum', 'relatio'.115

115 Cf. Rufus, MMet 5.12: ... (Q290.47vb).

Ad argumentum in oppositum dicendum quod illud genus non est ad-aliquid. Si enim esset ad-aliquid, esset unum appellatum unum numero sub suo nomine proprio. Sed hoc est impossibile; impossibile enim est ut significatum alicuius termini communis sit appellatum eiusdem termini; sic enim esset idem se ipso posterius naturaliter.116

116 Cf. Rufus, MMet 5.12: ... (Q290.47vb).

Quod autem illud genus non sit ad-aliquid potest haberi per hoc quod dicit Aristoteles quod illud quod praedicatur de pluribus hominibus non est homo secundum quod talis.117 Nam si sic, esset singularis homo, et sic significatum termini esset appellatum sub ipso — quod falsum est.

117 Aristot., Praed. 5.3a10-13.

Sed contra hoc sic: Sit illud genus A; haec est vera, 'A est A'; ergo A est ad-aliquid.

Dicendum ad hoc quod si dicam, 'Homo est homo', li 'homo' ex parte subiecti non abstrahitur a suis contentis prout stat ex parte subiecti. Unde 'homo est homo', hoc est 'homo universaliter est homo', et non 'homo universalis'.

Et dicendum quod A dupliciter potest considerari: Aut ut aliquid abstractum a suis contentis, et sic est falsa 'A est A'. [Aut prout exsistit in suis contentis et multiplicatur per ea, et sic haec est vera, 'A est A'.]118 Et hoc est dictu, haec est vera, 'A universaliter est A sive ad-aliquid', et non 'A universale'; ipsum enim generalissimum non est ad-aliquid.

118 Omissio per homeoteleuton in E suppletur ex redactione longiori.

Ad hoc autem [26.Q2] quod quaeritur, quae sunt species huius praedicamenti, dicendum quod species sive differentiae dicuntur esse diversae iuxta diversitatem quam ponit Aristoteles inter relativa in capitulo relationis [5.15.1020b26-1021b11 tc20].

Dicendum est igitur, ut videtur, quod prima divisio huius generis ad-aliquid in suas species primas talis est: ad-aliquid aliud est in cuius oppositionis utraque extremitate est essentialiter reciprocatio, aliud est in cuius oppositionis altera tantum extremitate est relatio essentialiter et in altera accidentaliter. Illae sunt primae species huius generis. Potest autem una differentia huius divisionis dividi sic: illud ad-aliquid in cuius oppositionis utraque extremitate est essentialiter reciprocatio, aliud est idem nomine et definitione suo correlativo, aliud est differens in nomine et definitione et forma a suo correlativo. Contingit autem ulterius dividere penes relativa in potentiis activis et passivis.

Alio modo responderi potest quis ad hoc quod primae differentiae condividentes illud genus opponuntur contrarie, et utraque illarum uno nomine nominatur et sua correlativa. Verbi gratia, dicerent enim quod illae duae differentiae erant sicut aequale et inaequale.119 Aequale enim et suum correlativum nominatur uno nomine, et similiter inaequale. Unde illae duae [differentiae] primae, quamvis non sint correlativae inter se, tamen sunt relativae ad alias.

119 Cf. Bacon, Q10Met 5: ... (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 171-172). Cf. etiam Anon., Quaestiones in Metaph.: ... (Cambridge, Peterhouse 152, fol. 349va).

Ista autem solutio videtur esse verior quam prima. Prima enim differentia huius generis secundum illam solutionem est ad-aliquid dicta. Et illud consonat Aristoteli dicenti, "Differentiae eorum quae sunt ad-aliquid sunt ad-aliquid."120 Prima autem solutio ponit primas differentias non esse ad-aliquid dictas, et ideo falsa est, ut videtur. Illud enim in cuius oppositionis utraque extremitate est essentialiter reciprocatio non est ad-aliquid; nullum enim habet correlativum.

120 Aristot., Topica 6.6.145a14-15.

Ad hoc dicendum quod solutio ultimo dicta nulla est. Ponere enim differentias primas condividentes genus illud esse correlativas aliis est ponere ipsa individua esse sub hoc genere. Unde qui sic respondet ponit individua esse prius dividentia genus illud. Verbi gratia, ponamus primas differentias esse aequale et inaequale. Aequale autem secundum quod correlativum individuum est huius generis, et similiter inaequale. Unde ponere illa esse primas differentias, cum sint correlativa aliis, est ponere individua esse primas differentias huius generis — quod est inconveniens.

Et ideo dicendum quod differentiae primae condividentes illud genus opponuntur inter se contrarie et non sunt ad-aliquid inquantum condividunt illud genus. Verbi gratia, nominentur illae differentiae condividentes illud genus A et B; utrumque enim istorum dupliciter potest considerari: aut inquantum abstrahitur a suis contentis, aut inquantum multiplicantur per sua contenta [et] in eis sunt. Si primo modo, sic neutrum est ad-aliquid, et sic condividunt illud genus et opponuntur contrarie. Si secundo modo, sic utrumque est ad-aliquid, |E 12vb| utpote A universaliter est ad-aliquid. Hoc enim est dictu, quodlibet individuum sub A est ad-aliquid, et similiter quodlibet individuum sub B, et illo modo non dividunt illud genus.121

121 Cf. Aspall, In Metaph.: ... (Cambridge, Gonville & Caius 509/386, fol. 94ra).

Alio modo dicendum quod illa inquantum utrumque est commune ad sua individua non sunt ad-aliquid, sed opponuntur contrarie. Sunt tamen ad-aliquid prout considerantur eadem cum suis individuis.

Ad aliud [26.Q4] dicendum quod duplex et multiplex et alia relativa uno modo sunt individua, et alio modo non. Multiplex enim secundum quod est abstractum a suis contentis et a multiplicitate ipsorum, et solum respiciens suum correlativum, non est universale, sed individuum. Secundum autem quod est commune ad sua contenta sub ipso, sic est species sive genus. Et consequenter dicendum est de duplo et de patre et de aliis relativis.

26.Q5 Sed modo quaeratur: si multiplex est species uno modo, ergo et submultiplex. Veniunt ergo in divisionem generis; ex quo autem sunt species opponuntur. Quo ergo genere [oppositionis] opponuntur?

Et dicendum quod opponuntur contrarie, et alio modo relative.

Et si quis dicit quod haec sunt relativa in numeris, in numeris autem non est contrarietas:

Dicendum quod multiplex et submultiplex, quia in eis intelligitur maius et minus, habent naturam aliquam contrarietatis, et tunc opponuntur contrarie.

Idem dicendum de patre et filio; illa enim uno modo opponuntur contrarie, alio modo relative: Relative prout suae essentiae considerantur tantum; contrarie prout qualitates illorum considerantur in suis oppositis. Unde secundum quod opponuntur contrarie, pater est causa filii, non autem prout opponuntur relative.

Ex dictis autem liquet auctoritas Aristotelis in X, quae est, "Relative opposita quae non sunt contraria non habent medium, quia non sunt in eodem genere."122 Hoc enim est dictu quod relative opposita, inquantum huiusmodi, non condividunt idem genus.

122 Aristot., Metaph. 10.7.1057a37-38.

Et nota quod omnes species sive differentiae illius generis, praeter solum primas, dicuntur ad-aliquid, et inquantum abstrahuntur a suis contentis [et] absolvuntur a comparatione quam habent ad ipsa, et inquantum [non] abstrahuntur sed in eis considerantur. Unde multiplex universale est ad-aliquid, et habet suum correlativum, et similiter multiplex universaliter.

Et si quis arguat sic: Multiplex universale est ad-aliquid, ergo per locum a simili homo universalis est ad-aliquid et aliud a substantia:

Dicendum quod universale quia est ad-aliquid secundum quod universale, ideo refutat subiectionem nominis secundae intentionis nec primae. Ideo est multiplex universale ad-aliquid (ipsum enim universale est ad-aliquid); ipsum autem non est substantia; et ideo homo universalis non est substantia.

Et si quis quaerat quare primae differentiae condividentes idem genus prout abstrahuntur non sunt ad-aliquid, aliae autem differentiae et species condividentes prout abstrahuntur sunt ad-aliquid:

Dicendum [quod] quia inter ipsas est prima divisio, et primis dividentibus congruit prima oppositio, ideo primae differentiae non sunt ad-aliquid prout abstrahuntur a suis contentis.

Et nota quod sicut homo-species non est homo, nec genus-substantia est substantia, sic nec genus-ad-aliquid est ad-aliquid.

Ad aliud [26.Q3] dicendum quod relativa, sicut duplum, multiplex et alia, inquantum sunt individua possunt notificari non faciendo nugationem, et inquantum sunt species similiter definiri non faciendo nugationem. Ars autem notificandi inquantum sunt individua est ponere in subiecto termino relativum et suum correlativum, et ipsa una notificatione notificare. Verbi gratia, duplum et dimidium sunt relativa in quantitate causata ex substantia materiae sub potentiis sibi appropriatis. Similiter contingit notificare omnia alia relativa prout sunt individua; prout autem sunt species potest unum definiri per se, non ponendo suum correlativum in eius definitione. Sic multiplex est relativum inaequale superans aliquid de genere quantitatis in aliquo eiusdem generis. Et dico 'aliquid' et non 'quantitatem' propter unitatem, quae non est quantitas. Ex hac autem definitione, etsi non ponatur suum correlativum in ea, potest intelligi quid est suum correlativum, scilicet submultiplex.

Sed modo videtur quod sit nugatio in illa definitione; in ipsa enim accipitur definitio submultiplicitatis. Probatio: multiplex est relativum superans aliquid etc. Superans autem non superat nisi superatum; igitur li 'aliquid' est ibi superatum; sed quod est superatum a multiplici non est nisi submultiplex; igitur per hoc quod dico 'superans est multiplex' habetur intentio submultiplicitatis.

Dicendum quod superans ponitur in definitione illa. Ex superante autem datur intelligi superatum, tamen etsi 'superans' ponitur in illa definitione, superatum non est pars huius definitionis, nisi accidentaliter solum. Et causa est quia neutrum correlativorum intelligitur in alio actualiter, sed potentialiter; nam si unum esset in alio actualiter, sequeretur inconveniens de necessitate.

Sed nota quod secus est de passione et de proprio subiecto. In passione enim actualiter intelligitur suum subiectum |E 13ra| proprium, et non e converso. Nam si sic, esset nugatio quando per subiectum esset passio definita.

Definitio autem dupli prout est species est: 'Duplum est multiplex continens aliquid de genere quantitatis et aliud sibi aequale praecise'.

26.Q6 Quaeritur utrum relatio sit communior oppositione aut e converso.

Sed videtur primo quod nulla sit haec quaestio; relatio enim species oppositionis est; igitur oppositio communior.

Sed modo videtur quod convertantur; omnis enim oppositio est relatio. Probatio: oppositio est oppositorum; oppositio ergo relatio est; et constat quod omnis relatio est oppositio; ergo convertuntur.123

123 Cf. Bacon, Q10Met 5: ... (ed. R. Steele & F. Delorme, OHI 10: 169).

Item, oppositio est habitudo quaedam inter duo extrema quae sunt opposita. Diversificatur autem oppositio penes diversitatem extremorum; alia enim est habitudo inter haec duo extrema, album, nigrum, et alia inter extrema haec, pater, filius; ergo oppositio est alia et alia. Sed oppositio quae est inter patrem et filium relatio est. Ergo relatio non erit [nisi] unum eorum quae continentur sub oppositione.

Ad hoc dicendum quod [intentio] huius nominis 'oppositio' dupliciter potest considerari: aut prout est abstracta a suis contentis, aut prout in eis consideratur. Si primo modo, sic est relatio communior oppositione; si secundo modo, sic est oppositio communior relatione.

[Pars XXVII: De falso]

[Pars XXVIII: De accidente]