Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 1*

(alpha elatton)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[993a30] |B 263v| |D 53| |I 7va| |M 1ra| |N 267ra|
1. Consideratio quidem in veritate difficilis est uno modo, | facilis alio. Et signum eius est quod nullus hominum potuit pervenire in ipsam secundum quod oportet plene. [b1] Neque deviavit se ab hominibus omnibus, sed unusquisque hominum locutus est | de natura, et unusquisque eorum nihil aut minimum comprehendit | de veritate aut modicum. Cum igitur congregatum fuerit quod congregatum fuit ex eo ab omnibus qui comprehenderunt, tunc congregatum erit alicuius quantitatis. Est igitur facilis secundum hunc modum, | et est modus quem habemus in consuetudine inducere in proverbio dicendo [5] quod nullus ignoret locum ianuae in domo. | Et demonstravit difficultatem eius hoc quod non fuit comprehensa secundum | totum neque etiam pars eius maior. Et cum difficultas eius est duobus | modis. Dignum est ut sit difficilis non propter res, sed propter nos. | Dispositio enim intellectus in anima apud illud quod est in natura valde manifestum similis est dispositio|I 7vb|ni oculorum vespertilionis apud [10] |M 1rb| lucem solis. |

[993b11] |D 56| |I 8ra| |M 1va| |N 267rb|
2. Et iustum est non tantum | reddere gratias illis cum quibus communicationem habuimus in consideratione. | Sed etiam illis qui habuerunt in hoc aliquid dignitatis modicum, | quia iuverunt nos in hoc aliquantulum, quoniam praecesserunt et excitaverunt nostrum intellectum. [15] Quoniam si Timeus non esset, tunc careremus multum a compositione musicali; | et si Ierosius non esset, non esset Timeus. | Et sic est de loquentibus in veritate. | Nos autem accepimus quasdam locutiones a quibusdam antiquis, et alii | fuerunt causa in esse istorum.

[993b19] |D 57| |I 8rb|
3. Et rectum est [20] vocare scientiam veritatis philosophiae philosophiam speculativam. | Finis enim scientiae speculativae est veritas. Et finis scientiae operativae operatio; operantes enim, | licet considerent in eo quod agant, tamen non | perscrutantur de causa propter se ipsam |M 1vb| sed respectu eius quod agunt.

[993b23]
4. Et nos non scimus veritatem absque eo quod sciamus | causam eius. Et unumquodque principiorum proprie est causa eorum secundum quae sunt [25] aliae res quae conveniunt in nomine et intentione. Verbi gratia, ignis in fine caliditatis. | Ex quo oportet | quod illud quod est maxime verum sit illud quod est causa veritatis rerum quae sunt post. | Et ideo |D 58| necesse est ut principia rerum quae sunt semper sint semper in fine veritatis, | quia non sunt vera in aliquo tempore et in aliquo non, neque habent causam in esse vera in eo quod sunt vera, [30] sed illa sunt causa in hoc aliarum rerum. Quapropter necesse est |I 8va| ut dispositio cuiuslibet rei in esse | sit dispositio sua in rei veritate. |

[994a1] |D 60| |I 8vb| |M 2ra| |N 267va|
5. Et manifestum est quod res habent principium, et quod causae rerum entium non sunt infinitae | neque secundum rectitudinem neque secundum speciem, scilicet ut species causarum sint plus quam possint numerari in infinitum. | Impossibile enim est secundum naturam ut aliquid sit in infinitum ex alio. | Verbi gratia, caro ex terra et terra ex aqua et aqua ex aere |B 264r| et aer ex igne, [5] et hoc in infinitum, et non cesset in aliquo. Neque est possibile secundum illud ex quo est principium motus. Verbi gratia, quod | homo movetur ex aere, |M 2rb| et aer ex | sole, et sol a luce, et hoc in | infinitum. Et similiter etiam est in eo quod est propter quid; impossibile est enim hoc procedere in infinitum. Verbi gratia, ut | cursus propter sanitatem et sanitas propter fortunam et fortuna propter [10] aliud, et sic in infinitum. Et | sic est etiam in eo quod est, scilicet essentia.

[994a11] |D 61| |I 9ra|
6. Res enim mediae et sunt ea in quibus sunt | prius et posterius. Et necesse est ut prius sit causa | eius quod est post. Si enim id quaesitum fuerit a nobis quae est causa trinitatis, | dicemus primum. Postremum vero non est causa, quia non est causa alicuius eorum. Et [15] similiter etiam medium non est causa eius, quia non est causa nisi unius tantum; et | indifferenter sive sit unum medium sive plura, sive finita sive infinita. | Et partes rerum infinitae quae currunt secundum hunc modum, et universaliter partes infiniti, omnes sunt secundum unum modum usque ad nunc. Quapropter necesse est, si aliqua res non |N 267vb| fuerit | prima, ut universaliter non sit causa omnino.

[994a19] |D 63| |I 9va| |M 2va|
7. Et etiam impossibile est ut quod habet principium ex superiori procedat ad inferius [20] in infinitum. Verbi gratia, ex igne | aqua, et ex |M 2vb| aqua terra. Et similiter fit | genus a genere semper in infinitum. Fit enim aliquid ex aliquo duobus modis: non secundum quod aliquid fit post aliquid, ut | dicitur quod nebula fit ex vapore, sed ut dicitur | quod ex |D 64| puero fit vir; secundus autem est quod ex aqua fit aer. [25] Cum enim dicimus quod ex puero fit vir, intendimus quod ex re quae erit fit res quae iam est, aut ex re | quae complebitur fit res quae iam completa est. | Quoniam quemadmodum inter esse et non esse est generatio, | ita id quod generatur est semper inter illud quod est ens et inter illud quod est non ens. | Addiscens enim est generatum sciens, et hoc intendimus cum dicimus [30] quod ex addiscente fit sciens. Cum vero dicimus quod ex aere fit | aqua, et generatio illius est per corruptionem alterius, scilicet aeris. Et ideo non revertuntur res huius dispositionis | ad invicem, neque ex viro fit puer, quoniam [b1] ex exsistente non fit illud quod erit, sed post exsistens fit illud quod erit. | Secundum igitur hunc modum fit dies ex mane, quia est post, et ideo |M 3ra| non dicitur quod | mane fit ex die. Alia vero |N 268ra| revertuntur ad invicem. Et secundum hos duos modos | impossibile est ut res procedant in infinitum. Ea autem quae sunt inter duo, [5] necesse est ut sint finita. Ista autem revertuntur ad invicem; | generatio enim unius est corruptio alterius. Et cum impossibile est ut | primum et aeternum corrumpatur, quoniam quia generatio | ex supe|I 9vb|riori, non procedit in infinitum, necesse est quod primum quod cum corrumpitur fit aliud non | sit aeternum.

[994b9] |D 68| |I 10ra| |M 3va| |N 268rb|
8. Et etiam illud quod est propter quid fiunt res est finis. Et hoc est cuius esse non est [10] propter aliud consequens, sed esse aliorum est propter illud. Necesse est igitur, si aliquid sit tale, | ut ultimum non sit infinitum. Si igitur nihil sit tale, non erit illud | propter quod fiunt cetera. Et illi qui faciunt causas infinitas |I 10rb| destruunt | naturam boni et non percipiunt, quamvis nihil incepit | aliquam agere actionem quamcumque non intendendo finem.

[994b14] |D 70| |M 3vb|
9. Et cum hoc etiam secundum quod dicunt, non est intellectus in [15] entibus. Habens enim intellectum non agit illud quod agit nisi propter aliquam rem quae | est ultimum actionis. Ultimum enim |B 264v| est finis ad quem intenditur. |

[994b17] |I 10va|
10. Et etiam dispositio in eo de quo quaeritur per quid est, impossibile est ut | sermo de eo sit extra terminos. Prius enim est semper magis dignum in esse, | posterius autem non sic. Et illud cuius primum non est, quod consequitur illud non est. |

[994b20] |D 71| |N 268va|
11. Et etiam qui hoc dicit destruit scientiam. | Scire enim impossibile est ut |M 4ra| sit sine proventu ad illa quae non patiuntur divisionem. Et | erit sciens secundum hoc non sciens. Res enim infinitae, quae sunt huiusmodi dispositionis, impossibile est | ut comprehendantur ab intellectu. Dispositio enim de linea non est talis, scilicet quod et si | non adaptatur stare super suas divisiones, impossibile est ut comprehendantur per intellectum nisi per suum statum. |I 10vb| Et ideo qui in sua imaginatione acceperit lineam infinitam, [25] non determinabit divisiones eius. |

[994b26] |D 73| |M 4rb|
12. Et etiam materia necesse est ut imaginetur in re mota. Et impossibile est ut sit in aliquo infinito in actu. Et | si sit, non erit illud quod est in infinito. Et tunc non erit etiam infinitum. |

[994b28] |I 11ra| |D 74| |N 268vb|
13. Et etiam si species causarum essent infinitae in numero, non | esset scientia secundum hunc modum. Et nos enim non videmus nos pervenire ad scientiam nisi [30] quando scimus causas. |

[994b32] |D 75|
14. Et oboedire ei quod audivimus est secundum consuetudinem. Dicimus |M 4va| enim illud quod [995a1] assueti sumus audire. Et videmus quod extra illud | est inconveniens; immo videmus illud ad quod non fuimus assueti esse inopinabile. | Illud enim ad quod fuimus assueti, est magis |I 11rb| applicabile animo et magis notum. | Et tu potes scire quantum facit consuetudo in hoc considerando in legibus. Invenies enim apologos et fabulas propter consuetudinem [5] plus applicabiles animo quam suae veritates. |

[995a6] |D 76|

15. Et quidam homines, si homo non locutus fuerit eis mathematice, non recipiunt | illud quod dicit. Et quidam quaerunt testimonium multorum hominum. Et quidam | quaerunt testimonium verificatorum.1  Et quidam |M 4vb| quaerunt loqui | secundum perscrutationem maximam, et quidam contristantur propter sermonem perscrutantium et odiunt ipsum. Aut quia non possunt [10] retinere ipsum. Aut quia assimilatio eius est mala. Scatunando enim | in hoc est quasi scatunando |I 11va| in mercatione, id est, sicut scatunando in mercatione | est vile, ita est in sermone. Et ideo oportet hominem instrui in cognitione viae | cuiuslibet rei quam vult declarare. Malum enim est quaerere simul aliquam scientiam | et modum secundum quem declaratur; et non est facile aliquod istorum. |

1Cf. Rufus, SMet 1.5: “...” (V4538, fol.6va).


[995a15] |D 79| |I 11vb| |M 5ra| |N 269ra|
16. Et non oportet quaerere in qualibet scientia perscrutationem sicut in mathematicis; hoc enim non oportet quaerere | nisi in eis quae non admiscentur cum materia. Et ideo iste modus non est naturalis, | quia videtur quod tota natura fere admiscetur cum materia. Et ideo oportet | primo perscrutari de natura quid sit; hoc enim facto apparebunt nobis ea de quibus perscrutamur naturaliter. | Et utrum considerandum sit de causis [20] principiorum in una scientia aut in pluribus una. Videtur enim quod quaelibet natura habeat materiam; et ideo oportet quaerere naturam primo quid sit, et tunc declarabuntur nobis ea ex quibus declaratur scientia naturalis.