Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 10*

(iota)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1052a15] |B 320r| |F 1| |I 148ra| |M 126ra| |N 332ra|
1. Dictum est prius quod unum dicitur multipliciter, in | distinctionibus in quibus narratur secundum |I 148rb| quem modum dicitur res; dicitur enim multis modis, | qui cum copulantur fiunt quattuor modi rerum. |B 320v| | Primus est quae dicuntur per se unum, non per | accidens; est enim continuum aut simpliciter aut magis illud quod est [20] naturaliter, non per contactum neque per ligamentum. Et magis quam hoc unum | et est ante, et magis quod non dividitur motus actionis et est magis simpliciter. | Et etiam tale aut magis est totum quod habet aliquam naturam et | formam. Et maxime quod est tale naturaliter, non violente, ut | illud quod est unum per glutinum aut per clavos aut per ligamenta, sed habet |F 2| aliquid in se quod est [25] causa suae continuationis. Et tale est ut motus sit unus | et non dividatur secundum locum et tempus. Et hoc est manifestum, | si aliquod primum habet principium primi motus naturaliter, | ut motus circularis ut motus simplex, quoniam hoc est prima magnitudo. | Quaedam igitur sunt unum et secundum hunc modum, aut quia sunt continua aut quia sunt totum. [30] Et quaedam sunt talia per |M 126rb| convenientiam, sicut ista quorum intelligere est unum, et sicut ista | quae non dividuntur neque dividuntur in divisibilia, ut definitiones indivisibilium, sicut definitio puncti, quae non dividitur. Si autem fuerit | numero singulare, non dividitur numero. Unum autem secundum formam est illud quod non habet | divisionem secundum cognitionem. Unum igitur primum est illud quod est substantiarum | causa unius. Unum igitur dicitur secundum numerum istorum modorum, sicut illud quod est [35] continuum naturaliter et totum et singulare et | universale. Omnia enim ista sunt unum quia non dividuntur. Quaedam vero [b1] secundum motum, et quaedam secundum intellectum et rationem. |

[1052b2] |F 5| |I 148vb| |M 126va| |N 332rb|
2. Et oportet aestimare per cognitionem, quoniam non oportet aestimare quod dicitur eodem modo illud quod dicitur unum per quale | et quod est per essentiam unum. Unum vero dicitur | secundum |I 149ra| numerum istorum modorum, et quodlibet istorum erit [5] unum quando habuerit |M 126vb| aliquem istorum modorum. Quoniam autem est unum, et forte | erit alterius istorum et forte erit aliud quod est propinquum | secundum nomen magis quam ista, illa autem in potentia. Ut si esset necesse loqui de elemento | et causa et distinguere ea a rebus | et inducere definitionem nominis; ignis enim est sicut [10] elementum. Et rectum est ut sit et infinitum per se aut | per aliud tale, et quod non est ita; essentia enim ignis et elementi non sunt |F 6| idem, | sed ignis est elementum sicut natura alicuius. | Et hoc nomen autem accidit sicut accidit | ei per complementum, quia est aliquid ex hoc sicut est ex primo quod est in re. Et similiter [15] etiam essentia et unum et omnia quae sunt in talibus |B 321r| istis. Et ideo | essentia unius est ut non dividatur, et est quia ista res est, et est non | separata per locum aut formam aut cognitionem, et est totum et terminatum. | Et ideo est magis quam aliud prima mensura cuiuslibet generi. | Et quantitates valde dominae, et ex hoc est in aliis rebus; [20] mensura enim est illud per quod cognoscitur quantitas. Et quantitas | cognoscitur secundum quod est quantitas aut per unum aut per numerum. Et omnes numeri cognoscuntur | per unum. Ergo omnis quantitas secundum quod est quantitas cognoscitur per unum, | et illud per quod primo cognoscitur est unum. Et ideo unum est | principium |M 127ra| numeri, non numerus. |

[1052b25] |F 9| |I 149va| |M 127rb| |N 332va|
3. Et ex hoc dicitur mensura in aliis rebus per quam scitur primo quaelibet earum. Et | actio cuiuslibet earum est una in longitudine et latitudine et profundo | et velocitate; gravitas enim et velocitas sunt communes in contrariis, | et utraque earum est duplex, ut grave, quod est illud quod ex | declinatione est in re et etiam illud quod habet additionem declinationis. Et velocitatem [30] quae habet aliquem motum eius quod habet per quantitatem et quod  habet additionem motus etiam; | grave enim habet velocitatem, et leve tarditatem. In omnibus | igitur istis est mensura et principium quod non dividitur; | in lineis enim aliis utuntur mensura aequali mensurae sicut illud quod non dividitur, | quia quaerunt mensuram in omnibus rebus aliquod indivisibile. Et hoc est [35] simplex, aut qualitatis aut quantitatis. Ubi igitur aestimatur | quod non est diminutio aut additio, illud est mensura vera, quia [1053a1] numeri sunt certi. Et positio eorum est quod unum | non dividitur. Et in aliis rebus assimilat ei quod est tale; est | enim ex linea et tali, quod est centum |N 332vb| librae. Et semper a maiori magis latet si diminuitur | aut additur in eo aliquod quod latet in minori. Igitur illud |I 149vb| [5] in quo impossibile est ut hoc sit in eo sensibile accipitur ab | omnibus pro mensura in rebus humidis et in gravitate | et in magnitudine. Et tunc aestimant quod sciunt quantitatem quando sciunt illam | per hanc mensuram.

[1053a8] |F 12| |I 150rb| |M 127vb| |N 333ra|
4. Et utuntur hoc motu simplici | et veloci propter paucitatem temporis. Et [10] ideo in computatione stellarum unum quod est tale est principium in mensura; | positum enim est apud eos quod motus caeli est eodem modo et valde velox etiam, | et per illum iudicant de aliis motibus. Et in musica diasis, |F 13| quod est neuma duorum punctorum quod non dividitur, quia est | valde brevis. |B 321v| Et in voce littera; unum enim in omnibus istis est | hoc modo, quia unum non est commune, sed sicut dictum est. Et non semper [15] mensura est unum numero, sed forte magis est, ut diasis, quoniam sunt | duo quae non sunt auditus, sed in sermone. Et | vocibus per quas mensurat sunt multae. Et diameter mensuratur per duo, | et latus etiam. Et sunt aliquae magnitudines et  habent omnes magnitudines. Non igitur | unum est mensura omnium rerum neque omnium magnitudinum quae cognoscuntur. Et ex istis est |M 128ra| substantia, quae cum dividimus eam, [20] aut per quantitatem aut per formam. Et ideo unum non dividitur, quia est primum omnium rerum quae non dividuntur. Et non | omne unum est indivisibile eodem modo, ut pes et unitas. Sed quaedam non dividuntur | omnino, et quaedam volumus ut sint indivisibilia per sensum, ut | dictum est. Omne igitur continuum est divisibile, et [25] mensura semper est unigenea. Verbi gratia, quoniam mensura magnitudinum est magnitudo, et similiter in unoquoque simplicium. | Longitudinis ergo longitudo, et latitudinis latitudo, et vocis vox, et gravitatis | gravitas, et unitatum unitas, quoniam sic oportet accipi | ut numerorum numerus. Et si oportet |I 150va| ut sit ita, sed non | est necesse ut sit sicut hoc, sed est necesse [30] mensura unitatum unitates. Numerus autem est multitudo unitatum. |

[1053a31] |F 16| |I 150vb| |M 128rb| |N 333rb|
5. Dicimus etiam quod scientia est mensura rerum, et | sensus propter eandem causam; scimus enim |M 128va| per ista aliquid. Et si non, | magis dignum est ut mensurentur quam ut mensurent. Sed accidit nobis | quasi, si aliquis mensuraret nos, sciremus cuius mensurae sumus per mensuram [35] cubiti positi super nos. Et Affratagoras | dicebat quod homo est mensura omnium rerum, scilicet [b1] sciens et sentiens, quia alter istorum habet | sensum, et alter scientiam. Et ideo dicimus quod sunt mensurae | rerum positarum. Et quia nihil dicebant distinctum, | ut aliquid dixissent, manifestum est quod essentia unius magis, |I 151ra| et est nomen [5] quod ponunt perfectis. Est principaliter quantitatis, deinde qualitatis, | et erit tale. Alterum vero si fuerit indivisibile secundum | quantitatem, et alterum si fuerit secundum qualitatem. Et ideo unum est indivisibile, aut | modo simplici aut quia est unum. |

[1053b9] |F 19| |I 151rb| |M 128vb| |N 333va|
6. Secundum autem substantiam et naturam perscrutemur quomodo [10] est, quemadmodum perscrutati sumus de quaestionibus difficilibus, quid | sit unum. Et utrum oportet aestimare ipsum esse unum sicut | substantia alicuius, sicut dixerunt Pythagorici, | et Plato post, aut est aliqua natura |B 322r| posita. | Et oportet cum hoc dicere sermonem |M 129ra| magis clarum, ut [15] dixerunt naturales; quidam enim dixerunt quod unum est amicitia, | et quidam finitum, et quidam infinitum. Sed si sit impossibile ut aliquod universalium | sit substantia, sicut dictum est in sermonibus de substantia et qui dicti |I 151va| sunt de | ente, ergo hoc non est substantia etiam, quoniam impossibile est ut aliquid sit praeter | multitudinem quia est commune, sed quia est dictum [20] tantum. Ergo manifestum est quod non est substantia, sicut unum non est etiam; unum enim et ens sunt praedicamenta universalia | magis, et dicuntur de omnibus. Ergo neque genera naturaliter, | neque substantiae abstractae ab aliis. Et impossibile est etiam ut unum sit genus | propter illas causas, neque ens, neque substantiae sunt genera. Et etiam necesse est ut omnia sint similiter. |

[1053b25] |F 21| |I 151vb| |M 129rb|
7. Et ens dicitur modis aequalibus modis unius. Cum igitur unum est in | qualitatibus, et est aliqua natura, et hoc est in | quantitatibus etiam, manifestum |N 333vb| est quod oportet universaliter quaerere quid sit unum, sicut | ens etiam, cum in cognitione quod est hoc non est sufficientia. Sed | in coloribus unus color, ut albus. [30] Alii vero videntur generari ex hoc et ex nigro, | et nigrum est privatio albi, sicut obscuritas privatio lucis. |I 152ra| Hoc | igitur privatio est lucis. Ergo si entia essent colores, tunc | entia haberent numerum, sed aliquorum. Manifestum est igitur quod essent colores, | et unum etiam secundum quod est unum, si fuerit unum, ut album. Et similiter etiam [35] si entia essent neumata, tunc diasis esset numerus. Sed non componit ea substantia et unum. Ergo quodlibet est aliquid habens substantiam non [1054a1] unum, sed diasis, et similiter in neumatibus. Etiam si entia essent litterae, | numerus |F 22| eorum esset una littera |M 129va| vocalis. | Et si essent figurae rectarum linearum, tunc numerus figurarum esset figurae, | et unum triangulus. Et idem sermo est de aliis [5] generibus etiam. Ergo si in passionibus et in qualitatibus | et in quantitatibus et in motu est numerus, | et in omnibus unum aliquod, et numerus est aliquorum, est alicuius unius etiam, et | non est hoc in substantia, necesse est ut similiter sit in substantia etiam; hoc enim | est consimile in omnibus. Manifestum est igitur quod unum in [10] quolibet genere est natura, et non est hoc unum natura alicuius eorum. | Sed sicut in coloribus quaerere unum colorem | est unum, similiter in substantia etiam quaerere unam substantiam est unum. |

[1054a13] |F 25| |I 152rb| |M 129vb| |N 334ra|
8. Quoniam autem intentio unius est eadem quoquomodo cum intentione entis manifestum est. | Quoniam modi consecutionis eorum ad praedicamenta sunt aequales. Et quia essentia eorum non est [15] una, neque alterum solum. Verbi gratia, quod unum in praedicamento quod dicitur quid et in qualitate non est unum, |B 322v| sed | simile |I 152va| sicut ens. Et quia non additur | praedicamento aliud, ut unus homo hominum, sicut neque per essentiam, | praeter quale aut ubi aut quantum aut illud |M 130ra| quod est essentia unius etiam, non | essentia cuiuslibet. |

[1054a20] |F 27| |I 152vb| |M 130rb|
9. Et etiam unum et multum opponuntur sibi secundum situm multis modis. | Et unus eorum est unum et plura et divisio et non divisio. | Unum enim eorum secundum quod dividitur dicitur multum; | illud enim quod non dividitur dicitur unum secundum quod non dividitur. Opposita | igitur in situ sunt quattuor modis, et unus eorum dicitur secundum privationem. [25] Sunt igitur contraria, et non dicitur de contrario esse sicut contradictoria, |N 334rb| neque sicut relativa | etiam. Et scitur unum quod non dividitur per unum | quod dividitur; multi|F 28|tudo enim est magis sensibilis, | et quod dividitur est magis quam illud quod non dividitur. Ergo sermo | de multo est ante sermonem de indivisibili propter sensum. |

[1054a30] |F 29| |I 153ra| |M 130va|
10. Et sicut descripsimus in divisione contrariorum, unum habet | idem et simile et aequale, et multum habet | diversum et dissimile et inaequale. Cum igitur dicitur idem | multis modis, quorum unus est numerus, quem forte dicimus | idem. Et etiam si fuerit unum per definitionem et numerum, aut sicut [35] illud quod dicitur idem secundum formam et materiam. Et etiam si definitio [b1] quae est substantiae fuerit una, aut sicut dicitur quod lineae aequales | sunt lineae rectae idem. Et similiter figurae quadrangulae aequales, quoniam anguli earum sunt aequales, quoniam et si sint plures, | sed tamen aequalitas in istis est una.

[1054b3] |F 31| |I 153va| |M 130vb| |N 334va|

11. Et dicuntur consimilia cum non fuerint | idem simpliciter et non fuerint non diversa per lineam [5] compositam secundum formam, et fuerint idem. Verbi gratia, quod quadrangulus maior est consimilis quadrangulo | minori, et lineae quae sunt non aequales etiam sunt consimiles. Illa autem | quae sunt idem non simpliciter non habent | formam quae est eadem, et est in eis magis et minus, et cum non | fuerit magis et minus. Et quaedam cum fuerit passio eadem [10] in forma, ut album valde et minus, dicuntur consimilia quia formae eorum est una. Et quaedam cum in eis fuerit idem magis quam | diversa, aut simpliciter aut facilis esse, aut stannum argento | et cuprum1 auro, quia est ruffum et igneum. Ergo manifestum est | quod diversum etiam et dissimile dicuntur multis modis, et quod [15] aliud et idem dicuntur secundum oppositionem in situ. Et ideo omne dicitur | aut idem aut aliud. Et quidam quoniam materia et | def|M 131ra|initio non fuerint unum. Et ideo oppositum etiam est diversum. Et tertium sicut | illud quod est in ma|B 323r|thematicis. |F 32| Diversum enim aut idem propter hoc dicitur | utrumque in respectu uniuscuiusque aliorum. Et sunt omnia quae dicuntur unum et ens; non enim [20] contradictoria est idem. Et ideo non dicitur in eis quae non sunt. | Non autem idem dicitur. In omnibus vero entibus dicitur. | Unum enim aut erit unum naturaliter aut non erit; unum enim dicitur de ente naturaliter et de ente per accidens, id est, unum artificiatum sicut scamnum. Et erit unum naturaliter, aut non erit et ens unum. Et diversum | et idem secundum hoc opponuntur sibi in situ.

1Cf. Rufus, SMet 10.4.E3: “Consequenter dicit quod duo subiecta in quibus sint <vel forsan: sunt (st) S> plures dispositiones <definitiones V> convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S> et sensibiles quam non convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S> vel quod de facili possint <possunt (posst) S> esse plures convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S> quam non convenientes <vel forsan: consequentes (9ntes) S>, ut per <secundum S> artificium, sunt similia. Verbi gratia, stannum <stangnum SV> et argentum et cuprum <ciprum V> et aurum” (S 118rb, V 81vb).


[1054b23] |F 35| |I 154ra| |M 131rb| |N 334vb|
12. Diversitas autem et alietas alio modo, | quoniam diversum et illud cuius est diversum non est necesse ut sit diversum a re. [25] Omne enim ens aut est diversum aut idem. Quod autem differt | ab aliquo per aliquid differt. Ergo necesse est ut sit aliquid idem per quod differunt. | Et hoc est genus aut forma; omne enim differens | differt per genus aut per formam. Per genus autem illa quae non habent medium |M 131va| materiam communem | neque generantur ex invicem, ut omnia quorum figura praedicamenti est aliud. [30] Per formam vero illa quorum est genus idem. Et dicitur genus illud | quod est idem per substantiam omnia diversa. |

[1054b32] |F 37| |I 154va|
13. Quoniam autem contrarietas est aliqua diversitas, manifestum est ex sequentibus quod | bene fuit hoc positum. Omnia | enim videntur esse differentia, et non illa quae sunt diversa tantum. [35] Sed quaedam sunt diversa secundum genus, et quaedam per ordinem |N 335ra| [1055a1] unius praedicamenti. Ergo sunt in eodem genere et sunt eadem | secundum genus. Et determinatum est in aliis locis quae sunt |M 131vb| secundum genus idem aut diversa. | Et cum possibile est ut differunt ab invicem differentia | maiori et minori, [5] manifestum est quod aliqua differentia magna est. | Quoniam illa quae differunt secundum genus impossibile est ut sint | ex invicem, sed distant magis et non conveniunt. | Illa autem quae differunt secundum formam generantur ex contrariis, | quia sunt maiora. Et distantia aliarum rerum est maxima distantia. Ergo [10] distantia contrariorum etiam. Sed maximus in quolibet | genere est perfectum; magnum enim est illud cui non est additio. | Perfectum vero extra quod nihil est; | diversitas enim habet perfectionem, sicut aliqua etiam dicuntur perfecta quia habent complementum. | Et nihil est extra perfectionem ultimum sicut ens, [15] et est continens. Et ideo nihil est extra perfectionem, et perfectio nullo indiget omnino. |

[1055a16] |F 39| |I 154vb| |M 132ra|
14. Quoniam autem contrarietas est differentia completa, | manifestum est ex istis. Et cum contraria dicuntur multis modis, | accidit eis ut sint completa hoc modo secundum quod est eis essentia ut sint |I 155ra| contraria etiam. | Et cum omnia ista sint, |B 323v| manifestum est quod impossibile est [20] ut unum habeat multa contraria. Nullum enim est magis posterius quam postremum. | Et una dimensio non habet plus quam duo ultima. | Et universaliter si diversitas est differentia, et diversitas est duorum, | ergo complementum etiam. Et necesse est etiam ut definitiones | contrariorum postremi sint verae; diversitas enim completa habet [25] diversitatem maximam. Impossibile enim est ut aliquid sit magis distans in diversis secundum genus |M 132rb| | et formam. Declaratum est igitur quod diversitas non est in eis quae |F 40| sunt extra | genus, et quod hoc in eis est maximum, et quod maxime [30] diversa in uno genere sunt contraria; diversitas enim maxima in istis est diversitas completa. Et etiam diversa maxima diversitate quae sunt in eodem genere, quoniam est materia eadem contrariorum. | Et quae sunt in eadem potentia sunt diversa maxima diversitate; | eadem enim scientia est in eodem genere. Et in eis est completa diversitas et | maxima.

[1055a33] |F 42| |I 155rb| |M 132va| |N 335rb|
15. Et prima contrarietas est habitus et privatio. | Et non omnis privatio, quoniam privatio dicitur multis modis, [35] sed |I 155va| illa quae est perfecta. Alia vero contraria | dicuntur de talibus istis; quaedam enim quia habent, et quaedam quia agunt et quia habent agentia, | et quaedam quia sunt diminutio. Et etiam ista et alia | contraria. Et si opponuntur secundum oppositionem, contradictoria et contraria et privativa et [b1] relativa. Et contradictoria sunt prima illorum. | Et nullum medium est contradictoriorum. Contraria vero possunt habere medium. | Manifestum est quod contradictoria et contraria non sunt idem. Privatio autem | est contradictoriorum quoquomodo, quoniam si illud quod non habet potentiam ut omnino sit [5] et illud quod non habet illud quod naturaliter debet habere est privatio, aut universaliter aut aliquo modo | singulari, quoniam hoc dicitur multis modis, sicut | distinximus in aliis locis. Ergo privatio est contradictoria quae | distincta est sine potentia accepta cum |M 132va| recipiente. Et ideo | non est medium inter contradictoria. Aliqua autem privatio habet medium. Ae|F 43|quale [10] vero illud quod non aequale. Aequale vero totum aequale non totum, sed si | fuerit solum in recepto aequalis.

[1055b11] |F 45| |I 156ra| |M 133ra| |N 335va|
16. Et si generationes in materia sunt ex | contrariis, et generantur aut ex forma et ex | habitu formae, aut ex aliqua privatione formae, manifestum est | quod contraria omnia erunt privatio. Privatio vero non erit [15] neque omnia contraria. Et causa in hoc est quia possibile | est privatum privari multis modis. Ista enim contraria sunt postremo ex aliis ex quibus sunt transmutationes. | Et hoc |B 324r| manifestum est etiam ex sermone sequenti; | omnia enim contraria habent privationem alterum contrariorum. | Sed non est simile in omnibus, quoniam inaequalitatis est aequalitas, [20] et dissimilitudinis similitudo, et pravitas studiositatis. Et diversantur sicut | dictum est. Unum vero quando fuerit privatum tantum, et aliud quando | in |F 46| aliquo tempore fuerit alicuius, sicut est alicuius in aliquo tempore aetatis, aut modo dominanti vero totius. | Et ideo quaedam habent medium, et est homo non bonus aut | malus. Et in quibusdam non est, sed impar aut [25] par. Et etiam in quibusdam |M 133rb| est subiectum terminatum, et in quibusdam | non. Ergo manifestum est quod semper alterum contrariorum est | modo privativo, et quod hoc necesse est.

[1055b27] |F 48| |I 156rb| |N 335vb|
17. Et si principia contrariorum et genera | eorum sunt sicut unum et multum, et unum | attribuitur istis. [30] Sed cum unum est contrarium uni, rectum est ut aliquis quaerat quaestionem difficilem, quomodo | opponuntur secundum oppositionem unum et multum et aequale magno |M 133va| | et parvo. Quoniam si opposita secundum positionem dicuntur semper per utrum, | scilicet |I 156va| utrum album aut nigrum, et utrum album aut non-album, | et non dicimus utrum homo aut non-album nisi per [35] accidens. Et quaestio est ‘Ille veniens est Meleon aut Socrates?’, | quoniam hoc non est necesse in aliquo genere omnino, sed iste etiam | deinde fuit deceptus. Quoniam opposita secundum oppositionem non possunt | exsistere insimul, et ipse utitur hoc hic etiam cum dicit, “Utrum veniens est alter?,” [1056a1] quoniam si essent insimul, tunc quaestio esset derisibilis. Et cum fuerint | hoc modo etiam, tamen cadent sub oppositione in uno aut multo, | sicut utrum veniunt ambo aut  unum.

[1056a4] |F 50| |I 156vb| |M 133vb|
18. Si igitur semper in oppositis est interrogatio per utrum, et dicitur utrum est magis [5] aut minus aut aequale, quid igitur opponitur secundum oppositionem | aequali? Quoniam non est contrarium neque alteri tantum neque utrique, quoniam erit | maius minori. Et etiam aequale est contrarium non-aequali. Ergo erit | aut multitudinis aut unitatis. Et si non-aequale | significat idem utrique, ergo erit oppositum in positione utrique. |

[1056a10] |F 51| |I 157ra| |M 134ra| |N 336ra|
19. Et quaestio difficilis accidit dicentibus quod inaequale solum est inter. | Sed accidit ut unum contrarium sit duorum – quod est impossibile. | Et erit aequale, videtur, inter magnum et parvum. | Contrarium enim non videtur inter. Et impossibile est hoc de definitione etiam, | quoniam non est completa si fuerit inter, [15] sed habet semper aliquid inter. Remanet igitur ut opponantur secundum positionem sicut negationem | aut sicut privationem. Sed impossibile est alte|F 52|ri; non enim est aequale negatio | magni magis quam parvi. Ergo est utrique negativa privativa. | Et ideo dicitur utrum de utroque, et non dicitur de | altero utrum est maius aut aequale aut utrum est aequale |I 157rb| aut [20] minus. Ergo sunt tria. Privatio autem est de necessitate. Quoniam non | omne quod non est maius aut minus est aequale, |B 324v| sed in eis quae sunt | illa; aequale enim est illud quod non est magnum aut parvum et naturaliter | est magnum aut parvum. Et opponitur ambobus | secundum positionem, [26] quoniam utrumque dicitur multis modis. Et non habet nomen. Et recipiens non est unum, | sed plura, et non album aut nigrum. | Neque hoc est unum, sed terminatum aliquo modo illud de quo dicitur | haec negativa modo privativo, quoniam necesse est ut sit aut rubei [30] coloris aut alterius. Non igitur est verus sermo | aestimantium quod sermones omnium rerum sunt consimiles. Ergo erit | inter manum et vestimenta manus |M 134rb| quod est neque vestimentum aut | manus, cum non sit bonum aut malum etiam inter bonum | et malum; est enim medium inter omnia. [35] Et non accidit ut hoc sit de necessitate, quoniam negativa congregata quae opponitur | secundum positionem est medium, et habet naturam ut sit aliqua distantia. [b1] Quaedam autem non habent diversitatem quorum negativa congregata sunt in eodem genere. | Ergo subiectum non est unum. |

[1056b3] |F 56| |I 158ra| |M 134va| |N 336rb|
20. Quaerenda est haec quaestio de uno etiam et multo, | quoniam si multum opponitur uni |M 134vb| modo simplici, [5] accidunt uni impossibilia. Tunc enim erit unum paucum aut pauca; multa enim opponuntur paucis. Et etiam duo | erunt multa, cum duplum |F 57| est de magnis multiplicibus, et unum opponitur | duobus etiam. Ergo unum est paucum. Et si non fuerit ita, cui igitur opponantur duo, et erunt multa, | nisi uni aut pauco? Nihil enim est minus de numero. [10] Et etiam si est sicut in longitudine longum et breve, ita in multitudine |N 336va| | multum et paucum, ergo quod est multum est multa, et | quod multitudo est multum, nisi differat aliquo modo in continuo facilis determinationis. | Tunc igitur erit paucum aliqua multitudo. Ergo unum erit multitudo, | et si sit paucum etiam. Et similiter necesse est ut duo sint multitudo. Sed [15] rectum est ut quaedam multitudo dicatur multitudo etiam, sed quia est | diversum, ut aqua est multum, non multitudo. Sed sicut illa quae non dividuntur | in ista, quoniam ista dicuntur uno modo, si fuerit multitudo quae habet partes quaedam, | id est, et sua quaedam sunt sicut numerus. Et opponuntur uni tantum, [20] et similiter opponitur unum multitudini, sicut cum aliquis dicit | unum et unum semper, et album et album, et mensurata in respectu | mensurae. Et mensuratum |M 135ra| est unum, | et omne unum est mensuratum | ab uno. Et quemadmodum oppositum est unum, non paucum, [25] similiter duo sunt multa etiam aut | addita, aut alicui aut simpliciter. | Sed duo sunt pauca simpliciter, quia est | prima multitudo quae habet quaedam. Et ideo non bene dixit Anaxagoras in hoc | quod dixit quod omnia erant insimul |I 158rb| infinita in multitudine et parvitate. |B 325r| [30] Et etiam deberet dicere in loco parvitatis paucitatem, | quoniam non sunt finita in paucitate unius, sicut dixerunt quidam, | sed propter duo.

[1056b32] |F 61| |I 158vb| |M 135rb| |N 336vb|
21. Unum opponitur | multo ut mensura mensurato. Ista autem quae opponuntur | secundum relationem sunt omnia quae non sunt per se de capitulo |M 135va| relationis. [35] Et iam distinximus in alio libro quod relativum dicitur multis modis. Uno modo vero sicut | contraria. Et alio sicut scientia ad scitum; dicitur [1057a1] enim aliud in respectu illius. Unum autem nihil prohibet ut sit minus aliquo. Verbi gratia, | duobus, quoniam |F 62| si non est minus, est paucum etiam. | Multitudo vero est tamquam genus numerorum. Numerus vero est multitudo | mensurata per unum. Et opponuntur unum et numerus quoquomodo, non sicut [5] contrarium, sed sicut dictum est in quibusdam relativis quae opponuntur sicut opponuntur mensura | et mensuratum. Et ideo non omne quod est | unum est numerus, sicut omne quod non dividitur. Et | scientia dicitur tali modo in respectu sciti, sed non convertitur. Scientia igitur videtur mensura, et scitum [10] mensuratum. Sed accidit quod omnis scientia sit scitum, | sed non omne scitum sit scientia; scientia enim quoquomodo | mensuratur per scitum. Multitudo vero non est | contraria pauco etiam, sed hoc multum quod est sicut multitudo | una addita multitudini ei est contraria. Et multitudo non est contraria uni omni modo, sed cuidam, [15] sicut dictum est, quia dividitur. Illud autem quod non dividitur est sicut illud quod est | relativum |I 160ra| sicut scientia, sicut numerus sciti. Unum vero | mensura. |

[1057a18] |F 66| |I 160rb| |M 136ra| |N 337ra|
22. Contraria vero possunt esse mediata, et | in quibusdam est necesse ut sit medium inter contraria. Omnia [20] enim media sunt in eodem genere, et illa quae |I 160va| habent medium etiam. | Et dico media omnia ista ad quae primo transmutabile transmutatur | necessario. Verbi gratia, quod si motus fuerit de neumate ad | acutum, primo veniet in neumatibus minus convenientibus quae sunt | inter. Et similiter in coloribus si fuerit motus de albo [25] in nigrum, primo veniet ad rubeum et glaucum. | Et similiter de aliis. Transmutatio vero | de uno genere in aliud non est nisi per accidens, | ut de colore in figuram. Ergo de necessitate | media et illa quae habent media sunt in eodem genere. [30] Sed omnia sunt media rerum oppositarum, | quoniam ex istis solummodo est transmutatio per se. | Et ideo non possunt transmutari illa quae non opponuntur. | Ergo transmutatio et non-transmutatio erit de oppositis. Et oppositorum contradictoria vero | non habent medium. [35] Contradictoria sunt opposita quorum altera pars semper est et nullum habet | medium omnino. Alia vero opposita quaedam sunt relativa, |B 325v| et quaedam privativa. | Relativorum |M 136rb| vero omnia quae non sunt contraria non habent | medium. Et causa in hoc est quia non sunt in eodem genere. Et non est [b1] medium inter scientiam et scitum, sed inter magnum |N 337rb| et parvum. |

[1057b2] |F 69| |I 161ra|
23. Si igitur media sunt in eodem genere, sicut declaratum est, et | contraria habent |M 136va| media, necesse est ut sint composita ex istis | contrariis. Quoniam autem habebunt aliquod genus, aut non habebunt. Si [5] habebunt, ergo erunt secundum hunc modum quasi aliquod recipiens aut contraria. Et erunt contraria | ante differentias quae fecerunt contraria; | formae enim sunt ex genere et differentiis, | ut album et nigrum sunt contraria, et alterum | color segregans, et alterum color congregans. Istae igitur differentiae, [10] segregans et congregans, sunt ante. Ergo ista sunt contraria | ante. Sed illa quae differunt secundum contrarietatem sunt | magis contraria. Ergo erunt ista media ex | genere et differentiis, ut omnes colores qui | sunt inter album et nigrum. Oportet igitur ut ista dicantur de differentiis, [15] et genus est color, et quod ista sunt ex aliquibus differentiis, | sed non erunt contraria prima. Et si non, tunc | quodlibet aut erit album aut nigrum aut aliud medium. Ergo ista | erunt inter prima contraria et primas differentias | quae sunt tales et quae continent. Ergo |I 161rb| quaerenda sunt ista primo et [20] omnia contraria quae non sunt ex aliquo medio in genere. Necesse est | enim ut illa quae sunt in uno genere sunt composita ex illis quae non sunt composita secundum genus | aut |M 136vb| sunt non composita. Quoniam contraria non sunt composita ex | invicem, ergo sunt principia. Media vero aut omnia | aut nulla erit aliquod ex contrariis. Ergo |N 337va| transmutatio erit in hoc [25] antequam perveniat ad ista, quoniam erit in quolibet eorum minus aut maius. | |F 70| Et hoc etiam est inter contraria. Et etiam | omnes partes compositae sunt mediae; composita enim ex altero magis et ex altero | minus dicitur quoquomodo quod est ex altero | magis et ex alio minus. Et cum nulla alia sunt diversa [30] ut omnia contraria, ergo media sunt ex contrariis. | Ergo omnia quae sunt sub, et contraria et media, erunt | ex primis contrariis.

[1057b32] |F 74| |I 162ra| |M 137rb| |N 337vb|
24. Declaratum est igitur quod omnia media sunt in | eodem genere, et quod sunt inter contraria, et quod omnia sunt composita | ex contrariis. [35] Quod autem est aliud per formam est aliud alicuius. Et hoc debet | esse utrique, quoniam si animal est aliud secundum formam, necesse est ut utrumque sit animal, | et ut illud quod est aliud secundum formam sit in eodem; illud | enim quod est tale bene dicitur quod ambo sunt ex eodem, cum differunt non [1058a1] per accidens, sive secundum naturam |B 326r| sive alio modo. | Oportet enim habere illud quod est commune tantum, ut animal utrique, | sed ut quodlibet eorum habeat aliud, et etiam idem animal. [6] Verbi gratia, ut sit equus, et aliud homo. Necesse est igitur ut | ista diversitas sit alietas in genere; dico enim quod diversitas generis | est alietas, |F 75| et alietas est illud quod facit hoc aliud. Contrarietas | igitur quae est |M 137va| in re est eadem. Et hoc manifestum est ex sermone sequenti; omnia [10] enim dividuntur secundum oppositionem. Et iam declaravimus quod contraria sunt in eodem | genere; contrarietas enim est perfecta diversitas | et diversitas quae est secundum formam. Omne enim aliquid alicuius generis hoc quod est idem. | Et genus etiam dicitur de utroque. Et ideo omnia | contraria conveniunt in eodem praedicamento quae differunt secundum formam, non secundum genus. [15] Et sunt quaedam ex quibusdam aliis magis; diversitas enim completa et | non est insimul utrique. Ergo diversitas est contrarietas. | Et dicuntur idem secundum formam | omnia quae non habent contrarietatem. Et sunt illa quae non dividuntur; contraria enim sunt in divisione et [20] in eis quae sunt media antequam perveniant ad illa quae non dividuntur. | Ergo mani|I 162rb|festum est quod nihil est in rei veritate apud illud quod dicitur genus neque | idem neque aliud in forma omnino in illa quae est sicut forma generis; | materia enim cognoscitur per negativam. Genus vero est | materia illius cuius dicitur genus, non sicut genus Herculeorum, sed sicut dicitur [25] in illis quae sunt naturaliter. Neque in illis quae non sunt in eodem genere, sed differunt | ab illis secundum genus, et differunt secundum formam ab illis quae sunt in eodem genere; contrarietas | enim est diversitas eius quod differt secundum formam, |M 137vb| et ista | est in illis quae sunt in eodem genere tantum. |

[1058a29] |F 80| |I 163ra| |M 138ra| |N 338rb|
25. Et quaerendum est quare mulier non differt a viro secundum formam, [30] cum masculus sit contrarius feminae, et diversitas est | contrarietas, et quare animal masculum non est aliud a femina | secundum formam; ista enim diversitas est per se animalis, et non sicut | albedo et nigredo, sed feminitas et masculinitas sunt secundum quod animal. | Ista enim quaestio appro|F 81|pinquat |M 138rb| quaestioni dicenti [35] quare quaedam contraria faciunt alia secundum formam et quaedam non, | ut ambulans et pennatum, albedo vero et nigredo non. | Quaedam enim sunt passiones propriae generi, et quaedam non. Ergo [b1] quaedam definitio, et quaedam materia. Omnia igitur contraria quae sunt in definitione | faciunt diversitatem secundum formam, et omnia quae sunt in re | cum materia non faciunt. Et ideo albedo non facit homines, neque | nigredo, neque homo albus differt secundum formam in respectu [5] hominis nigri, neque si fuerit positum unum nomen; homo enim est sicut materia, | et materia non facit diversitatem. | Homines enim non sunt formae hominis. Et ideo si carnes et | ossa sunt alia et alia |B 326v| ex quibus sunt hoc et hoc, sed tamen totum congregatum est aliud. Secundum vero formam | non est aliud quando in verbo non est contrarietas. Et hoc [10] est postremum quod non dividitur. Callias autem est sermo cum | materia, et album est homo quoniam Callias est albus, | et homo est albus per accidens. Neque circulus cupri et ligni neque triangulus cupreus et circulus ligneus et | non differunt secundum formam propter materiam, sed quia in verbo [15] est contrarietas. Sed utrum materia non facit aliud secundum formam, | cum sit |M 138va| aliquo modo? Et forte possibile est ut faciat. Et quare equus est | aliud secundum formam ab hoc homine, cum | verba eorum sunt cum materia? Aut quia in verbo est contrarietas, ut est | hominis albi et equi nigri; habent enim [20] formas, sed non quia alter albus et alter niger, quoniam si uterque |F 82| esset | |I 163rb| albus, tunc formae eorum essent in alia dispositione. Masculus autem et femina et si sint passiones propriae animali, tamen non sunt secundum substantiam, sed sunt in | materia et corpore. Et ideo idem sperma erit aut femina aut masculus | postquam patitur aliqua passione.

[1058b24] |F 87| |I 163vb| |M 139ra| |N 338vb|
26. Dictum est igitur quare sunt alia in forma, |I 164ra| [25] et quare quaedam sunt diversa in forma et quaedam non. | Et cum contraria fuerunt talia in forma, et corruptibile | et incorruptibile sunt contraria alia magis, est | necessarium ut non sit generis corruptibilis et | incorruptibilis ex privatione per differentiam sine potentia. Et ideo diximus modo in eis per [30] nomina. Ergo possibile est aestimare quod non est necesse ut corruptibile | et incorruptibile sint talia in forma, quemadmodum neque album neque nigrum; quaedam enim possunt esse idem insimul cum fuerint | ex universalitate, ut homo quoniam potest esse albus et niger. | Et potest esse in rebus simplicibus ut sit unum non [35] insimul album et nigrum, et si album est contrarium nigro. | Sed quaedam contraria in quibusdam rebus sunt per accidens, | |M 139rb| ut dicta nunc et alia multa. Et quaedam |F 88| [1059a1] non possunt esse alicuius. Et similiter corruptibilia et ea quae non corrumpuntur, quoniam nihil corrumpitur per accidens; accidens enim | possibile est ut non sit. Corruptibile autem et incorruptibile sunt rerum quae sunt necessario | in his in quibus sunt, quando idem fuerit corruptibile, etiam [5] et si fuerit possibile ut non habeat corruptionem similiter. | Ergo necesse est ut corruptio sit aut substantia aut in substantia | cuiuslibet eorum quae corrumpuntur. Et iste sermo est possibilis etiam | in eis quae non corrumpuntur; utrumque enim est ex illis quae sunt necessario secundum quod sunt superius et | primo modo per quem sunt opposita. Alterum enim est corruptibile, et alterum incorruptibile. [10] Ergo necesse est ut sint alia secundum genus. Et est manifestum | quod impossibile est ut sint formae tales ut quidam dicunt. | Et si non, tunc hominum quidam corrumpuntur et quidam non, | et si illae formae dicantur quod secundum formam sunt eaedem cum singularibus | non aequivoce. Quae autem aliae secundum genus magis distant quam alia quae |B 327r| sunt talia secundum formam. |