Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 8*

(eta)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1042a4] |B 311r| |I 125vb| |M 107rb| |N 321rb|
1. Oportet nos congregare dicta et determinare sermonem | et post complere; dictum est enim quod [5] quaerendae sunt causae substantiarum et principia et elementa. | Quaedam enim substantiae sunt concessae ab omnibus, | et de quibusdam dicunt quidam sermones proprios; concessae enim sunt substantiae | naturales, ut ignis et terra et aqua et aer et alia | corpora simplicia, deinde plantae et partes earum, et [10] animalia et partes animalium, et caelum et | partes caeli. Et quidam dicunt substantiam propriam esse | formas et mathematica.

[1042a12] |I 126ra| |N 321va|
2. Et accidit ex | sermonibus ut sint substantiae eius quod est per essentiam et subiectum etiam, et | genus magis quam formae, et universale magis quam [15] particulare. Et exemplaria etiam quae coniunguntur cum universalibus per genus; | |M 107va| aestimantur enim esse substantiae, quia recipiunt unum sermonem. | Ergo quid est per essentiam est substantia, et sermo eius est definitio. Et ideo | dictum est quod dictum est in definitione et in illo quod est per se. Et cum | definitio est sermo, et omnis sermo habet partes, considerandum est etiam necessario [20] de parte, et cognitio est quae sunt partes substantiarum et quae non sunt. Et | si sint partes definitionis etiam, non est substantia neque universale | neque genus. De exemplaribus vero et de mathematicis | perscrutandum est post; quidam enim dicunt ipsa esse substantias alias ab ipsis substantiis sensibilibus. |

[1042a25] |I 126rb|
3. Et omnes substantiae sensibiles | habent materiam. Et substantia est subiectum, | et alio modo est materia (et dico materiam illud quod est quia hoc non est hoc | in actu, et est hoc in potentia). Et alio modo est definitio et | forma quae est principium rei et est per definitionem separata. Et tertio modo illud quod est [30] ex istis, cuius solius est generatio et corruptio, et est separatum | modo simplici; substantiae enim quae sunt substantiae per definitionem quaedam sunt ista et quaedam non. |

[1042a32] |I 126va| |M 107vb| |N 321vb|
4. Manifestum est |B 311v| igitur quod materia est substantia, quoniam omnes | transmutationes oppositae in situ habent subiectum fixum, | sicut illud quod est in loco. Quod enim est nunc fiet etiam [35] alius locus, et in re etiam quae est nunc secundum hanc quantitatem fiet etiam | minor aut maior, et in transmutatione est aliquid quod modo est sanum quod [b1] fiet etiam aegrum, et similiter etiam in substantia quae est nunc in | generatione fiet etiam in corruptione. Et erit materia subiectum sicut | hic, et fiet etiam sicut illud quod est per privationem. Et aliae transmutationes | sequuntur istam. Ista autem non sequitur [5] unam aut duas aliarum; non |I 126vb| enim est necesse ut illud quod | habet materiam localem etiam habeat materiam quae generatur et corrumpitur. | Dictum igitur est in naturalibus | quae est differentia inter esse simpliciter et non simpliciter. |

[1042b9] |I 127ra| |M 108ra| |N 322ra|
5. Et cum quaedam substantiae sint concessae, ut subiectum et materia etiam, et est [10] illud quod est in potentia, remanet |I 127rb| dicere quae est | substantia sensibilium quae est in actu. Democritus vero | videtur aestimare quod differentiae eorum sunt tres. | Materia vero quae est substantia subiecta est eadem etiam, et differunt aut | secundum ordinem, qui est figura, aut secundum transmutationem, quae est situs, aut secundum contactum, qui est [15] compositio. Et ipse videt multas differentias, ut dicitur; quaedam est enim | per compositionem materiae, ut omnia quae admiscentur. | Verbi gratia, mel et aqua. Et quaedam per ligamentum, et quaedam per glutinum, | ut liber, et quaedam per clavos, ut arca, et quaedam per plura | istorum. Et quaedam per situm, ut via et limes; ista enim [20] differunt secundum motum situalem. Et quaedam secundum tempus, ut mane | et sero. Et quaedam secundum locum, ut venti. Et quaedam | per passiones quae sunt sensibilium, ut durities et mollities, et | spissitudo et raritas, et siccitas et humiditas. Et | quaedam per quaedam, et quaedam per omnia. Et universaliter quaedam [25] magis et quaedam minus. Et ideo cum limes ponitur superius, non est limes. Manifestum est igitur quod ens | dicitur secundum |M 108rb| numerum istorum modorum; dicitur enim ens via quae est secundum hunc situm, et | hoc etiam significat quod est secundum hunc situm. Et ipsum | esse frigus etiam significat quod inspissatum est illud secundum hunc modum. Et essentia quarumdam rerum | determinatur per omnia ista; quaedam enim sunt [30] mixta, et quaedam complexa, et quaedam ligata. |B 312r| Et quaedam | secundum alias differentias, ut manus et pes. Accipiantur | igitur genera differentiarum; ista enim erunt principia | essentiae, sicut quod est maioris et minoris, et spissum et | rarum, et partes similes istis. Omnia enim ista [35] sunt in additione et diminutione. Et si sunt alicuius figurae, ut lenitas | aut asperitas, omnia sunt in recto aut tortuoso. Et quaedam sunt [1043a1] quorum essentia est mixtio, et modo opposito in situ, qui est non essentia. | Manifestum est igitur ex istis quod si substantia sit causa essentiae | cuiuslibet istorum, quod quaerendum est in istis quae est causa essentiae cuiuslibet istorum; nihil enim istorum |I 127va| omnino est substantia, neque quando congregantur cum aliis. Sed tamen indiget [5] quodlibet istorum conveniente.

[1043a5] |I 128rb| |M 109ra| |N 322va|
6. Et quemadmodum in substantiis eadem | actio praedicatur de materia, similiter in aliis | definitionibus magis. Verbi gratia, si voluerimus definire viam aut | lapidem, dicemus quod est illud cuius pars est tale et tale, et domus quae est ligna et lateres quorum | situs est talis. Et etiam in quibusdam definitionibus consideramus illud propter quod. Verbi gratia, quod grando est [10] aqua congelata et spissa aliqua spissitudine, et commutatio vocis in exitu est mixtio vocis acutae | cum gravi aliqua mixtione, et secundum hunc modum in | aliis rebus. Et iam apparuit ex istis rebus quod omnis materiae actio est ab alia actione alterius | materiae, et sermo etiam; actio enim cuiusdam est compositio, et cuiusdam mixtio, | et cuiusdam aliud dictum. Et ideo illi qui definiunt et [15] dicunt quod domus est lateres et lapides et ligna | dicunt domum in potentia; ista enim sunt materia. Et qui dicunt quod domus est quod tegit | divitias et corpora | dicunt actionem. Qui autem congregant omnia ista et componunt |I 128va| ea dicunt tertiam | substantiam quae est ex istis; videtur enim quod [20] sermo |M 109rb| differentiarum sit formae et actionis, et illud ex istis | rebus in quo est sit materia magis. Et istae assimulantur definitionibus quas Aristatis | accipiebat, quae congregatur ex ambobus, ut dicitur ‘quid est serenitas?’, | et diceturqui|N 322vb|es in multitudine aeris’. Aer igitur est materia, et quies actio | et substantia. Et etiam ‘quid est tranquilitas?’, et dicetur ‘levitas maris’. [25] Subiectum igitur quod est quasi materia est mare, actio vero et | forma est levitas. Declaratum est igitur ex dictis quid est | substantia sensibilis et quomodo; quaedam enim est quasi materia, | et quaedam est quasi in actu, et tertia quae est ex istis. |

[1043a29] |I 129ra| |M 109vb| |N 323ra|
7. Et oportet nos non ignorare, quoniam forte latet, quid est istud quod significat nomen, utrum [30] significat |B 312v| substantiam compositam aut actum et | formam. Verbi gratia, domus utrum significat communiter quod est cooperimentum | ex lateribus et lapidibus compositum tali modo, aut significat actum | et formam, scilicet cooperimentum. Et linea utrum significat | duo puncta. Et animal utrum animam et [35] corpus aut animam; ista enim est substantia et actus corporalis. | Et forte animal significat utrumque, non sicut istud quod dicitur secundum unam | eandem definitionem, sed sicut illud quod attribuitur eidem.

[1043a38] |I 129va| |M 110ra| |N 323rb|
8. Et ista in | alio non diversantur. Inquirere vero substantiam [b1] sensibilem non diversatur omnino; illud enim quod est per essentiam est per formam et per actum, | quoniam anima et animae est idem, | homo vero et hominis non, nisi dicatur quod anima est | homo etiam. Et similiter in aliquo est et in aliquo non est. Et non apparet [5] quaerentibus quod syllaba est ex litteris et | compositione, neque quod domus est lateres et compositio. Et hoc modo videtur; | compositio enim et mixtio est ex eis, | et non alteri secundum hunc modum. Et | ut via quoniam non est ex situ, neque situs ex via, sed [10] hoc ex illo. Neque homo animal bipes, | sed oportet ut sit aliquod aliud a rebus multis. Et etiam materia non est elementum | neque ex elemento, sed est substantia quam dicunt esse illi qui | negant materiam. Et si hoc est causa essentiae, etiam est substantia. | Ergo non dicunt esse substantiam ipsam. Necesse est ergo ut ista [15] sint aut aeterna aut corruptibilia absque |M 110rb| eo quod corrumpantur, et quod sint | sine generatione, et declaratum est. Et demonstratum alibi | quod forma ex nihilo facta est et non generatur, sed fit hoc, | et generatur illud quod est ex istis. Et nondum est declaratum si substantiae rerum quae corrumpuntur |I 129vb| sunt | separatae, sed tamen hoc declaratum est quod hoc impossibile est in quibusdam, et sunt [20] omnia quae non possunt esse sine aliis, ut domus et | vas.

[1043b21] |I 130ra| |M 110va| |N 323va|

9. Et rectum est ut ista non sint neque substantiae etiam neque | aliquid hoc, neque aliquid omnium partium quae non constituuntur per naturam. Rectum est igitur ut | aliquis ponat materiam1 tantum esse substantiam in rebus quae corrumpuntur. Et est | quaestio difficilis quam interrogabat Antisthenes [25] et in aliqua hora non secundum curialitatem. Impossibile enim est ut sciatur ut sit definitio entis quid sit; | definitio enim est sermo logicus. Sed impossibile est definire aliquid quale sit et quale | scitur per qualitatem, ut cyphus, quoniam impossibile est ut sciatur quid, | sed est quasi vas. Ergo in substantiis est quaedam substantia quam possibile |B 313r| est | ut habeat definitionem et sermonem, ut substantia composita, sive fuerit sensibilis [30] sive intelligibilis. Illa autem ex quibus est ista substantia prima impossibile est ut habeant hoc, cum | sermo definitionis significet aliquid de aliquo, et debet esse quaedam | quasi materia, et quaedam quasi forma.

1Cf. Rufus, SMet 8.3.E3.2.2.2: “Dicit etiam quod non est mirum si <sed N> quidam posuerunt solam materiam <materiam esse substantiam] s. esse m. V> esse substantiam in quibusdam <quibus N> rebus. Ex quo enim in rebus quae corrumpuntur formae non possunt esse separatae a materia, sed materia <ratio S> a forma, videtur <videntur N> alicui, et rationabiliter, formas talium <post rerum S> rerum habere naturam <naturam – materiam om. N> accidentium et non esse substantias sed accidentia, et sic solam materiam esse substantiam. Hoc <Haec N> autem non est verum; etsi <etsi – materia om. V> enim <om. N> forma non sit separabilis a materia, nihilominus est substantia” (N 250va-250vb, S 109rb, V 66ra).

[1044b32] |I 130rb| |M 110vb|
10. Et est manifestum quod | si substantiae sint etiam numeri, quod sunt huiusmodi. |I 130va| Non sunt igitur, | sicut quidam dixerunt, ex unitatibus; definitio enim est aliquis numerus, [35] quia dividitur in res indivisibiles. Sermones enim non sunt infiniti, | et numerus est tale. Et quemadmodum quando ab aliquo | numero diminuitur aliquid aut ei etiam additur aliquid eorum ex quibus | est numerus, tunc primus numerus non remanebit idem, sed fiet alius numerus, licet [1044a1] diminutum vel additum sit valde |N 323vb| modicum, similiter non remanebit definitio neque illud quod | est per essentiam postquam diminuitur ab eo aliquid aut ei additur. Et | oportet ut numerus sit aliquid quasi illud quod est. Nunc non possunt dicere per quod est unum. Et si est unum, aut erit, aut non erit, sed est sicut. Aut [5] si fuerit, si dicatur quid facit unum ex pluribus. Et | definitio etiam si est una, oportet eos dicere in ea simile dicto, sed non possunt dicere etiam. Et | recte accidit hoc; unum enim definitio|M 111ra|nis unius secundum quod est unum per substantiam. | Secundum igitur hunc modum est unum, et non, sicut quidam dicunt, quasi aliqua unitas aut aliquis punctus. | Sed est actio et aliqua natura simplex. Et quemadmodum [10] in numero non est magis et minus, similiter neque in substantia quae est quasi forma, | nisi sit substantia quae est cum materia. Sit igitur ista distinctio in generatione | et corruptione substantiarum quae dicuntur, et quomodo est possibile et | quomodo non in attributione earum numero. |


[1044a15] |I 131ra| |M 111rb| |N 324ra|
11. In substantia vero materiali oportet nos non ignorare, quoniam et si | omnes sunt ex eodem, tamen ex | propriis unicuique, ut phlegma et cholera; phlegmatis enim sunt calida | et unctuosa, cholerae autem amara et alia talia. Et rectum est ut [20] ista sint ex eodem. Et erunt plures materiae ex eodem, | cum materia unius fuerit ex altero, ut materia phlegmatis ex unctuoso, et unctuosum ex dulci, | si unctuosum est ex dulci. Et cholera autem calida solvitur | in primam materiam; duobus enim modis erit hoc | ex hoc, aut ut praecedat |M 111va| ad ipsum, aut ut resolvatur et veniat [25] ad primum principium. Et possibile est ut materia sit una et ut res diversae sint | causae moventes. Verbi gratia, ut ex lignis fiat |B 313v| arca aut | scamnum. Et in quibusdam rebus materia est diversa, et necesse est ut sit diversa etiam | serra enim non fit ex lignis. |I 131rb| Et non est hoc ad causam moventem; | non enim potest facere serram ex lana aut ligno. [30] Illud enim est quod potest facere hoc ex alia materia.

[1044a31] |I 131va| |M 111vb| |N 324rb|
12. Manifestum est igitur quod artificium est principium quod movet, quoniam si materia fuerit | alia, et motor et factum etiam. Cum igitur quaesierit aliquis | quae est causa, cum dicitur multipliciter, oportet | dicere omnia quae possunt esse causae, ut causa hominis quae est quasi [35] materia, scilicet menstruum, et causa quae est quasi motor, sperma, [b1] et causa quae est quasi forma est istud quod est per essentiam, et causa quae est sicut illud propter quid est | complementum. Et forte haec duo sunt idem. Et oportet | dicere causas propinquas, scilicet materiales, non ut ignem et terram, |I 131vb| sed materiam | propriam. Necesse est igitur in substantiis naturalibus generabilibus | etiam ire hac via, si aliquis voluerit dare definitionem sanitatis, cum istae [5] causae sint hae numero et oportet scire causas. | In substantiis vero naturalibus sed aeternis est alius sermo. | Rectum est igitur ut quaedam hoc non habeant, et ut non sit tale, sed erit | motum in loco tantum. Neque illa quae sunt per naturam et | non habent aliquam materiam, sed substantia eorum est subiectum, ut [10] causa |M 112ra| eclipsis; non enim est aliqua materia, sed luna quae | patitur est aliqua causa, sicut causa motus. Causa autem amittendi lumen est | terra.

[1044b12] |I 132rb| |M 112rb| |N 324va|
13. Et rectum est ut non sit causa quae est propter quid et causa quae est quasi forma etiam et definitio. | Sed definitio si non fuerit cum causa, non erit manifesta. Verbi gratia, quod | eclipsis est privatio luminis. Et si addiderimus esse ex terra quia sit in [15] medio, hoc erit sermo causae. Et similiter in somno; | non erit enim manifestum quid sit primum patiens. Sed est manifestum ipsum esse animal. | Sed quare hoc? Et quid sit primum, utrum cor aut aliud? | Deinde per quodDeinde quae sit passio quae accidit ei? Et non est | totius; somnus enim est aliqua quies talis, sed hoc erit [20] primo passio in aliquo. |

[1044b21] |I 132va| |M 112va| |N 324vb|
14. Cum igitur quaedam res sunt et non sunt sine generatione et corruptione, | ut puncta si fuerint, et modo univer|I 132vb|sali forma, | quoniam non est album, sed lignum album, si | omne generatum est ex aliquo, et erit aliquod album, non igitur erunt omnia [25] contraria ad invicem, sed alio modo, ut | homo albus ex homine |B 314r| nigro, et album ex nigro. | Neque materia uniuscuiusque rerum. Quae habent generationem et transmutationem transmutantur | ab invicem. Omnia autem quae sunt absque eo quod transmutantur, nunc nulla quaestio dicetur de eis. Et est quasi [30] materia cuiuslibet rei ad contraria, ut dicimus. Si corpus in potentia est sanum, | et infirmitas est contrarium sanitati, est igitur |M 112vb| utrumque in potentia. Et | aqua in potentia acetum et vinum. Et materia est in quibusdam secundum habitum et | formam etiam, et quibusdam secundum privationem et corruptionem | naturalem. Quaestio vero est cuius sit, et quare vinum non est [35] materia aceti neque est acetum in potentia, et si ex eo fiat | acetum. Et est vivum in potentia mortuum in primo, [1045a1] sed corruptio erit accidentaliter. Materia vero animalis est modo corruptionis | potentia mortui et materia eius. Et similiter vinum; acetum enim est | ex eo sicut nox ex die. Et omnia quae transmutantur | ad invicem sunt secundum hunc modum. Oportet igitur reverti ad materiam. Verbi gratia, ut [5] ex mortuo fiat vivum, oportet primo pervenire ad materiam, deinde ad vivum. Et | acetum primo ad aquam et post ad vinum. |

[1045a7] |I 133va| |M 113rb| |N 325rb|
15. In quaestione vero dicta de definitionibus | et in numeris, quae est causa in hoc quod cum sit unum, quod sit unum? Omnia | enim quae habent plures partes quorum universum non est sicut cumulus, [10] sed sicut aliquid quod habet partes, habet causam, | quoniam in corporibus etiam quaedam habent causam cuius essentia est tactus, et quaedam | viscositas aut alia passio talis. Corpus vero | est una definitio non secundum ligationem, ut liber Ilias, scilicet liber Homeri Priami, sed quia | est idem. Quid igitur facit hominem unum, et quare [15] est unum et non plura, ut animal et bipes? Et etiam alio modo | si fuerit, sicut quidam dicunt, aliquid quod est animal et | bipes, quare illa non sunt homo? Et | sicut homines secundum modum acquisitionis erunt non ex homine | uno, sed ex duobus, et similiter ex animali bipedi, et universaliter cum [20] homo non sit unum, sed magis animal et bipes etiam. Manifestum est | quod si hac via procedatur, sicut est consuetudo eorum in definitionibus, | quod impossibile est dissolvere hanc quaestionem difficilem. | Si autem fuerit sicut dicitur quod quaedam est materia et quaedam forma, et | quaedam potentia et quaedam actus, rectum est ut non aestimetur error [25] in quaesito; ista enim quaestio erit ea|I 133vb|dem, et | si definitio sphaerae |M 113va| esset ‘cuprum rotundum’, quoniam cum fuerit, erit | signum definitionis hoc nomen. Cum igitur fuerit quaesitum quid erit | causa ut sit rotundum et cuprum, |B 314v| | tunc enim non apparebit quaestio; alterum enim est materia, et reliquum est forma. [30] Et causa illius unitatis est scilicet ut illud quod est in potentia in actu sit | ab agente in omnibus in quibus est generatio; non enim est | aliud causatum, sed erit illud quod est in potentia sphaera in actu sphaera. | Sed hoc fuit illud quod fuit per [35] essentiam cuiuslibet, et est sicut circulus, qui est figura plana. |

[1045a36] |I 134rb| |M 113vb| |N 325va|
16. Omnia autem quae non habent materiam, neque intelligibilem neque sensibilem, unumquodque eorum statim [b1] est unum illud quod est per essentiam, sicut illud per quod est quod est etiam. | Et ideo in definitionibus | non est ens |M 114ra| neque unum, et illud quod est per essentiam est unum, | sicut aliquod ens etiam. Et ideo non est alia causa neque alicuius istorum ut sit [5] unum neque ut sit ens etiam; unumquodque enim eorum statim | est aliquod ens et aliquod unum, non quia sunt in ente et in uno sicut illa quae sunt in genere, | neque sunt quasi separata et alia a particularibus. Et propter hanc | difficultatem dixerunt quidam acquisitionem, et dubitaverunt in causa | acquisitionis et quid sit acquisitio. Et quidam dixerunt congregationem [10] animae, ut aliquis; dixit enim quod cognitio quae est per veram scientiam est | per animam etiam. Et quidam dixerunt compositionem et quod ligamentum | corporis et animae est per vitam. Sed sermo in omnibus |I 134va| istis est unus; | sanitas enim in omnibus est una, aut congregatio aut ligamentum aut compositio | animae et sanitatis. Et etiam cuprum erit triangulare per [15] compositionem cupri et trium angulorum, et essentia albi est compositio | superficiei et albedinis. Et causa in hoc est quia | quaerunt unum quod est in potentia in actu quasi diversum etiam. | Et sicut dictum est, quoniam quemadmodum materia ultima et forma est idem et [20] unum, ergo non habent aliquam causam omnino | praeter motorem quoquomodo de potentia in actum. | Omnia vero quae non |M 114rb| habent materiam modo simplici, essentia eorum per quam sunt entia non fertur in quibusdam rebus. |