Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works

Supported in part by the National Endowment for the Humanities


Aristoteles
Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood

TEI-compliant XML


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 3*

(beta)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[995a24] |B 268v| |I 25rb| |M 18rb| |N 275ra|

1. Necesse est nobis considerare [25] primo quaestiones difficiles dicendas in hac scientia, | in quibus quidam aestimaverunt existimationes diversas, et alia | quae dimiserunt. Prima enim actio eorum qui volunt | comprehendere scientiam rerum est perscrutari de difficilibus quaestionibus; non enim comprehenduntur ea quae sunt post nisi per | dissolutionem quaestionum difficilium quae sunt ante, et non potest dissolvere [30] qui ignorat |B 269r| ligamentum. Et hebetudo |M 18va| intellectus | demonstrat quod hoc est sic. Hebeti autem | contingit simile ei quod contingit ligato. Hebes autem non potest intelligere, neque ligatus | ire. Et ideo perscrutandum est | prius de omnibus difficilibus, propter hoc quod diximus. Et quia [35] qui quaerit cognoscere aliquid antequam perscrutetur primo de difficultate eius | assimulatur ei qui ignorat locum pedum per viam aequalem, et cum hoc qui [b1] nescit quaesitum nescit ipsum quando invenitur, finis igitur eorum qui non perscrutantur de difficilibus est | ignotus, et finis eorum qui perscrutantur de eis est manifestus notus. Et est bonum ut apud | audientem omnium sermonum affirmantium et negantium | sint propositiones necessariae et sufficientes.

[995b4] |I 26ra| |M 19ra| |N 275rb|
2. Et prima quaestio quaestionum difficilium est [5] de qua quaesivimus in prologo istius libri primi, | utrum consideratio de omnibus generibus causarum est unius scientiae aut plurium. Secunda et | utrum scientiae est consideratio de principiis substantiae | tantum, aut est etiam eius considerare de principiis ex quibus fit demonstratio cuiuslibet. | Verbi gratia, utrum idem possit esse affirmativum et negativum insimul [10] aut non, et talia similia. Verbi gratia, utrum aequalia eidem sint aequalia. |I 26rb| Tertia et si scientiae est consideratio | de substantia, utrum illa scientia est eadem omnibus substantiis aut plures. | Quarta est et si sint plures scientiae,1 utrum natura earum est consimilis in genere, aut | debet quaedam |M 19rb| dici philosophia et quaedam aliud. Quinta et etiam illud | quaerendum est necessario, utrum oportet dicere quod substantiae sunt sensibilia [15] tantum, aut sunt aliae substantiae ab istis sensibilibus. Sexta et utrum substantiae habeant | unum genus aut plura, sicut dixerunt ponentes | formas et mathematica, quae sunt inter ista, et | sensibilia; oportet enim nos perscrutari de omnibus istis rebus, sicut diximus. Septima est perscrutari | utrum consideratio hic est tantum de substantiis aut etiam de [20] accidentibus. Octava et cum hoc etiam perscrutandum est | de eodem et de diverso et de dissimili et de simili. Nona est de contrariis. | Decima est de ante et de post. Undecima et de | omnibus aliis rebus similibus istis de quibus logici | perscrutantur, qui ponunt opiniones suas de opinionibus laudabilibus et nobilibus. Duodecima et etiam [25] perscrutandum est de omnibus accidentibus quae | accidunt omnibus istis. Tertia decima et de unoquoque istorum quid sit, et non de hoc tantum, | sed utrum contradicant sibi ad invicem. Quarta |M 19va| decima et utrum principia et | elementa genera sint per se, aut sint per singularia in quae dividuntur. | Decima quinta et si sint genera, utrum genera quae dicuntur de individuis [30] sint prima genera aut ultima. Verbi gratia, utrum animal aut homo | est magis primum quam individua singularia aut non. Decima sexta et etiam | oportet nos multum perscrutari utrum sit alia causa per se praeter | materiam aut non. Decima septima et utrum ista causa differat a materia aut non. Decima octava et utrum ista causa | est una in numero aut plures. Decima nona et utrum est aliquid praeter [35] totum (et |I 26va| dicere est totum illud per quod disponitur materia), | aut non est aliud, aut in quibusdam rebus est aliud a toto et in quibusdam non, et quae sunt ista entia. [996a1] Vigesima et etiam utrum ista principia sint determinata in numero |B 269v| aut in forma et | ratione et loco. Vigesima prima et utrum principia | |M 19vb| corruptibilium sint principia incorruptibilium aut diversa, et utrum | omnia principia non corrumpuntur, aut corrumpuntur principia corruptibilium. Vigesima secunda et etiam perscrutandum est de quaestione [5] magis difficili omnibus istis |N 275va| quaestionibus, utrum | unum et idem est substantia entium et non est aliud, sicut dixerunt Pythagorici et Plato, aut | non, sed est aliud | subiectum, sicut dixit Empedocles amicitiam, et alius | ignem, et alii aquam et aerem. Vigesima tertia et utrum principia [10] sint universalia, aut sunt sicut singularia rerum particularium. Vigesima quarta et utrum sint | potentia aut actu. Vigesima quinta et utrum sint principia alio modo, aut sint principia per motum; | istae enim quaestiones sunt difficiles et valde intricatae. Vigesima sexta et cum | hoc perscrutandum est utrum numerus et longitudo et etiam figura | et puncta sint substantiae aut non, et si sint substantiae, utrum sint [15] diversae a sensibilibus aut sint in eis; difficultas enim non tantum est comprehendere veritatem | omnium |M 20ra| istarum rerum, | sed non est facile quaerere de eis secundum difficultatem earum secundum sermonem valde. |

1Cf. Rufus, SMet 3.1.E2: “Quarta: si sint plures scientiae, utrum habeant unam naturam et sint <sicut NV> unius nominationis, aut non sed quod diversa nomina habeant <habent N>, ita <ista NV> ut una dicatur naturalis <om. V> et alia philosophia et alia mathematica <metaphysica N>” (N 207va, S 72ra, V 15rb, Z 130ra).

[996a18] |I 27va| |M 20rb| |N 275vb|
3. Dicamus nunc primo de prima quaestione, utrum | consideratio de omnibus generibus |M 20va| causarum est unius scientiae aut plurium. [20] Et quomodo possibile est ut una scientia sciat principia quae non sunt contraria? | Notum est quod multa principia non sunt plurium entium, quia non | dicimus quomodo potest esse principium motus | in rebus non mobilibus, et quomodo natura boni est in omnibus rebus non mobilibus. Sed omne quod | est bonum per se et per suam naturam est finis et complementum, [25] et est secundum hunc modum causa; res enim sunt propter illud. | Finis est et illud propter quod fit aliud; est complementum alicuius actionum, | et omnes actiones sunt per motum. Ergo manifestum est quod impossibile est ut ista causa sit in rebus quae non moventur | erga perfectionem, et in eis non est aliquid bonum per se. | Et ideo in scientiis mathematicis nihil declaratur per [30] istam causam, et nulla demonstratio fit per illam, non quia est melior neque quia est vilior. | Et universaliter nullus hominum invenit istam | talem causam in scientiis mathematicis. Unde quidam Sophistarum dimiserunt, sicut | fecit Osticus. |M 20vb| In aliis autem | artificiis vilibus (verbi gratia, carpentaria |N 276ra| et sutoria), illic [35] dicitur melius et vilius, et artifices istius artis [b1] non perscrutantur omnino de bonis et malis. | Manifestum est igitur quod scientiae causarum sunt multae, et omnis causa et principium habet aliam scientiam et principium alterius scientiae. Quaerendum est igitur | qualis scientia istarum est digna ut dicatur philosophia, et | qualis sciens est dignus ut vocetur philosophus. Et sic noti|I 27vb|ficabitur illud quod quaerendum est hic. [5] Impossibile est enim ut species omnium rerum vel | causarum sint eiusdem rei sicut domus; causa enim domus ex qua fit motus est artificium | et aedificator, et causa propter quam fit domus est operatio, et materia domus est lutum et lateres, | et forma domus est terminus eius. Secundum igitur quod distinximus et diximus | qualis scientia debet vocari philosophia, continget ut omnis |B 270r| [10] vocetur philosophia. Philosophia autem alta et prior et nobilior quam | aliae scientiae quae consequuntur | necesse est ut sit causa complementi et boni; aliae enim causae sunt propter istam causam. Et iam diximus primo quod | scientia |M 21ra| primarum causarum et illud quod est valde scitum | est scientia substantiae; res enim multis modis [15] scitur, et plus quod scitur est de sua substantia. [19] Et cum voluerimus notificare unamquamque rerum habentium demonstrationem, [20] nos existimabimus notificare eas quando sciemus quid sunt. Verbi gratia, quid est quadratura. Dicemus igitur quod | quadratura est medium invenire, et similiter de | aliis. Colores autem et actiones et | omnis transmutatio sciuntur a nobis quando sciverimus principium motus. | Et ista causa est alia et diversa a causa complementi. [25] Manifestum est igitur quod cognitio uniuscuiusque istarum causarum habet aliam scientiam. |

[996b26] |I 28va| |M 21va| |N 276rb|
4. Et etiam utrum principia demonstrationis sunt | unius scientiae aut plurium est dubium. Et dico | principia demonstrationis illud quod est acceptum de propositionibus universalibus ex quibus quaeritur demonstratio super omne quid. | Verbi gratia, dicere quod de quolibet affirmatio vel negatio et [30] quod impossibile est affirmare vel negare insimul, et aliae propositiones sibi similes. Nos igitur perscrutabimur | utrum scientia istorum principiorum et scientiae substantiae sint eaedem aut diversae, | et si non sunt eaedem, quae scientia istarum debet dici nomine scientiae quaesitae | in hoc loco; non enim necesse est ut omnia sint unius scientiae. Et cum hoc quomodo erunt ista unius scientiae? | Scimus enim [997a4] esse modo uniuscuiusque eorum, et aliae scientiae [5] utuntur eis sicut cognitione nota. Si igitur habent demonstrationem, | oportet ut habeant aliquod genus |I 28vb| subiectum eis et ut | quaedam magis sint latentia et quaedam manifesta universalia. Impossibile est ut omnia | habeant demonstrationem, |M 21vb| quia necesse est ut | demonstratio fiat ex quibusdam rebus: aut quibusdam aut uni eorum. Manifestum est igitur quod accidit ut unum genus sit subiectum omnium rerum [10] habentium demonstrationem; omnes enim modi demonstrationis utuntur | propositionibus manifestis universalibus. Et etiam si |N 276va| substantiae scientia est alia a scientia principiorum demonstrationis, | quae scientia istarum est prior alia nobilitate, et quae earum est fixa per suam naturam? Propositiones | enim universales sunt principia omnium scientiarum. | Si igitur cognitio istorum principiorum non fuerit philosophi, cuius igitur erit? In Romano album. |

[997a18] |I 29rb| |M 22ra| |N 276vb|
5. Et | omnia accidentia habent unam scientiam scientiarum demonstrationis. Cum omnis demonstratio ex universalibus propositionibus notificat accidentia singularia in [20] aliquo subiecto, manifestum est igitur quod scientia demonstrationis notificat ex | propositionibus universalibus accidentia singularia quae accidunt uni generi. | |M 22rb| Quoniam si scientia est cognitio demonstrationis, | et alterius scientiae est cognitio ex quibus rebus est illud, et illa est aut scientia demonstrationis aut alia, | manifestum est quod cognitio accidentium est aut scientia demonstrationis universalis aut [25] unius modi modorum demonstrationis.

[997a25] |I 29va|
6. Et etiam perscrutandum est utrum huius scientiae quaesitae hic sit consideratio de substantiis tantum, | aut est eius consideratio et de accidentibus contingentibus huiusmodi substantiis. | Verbi gratia, si corpus est aliqua substantia, et lineae, et | superficies, |B 270v| utrum cognitio substantiarum et cognitio | accidentium quae accidunt unicuique generum quae [30] declarant scientiam mathematicae |M 22va| sunt unius scientiae, aut cognitio accidentium est scientia alterius a scientia substantiae. Quoniam si cognitio eorum fuerit unius scientiae, tunc | scientia substantiarum erit etiam ex scientiis demonstrationis. Sed non existimamus quod sermo in quo dicitur quid | est hoc habet demonstrationem aliquam. Et si scientia accidentium est alia a | scientia substantiarum, tunc expositio istius sermonis est valde difficilis. |

[997a34] |I 30ra| |N 277ra|
7. Et etiam perscrutandum est utrum oportet dicere quod substantiae sensibiles habeant esse [35] tantum, aut |M 22vb| aliae substantiae sunt ab istis sensibilibus, et utrum [b1] genus substantiarum est unum aut plura, sicut illi dicunt quod illa quae sunt | inter formas et sensibilia sunt substantiae, et quod scientiae mathematicae sunt istae substantiae quae sunt inter formas et sensibilia. | Nos autem iam diximus in sermonibus quos diximus de formis quomodo dicimus quod formae | sunt causae et substantiae. [5] Sermonibus autem istorum contingit inopinabilitas multis modis, et maxime sermonibus | dicentium quod aliae substantiae sunt a substantiis quae sunt inter | caelum, et quod illae substantiae sunt sicut substantiae sensibiles praeter quod | illae sunt aeternae, hae autem sensibiles sunt et corruptibiles; fingunt enim quod homo in illis substantiis est sicut homo sensibilis hic, | et similiter equus et taurus. Sermo enim istorum similis est sermoni [10] fingentium deos esse et quod formae eorum sunt sicut formae hominum; | illi enim nihil dixerunt aliud quam quod homines sunt aeterni, | et isti etiam sic dixerunt. Et etiam si aliquis finxerit substantias esse | inter formas et substantias sensibiles alias a formis sensibilibus, contingent ei quaestiones multae difficiles. Quoniam si aliae substantiae sunt inter formas et sensibilia aliae ab eis, | manifestum est quod sic etiam erunt lineae aliae |M 23ra| a lineis formarum et a lineis [15] sensibilibus, et similiter unumquodque aliorum generum. | Et si scientia stellarum est una istarum rerum, erit etiam aliud caelum | a caelo sensibili, et etiam alius sol, et alia luna, et | sic de aliis quae sunt in caelo sensibili. Sed quomodo oportet nos credere | istis? Non enim est rectum ut illud caelum quod fingunt sit immobile, et etiam [20] impossibile est omnino ut |I 30rb| sit mobile. Et similiter de rebus quibus ars aspectiva | et quibus utitur musica; | impossibile enim est ut istae res sint aliae ab istis sensibilibus, propter | causas quas diximus. Quoniam si sunt res sensibiles inter formas et res corruptibiles, manifestum est quod sunt etiam sensus | et animalia2 inter formas et res corruptibiles. |

2Cf. Rufus, SMet 3.3.E2: “Item, si ista <ita V> positio <potentia V> vera est, erunt sensus <species (corr. ex: sensus N) NV> medii <mediae N> inter sensus <species NV> formas sensibiles <sensibilibus SZ> exsistentes <exsistens Z> et intelligibiles, et <et similiter] erit NV> similiter animal tribus modis: animal sensibile, animal forma media <media animal forma om. (hom.) Z>, animal forma separata” (N 208va, S 72vb, V 16rb, Z 130va-130vb).


[997b25] |I 30va| |M 23rb| |N 277rb|
8. Et rectum est quod aliquis quaerat quaestionem difficilem et dicat in quibus oportet quaerere | istas scientias. Quoniam cum fuerit differentia inter geometriam et | medicinam quod una earum est scientia istarum rerum sensibilium, | et alia rerum insensibilium, manifestum |I 30vb| erit quod erit alia ars medicinae ab arte medicinae sensibili, |M 23va| et erit | alia medicina inter medicinam quae est in formis [30] et hanc medicinam sensibilem, et similiter de unaquaque aliarum scientiarum. Sed quomodo potest esse hoc? | Quoniam si possibile fuerit ut medicina alia sit a medicina sensibili et ut sit etiam agens sanitatem aliud ab agente sensibili, necesse est ut sint res |B 271r| recipientes sanitatem aliae a rebus sensibilibus | et ut sit etiam aliud principium a principio sensibili. Et cum hoc dicimus quod sermo dicentium quod medicina est scientia | eorum corporum sensibilium corruptibilium non est verus, quoniam si ita esset, tunc corrumperetur per corruptionem | corruptibilium; [35] neque enim scientia stellarum istius caeli est corruptibilium sensibilium. Neque enim [998a1] sunt lineae sensibiles sicut disponit geometer; nulla enim res rerum sensibilium est linea | recta aut rotunda sicut dicit geometer. Circulus enim non tangit | mensuram per punctum, sed per lineam, sicut dixit Anaxagoras | in sua redargutione contra geometras. Neque motus [5] caeli et circuli eius sunt sicut disponit scientia stellarum, | neque conveniunt puncta cum stellis in natura. |

[998a7] |I 31rb| |M 24ra| |N 277va|
9. Et quidam fingunt quod ista quae dicuntur esse inter | formas et sensibilia habent esse, sed non sunt separata a sensibilibus, | immo sunt in sensibilibus. Cum igitur voluerimus numerare omnia impossibilia contingentia [10] sermonibus istorum, indigebimus multis sermonibus . Sed contenti sumus in hoc quod dicimus. | Non enim est necesse ut ista media sint in sensibilibus tantum, sed | manifestum est quod, si fuerit possibile ut ista media sint in sensibilibus, possibile erit etiam ut formae sint in sensibilibus; | sermo enim de formis et mediis est idem. Et etiam si ita sit, continget duo corpora esse | in eodem loco. Aut ut sint media immobilia [15] in sensibilibus mobilibus. Et dicimus universaliter | propter quam causam fingit aliquis haec media esse et esse in sensibilibus. | Et cum hoc quod dicimus quod contingit sermonibus istorum, accidit etiam eis aliud impossibile, scilicet | ut aliud caelum sit ab hoc caelo non separatum ab eo, sed cum eo in | eodem loco. Et hoc difficile potest esse, magis |M 24rb| eo quod diximus. [20] Ista igitur sunt valde difficilia in comprehendendo | veritates eorum.

[998a21] |I 31vb| |N 277vb|
10. Et difficultas etiam est in cognitione principiorum; perscrutandum est enim utrum existimandum sit quod | elementa et principia sunt genera, aut sunt illa ex quibus | fiunt omnia. Verbi gratia, utrum elementa vocis et | principia eius sunt ista ex quibus componuntur omnes voces, aut sunt voces [25] universales, et utrum elementa propositionum | sint propositiones quarum demonstratio habet esse | cum demonstratione aliarum propositionum, aut elementa eorum est demonstratio quae est omnium propositionum aut plurium. | Et etiam qui dicunt, scilicet qui fingunt, quod elementa sunt plura | et qui fingunt elementa |M 24va| esse unum dicunt quod principia corporum sunt ea ex quibus componuntur et constituuntur, [30] |I 32ra| sicut dicit Empedocles; fingit enim | quod elementa sunt aqua et ignis, non universalia eorum, et quod composita sunt ex eis et in eis, | sed non dicit quod ista elementa sunt sicut generabilium. Et cum hoc [b1] si aliquis voluerit scire naturas rerum, debet perscrutari ex quibus componuntur. Verbi gratia, si aliquis voluerit scire naturam | lecti, perscrutabitur ex quibus componitur lectus. Cum igitur sciverit ex quibus partibus componitur et quomodo constituitur, tunc | sciet naturam eius. Ex istis igitur sermonibus | declarabitur quod genera entium non sunt principia. Si autem [5] scimus |B 271v| omnia ex definitionibus, | tunc necesse est ut genera sint principia rerum definibilium. Et | si possibile  est ut entia cognoscantur per formas | per quas disponuntur entia, et genera sunt principia formarum, tunc genera erunt principia entium scientiae. | Et quidam eorum qui fingunt quod elementa entium sunt [10] unum et ens et magnum et parvum faciunt ea quasi genera. | Sed impossibile |M 24vb| est ut principia dicantur duobus modis; | definitio enim substantiae eadem est, et si fuerit dictum quod principia sunt duobus modis, continget ut | definitio quae est ex generibus sit alia a definitione quae definit rem ex rebus ex quibus est, | et sunt in definitione eius. Et cum hoc dicamus quod si genera sunt principia, [15] considerandum est quae genera sint principia, utrum prima aut | ultima quae numerantur numero; habet enim | dubium. Quoniam si universalia sint magis prima quam alia, | manifestum est quod principia sunt genera altissima; haec enim genera conveniunt, id est univoce dicuntur | de omnibus quae sunt sub eis. Numerus igitur principiorum entium erit [20] secundum numerum primorum generum. Et erunt unum et ens principia et | substantiae entium; haec enim in maiori parte dicuntur de omnibus entibus. | Et impossibile est ut genus entium sit u|I 32rb|num aut ens. | Differentiae vero omnium rerum habent esse necessario, et omnis differentia est unum numero, et impossibile est ut formae praedicentur de [25] genere neque de differentiis propriis, neque genus praedicatur nisi de | formis quae sunt ei. Manifestum est igitur quod, si unum et ens sunt |M 25ra| genera, non necesse est ut aliqua differentia sit unum et | ens. Sed si unum et ens non fuerint genera, non erunt principia, | cum principia sint genera.

[998b28] |I 33ra| |M 25va| |N 278rb|
11. Et etiam perscrutandum est de his quae sciuntur | cum differentiis et sunt inter altissimum genus et individua, utrum sint genera, [30] aut existimabitur quod quaedam sunt genera et quaedam non. Et cum hoc | utrum differentiae sint magis primae quam genera. Si enim differentiae fuerint principia, | erunt principia secundum hunc sermonem infinita. Et iste sermo non contingit dicentibus quod [999a1] principia sunt prima genera. Et etiam si unum est magis | primum quam aliud, et unum est indivisibile, et | omne divisibile dividitur aut secundum quantitatem aut secundum formam, et quod dividitur secundum quantitatem est ante illud quod dividitur secundum formam, et genera dividuntur secundum formam, et forma secundum quantitatem, erit igitur unum [5] praedicabile postremum magis unum quam aliud; homo enim non est genus | cuiuslibet hominum. Et etiam dicamus quod in generibus rerum habentium primum et ante, | impossibile est ut sit aliud nisi formae illarum rerum. Verbi gratia, quod | si primus numerorum est dualitas, tunc numerus nihil aliud est nisi | forma numerorum, et similiter nulla figura est nisi forma [10] figurarum. Et si ita est, tunc | genera nihil aliud erunt nisi formae eorum; existimabitur enim in maiori |M 25vb| parte quod | genera sunt formae. Individua autem non sunt ante ad invicem. | Et etiam ea quorum quaedam sunt nobiliora et quaedam viliora, semper nobilius est ante vilius. | Manifestum est igitur quod genus non est primum secundum hanc intentionem etiam; immo declaratur nobis ex istis intentionibus [15] quod praedicabilia de individuis sunt principia | generum. Et etiam dicamus quomodo oportet aestimare quod istae formae sunt principia; | iste enim sermo non est facilis. Primum enim et | causa debet esse aliud ab eis quorum est primum et causa, et ut habeant |I 33rb| essentiam quando | fuerint separata a rebus. Sed [20] quomodo potest aliquis existimare aliquod tale praeter genus |B 272r| universale praedicabile | de omnibus? Si igitur rectum est dicere quod universalia sunt principia, quia sunt universalia, tunc necesse est ut | principia sint ea quae sunt magis universalia quam formae. Et secundum hoc erunt principia | prima genera. |

[999a24] |I 34ra| |M 26rb| |N 278va|
12. Et sequitur hanc quaestionem difficilem alia difficilior omnibus, [25] quae necessario est consideranda, et est | ista. Quoniam si nihil aliud est quam particularia, | et |N 278vb| particularia sunt infinita, quomodo possibile est ut comprehendatur | scientia infiniti? Scimus enim omnia per universale unum | permanens in sua dispositione. Si igitur iste sermo [30] est necessarius ut aliud sit a particularibus, necesse | est ut ultima genera et prima sint alia a particularibus. | Et iam diximus quod hoc est impossibile. Et etiam quando | oportet affirmare aliquod universale aliud ab omnibus particularibus. Dicamus igitur, quando aliquid dicetur de | materia, utrum illud sit aliud ab omnibus particularibus, aut est aliud a quibusdam, [b1] aut non est aliud a quibusdam, aut non est aliud ab aliquo eorum. Quoniam si non |M 26va| fuerit | aliud a particularibus, nihil erit intelligibile, sed omnia erunt sensibilia, | et impossibile erit ut aliquid sciatur per scientiam, nisi aliquis fingat quod sensus est scientia. | Et impossibile erit aliquid esse aeternum et immobile; [5] omnia enim sensibilia sunt corruptibilia. Sed si | nihil fuerit aeternum et immobile, impossibile erit generationem esse; necesse enim erit | generationem esse, et ex quo fit generatio, et ut primum istorum sit | ingenerabile, si cessent, et est impossibile ut aliquid sit ex nihilo, quoniam | si generatio est, necesse est ut motus habeat finem. Nullus [10] enim motus est infinitus, sed omnis motus habet finem et complementum. | Et impossibile est ut sit illud quod impossibile est ut fiat. Illud autem | quod fit est possibile in primo quod fit necessario. Et si res universalis est materia, | quia non generatur, necesse est ut | substantia sit magis prima quam materia, quoniam si universale non est materia [15] neque substantia comprehensibilis, nihil |I 34rb| erit omnino. Si igitur hoc non fuerit, | erit universale, quod est aliud ab istis particularibus, forma et figura necessario. | Si igitur finxerit aliquis hoc, continget ei inopinabile; non enim potest dicere quod |M 26vb| hoc est possibile in omnibus rebus, sed in quibusdam et | in quibusdam non. Manifestum est igitur quod impossibile est hoc esse in omnibus rebus; | non enim dicimus quod domus sit aliud a [20] domibus particularibus.

[999b20] |I 34va| |M 27ra| |N 279ra|
13. Et cum hoc perscrutandum est utrum substantia omnium | hominum est |I 34vb| una aut non. Si enim dixerimus quod substantia eorum est una, continget inopinabile, quoniam omnia quorum substantia est | una sunt unum. Et si dixerimus quod substantiae eorum diversae sunt, hoc etiam erit | impossibile. Et cum hoc quomodo potest esse ut materia sit in aliqua hora quaelibet istarum, | cum omne sit utrumque, scilicet materia et particularia? |

[999b25] |M 27rb|
14. Et quaerendum est etiam quaestionem difficilem de principiis. Quoniam si principia sunt unum in forma, nihil | est unum in numero neque unum generabile. Et | si ita sit, et nullum unum est praedicatum de omnibus rebus, quomodo est scientia aut cognitio? | |I 35ra| Si autem omnia principia sunt unum in numero, et non fuerint principia | quorundam alia a principiis quorundam, sicut principia rerum sensibilium – verbi gratia, quod ista littera [30] et alia est una in forma, et principia earum sunt | unum in forma et diversa in numero – si igitur | principia entium non fuerint talia, sed unum in numero, | non erit aliud ab elementis; nulla enim differentia est inter dicere sermonem dicentem unum in numero et dicentem unum particulare. Dicimus enim in omni esse |N 279rb| particulare in eo [1000a1] quod est unum in numero, |B 272v| et dicimus universale de illo quod praedicatur de istis particularibus. Verbi gratia, quod si | elementa vocis essent terminata in numero, tunc | omnes litterae |M 27va| essent secundum numerum elementorum, neque multiplicarentur neque essent magis. |

[1000a5] |I 35va|
15. Et nos dimisimus perscrutari de quaestione non minus difficili | prae|I 35vb|dictis, et est utrum principia corruptibilium sint principia | incorruptibilium aut alia. Quoniam si principia incorruptibilium fuerint principia corruptibilium, | quomodo quaedam erunt corruptibilia et quaedam incorruptibilia, et quare? | Epicuri autem et omnes loquentes de rebus divinis [10] laborant ratiocinando ut sufficerent animae suae tantum, non nobis; | ponunt enim principia esse deos et ex diis, et finxerunt quod principia quae non potaverunt de sublimatione | et non gustaverunt de amirocie | |M 27vb| moriuntur. Manifestum est igitur quod ipsi dixerunt ista, | et sunt nota apud eos. Sed hoc quod posuerunt [15] de istis causis, quoniam gustant et potant, est extra rationes nostras, quoniam si | receptio eorum est propter voluntatem, tunc neque est tactus, neque amirocie est causa alicuius permanentiae. Et si illa receptio est ut essentiae eorum remaneant, quomodo erunt aeterna | et indigent cibo? Et ideo non oportet perscrutari de sermonibus | eorum quorum philosophia est similis picturae, sed debemus perscrutari et quaerere [20] dicentes illud quod dixerunt secundum demonstrationem. Quare | si principia rerum sunt convenientia, accidit quod quaedam sunt semper permanentia | et quaedam corruptibilia. | Et non est necesse ut ista sint sic, cum | non dabunt causam in hoc. Manifestum est igitur quod principia entium non sunt convenientia. Si igitur [25] aliquis existimaverit se dicere aliquid in hoc, continget ei quod contingit Empedocli; | Empedocles enim fingit quod lis est causa | corruptionis et principium eius, et existimat quod ista lis | generat omnia praeter unum, et quod omnia | praeter deum facta sunt ab hac lite causa. Fingit enim in suo sermone: manifestum est quod ex lite est generatio omnium quae fuerunt et [30] quae sunt et quae erunt |M 28ra| et quod ex ea nascuntur arbores et | viri et mulieres et pisces, quorum nutrimentum |I 36ra| est in aqua, | et dii, quorum vita est longissima, et alia. Et fingit quod, [b1] si lis non esset in rebus, omnia essent unum; | lis enim, cum fuerit cum rebus, disperget eas et non dimittet eas quiescere. | Continget igitur ex hoc sermone ut | deus, qui est perfectus in forma, sit minoris scientiae quam aliud, quia cum [5] nescit omnia elementa, quia lis non est in eo, et | simile cognoscitur per simile. Verbi gratia, terra per terram, | et aqua per aquam, | et amicitia per amicitiam. Manifestum est quod |N 279va| [10] accidit ex suo sermone ut lis sit causa corruptionis, non | causa generationis. Et secundum hunc modum accidit ut amicitia non sit causa generationis, quoniam quando aliqua fuerint | congregata in unum, corrumpentur alia. Et cum hoc Empedocles non narravit quae est | causa transmutationis rerum, sed finxit quod natura earum est ita. | Et finxit quod, cum lis quae est maxima fuerit intercisa in membris et admixta in eis, erit [15] generans in fine temporis illud quod transmutatur, et transmutat |B 273r| res | et abstrahit eas a termino. Et secundum hunc |M 28rb| sermonem apparet quod res transmutentur necessario. | Et non dat nobis causam huius necessitatis, sed | tantum dicit hunc modum sermonis, quasi esset manifestus. Et non fingit quod | quaedam entia corrumpuntur et quaedam non corrumpuntur, sed fingit quod omnia entia sunt [20] corruptibilia praeter elementa. Nostra autem perscrutatio et quaestio difficilis est | quare quaedam corrumpuntur et quaedam non, si sint ex eisdem principiis. | Et hoc quod diximus sufficit in hoc quod principia rerum non sunt eadem. | Si autem sunt principia diversa, contingit etiam quaestio difficilis, utrum | ista principia corrumpantur aut non; manifestum est enim quod, si corrumpuntur, [25] quod sunt ex aliis necessario. Omnia enim | corrupta vadunt ad ea ex quibus sunt. Et sic accidit ut principia | habeant alia principia – quod est |I 36rb| impossibile; | hoc enim procedit in infinitum. Et etiam | si principia corrumpuntur et confundantur, quomodo erit generatio rerum corruptibilium? Et si principia non corrumpuntur, [30] quomodo ex quibusdam principiis non corruptibilibus fiunt corruptibilia et ex | quibusdam incorruptibilia? Hoc enim non est rectum, sed aut impossibile | est hoc esse, aut indiget multo sermone ad confirmandum hoc. Et dicamus quod nullus dixit quod principia sunt [1001a1] diversa, sed omnes |M 28va| finxerunt quod principia omnium sunt eadem. | Et voluerunt perscrutari de praedicta quaestione, ut illi qui | perscrutati sunt de hac quaestione. |

[1001a4] |I 37rb| |M 29ra| |N 280ra|
16. Et nos videmus quod difficilior istarum quaestionum et [5] magis necessaria ad sciendum veritatem est utrum ens et | unum sint substantiae entium. Et utrum non attribuitur alii, | sed hoc est ens et hoc unum, aut oportet quaerere quid est | ens et quid unum tali quaestione |I 37va| quasi alia natura esset eis subiecta. Quidam enim homines | existimaverunt quod natura eorum est talis, et quidam aliter. Plato [10] vero et Pythagorici non finxerunt ens et unum esse aliud, | sed finxerunt quod hoc est natura eorum et substantia | eorum ut sint unum et ens. Naturalis autem, sicut | Empedocles, attribuit unum alii manifestiori et fingit quod unum est ens. | Et forte dicit quod illud unum est amicitia; |M 29rb| fingit enim [15] quod amicitia est causa per quam omnia sunt unum. Alii vero finxerunt hoc unum et ens esse ignem, et alii | aerem, ex quo facta sunt omnia entia. | Et similiter finxerunt dicentes | elementa esse plura; isti enim coacti sunt ad dicendum | quod unum et ens sunt plura secundum numerum principiorum quae dicunt esse. [20] Et si aliquis finxerit quod unum et ens non sunt substantiae | alicuius rei, accidit ut nihil aliorum universalium sit substantia alicuius rei; | unum enim et ens magis sunt universalia quam alia. Si autem unum non est exsistens per se, et similiter | ens non est exsistens per se, nullum aliud est exsistens per se nisi | particularia. Et etiam si unum non sit substantia, [25] manifestum est quod non est numerus abstractus a numeris, quasi alia natura separata | ab entibus; numerus enim est unitates. Unum autem est | aliquid per se exsistens |B 273v| solitarium. Si igitur aliquid est unum et ens, necesse est ut | sit substantia, quoniam de eis non dicetur aliud universale, | sed illa  dicentur de se. Nec est possibile, si aliquis dixerit [30] quod unum et ens sunt idem; multae enim sunt quaestiones difficiles quae sunt contra illum, quarum una est quomodo est possibile ut aliquid aliud | ab istis sit, scilicet quomodo est possibile |M 29va| ut generationes sint plures una. | Generatio enim non est nisi entis, et ideo | accidit ut entia sint unum necessario, sicut dixit Parmenides, et ut [b1] istud unum sit ens. Secundum igitur quemcumque istorum duorum modorum dicatur, |I 37vb| hoc difficile est et grave, quoniam si dixerimus | quod unum non est substantia, et si dixerimus quod unum est aliquid exsistens per se, impossibile erit ut numerus | sit substantia, si unum non fuerit substantia. Si autem aliquis dixerit quod numerus est substantia, in hoc quidem erit quaestio difficilis, | et est quaestio quaerens de ente utrum sit aliud [5] ab uno aut est unum. Et necesse est ut ens non sit unum, et necesse est etiam ut sit. | Et omnia entia aut sunt unum aut plura composita ex unis. | Et etiam si hoc unum est indivisibile, erit secundum hoc quod Zeno opinabatur | nihil esse omnino; fingit enim quod illud quod non | augmentatur apud additionem neque diminuitur apud diminutionem non est entium. [10] Manifestum est igitur quod entia secundum figmentum eius sunt magnitudines. Si igitur entia sunt magnitudines, | sunt magnitudines corporales, quoniam magnitudo corporalis est ens omnibus modis. Aliarum autem rerum quaedam |N 280rb| sunt quae, | quando com|M 29vb|ponuntur, fit ex eis magnitudo, et quaedam sunt quae, quando componuntur, non fit ex eis magnitudo secundum quod dixit; finxit enim quod superficies | et linea, quando componuntur, faciunt magnitudinem. Punctus autem et unum non faciunt magnitudinem. Quia igitur | iste Zeno errat in suo sermone et tenet opinionem tortuosam, et possibile est ut aliquid sit indivisibile, [15] oportet nos respondere isti sermoni aliquantulum. Et dicamus | quod quando uni additur aliquid, non erit maius,3 sed plus. Et ideo non erit magnitudo, | quoniam quomodo fit magnitudo ex tali uno et ex pluribus quae non sunt unum? | Et dicens hoc similis est dicenti lineam componi ex punctis. | Et si aliquis existimaverit hoc esse [20] et quod numerus sit ex hoc uno et ex | alio quod non est unum, sicut dicunt quidam, quaeratur ab eo | quare hoc non est in numero in |I 38ra| quibusdam generibus numeri et in quibusdam magnitudo, | si illud quod non est unum est aequale uni, et habeant eandem naturam; | non enim est manifestum quomodo numeri fiunt ex uno et ex alio |M 30ra| quod non est unum, neque quomodo est possibile ut magnitudines sint ex [25] aliquo numerorum et ex hoc quod non est unum. |

3Cf. Rufus, SMet 3.7.E3: “Consequenter dicit quod necesse est respondere isti opinioni tortuosae hoc modo: quod <quod – indivisibile rep. N> est unum indivisibile et ei <ea V> possibilis <potens N, potius V> est additio, unde ex ipso cum <cum – ipso om. (hom.) V> addito fit plus et non maius; potest enim ex ipso gigni quantitas discreta, ut numerus, sed non continua” (N 210vb, S 74va, V 18va, Z 131vb).

[1001b26] |I 39rb| |M 30vb| |N 280vb|
17. Et istam quaestionem consequitur alia difficilis, et est utrum numeri et | corpora et superficies et lineae et puncta sunt substantiae | aut non. Quoniam si non fuerint substantiae, tunc recedet a nobis cognitio quae fit et quae est | substantia entium. Motus autem et passiones [30] et species relationis et dispositionum et dictionum aestimantur non | significare substantiam alicuius; omnia enim dicuntur de | subiecto, et nihil eorum dicitur quod est hoc. Illud autem quod existimatur in maiori parte | significare substantiam |B 274r| est aqua et terra et aer et ignis, ex quibus [1002a1] constituuntur corpora composita. Caliditates vero et | frigiditates in istis rebus et sibi similia sunt passiones substantiae. Corpus vero est | illud quod determinat istas passiones solum, quod est ens aliquod et alia substantia. Sed corpus est minus superficie in substantialitate, [5] et superficies minus quam linea, et linea minus | quam punctum et unum; corpus enim definitur per ista. Ista vero aestimantur esse sine | corpore, |M 31ra| et hoc possibile. Corpus autem impossibile est ut sit sine istis. | Unde antiqui philosophorum aestimaverunt | substantiam et ens esse corpus, et quod aliae sunt [10] passiones istius corporis. Et ideo isti aestimaverunt quod principia corporum sunt principia | entium. Alii autem, qui reputaverunt se sapientiores | illis, aestimaverunt quod substantia et ens est ex numeris. Sicut igitur diximus, si ista quae diximus non | sunt substantiae, nulla est substantia omnino neque ens, quoniam non est rectum | ut accidentia quae accidunt istis substantiis dicantur substantia et entia. [15] Sed cum manifestum sit quod | longitudines et puncta, quae sunt corporis, sunt maioris substantialitatis quam corpora, et non videmus ea, | ex quibus igitur corporibus sunt substantiae, cum impossibile |I 39va| est ut sint ex corporibus sensibilibus? | Aut forte nulla substantia est omnino. Et etiam videmus quod | omnia ista sunt divisiones corporis; quaedam enim sunt latitudinis, et [20] quaedam spissitudinis, et quaedam longitudinis. Et cum hoc dicimus quod ista sunt | in corporibus sicut figurae sunt in eis; corpus enim necesse est ut habeat aliquam figuram. Si igitur possibile fuerit ut corpus non habeat figuram, possibile erit ut non habeat dimensionem. Verbi gratia, quoniam si fuerit possibile |M 31rb| ut figura Mercurii non sit | in idolo |N 281ra| Mercurii, possibile erit ut figura semigrandinis sit in tota figura grandinis. In Romano album. | ... | Et cum hoc quod diximus accidit istis error, cum perscrutati fuerimus de rebus quibus [29] contingit generatio et corruptio; [30] aestimant enim quod substantia non primo fuit, deinde fuit, aut fuit primo, | deinde corrumpitur, et quod passiones contingunt ei apud generationem et corruptionem. | Puncta autem et lineae et | superficies impossibile est ut habeant generationem et corruptionem, | aut ut sint quandoque et quandoque non; [b1] corpora enim continua et discreta apud continuationem adunantur et apud discretionem | fiunt duo, et nihil componitur nisi corruptio accidat ei, | et res quae dividuntur non sunt sine generatione. | Punctus autem, si non dividitur, non fit duo puncta, et si generatur et [5] corrumpitur, necessario est ex aliquo. Album in Romano. |

[1002b12] |I 40rb| |M 32ra| |N 281rb|
18. Et rectum est quaerere de quaestione difficili quare sunt quaerendae | aliae substantiae a sensibilibus et a mediis, scilicet | formae quae finguntur esse. Si enim quaerimus istas substantias propter hoc, scilicet quod mathematica [15] distinguntur |I 40va| a sensibilibus per aliud, | et non distinguntur ab eis per hoc quod sunt multae formae sicut istae formae, manifestum est quod | principia istorum non sunt terminata in numero, quemadmodum | principia qualitatis quae sunt hic non sunt terminata in numero; principia enim cuiuslibet qualitatis non sunt terminata in |N 281va| numero, | sed forma. Nisi principia litterae compositae ex duabus litteris, aut |B 274v| principia [20] vocis compositae ex duabus vocibus; principia enim istius litterae sunt terminata forma et numero. | Et similiter erit etiam in rebus mediis. | Si igitur non fuerint aliae substantiae a substantiis sensibilibus et | a substantiis mathematicis, sicut quidam dicunt, | manifestum est formam non esse. Sed si concesserimus formas esse et principia [25] esse terminata numero, non forma, iam narravimus quod contingit ex hoc | necessario et quod est impossibile omnino. |

[1002b32] |I 40vb| |M 32rb|
19. Et assimulatur istis quaestionibus dictis | ista quaestio, utrum elementa sint potentia aut alio | modo. Si igitur alio modo, quomodo est possibile ut [1003a1] aliquid sit ante elementa et sunt principia? Potentia enim est ante illam aliam causam; | illud enim quod non habet potentiam non est ante potentiam necessario. Si autem | elementa sunt potentia, tunc possibile erit ut elementa non sint aliquod entium; | illud enim quod habet potentiam ut sit nondum est, sed est illud quod non habet esse, [5] et nihil erit quod non habet potentiam ut sit. Hae | igitur sunt quaestiones difficiles de quibus perscrutandum est in cognitione principiorum. |

[1003a7] |I 41ra| |M 32va|
20. Et etiam perscrutandum est utrum principia sint universalia aut particularia. Si | universalia, non sunt substantiae; communia enim non |N 281vb| | dicuntur esse hoc, sed exemplaria huic. Substantia autem dicitur esse hoc singulare. Si igitur [10] praedicabile de rebus dicitur modo communi quod hoc est, tunc | Socrates erit multa animalia, scilicet Socrates et homo et | animal, quoniam unumquodque eorum significat quod est hoc unum. Ista igitur accidentia accidunt, si | principia fuerint universalia. Si autem non fuerint universalia, et | fuerint sicut principia exemplaria principiorum particularium, tunc scitum non habebit esse; [15] scientiae enim omnium sunt universales. Manifestum est igitur quod, si | fuerit possibile ut ista principia cognoscantur, quod alia | |M 32vb| principia sunt universalia aut particularia quae praedicantur de particularibus.