Skip to Site NavigationSkip to main content
This site works best using the most recent versions of Firefox, IE, Chrome, and Safari. Some features of this site may not display properly if you are using an operating system more than 5 years old, or a browser from a similar era.
Loading
Change font: A B Choose the Cantata One font Choose the Dukeplus font
Change style: RRP Accessible Choose default styling Choose accessible styling

The Richard Rufus of Cornwall Project

Preparing Critical Editions of Rufus' Extant Works


Aristoteles

Metaphysica

Translatio Arabica-Latina, Versio Vulgata Liber 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

Copyright 2011 © Rega Wood


Variantes (Variants) | Notae (Notes)


Metaphysica 4*

(gamma)

*Bolded Text Quoted by Richard Rufus

[1003a21] |B 274v| |I 41va| |M 32vb| |N 281vb|
1. Unius quidem scientiae scientiarum est consideratio de ente et de | rebus quae sunt entis per se. Et ista scientia non est una earum quae | dicuntur particulares, quoniam non est alicuius scientiae particularis | de ente universali, sed scientiarum particularium est consideratio de accidenti quod accidit alicui parti [25] partium entis divisae ab eo, sicut | faciunt scientiae mathematicae. Si igitur quaesitio principiorum et | causarum ultimarum est a nobis, manifestum est quod | necesse est ut ista principia sint sicut principia alicuius naturae per se. Et cum quaesierunt |M 33ra| ista principia | illi qui quaerebant elementa entis, necesse est ut non sint [30] elementa entis modo accidentali, sed sint | essentialiter. Et | ideo oportet nos quaerere causas quae sunt in ente. |

[1003a33] |I 42ra| |M 33rb| |N 282ra|
2. Ens igitur dicitur multipliciter, et non dicitur aequivoce, sed attribuitur uni rei et | uni naturae. Sicut [35] omne |B 275r| sanans attribuitur sanitati; quoddam enim dicitur sanum quod conservat sanitatem. Quoddam autem sic | quia facit sanitatem. Et quoddam quia significat. Et quoddam quia [b1] recipit. Et similiter omne medicum medicinae; quoddam enim | dicitur medicum quia acquirit medicinam, et quoddam quia | convenit medicinae, et quoddam quia actum est medicinae. | Et secundum hunc modum possibile est nobis invenire res quae attribuuntur uni rei sicut ista quae diximus. [5] Et similiter ens etiam dicitur multis modis, sed omnes illi modi | attribuuntur uni rei; quaedam enim dicuntur entia quia sunt substantiae, | et quaedam quia sunt passiones, et quaedam quia sunt accidentia, et quaedam quia sunt viae ad substantiam, | aut ad relationem, aut quia sunt non ens, aut qualitates, aut agentes, aut facientes | substantiam, aut aliud eorum quae dicuntur esse in substantia, aut quia [10] negant aliquod istorum accidentium |M 33va| aut substantiam. Et similiter dicimus etiam de eo quod non est ens unum quod non est ens. |I 42rb|| Quemadmodum igitur scientia sanorum est una, sicut scientia | aliorum similium; non enim est unius scientiae consideratio de rebus | quae dicuntur de uno tantum, sed etiam consideratio de rebus | quae attribuuntur uni naturae. Ista enim dicuntur [15] de uno quoquomodo. Manifestum est igitur quod unius scientiae est consideratio | de entibus universaliter. Et scientia quae est scientia in rei veritate in omnibus rebus est scientia rei prioris per | quam continuantur aliae res et propter quam vocantur et dicuntur. Si igitur hoc prius sit | substantia, manifestum est quod cognitio principiorum et causarum substantiae debet esse | in philosopho. Et unumquodque genus habet unam [20] scientiam. Verbi gratia, scientia vocis est una, et debet considerare in omnibus | vocibus. Et ideo dicimus quod consideratio de omnibus formis entis universaliter est unius | scientiae secundum genus. Formae autem sunt formae formarum. |

[1003b23] |I 43va| |M 34ra| |N 282va|
3. Unum autem et ens cum sint idem et habent eandem naturam, consecutio utriusque | ad alterum |M 34rb| est sicut consecutio primi et causae unius ad alterum, non quia eadem definitio significat utrumque. [25] Nulla autem differentia est inter ea, et si existimantes fuerimus tali aestimatione. | Sermo enim dicentis “homo unus” aut “homo est” | aut “homo iste” idem significat, et non significat diversa | apud iterationem. Manifestum est quod sermo dicens “homo iste” et “homo unus” | non significat diversa, cum non sit differentia inter dicere “homo iste” et “homo,” neque in generatione neque in [30] corruptione. Et similiter est de uno. Manifestum est igitur quod | additio in istis significat idem, et non significat unum | aliud ab ente. Et etiam dicamus quod substantia est una non modo accidentali. | Et ideo dicimus quod substantia cuiuslibet est ens. Manifestum est igitur quod | formae unius sunt secundum numerum formarum entis. Et [35] unius scientiae est consideratio simpliciter de istis formis, scilicet quod unius scientiae est consideratio de | conveniente et simili et de aliis rebus similibus. Et universaliter [1004a1] omnia contraria attribuuntur huic primae scientiae. | |B 275v|

[1004a2] |I 43vb| |M 34vb| |N 282vb|
4. Et nos perscrutabimur de hac opinione cum distinguemus contraria et | divisiones. Et partes philosophiae |M 35ra| secundum numerum substantiarum. | |N 283ra| Manifestum est igitur quod istae substantiae habent unam substantiam priorem illis et altiorem [5] omnibus necessario, cuius prima genera sunt unum |I 44ra| et ens. Et ideo | scientiae consequuntur haec genera; philosophus enim | assimilatur mathematico. Scientia enim mathematica habet | partes, et istarum scientiarum mathematicarum hoc est primum, et hoc est secundum, et | similiter de aliis secundum hunc modum. Et cum una scientia debet [10] considerare de subiectis secundum opinionem aequaliter, et oppositum aequale uni in situ est multitudo, manifestum est quod | unius scientiae est consideratio de negatione et privatione; consideratio enim de utroque est | una, et unius aut erit negatio, aut erit privatio quae dicitur simpliciter, | quae non est huic, aut alicui generi. Inter igitur unum et negationem | est differentia, quia [15] negatio est ablatio unius, privatio autem habet | naturam subiectam sibi de qua dicitur. Cum igitur | opponitur in situ multitudo uni, manifestum est quod opponuntur in loco | diversum et dissimile et non aequale et | alia quae dicuntur hoc modo aut modo |M 35rb| multitudinis. Et cum [20] scientiae quam diximus est cognitio unius, et contrarietas est unum istorum, | et unum dicitur multis modis, manifestum est quod | haec contraria dicuntur etiam de multis speciebus. Et unius scientiae est cognitio omnium sicut est cognitio unius, quoniam si ista dicuntur de multis speciebus, | tunc cognitio eorum non est plurium scientiarum. Sed cognitio eorum erit plurium scientiarum cum non fuerit proprium eis, sicut diximus aliquid unum et non dicetur [25] de uno. Cum igitur | attribuuntur omnia primo quod est primum eorum – verbi gratia, quod omnia quae dicuntur unum attribuuntur uni priori | (et similiter dicimus de illo quod dicitur idem et diversum et de contrariis) – | oportet igitur determinare primo secundum quot modos dicitur unumquodque istorum et attributio eorum suis principiis, | et narrare quo|I 44rb|modo attribuuntur eis omnia praedicamenta. [30] Quoddam enim dicitur primum quod habet primum quoquomodo, et quoddam dicitur primum quod agit aliquam actionem primi quoquomodo, | et quoddam dicitur primum alio modo istorum modorum. Manifestum est | quod oportet scire ista et declarare definitionem | eorum |M 35va| et definitionem substantiae. Et ista quaestio est una | earum de quibus perscrutati fuimus | in capitulo quaestionum.

[1004a34] |I 44vb| |M 35vb| |N 283rb|
5. Et oportet philosophum habere posse considerandi in [b1] omnibus istis. |I 45ra| Quoniam si hoc non est philosophi, quis igitur | debet perscrutari de sermone dicentis quod Socrates est stans et de sermone dicentis quod Socrates est sedens, si isti duo sermones sunt idem? | Et si unum est contrarium alteri, quid est contrarium, et secundum |M 36ra| | quot modos dicitur? Et similiter de aliis similibus. [5] Cum igitur ista et similia sint per se passiones unius solius et | passiones entis simpliciter, et non sunt passiones unius et entis secundum quod sunt numerus aut linea aut ignis, manifestum | est quod scientia quae notificat unum et ens debet scire quid sit unum et ens, et quae sunt accidentia | quae accidunt eis. | Perscrutantes igitur |B 276r| de talibus rebus non peccant quia non perscrutantur de rebus quae sunt philosophiae, sed peccant quia non perscrutantur de substantiis [10] istarum rerum quae sunt priores; quemadmodum enim numerus secundum quod numerus habet | accidentia propria, scilicet par et impar et aequale et inaequale | et addens et diminuens, et ista sunt numeri per se et | sibi ad invicem, et similiter | substantia mobilis et immobilis et grave et non grave [15] habent alia accidentia | propria, sic |N 283va| et ens simpliciter habet accidentia propria, de quibus philosophum oportet perscrutari. | Et signum eius est quod logici et sophistae | laborant in eo quod philosophus debet laborare; scientia enim | sophistae est |M 36rb| scientia deceptoria tantum, logici autem [20] loquuntur de omnibus rebus, et ens est scientia communis omnibus. | Et manifestum est quod isti loquuntur de istis rebus quae | sunt propriae philosophiae; scientiae enim | sophistae et logici reducuntur in unum genus, scilicet genus philosophiae. Sed | differt philosophia ab altera illarum modo virtutis, ab alia autem per [25] considerationem regiminis vitae; logicus enim scit illud quod scit | philosophus, sophista autem existimat scire et nescit in rei veritate. |

[1004b27] |I 45vb| |M 36va| |N 283vb|
6. Et etiam quia privatio est una divisionum contrariorum et omnium quae | attribuuntur enti et non enti et uni et multo, sicut | quies attribuitur uni et motus multo. Et omnes concedunt quod entia et [30] substantia componuntur ex contrariis, | et omnes loquentes dicunt quod principia sunt contraria, quorum quidam dicunt quod principia sunt | |M 36vb| par et impar, et quidam calidum et frigidum, et quidam finitum et | infinitum, et quidam litem et amicitiam. Et in hoc apparet quod omnia ista et alia | attribuuntur uni et multo, et ideo sciendum est cui attribuuntur ista principia. [1005a1] Principiorum autem | aliorum ab istis ista sunt quasi genera. Et manifestum est ex | istis quod unius scientiae est consideratio de ente; omnia enim | aut sunt contraria aut ex contrariis, et principia contrariorum sunt unum [5] et multum. Et unius scientiae est consideratio de istis, si dicuntur de uno | et si non dicuntur. Et videtur quod iste sermo convenit veritati, sed si unum | dicitur multis modis, tunc omnes modi eius attribuuntur uni primo, sicut alia contraria attribuuntur primo. Et iste sermo est possibilis, et si | ens et unum non fuerint idem universale praedicabile de omnibus etiam, [10] et si non differt ab aliis . Videtur quod non est sic, sed quaedam attribuuntur uni et quaedam ei quod | consequitur unum. Et ideo geometria non habet dicere quid est | contrarium et quid est unum et quid est perfectum |M 37ra| et idem et diversum | nisi secundum modum arocenix. Manifestum est igitur quod una scientia habet considerationem de ente simpliciter et quod [15] ista scientia habet considerare non de substantiis tantum, sed de eis quae sunt substantiarum etiam, | scilicet praedicamentis et ante et post, | et genere et forma, et universali et particulari, et aliis similibus. |

[1005a19] |I 46rb| |M 37rb| |N 284ra|
7. Quaerendum est igitur utrum una scientia habet considerare de [20] universalibus quibus utuntur scientiae mathematicae et considerare de | substantiis, aut scientia de primis propositionibus est alia a scientia substantiarum. Manifestum est igitur quod | consideratio de istis est unius scientiae, scilicet philosophi; |B 276v| ista enim sunt omnium | entium et non sunt unius generis proprii. Et omnes scientiae | utuntur istis, quia sunt entis simpliciter, et genus cuiuslibet |I 46va| istorum est [25] ens. Et scientiae utuntur istis secundum quantitatem sufficientem, et ista | quantitas est secundum modum eorum quae continentur sub genere quod volunt demonstrare. | Manifestum est igitur quod istae dignitates universales sunt omnium scientiarum universaliter. Et ens | communicat isti, scilicet quod illud |M 37va| quod notificat ens simpliciter notificat ista etiam; | cognitio enim eorum est una. Et ideo nullus considerantium de particularibus [30] intromittit se ad dicendum in eis aliquid, neque vere neque non vere, | neque geometer neque aspectivus. Sed quidam naturales dixerunt in hoc aliquid, | quia isti soli aestimant se perscrutari de cognitione universalis | naturae et entis. Sed cum aliqua scientia est | magis alta scientia naturali (natura enim est unum genus generum entis), ideo [35] considerandum est de istis ab eis qui perscrutantur [b1] de cognitione totius et de prima substantiarum; scientia enim naturalis est unius modorum scientiarum, | sed non est prima scientia.

[1005b2] |I 47ra| |M 37vb| |N 284rb|
8. Quidam autem loquentes intromittunt se | ad declarandum veritatem et quomodo scienda est veritas, sed non possunt hoc, quia | nesciunt analectica; oportet enim [5] addiscentem verum primo scire ista, et non quaerere ea |M 38ra| cum quaeretur ab eo de eis. Manifestum est igitur ex istis principiis quod | philosophus debet considerare de rebus quae sunt magis altae omnibus substantiis in rei veritate, | et debet perscrutari de principiis syllogismi. | Et qui habet cognitionem | alicuius generis debet posse narrare quae sunt principia illius [10] generis permanentia in rei veritate, et ideo oportet illum qui habet cognitionem entium simpliciter ut possit narrare quae sunt principia eorum in rei veritate. | Philosophus autem habet cognitionem entium simpliciter, et ipse potest narrare principia vera. | Et verum principium quod est magis permanens quam alia principia est illud in quo deceptio non est possibilis; | necesse est enim ut illud principium sit valde manifestum et notum. | Homines enim non decipiuntur nisi in eo quod nesciunt. [15] Et oportet illum qui habet cognitionem alicuius entis scire principium in rei veritate sine anacorim; hoc enim primum non habet anacorim. | Sed de necessitate oportet concedere illud illum qui habet |M 38vb| cognitionem |I 47rb| entis; | hoc enim necessarium est ei. Manifestum est igitur quod primum in rei veritate | permanens magis quam alia principia est quod narravimus. Et paulo post | narrabimus quod est primum.

[1005b19] |I 47vb| |M 38va| |N 284va|
9. Sed oportet nos primo distinguere quod [20] impossibile est ut unum sit in duobus insimul et omni modo, et alia similia istis | quae erunt distincta a nostra indigentia in | quaestionibus logicis difficilibus. Hoc igitur est primum magis firmum | quam omnia |B 277r| principia; in eo enim est distinctio dicta. Nullus enim | hominum posset aestimare quod affirmatio et negatio sint idem, sicut [25] quidam aestimant quod Heraclitus dicebat; hoc enim non est necesse | quod illud quod aliquis dicit aestimetur esse verum necessario. Quoniam si hoc esset | possibile, possibile esset ut contraria essent in eodem. Et ideo oportet | nos distinguere in hac propositione etiam quod assueti sumus distinguere, quoniam si contradictoria | opponuntur sibi ad invicem, manifestum est quod impossibile est ut aliquis [30] aestimet ut affirmatio |M 38vb| et negatio sint insimul; | contingit enim peccanti hoc peccato opinari quod contrarietas est simul. | Et ideo omnes qui utuntur demonstratione perveniunt ad hanc dignitatem |I 48ra| per | ultimam; ista enim dignitas est prior | omnibus dignitatibus universalibus communibus naturis. [35] Quidam enim, sicut diximus, [1006a1] fingunt possibile esse aestimare quod affirmatio et negatio sunt simul idem, | sicut narravimus, et dicunt hoc multi | naturales. Nos autem iam diximus quod impossibile est | ut affirmatio et negatio sint simul, et ideo declaravimus quod hoc primum est [5] firmissimum omnium principiorum. Et quidam laborant ad declarandum hoc primum per | demonstrationem, propter suam ignorantiam et paucitatem suae instructionis; est enim male instructus | qui nescit in quibus oportet quaerere demonstrationem et in quibus non | oportet. Impossibile est enim ut demonstratio sit in omnibus rebus universaliter, | quoniam si hoc esset possibile, tunc res essent infinitae, et secundum hunc modum non erit demonstratio [10] etiam. Neque si ex rebus esset aliquid in quo non oportet quaerere demonstrationem, neque potest etiam aliquis | dicere quod aliud primum est sicut |M 39ra| istud primum, sed prius eo. Et possibile est ut aliquis accipiat | demonstrationem secundum modum erroris quod hoc est impossibile, si | aliquis dicit a quo quaeritur in hoc. Sicut autem naturalis dicit, rectum est deridere illum |N 284vb| quaerentem | sermonem a quo nullum sermonem habet, quoniam qui est talis similis est [15] plantis in hac dispositione secundum quam est. Et si | finxerit quod differentia est inter demonstrationem secundum modum erroris et demonstrationem simplicem, quia ille qui inducit demonstrationem, | si aestimaverit quod inducit eam ex primo noto, | cuius causa est aliud, hoc erit error et non erit demonstratio, dixit. | Et omnia ista sunt concessio quod sermo aut affirmat aliquid aut negat aliquid.

[1006a19] |I 48vb| |M 39va| |N 285ra|
10. Primum igitur omnium istorum est concedere quod sermo aut negat aliquid [20] aut affirmat, et dignum est opinari quemlibet hoc esse primum solum manifestum. | Et necesse est ut sermo loquentis sit signum de aliquo apud ipsum et apud alium, | si aliquid dicit, quoniam si hoc non fuerit, non | poterit disputare neque secum neque cum | alio. Si igitur aliquis concesserit hoc, erit demonstratio; concedet enim aliquid [25] esse terminatum finitum. Et causa essendi hoc est inducens demonstrationem; | immo ille cui |B 277v| contingit concedere quia negat loquelam, et contingit  ei concedere loquelam. | Manifestum est igitur primo quod iste sermo est verus. [30] Nomen enim est signum ad affirmandum aliquid aut negandum. Et si ita sit, affirmatio alicuius et | negatio non est simul. Et etiam si hoc nomen ‘homo’ significat unum, sit illud | unum ‘animal bipe|M 39vb|dale’. Et dico quod hoc nomen unum significat hanc unam intentionem, | si dicitur hoc esse hominem secundum quod est homo in rei veritate. | Et si aliquis dixerit quod nomen significat multa, [b1] sed illa sunt terminata, non erit differentia inter sermonem eius et inter primum sermonem; possibile est enim ponere multa nomina de unaquaque rerum, | nomen conveniens definitioni rei. Verbi gratia, si aliquis dixerit |I 49ra| quod hoc nomen ‘homo’ non | significat unum sed multa, et quod unumquodque illorum multorum habet definitionem et rationem dicentem ‘animal | bipes’, et finxerit quod hoc nomen ‘homo’ significat illud quod definitur per hanc rationem et alia multa quae definiuntur per alias rationes, sed illa sunt terminata numero, [5] dicemus quod possibile est ponere nomen proprium unicuique istorum secundum quod convenit suae definitioni. Si autem | aliquis dixerit quod impossibile est ponere nomen proprium unicuique istorum secundum quod convenit definitioni eius, et si finxerit quod unum nomen significat |M 40ra| multa infinita, manifestum est quod | illud nomen non est definitio omnino; quod enim non significat unum nihil significat. | Et si nomina nihil significant, destruetur sermo et loquela | inter nos, et in rei veritate destruetur nostra consideratio; [10] qui enim non intelligit aliquid esse unum, impossibile est ut aliquid intelligat omnino. Si autem intellexerit aliquid esse | unum, possibile erit ut ponat unum nomen huic alicui intellecto.

[1006b11] |I 49va| |M 40rb| |N 285rb|
11. Sit igitur nomen significans |M 40va| aliquid, sicut | diximus primo, et sit nomen alicui uni. Et si ita sit, | impossibile est ut hoc nomen ‘homo’ secundum quod est homo significet | non hominem. Et hoc nomen ‘ homo non significat unam intentionem tantum, [15] sed significat aliquod unum. Non dico quod praedicetur de uno, | quoniam secundum hunc modum significat ‘musicus’, ‘albus’, | et ‘homo’ idem, et sic efficiuntur haec nomina unum insimul. | Et non erit unum nomen nisi rebus convenientibus nomine et definitione. Et impossibile est ut u|I 49vb|num sit et non sit simul | nisi secundum aequivocationem. Verbi gratia, quia possibile est ut alii vocent non hominem illud quod nos [20] vocamus |N 285va| hominem. Sed illud de quo nos perscrutamur modo | non est ut nomen hominis sit et non sit simul in eadem dispositione, | sed perscrutamur utrum sit possibile ut homo sit et non sit simul et in eadem dispositione. Si igitur non fuerit ita, et unum nomen | significet hominem et non hominem, manifestum est quod nomen | quod significat non hominem significat hominem, et erit sermo dicentis |M 40vb| [25] hominem significans non hominem. Et erunt isti duo | sermones unum; multa enim non sunt unum nisi quando definitiones et rationes eorum sunt unum. Verbi gratia, tunica et vestis. | Si igitur isti duo sermones sunt unum, tunc dicere hominem et non hominem significat unum. | Sed iam declaravimus quod isti duo sermones significant |B 278r| diversa. Ergo necesse est | ut omne quod nominatur homo in rei veritate sit animal [30] bipes, quia hoc nomen ‘homo’ hoc significat. Et cum hoc est necessarium, | impossibile est ut sit aliud ab animali bipede. |

[1006b32] |I 50rb| |M 41ra| |N 285vb|
12. Si igitur aliquis dixerit quod necesse est ut dicere hoc nomen ‘homo’ significat hoc quod impossibile est ut non sit | homo, si igitur ita sit, impossibile est ut sit verum dicere quod | idem est homo et non homo insimul. Et iste [1007a1] sermo possibilis est etiam in sermone dicentium non hominem. Dicere enim hominem | significat aliud ab eo quod significat dicere non hominem, sicut dicere | album significat aliud ab eo quod significat homo. Sed haec nomina, ‘homo’ et ‘non homo’, | sunt contraria in situ valde magis quam haec nomina, ‘album’ et ‘homo’. Manifestum est igitur quod utrumque eorum significat aliud. |M 41rb| Si igitur aliquis [5] dixerit quod haec nomina, ‘album’ et ‘homo’, significant idem, | dicemus ei etiam quod primo diximus; omnia enim secundum hunc sermonem sunt idem, non | contraria tantum, sed omnia. Si igitur hoc non fuerit, sic accidit | quod diximus, si loquens respondet de eo quod quaeritur ab eo. Si autem | quaereretur ab eo simpliciter, de negativis non responderet [10] ad quaesitum, quoniam possibile est ut idem sit | homo et album et alia multa. Sed cum | quaesitum fuerit ab aliquo utrum sit verum dicere hoc esse hominem aut non verum, | debet respondere per nomen quod significat unum eorum |I 50va| de quibus quaeritur, et non addere in suo sermone dicendo quod hoc dicitur homo et album | et magnum; impossibile enim est numerare omnia [15] accidentia, cum sint infinita. Et ideo oportet ipsum aut numerare omnia infinita, aut non dicere aliquid eorum. | Et similiter etiam si quaesitum fuerit multotiens utrum aliquid unum sit homo et | non homo, oportet respondere, si illud est homo, | quod est homo, aut quod non est homo, si non est homo. | Et similiter cum hoc oportet respondere de aliis, si sunt aut non sunt, quoniam qui [20] hoc facit non quaerit naturaliter.

[1007a20] |I 50vb| |M 41va| |N 286ra|
13. Et universaliter | dicentes hunc sermonem negant substantiam quam declarat definitio manifestae definitionis quae sit. |M 41vb| Et coguntur | ad dicendum quod omnia sunt accidentia, et dicere de homine quod est homo et de | animali quod est animal, etc., et quod non est etiam. Quoniam si aliquid fuerit hominis secundum quod est homo, | hoc non erit eius cum fuerit homo aut secundum quod non est homo; [25] negationes enim istius sunt alia, quoniam si  significat  aliquid unum, | et illud est aliqua substantia alicuius, et | non est significans |I 51ra| nisi aliquam substantiam, secundum quod significat essentiam eius et non essentiam eius. Si igitur habet quod habet essentiam hominis, ergo aliud ab | eo habet quod habet aliud ab homine, aut quod non habet essentiam eius quod | non est homo. Necessario igitur [30] diceret quod nulla est definitio talis, sed omnia sunt | modo accidentali; per hoc enim differt substantia ab | accidente, quoniam albedo accidit homini quia | est album, non quia est illud quod est albedo.

[1007a33] |I 51rb| |M 42ra| |N 286rb|
14. Et si omnia | dicuntur modo accidentali, |B 278v| nihil erit primum et universale. Et si [35] accidens semper praedicetur de aliquo subiecto, [b1] necessario exibit hoc in infinitum. Sed hoc est impossibile. Non | igitur congregabuntur in uno. Accidens enim non | per accidens |I 51va| est accidens, sed utrumque accidit | eidem. Et hoc est sicut dico quod albus est musicus et musicus albus, [5] quia utrumque accidit homini. Socrates autem non est | musicus hoc modo, sed quia utrumque accidit eidem. Cum | igitur quaedam accidentia dicuntur secundum hunc modum, et quaedam |M 42rb| secundum alium modum | (omnia enim quae dicuntur sicut album dicitur in Socrate), impossibile est | ut sint infinita in superioribus sicut accidens quod accidit Socrati de albedine; est enim [10] aliud. Et non erit unum ex omnibus, | et non erit aliud accidens ex eis quae sunt alba sicut musicus. | Hoc enim per accidens non est magis quam illud, neque illud quam istud. | Et habent differentiam; quaedam enim accidunt secundum hunc modum, | et quaedam accidunt sicut musicus Socrati. Quod igitur est secundum hunc modum non est accidens [15] modo accidentali, sed quod est secundum illum. | Non igitur omnia dicuntur modo accidentali, sed aliquid est | quod significat significationem substantiae. Et cum ita sit, manifestum est quod | impossibile est quod contradictoria praedicentur de eodem.

[1007b18] |I 52ra| |M 42va| |N 286va|
15. Et etiam | manifestum est quod secundum hunc sermonem [20] omnia erunt idem. Sit hoc igitur navis et longitudo | et homo, et possibile est etiam ut affirmativa dicatur de omnibus rebus, et similiter | |M 42vb| negativa, sicut cogetur ad dicendum qui | dicit sermonem Affratagorae; isti enim dicunt quod homo non aestimatur esse navis, | et manifestum est quod homo non est navis. Et si duo extrema [25] contradictionis sunt vera, est navis. Unde contingit quod dixit Anaxagoras quod | omnia sunt simul, et nihil est in rei veritate. Et | isti videntur dicere sermonem sine termino, et aestimant dicere quod est, et | dicunt quod non est; illud enim quod est in potentia et non est in actu | est sine termino. Quaeramus igitur ab eis [30] utrum affirmativa et negativa dicantur in omnibus de eodem; non enim oportet in omnibus ut dicantur de eodem, sed affirmativa dicitur de aliquo, et quod | non dicatur de alio. Verbi gratia, quod si dice|I 52rb|re quod | homo non est homo fuerit verum, manifestum est etiam quod non est | navis, quoniam si affirmativa est, necesse est ut sit negativa etiam, [35] et si negativa non fuerit, negativa quod est eius [1008a1] dignior est ut sit. Si igitur illa fuerit, erit etiam eius quod est | navis. Et si ista fuerit, erit etiam affirmativa; hoc enim | accidit |M 43ra| dicentibus hunc sermonem. Et accidit ut dicant quod non est necessarium | ut affirmativa et negativa sint de omnibus rebus, quoniam si verum fuerit quod homo et quod [5] non homo est, manifestum est quod est verum quod non est homo et quod | non homo; ambae enim sunt negativae. Si igitur illa  est | una duarum, ista etiam est una opposita in situ.

[1008a8] |I 52vb| |M 43va| |N 287ra|
16. Et etiam | aut erit in omnibus secundum hanc dispositionem, et erit album et non | album, et ens et non ens, |I 53ra| et secundum hunc modum in aliis affirmativis [10] etiam. Aut non erit, sed erit in quibusdam |B 279r| et | in quibusdam non. Si autem non fuerit in omnibus, hoc est | concessum. Si in omnibus, dicemus etiam. Aut negativa dicetur de omnibus de quibus dicitur affirmativa, | et affirmativa dicetur etiam de omnibus de quibus dicitur negativa. Aut in quibusdam rebus dicetur de omnibus de quibus dicitur affirmativa. Et [15] non dicetur de omnibus de quibus dicitur negativa omnino. Et si fuerit secundum hanc dispositionem, tunc erit aliquid quod | non est ens, et ista opinio fixa firma. Si igitur illud quod est per negativam est | aliquid firmum et notum, tunc sermo contrarius secundum situm erit manifestior | eo. Et si affirmativa dicitur de omnibus de quibus dicitur negativa etiam, | necesse est ut sermo dividentis et dicentis – verbi gratia, ‘omne [20] album non est album’ – erit verus aut |M 43vb| non verus. Et si | non fuerit verum quod dictum fuit per hanc divisionem, non dicentur hoc et | non quod sunt entia, et erit dictio et | nominatum idem. Et sic omnia erunt idem, sicut | diximus prius, et erunt idem homo et navis et deus [25] et negativae istarum. Et si sermo de unoquoque istorum fuerit idem, | tunc non differt aliquod eorum ab altero aliquo modo, | quoniam si differret, erit illud in rei veritate semper. Et | accidit hoc quod diximus si fuerit possibile ut divisio etiam sit vera. Et cum hoc accidit etiam ut omnes veridicent | et omnes falsent, et loquens concedit etiam super se quod [30] falsat. Et manifestum est etiam cum hoc quod | disputatio cum isto est in eo quod non est, quoniam non dicit hoc esse et hoc | non esse, sed dicit hoc et non hoc insimul, et | negat etiam omnia ista. Et si | hoc non esset, esset scitum quod omnia habent aliquid terminatum.

[1008a34] |I 53va| |M 44rb| |N 287rb|
17. Et etiam si cum affirmativa [35] fuerit vera, negativa erit falsa, et cum ista fuerit vera, | affirmativa erit falsa, tunc non est [b1] verum ut affimativa et negativa dicantur de eodem insimul. Et rectum est dicere hoc esse | primum |I 53vb| subiectum. Et si etiam ille qui aestimat quomodo sunt res | et quomodo non sunt, contingit ei falsum, et qui aestimat utrumque veridicat, tunc sermo | de hoc est quod natura entium est talis. [5] Et si non veridicat, sed veridicat magis quam ille | qui opinatur hac opinione ille qui aestimat quomodo sunt entia, tunc hoc etiam | erit verum et non verum. Et si | omnes falsant aequaliter et non dicunt verum, tunc dicens | tale non |M 44va| habet sermonem; dicit enim aliquid et [10] non dicit insimul. Et si non existimat aliquid, sed | existimatio eius et non existimatio idem est, in quo igitur differt a plantis? |

[1008b12] |I 54ra| |N 287va|
18. Et ex hoc declarabitur quod nullus opinatur | hoc, neque de ceteris hominibus neque de eis qui hoc dicunt; | qui enim ambulat, ambulat et non stat, quia opinatur quia [15] ambulandum est. Et non vadit per unam viam ad | puteum stantem in via, et manifestum est quod evitabit ipsum; sit enim quod casus |I 54rb| in puteo et non casus non |M 44vb| est idem, et aestimatio eius | non est eadem in bono et malo istius. |B 279v| | Declaratum est igitur quod ipse opinatur quod quoddam illius est bonum et quoddam non bonum. | Et cum ita sit, scit igitur quod quaedam sunt homo, et quaedam non homo, [20] et quaedam dulcia, et quaedam non dulcia; non enim aestimat omnia esse idem | neque aequaliter quaerit in omnibus, sed aestimat | quod potus aquae est melior et aspicere hominem, | si hoc quaerit. Et si idem esset necessario homo | et non homo, sed sicut dicit et dictum fuit, nihil [25] videret nisi ad conservandum se ab hoc et non ab hoc. Cum igitur declaratum est quod | cognitio est universaliter in omnibus rebus, et si non fuerit in omnibus rebus, | sed est in eo quod est bonum et quod est malum, est ens. Et si ista cognitio non fuerit per scientiam, | sed per aestimationem, tunc dignius est perscrutari | de veritate, quemadmodum apparet infirmum perscrutari de sanitate magis quam sanum; [30] aestimans enim non est certus | in respectu scientis. Et etiam si omnia in maiori parte sunt secundum hanc dispositionem | aut secundum aliam, |M 45ra| sed magis et minus sunt | de natura entium, tunc non dicemus quod | duo et tria sunt consimilia impari, et non est error [35] aestimantis quattuor esse quinque sicut error aestimantis ipsum esse mille. | Manifestum est igitur quod error alterius est minor; ergo est maioris veritatis. Et si [1009a1] illud quod est magis propinquum magis, tunc erit aliquid de veritate de quo appropinquatur | verum magis, et si non fuerit illud, sed erit | magis firmum et magis verum. Et quiescemus ab hoc sermone | qui nihil determinat et impedit intellectum [5] ut determinet aliquid. |

[1009a6] |I 55ra| |M 45va| |N 287vb|
19. Et sermo Affratagorae est de sermonibus eorum qui opinantur hoc, | et coguntur omnes ad dicendum res esse aut quod nihil est. Quoniam si | omnes aestimationes sunt verae, | necesse est ut omnia sint vera et falsa insimul; multi enim homines aestimant [10] contrarium eorum quae aestimant alii, et opinantur quod qui non | opinantur illud quod illi opinantur peccant. Necesse est igitur ut | idem sit et non sit. Et cum ita sit, necesse est ut | omnes aestimationes sint verae; errantes enim aestimant contraria. Et si [15] entia sint huius dispositionis, tunc verificantur omnes. | Manifestum est igitur quod isti sermones et similes sunt ab una cogitatione. Et | ars in disputatione cum omnibus istis non est una, sed quidam | indigent sufficientia, et quidam ut cogantur in disputatione |M 45vb| ad concedendum; |B 280r| qui enim aestimant hoc propter difficultatem comprehensionis et suum errorem | in ea, tunc sua ignorantia habebit medicinam. Disputatio enim cum eis non erit per [20] verificationem sermonis, sed per verificationem rationis. Qui | autem dicit per verificationem sermonis, medicina eorum erit per | verificationem sermonis vocis et nominum. Et | ista aestimatio accidit removentibus se a sensibilibus, quibus contingit dicere | contradictoria esse et |N 288ra| contraria esse insimul. Quia opinabantur quod [25] contraria erant ex uno. Et si impossibile est ut fiat illud quod non est, necesse est ut res | fuerit prius communis ex utroque, sicut dixit | Anaxagoras. Dixit etiam quod omne sit admixtum cum omni. Et similiter dixit Democritus; | talem enim sermonem dixit in parte quae est ex vacuo et pleno, | licet hoc sit ens et hoc [30] non ens.

[1009a30] |I 55va| |M 46rb| |N 288rb|
20. Nos igitur dicamus cum istis qui aestimant istas turpes aestimationes | quod sermo eorum est verus alio modo et alio modo impossibilis; contrarietas | enim dicitur duobus modis. Est igitur aliquo modo posse | ut aliquid fiat ex nihilo, et possibile est ut non fiat alio modo. Et possibile est ut insimul | ens et non ens dividantur duobus modis. Non ens quod sit ens exsistens, scilicet quod homo fiat terra, neque ens sicut entia. Sed non sunt idem; [35] possibile est enim ut contraria sint in eodem insimul potentia, | actu autem non. Et etiam detur eis ad opinandum quod entia habent | aliam substantiam etiam quae non habent motum | |M 46va| neque corruptionem neque generationem omnino. |

[1009b1] |I 56ra|
21. Et similiter non crediderunt quidam veritatem cognitionis in rebus manifestis sensibilibus. | Et impossibile est iudicare verum per multitudinem | aut paucitatem; idem enim sentitur a quibusdam dulce | et a quibusdam amarum. Et si omnes homines essent infirmi [5] aut transmutati intellectus, sani autem essent duo aut tres, aut habentes intellectum essent duo aut tres, | tunc aestimarentur isti esse infirmi aut transmutati |M 46vb| intellectus, et quod residui non sunt ita. | Et etiam pluribus animalibus apparent res e contrario illi secundum quod sunt. | Et nobis apparent ita, et unicuique apparent in se | aliqua in sensu e contrario illi quod aestimatur, et non sunt ita. Et non declaratur eis utrum sint vera [10] aut falsa; ista enim non redduntur contraria magis quam illa, | sed sunt consi|I 56rb|milia in eo quod reddunt. Et ideo dixit Democritus quod aut nihil est | verum omnino, aut non manifestatur nobis. Et universaliter cum aestimaverunt | quod intellectus est sensus, et sensus est certitudo, dixerunt quod | verum necessario apparet per sensum. [15] Et ex istis opinionibus crediderunt aestimationes Empedocles et Democritus | et unusquisque aliorum; | Empedocles enim dixit quod ille |B 280v| cuius compositio transmutatur, | transmutabitur suus et intellectus. [21] Parmenides etiam dixit | quod intellectus appropriatur homini secundum complexionem | membrorum [25] uniuscuiusque hominum. Et quidam de nostris sociis dixerunt | sermonem Anaxagorae in quo dicit | |M 47ra| quod entia apud homines sunt secundum aestimationes eorum. | Et dicitur quod Homerus prius videbatur | opinari hoc; dixit enim in suis versibus Lacten, et dixit quod cum fuit [30] percussus valde, timuit |N 288va| et amisit intellectum proprium et intellexit alio intellectu, quasi videret quod | qui perdit suum intellectum intelligit etiam. Non  est ita, et est manifestum quod si | in utraque dispositione habebat intellectum, tamen non intelligebat quod entia sunt simul et non sunt in aliqua dispositione et | in suo contrario insimul. Et accidit ex utraque dispositione aliquod difficile, quoniam si | isti viderunt quod est possibile de veritate (magis quam alii [35] sunt solliciti in quaerendo eam), et si | aestimationes istorum secundum hanc diversitatem et sermones eorum sunt tales in cognitione | veritatis, quomodo non oportet illum | qui vult incipere in philosophia quod quiescat sua voluntas? Quoniam si ita fuerit, tunc quaerere [1010a1] veritatem est simile ad currere ad volantem.1

1Cf. Rufus, SMet 4.8.E3: “Quaerere enim <autem NV> veritatem secundum sermonem istorum simile est sicut si aliquis velit currere <lectio dubia V> ut comprehendat volantem <velantem V>” (N 216vb, S 81ra, V 24va).


[1010a1] |I 57ra| |M 47va| |N 288vb|
22. Causa autem in aestimationibus eorum est quia | quaerebant perscrutari de veritate entium, et aestimabant quod entia | sunt sensibilia tantum. Et naturae istorum sensibilium non sunt terminatae, | et maximam habent diversitatem, et omnia entia quae sunt eiusdem dispositionis etiam. [5] Et ideo assimilantur dicere veritatem, sed non dicunt veritatem; | oportet enim hoc dicere sicut dixerunt errantes in Xenocrate. | Et etiam cum viderunt totam istam naturam moveri, | et quod nihil dicitur in rei veritate de rebus quae non transmutantur, aestimaverunt | impossibile esse aliquid dici in rei veritate aliquo modo de rebus quae transmutantur secundum totum. [10] Et ex ista opinione ramificatae |M 47vb| sunt opiniones Heracliti; | Heraclitus enim in fine vitae suae opinabatur quod non oportet aliquid dicere, | sed tantum movebat digitum. Et reprehendebat Stichum in hoc quod | dixit, quod possibile est tangere2 aquam fluvii currentis bis; dicebat [15] enim quod nec semel hoc est possibile. Nos autem | dicimus in hoc sermone etiam quod illud quod transmutatur habet apud transmutationem aliquem | sermonem qui vere dicitur de eo et aestimatur quod non est, et si in eo est | dubium. Qui enim negat aliquid, necesse est ut habeat aliquod esse quod possibile est negare, | et necesse est ut aliquod esse habeat illud quod est. Et universaliter [20] si aliquid corrum|I 57rb|pitur, habet esse, et si generatur, necesse est ut habeat esse illud ex quo | illud quod ex eo generatur et illud per quod generatur, et quod hoc | non sit infinitum. Sed dimittamus ista, et dicamus | quod transmutatio secundum quantitatem non est eadem cum | transmutatione secundum qualitatem, et scientia non est tantum per quantitatem, [25] sed omnia |B 281r| cognoscuntur per formas. |

2Cf. Rufus, SMet 4.9.E1.2: “Unde increpabat virum dicentem quod possibile erat tangere bis aquam currentem; dicebat enim Heraclitus quod non contingit semel tangere” (N 217rb, S 81va, V 25ra).

[1010a26] |I 57va| |M 48rb| |N 289ra|
23. Et etiam contradicendi sunt aestimantes istas aestimationes, quoniam cum viderunt in rebus | sensibilibus quod pauciores sunt talis dispositionis, iudicaverunt | de toto caelo; | locus enim sensibilis in quo est generatio et corruptio est ille qui continet nos [30] tantum, et ita possibile est ut aliquis potest dicere ut non sit in respectu totius pars sensibilis. | Melius est igitur negare a toto quod est in istis paucis | quam affirmare in toto quod affirmatur de eis. Et mani|I 57vb|festum est etiam quod | dicendum est de istis quod prius diximus in aliis, | et demonstremus eis sufficienter naturam esse immobilem. [35] Et si accidit, quod dignius est dicentibus affirmare | et negare insimul dicere quod omnia sunt quiescentia quam dicere mobilia; | non enim est aliquid in quod transmutatur aliquid, quoniam in quolibet est quidlibet. |

[1010b1] |I 58ra| |M 48va| |N 289rb|
24. Sermo autem eorum in sensu veritate, non omne quod apparet est | verum. Primo quia falsitas non | appropriatur sensui, sed phantasiae, quae non est eadem cum sensu. Et cum | hoc mirandum est de eis qui ambigunt in istis rebus et quaerunt utrum [5] magnitudines et colores sunt in illa dispositione in qua videntur ex remoto | aut in illa dispositione in qua videntur ex propinquo, et utrum sint secundum quod sani vident | aut infirmi, et in gravitate utrum sint secundum debiles | aut secundum fortes, et in veritate aut falsitate utrum sint secundum quod sunt apud | dormientes et apud vigilantes. Et manifestum est quod hoc est impossibile; [10] nullus enim potest aestimare. Modo album. | Sicut Plato, | et consilium medici sapientis in rei veritate non est simile consilio nescientis in eo | quod sanat de infirmitate et in eo quod non sanat. |

[1010b15] |I 58rb| |M 48vb|
25. Et etiam dicamus hoc in ipsis sensibus, quoniam sensus proprius rei non est simul in rei veritate ei qui est alterius, et non est simul sensus | propinquus rei propriae remotae alterius; | |I 58va| visus enim est colorum, non saporum, gustus autem saporum, non colorum. | Et utrumque eorum sentit aliquid in uno tempore, et numquam |M 49ra| confirmat aliquis sensus ut aliquid sit in sua dispositione et alia contraria | insimul, neque in alia contraria etiam neque in alio [20] tempore. Etiam rixa autem de passionibus. Verbi gratia, quoniam aestimatur quod transmutatio est ex eodem, sicut  vinum in sapore, et  aestimatur | quod |N 289va| transmutatio est propter diversitatem complexionis corporis gustantis, et sic aestimatur quod vinum quandoque | est dulce et quandoque non est dulce. Et rixa non est in ipso dulci | cum fuerit dulce, neque quandoque transmutatur. Sed si sermo verus [25] est in eo, et erit necessario dulce illud quod erit | secundum hanc dispositionem. Et si isti sermones negant secundum haec |B 281v| omnia, | et similiter negant ut non sit substantia etiam alicuius rei, et ut nihil sit necessario omnino; | quod enim est necessario, impossibile est ut sit alio modo. | Omne enim quod necessario est, impossibile est ut sit in hac dispositione et in sua contraria. Et [30] alio modo si sensibile est relativum, tunc sensibile solum non | est alicuius si non est animatorum, | quoniam non erit sensibile. Et est verum quemadmodum non erunt sensibilia etiam; | sunt enim passiva |M 49rb| sentientis. Et impossibile est ut | subiecta facientia sensum sint, [35] si sensus non fuerint; sensus enim nihil | aliud recipit quam sensum. Et est | prius sensu necessario; motor enim est [1011a1] prior moto natura. Et si ista dicuntur relative, tunc neutrum eorum erit sine altero. |

[1011a3] |I 59rb| |M 49va| |N 289vb|
26. Et quidam qui contenti sunt per ista | et dicunt istos sermones et quaerunt [5] quis est ille qui veridicat et scit omnia | secundum veritatem. Et istae quaestiones ambiguae sunt similes | quaestionibus ambigentium in hoc tempore in vigilia et somno. | Et vis omnium istarum quaestionum una est; | isti enim dicunt quod omnia habent causas. Primo enim quaerunt quid. Deinde quaerunt comprehendere hoc [10] per |M 49vb| demonstrationem. Quoniam autem non sunt contenti, | manifestum est ex suis operationibus. Sed | infirmitas istorum est quia quaerunt terminum in quo non habent | terminum; non enim habet demonstrationem principium demonstrationis. Et facere | istos quiescere facile est, et comprehendere hoc non est difficile; [15] qui enim perscrutantur sermonem tantum et quaerunt victoriam, quaerunt impossibile. | Volunt enim dici sermones contrarios, et illi in illa hora dicunt sermones contrarios. | Si autem non omnia dicuntur relative, sed quaedam sunt | per se etiam, tunc non omnia quae apparent sunt vera; quod enim | apparet, aliquid apparet. Qui igitur dicit quod omnia [20] apparentia sunt vera, facit omnia entia relativa. | Et ideo praeservare oportet nos ab eis qui quaerunt victoriam per disputationem. | Et cum hoc dicunt quod illud quod apparet non apparet illud quod | est, sed apparet illud quod est secundum illud cui apparet et in |I 59va| hora in qua apparet. | Et aestimant aliquid dicere, sed non [25] est ita; accidit enim eis a propinquo dicere contrarium. Possibile | enim est idem apparere visui esse mel et | gustui non mel, et similiter oculi duo cum fuerint | diversi, non vi|M 50ra|debunt unum. | Qui igitur dixerunt in istis quae apparent causas [30] praedictas. Album. Ista apparent et non apparent eadem. | Sed numeri apparent multotiens in eodem | tempore; tactus enim et |B 282r| sensus aestimantur duo apud mutationem | digitorum, et visus idem. Et non illud quod terminatur et quod est [35] per unum sensum et uno modo et secundum unam dispositionem et in eodem [b1] tempore, et hoc est verum. |

[1011b2] |I 60rb| |M 50rb| |N 290ra|
27. Et dignum est ut cogantur ad dicendum hoc qui non dicunt ambigendo, sed disputando tantum | quod hoc non est verum, sed est verum per hoc. | Et sicut prius fuit dictum, necesse est ut dicens |M 50va| hoc |N 290rb| faciat [5] omnia relativa ad aestimationem et sensum etiam. Ergo non fuit aliquid nec | erit, si aliquis prius non aestimaverit. Et si res generatae sunt aut erunt, | manifestum est quod non omnia referuntur ad aestimationem. Et etiam aut refertur unum ad | unum et ad terminatum et ad idem, et similiter duplum et aequale, | et non refertur aequale ad duplum. Et cum hoc [10] si refertur homo, et aestimatur per illum ad aestimationem | quod aestimatur, et finxerunt ambo idem, tunc | illud quod aestimatur non est homo, sed aestimatum per illum etiam. Si unaquaeque rerum | refertur ad illud quod aestimatur, tunc illud quod aestimatur etiam ad res infinitas |I 60va| in forma. | Iste igitur est sermo noster in istis sermonibus suis [15] et quare sermo eorum est huiusmodi. Et si | est impossibile ut duo contradictoria vera sint insimul in | eodem, manifestum est quod est impossibile ut contraria sint insimul in | eodem; et alterum enim eorum est non esse. Et non esse non est | minus substantia, et non esse est negativum de [20] aliquo genere terminato. Si igitur impossibile est dicere quod affirmativa et | negativa sunt insimul, rectum est ut |M 50vb| sit impossibile ut contraria sint insimul, sed | forte dicetur aliquid ex utroque, et forte dicetur alterum eorum modo simplici. | Et etiam impossibile est ut aliquid sit inter duo contradictoria, | sed necessario aut affirmativa aut negativa altera earum erit de aliquo uno, postquam [25] verum et falsum prius determinantur; | dicere enim quod ens non est aut illud quod non est, est falsum, | et dicere quod illud quod non est non est, est verum. Ergo | dicens quod hoc est et non est, veridicat et falsat, et quod dicens hunc sermonem | non dicit quod ens non est neque illud quod non est. Et etiam [30] si est aliquid inter contraria – verbi gratia, pallidum inter | nigrum et album – hoc etiam erit verum in homine; | non enim secundum hanc dispositionem erit transmutatio. Et videtur quod illud quod transmutatur non transmutatur in bonum aut ex hoc in eo quod non est bonum. Et hoc non est manifestum modo, quoniam non | est transmutatio nisi ad res oppositas in situ [35] et media etiam. Et si medium fuerit secundum hanc dispositionem, tunc erit aliquid quod transmutatur [1012a1] in album ex non albo, et hoc non videtur modo. | Et |M 51ra| etiam omne cogitatum et intellectum aut affirmatur aut | negatur. |B 282v| Et hoc manifestum est ex definitione utrum sit verum aut falsum; | cum enim convenit cum affirmatione aut negatione, erit verum. [5] Cum autem non convenit, erit falsum. Et etiam oportet ut sit hoc in omnibus | contradicto|I 60vb|riis, si non fuerit sermo dictus tantum. Si igitur continget ut | aliquis non veridicat, neque credatur. Etiam et erit hoc in ente et non ente | etiam, et erit transmutatio nostra alia a generatione et transmutatione. | Et etiam oportet ut hoc sit in omnibus generibus [10] in quibus accidit contrarium ex negativa. Verbi gratia, in numeris et ut in eis sit numerus neque par neque | impar – quod est impossibile. Et manifestum est | quod de numero [12] proceditur in infinitum. [15] Et erunt res neque totum neque medietas tantum album. Cum quaeritur si est album, | et dicit quod non est aliud, tunc dicet negativam, non quia est negativa | aut quae non est.

[1012a17] |I 61va| |M 51vb| |N 290vb|
28. Et contingit ista aestimatio hominibus, | sicut aliae opiniones mirabiles, quia non | potuerunt dissolvere sermones adversariorum. Et ideo dixerunt sermonem illorum et [20] verificaverunt argumentationes illorum. Quidam igitur dicunt istos sermones propter istam causam, | et quidam quia quaerunt rationem in omnibus rebus. Et principium in | omnibus istis rebus erit ex definitione. Et definitio est illa quae | significat rem necessario; ratio enim quam | nomen significat est definitio. Et videtur quod sermo Heracliti [25] affirmat quod omnia sunt vera et quod non omnia sunt vera. | |I 61vb| Sermo autem Anaxagorae affirmat aliquid esse inter duo extrema contradictoria. Igitur sunt | omnia falsa, quoniam cum admiscentur, mixtum non erit bonum neque non |M 52ra| bonum. | Ergo impossibile est ut aliquid dicatur vere. | Cum igitur distincta sunt ista, declaratum est quod impossibile est ut res sint [30] illa quae dicuntur eodem modo etiam, neque quae dicuntur de omni sicut | quidam dixerunt; quidam enim dixerunt quod nihil est verum et nullum. Album in Graeco. | Isti sermones sunt sicut sermones Heracliti; qui enim dicit [35] eos esse veros et falsos non dividit inter istos duos [b1] sermones, et dicit utrumque esse illa. Igitur impossibile est | ut sint ista, et manifestum est quod impossibile est. Et hoc declarabitur etiam ex hoc quod contradictoriae sunt | illa quae impossibile est ut sint insimul vera aut falsa omnia, | et si aestimetur ex praedictis hoc esse possibile. [5] Sed oportet ut sint condiciones super omnes qui sunt sicut isti, | secundum quod praedictum fuit in sermonibus praedictis aliquid esse et non | esse. Sed significat aliquid, et tunc disputabimus cum eis ex definitione, cum invenerimus | quid significat verum. |

[1012b9] |I 62rb| |M 52va| |N 291ra|
29. Dicamus igitur quod |N 291rb| verum non est aliud nisi quod cum affirmativa sit vera, negativa sit falsa. |B 283r| Ergo impossibile [10] est ut omnia sint falsa, quoniam necesse est ut | alterum duorum extremorum contradictionis sit verum. Et etiam si affirmativa et negativa dicuntur de omnibus | necessario, |I 62va| necesse est ut non omnia sint vera, quoniam | alterum duorum extremorum contradictoriae est falsum. Album in Graeco. Et in alia translatione invenitur in loco huius diminuti sic: [15] “Sed qui dicit contraria esse, aestimat quod omne quod dicit est verum, et quae sunt | contrariorum omnia sunt falsa, | et ipse verificat se.” Si igitur destruunt sermones contrarios, necesse est sermonem non esse, | et ipse affirmat suum sermonem qui non est falsus. [20] Et quod accidit non est diminutum, si fuerit quaesitum ab eis omnia infinita vera | et falsa. Et |M 52vb| qui dicit in sermone quod est verus, illud quod dicit | est verum, et hoc procedit in infinitum. Manifestum est igitur quod neque | qui dicit quod omnia sunt vera dicit verum, neque qui dicit quod omnia | moventur, quoniam si omnia moventur, et semper sunt idem, quia [25] videntur ab isto transmutari, et ille | dicit quod non. Et etiam impossibile est qui dicit quod omnia et | nihil est verum; omnia igitur sunt falsa. Et iam | declaratum est hoc esse impossibile; necesse est enim ens transmutari, et transmutatio est ex | aliquo. Neque si etiam quiescunt [30] et moventur. Et post album.